Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

Caput tertium tria pronunciata continet, quibus efficitur, Petri in fide firmitatem ad successores quoque deriuari.

2

Tsi non sum nescius, quam sit scholastica disputatioAInis forma quibusdam inuisa: sed non debeo tamenaliam inire disputandi rationem, praeter eam, quam & viris clarissimis probatam esse intellexi, & ad errores om neis refellendos semper aptissimam existimaui. Certe quae Augustinus contra aduersarios ecclesie disseruit, tametsi & inuenta sunt acutius & dicta subtilius, quam vt quinis ea possit agnoscere, ad euincendas tamen haereses eo aptiora iudicantur, quo tenuius ad viuum resecata sunt. Demonstraturus igitur Apostolicam eandemque Romanam sedem errare in fide non posse, scholae more tres propositones habeo ponere, in quibus huius quaestionis cardo vertitur.

3

Prima proposito. Petrum Apostolum fuisse a Christe institutum pastorem ecclesiae vniuersalis.

4

Hanc probat aperte illud apud Ioannem testimonium, pasce oues meas. Qui enm non distinxit inter has oues & illas, alienam a suo demonstrauit ouili, quae Petrum pastorem non recognosceret: vt Innocentius. De maio. & obe. cap. Solitae. & Bernardus lib. de cons: ad Euge. ca. 6. euidentissime argumentantur. Nec dubitari potest ad Petrum eam curam specialiter pertinuisse, quem dominus priusquam oues illi committeret, interrogauit, nec id semel aut bis, sed tertio etiam, Simon Iona diligis me plus his? Vbi non expressit solum Simonis proprium nomen, sed patris etiam nomenclaturam adiecit, ne vlla posset ambiguitate Petri potestas eludi, aut peruese in alium torqueri. Atque idem rursum ex altero apud Matthaeum testimonio declaratur. Beatus es, inquit Dominus, Simon Bar Iona, quia caro & sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus, qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tues Petrus, & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & quodcunque solueris super terram, & caeteraVbi notandum in primis illud, quod cum omnes discipuli rogati fuissent, caeteris tacentibus, vnus Petrus respondit. Deinde & illud aduertendum, quod & nomen Petri antiquum Christus seruauit inquiens, beatus es Simon, & patris etiam nomen addidit, ne ad Cananaeum possent verba referri. Nomen quoque nouum indidit, quod Petro non commune cum reliquis Apostolis esset, sed proprium. Et ego dico tibi, ait, non Ioanni, non Iacobo, sed tibi, tu es, non solum vocaris, sed es, Petrus, hoc est saxum. Vnde & Ioannis primo. ca. Cephas, id est, petra ingens, seu rupis magno ferendo aedificio idonea, a domino vocatus est. Et super hanc petram, inquit, aedificabo ecclesiam meam, id est super teo Petre. Vt exponit Hilarius super Matthaeum, Ambrosius sermone. 47. de fide Petri, Cyprianus in epi¬ stola ad quintum, Hieronymus. 1. lib. contra Iouinia. & super Matthaeum, & in epistola quadam ad Malcellam, & Esai. 2. & 16. cap. quamuis in concione quadam de Pente coste aliter exposuerit. Chrysostomus nomil. 55. in Mat thae. Cyrillus lib. 2. in Ioannem cap. 12. Origenes homi. 1. in Matth. & hom. 5. super exodum. Theophilactus Lucae 22. Gregorius in quadam epistola ad Mauricium Augustum, & in alia ad Eulogium Alexan. episcopum. 6. lib. epi stola. 37. Leo concione. 2. de Apostolis Petro & Paulo. Sed & in epistola ad Flauianum Petrus, inquit, a principali petra soliditatem & virtutis traxit & nominis. Atque, in epist. 67. ad episc. Viennen. id apertius exponit. 19. dist. cap. ita Dominus. Tertullia. lib. de praescrip. haere. Epiphanius in lib. Ancoratus. Dionysius item in episto. ad Timoth. Petrum dicit a Paulo vocatum fundamentum ecclesiarum. Et Conci. Chalce. Vocat Petrum petram & crepidinem catholicae ecclesiae, atque ex consequenti fatetur, ecclesiam catholicam super Petrum aedificatam. Nec me latet, August, super Ioannem homi. vltima, & de verb. domi. homi. 13. Id veritum esse concedere. At lib. 1. retract. cap. 21. hunc communem sanctorum sensum non repropat. Nec reprobari sane is poterat, quem non summi modo pontifices, verum concilia quoque probarunt, quemadmodum ex his quae postea dicemus, perspicuum erit.

5

Sed non est opus, rem alioqui lucidissimam externis admotis luminibus illustrare. Quorsum enim dicit dominus Simoni filio Ionae, tu es Herpos hoc est, saxum, nisi vt intelligeremus, cum euestigio addit, & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ipsissimum Petrum esse, super quam esset ecclesia aedifidanda? Cum vero idem sit secundum metaphoram domus fundamentum, quod seruata corporis analogia caput manifeste colligitur, Petrum vt ecclesiae caput, ita etiam fundamentum esse. Cur autem nomen capitis in Petro vereamur, si rectorem ouium Christi eum negare non possumus? Nam populi rectores, capita dicuntur, Amos. 6. & Saul, quoniam rex erat, caput populi dicitur. 1. Reg. 15. Sed testimonia patrum Bucerus quaerit, negatque Petrum ab vllo vnquam caput ecclesiae vocatum. Impudentissime vero negat. Quoniam Euaristus, Alexander huius nominis primus, Pius etiam primus, Calixtus primus item, Gregorius, Athanasius, Chrysostomus, patres concilij Chaicedonen, Constan. septimae synodi, Petrum ac successores eius ca put ecclesiae non obscure appellauerunt. Quorum testimonia paulo post adscripturi sumus. Fateamur igitur, Pe trum & caput & fundamentum & rectorem pastoremque esse a Christo constitutum ecclesiae vniuersalis. Haec enim omnia adeo sibi cohaerent, vt si vnum ex illis tollas, reliqua tollere necesse sit. At Clemens 6. dispo. lib. Petrus, Facobus & Ioannes, inquit, quauis a Christo fuerint omnibus pene praelati, tamen non sibi vendicabant primatus gloriam, sed lacobum qui dicebatur iustus, Apostolorum episcopum statuunt. Non igitur Clementi Petrus erat pastor ecclesiae vniuersalis. Huiusmodi scilicet testimonia hinc inde venantur haeretici: vt luci tenebras offundant. Dionysius 3. c. de diuin. nomin. Petrum dicit supre mum fuisse decus & Theologorum columen. Euseb. lib. 2. eccle. hist. c.14. Petrum scribit, probatissimum omnium Apostolorum & maximum, fideique magnificentia primorum principem. Epiphan. haere. 51. affirmat Christum elegisse Petrum, vt esset dux suorum discipulorum. Leo in epist. ad episcop. Viennen. Euangelici muneris sacramentum, ait, ita Dominum ad omnium Apostolorum officium pertinere voluisse, vt in beatissimo Petro omnium Aposto lorum summo principaliter collocaret. His, nam alios enumerare longum est, his inquam, tam multis & idoneis testibus non credunt haeretici: & volunt nos vni Clementi credere: qui dicat Iacobum Apostolorum episcopum institutum esse. Hierosolymorum episcopus Iacobus agno scitur, Apostolorum episcopus non agnoscitur. Quanq Apostoli aedificationis gratia, cum erant Hierosolymis, Iacobo sane plurimum deferebant: quo posteris episcopis exemplo essent, vt tanquam subditos in aliena ecclesia se gererent. Sed bene habet, quod non asserit Clemens Dominum statuisse: sed Apostolos modestiae causa. Nos vero hac prima propositone asserimus, Petrum a Domino pastorem ecclesiae catholicae institutum. Quod quoniam Caietanus in libell. de auctorit. Papae & concilij, & fusius adhuc in altero de eccle. Romanae primatu plurimis maximisque argumentis ostendit, nos breuiter demonstrasse sufficiat. Secunda proposito. Petrum, cum ecclesiam docebat, aut oues in fide firmabat, errare non potuisse. Haec primum ostenditur ex illo testimonio: Lucae 22. Simon, Simon, ecce Satan expetiuit vos, vt cibraret sicut triticum, ego autem rogaui pro te, vt non deficiat fides tua: & tu aiiquando conuersus, confirma fratres tuos. En cum dixisset Dominus: Satan expetiuit vos, non ait, ego rogaui pro vobis, sed pro te: nec dixit, & vos aliquando conuersi, sed, tu aliquando conuersus, confirma fratres tuos. Cum autem oratio Christi, vt auctor est Paulus, semper fuerit

6

exaudita, quod Christus orauit, id certe consecutus est, ne Petri fides deficeret, vt fratres posset in fide firmare. Deinde hanc etiam demonstrat illud Matthaei 16. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & portae inferinon praeualebunt aduersus eam. Quae verba explicans homi. 1. in Matth. Origenes ait: Manifestum est, & si non exprimatur, quod nec aduersus Petrum, nec aduersus ecclesiam portae praeualere poterunt inferorum. Nam si praeualerent aduersus petram, in qua ecclesia fundata erat, contra ecclesiam item praeualerent. Petrus ergo firmus stapat in fide, ne fabrica super ipsum fundata rueret. Praeterea si Petro peculiati ratione & priuilegio, Claues non vnius coeli, sed coelorum datae sunt, quemadmodum homi. 6. in Matth. annotauit Origenes, Claues autem coelos aperiunt, consequens sit, vt omnia coelorum impedimenta tollant. At ex parte intellectus ingressum in coelos impedit innorantia fidei, sicut ex parte voluntatis affectio pra ua: data est igitur Petro potestas non minus ad tollendam ionorantiam, quam ad tollenda peccata. Quaecunque itaque soluisset & quaecunque ligasset, siue spectarent ad intellectum siue ad affectu, ea ligata fuissent solutaque in coelis. Quamobre, quaestiones in fide difficiles soluere iure suo Petrus poterat, ligareque proinde suo iudicio, vt id tenerent fideles, quod ipse decerneret. Atqui falso de fide iudicio fideles ligari non queunt. Quod si diuinatio in sabijs regis, & in iudicio non errabit os eius, vt Prouerb. 26. c. dicitur, cur nos existimabimus, Petrum regni coelorum principem a Deo constitutum, in grauissimo de fide iudi cio errare potuisse? Et si Caiphas vir in synagoga impius, cum esset Pontifex anni illius, quia Pontifex tamen erat, prophetauit, nonnne magis Petrum summum a Christo Pontificem ecclesiae datum, diuino spiritu ad veritatem finiendam agi credemus? Si pastor denique omnium fidelium Petrus est a Deo constitutus, doctor ergo & magister ecclesiae supremus effectus est. Quod si pascua doctrinae salubris ouibus Christi non daret, sed posset eas erroribus falsis ac perniciosis pascere, nimirum non esset a Christo ecclesiae prouisum. Prouisum est autem sine du bio, nisi Petrus ipse nos fefellerit, inquiens Viri fratres, vos scitis, quoniam ab antiquis diebus, Deus in nobis elevit per os meum audire gentes verbum Euangelij & credere. Petrum ergo peculiariter inter caeteros eiegit Christus, vt eum gentes in fidei controuersia non audirent so lum loquentem, sed etiam crederent. Ita enim cum Petrus sententiam edixisset, tacuit omnis multitudo Petro definienti consentiens, vt Actorum 15. a Luca refertur.

7

Tertia proposito. Petro defuncto, diuino iure esse, qui illi succedat in eadem auctoritate & potestate. Nam, cum oues Christi essent vsque ad consummationem seculi futurae, desipiet profecto, qui Christum existimabit, ouili perpetuo pastorem temporarium suffecisse. Quod igitur Dominus instituendo pastorale ecclesiae munus primo pastori contulit, id ordinarie cuilibet successori intelligitur contulisse, vt Caiet. de prima eccle. Rom. c. 12. eruditissime comprobauit. Praeterea, regnum Christi futurum erat aeternum, ergo & ecclesiae principatus non fuit temporalis, quod libro etiam superiore probatum est. Alioqui, si Petri potestas ad posteros non est translata, ne caeterorum quidem Apostolorum potestatem ad succedentes episcopos transmissam agnoscemus. Ita nunc in ecclesia, nulla aut episcoporum aut sacerdotum potestas erit: Qui est error in fide manifestus. Vtitur etiam Bernardus ad Eugen. lib. 2. c. 6. in huius rei confirmationem, illo Exodi: testimonio: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinesit, vt ostendas populo caeremonias, & ritum cosendi, viamque per quam ingredi debeant. Prouide au tem de omni plebe viros sapientes, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referant ad te, & ipsi minora tantummodo iudicent. Si hoc feceris, implebis imperium Domini: Quibus auditis Moyses fecit omnia, quae Ietro suggesserat. Quod si Ietro consilium & optimum fuisse constat, & Synagogae maxime necessarium, vt vnus esset summus iudex, ad quem maiores causae & quaestiones referrentur: nullo pacto verisimile fit, Christo domino huiusmodi consilium defuisse, quod eccesiae erat similiter necessarium. Non ergo Petro solum ea potestas collata est a Domino, sed ad posteros quoque transijt. Nisi Deus maiorem synagogae curam habuerit, quam ecclesiae. Confirmat eam rem Vel maxime alterum legis veteris testimonium, quo vsus est Innocentius tertius, cap. per venerabilem, qui filij sunt legitimi. Si difficile, inquit, & ambiguum apud te iudicium, esse prospexeris, & iudicum intra portas tuas videris verba variari, surge & ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui iudicabunt tibi iudicij Veritatem. Et facies quaecunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus: & docuerint te iuxta legem eius, sequerisque sentetiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudi cis, morietur homo ille, vt nullus deinceps intumescat su perbia. In quibus verbis illud primum aduertendum est, non quaslibet causas ad metropolitanum iudicem summumque sacerdotem esse, referendas, sed difficiliores, quam vt minorum iudicum auctoritate absolui possent. Deinde & illud admonendum, supremum illud tribunal, a cuius sententia iuxta legis normam, nulla prorsus erat appellatio, senatum suum habuisse quidem Leuitarum & sacerdotum, sed vnum esse primum iudicem, summumque vnum sacerdotem, qui in sententia ferenda, vel solus significatur habere auctoritatem. Qui autem superbterit, inquit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tem¬ pore ministrat, vel praesidenti ad ministrandum, vt septuaginta transtulerunt. Et rursum: Ex decreto iudicia morietur homo ille. Non ait, sacerdotum & iudicum: sed sacerdotis & iudicis. Nec illud praetereundum, quod non iubet Dominus, concilium ex tota synagoga congregari, sed consilium adhiberi iubet sacerdotum & Leuitarum, qui senatus loco summo sacerdoti in ciuitate matricia semper adessent. Quia enim in promptu erat, vt id genus quaestiones & controuersiae identidem orirentur, paratum & aditu facile oportebat esse tribunal: id quod non esset, si frequens cogendum esset ex omni synagoga concilium, vt vniuersas controuersias definiret. Sed ne id quidem negligendum est, legissatorem absolute praescribere, vt post sacerdotis praesidentis iudicium omnes suis opinionibus cedant, facies, ait, &c. sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram aut sinistram. Nec iniuria id quidem praescribit legissator, quoniam ante, vt securos disceptantes redderet, fuerat pollicitus, iudicium illius senatus, ad quem consultatio referretur, verum esse futurum. Qui iudicabunt, inquit, tibi iu dicij veritatem. Sed ait Bucerus, vera erunt haec, si protulerit secundum legem. Sic enim habet Moyses: Facies quaecunque docuerint te iuxta legem eius. Hic primum, quod isti saepe contra nos faciunt, reuocare nos libet ad Hebraicam veritatem. Septuaginta quippe hoc modo verterunt: Facies secundum verbum, quod nunciauerint tibi ex loco, quem elegerit Dominus Deus tuus. Et custodies valde vt facias secundum omnia, quae sancita fue rint tibi: secundum legem & iuxta iudicium, quod dixerint tibi, facies. Et Sanctes Pagninus ita reddidit: Facies secundum sermonem verbi quod annunciabunt tibi: & custodies faciendo iuxta omnia quae docebunt te. Iuxta sermonem legis, quem docebunt te, & secundum iudicium quod dicent tibi facies. Vbi non praecipit Moyses, vt sacerdotibus credant, si iudicarint secundum legem, sed potius, vt quae sacerdotes docuerint, ea pro lege habeantur. Alioqui si de legis ac religionis controuersia ad senatum recurrentibus hanc ansam liceret arripere, nulla vnque ciusmodi quaestio finiretur. Semper. n. ille locus dubitandi esset reliquus, an sacerdotes proferrent iuxta legem: cuius dubitationis nullus esset iudex institutus. Sed de his disputatum est alio loco satis, vt arbitror, diligenter. Nunc autem id solum agimus, Deum, post tempora etiam Moy sis, quandiu synagoga futura erat, instituisse maximi Pon tificis vnum tribunal summum, e cuius iudicio priuati onnes ciues ac iudices etiam minores penderent. Quid ergo? Moyses prouidit synagogae, & Christus non prouidit ecclesiae? An volumus, vt his diebus non sit iudex in lsrael, sed vnusquisque, quod sibi videatur bonum, id & faciat & sentiat? Volumus, inquiunt, euangelij libertatem. An ne est libertas ciuitati, nullum habere a quo regatur? Est libertas naui, sine gubernatore vndis ventoque permitti? libertas ergo erit, vt quidam ait, nullum esse in schola praeceptorem, nullum in humano corpore caput, nullam men tem in homine, sed solis cupiditatibus turbari ac misceri omnia, pro libidine. Id vere ne pecudes quidem cuperet, quarum interest pastores habere, a quibus deducantur in pascua, atque in eis defendantur ab iniuria ferarum. Non itaque, vt ad propositum reuertamur, domus vna sine patrefamilias, vna ciuitas sine rectore, ouile vnum sine pastore, vno mortuo Petro relictum est, sed est aliquis, qui illi in regendi ac pascendi oues auctoritate succedat. Quod si obijcias, ex typo & figura non sumi idoneum aroumen tum, memineris, quae in veteri populo illo quasi deliniata ad illius speciem & ordinem pertinerent, ea ad speciem ecclesiae & ordinem referri oportere. Nec nos ex figura argumentamur & typo, sed a minori ad maius argumenta mur, euidenti sane ratione. Incredibile est enim, Synago gam componendis de fide, lege, & religione controuersijs iudicem & senatum Deo auctore habuisse, ecclesiam non habere: praesertim cum ecclesiae id sit multo etiam magis necessarium. Quae cum ex tam varijs nationibus, linguis, ingenijs, institutis, emerserit, necesse est, vt plures grauioresque habeat de fide & religione controuersias. Quas nisi huius Reipub: princeps valeat componere, eclesiae profecto forma & species turpissima est, & sors multo quam synagogae deterior. Sed ecclesiae ac synagogae omissa comparatione, ex fine certe praescribitur auctoritas, quae principi in vnaquaque societate congruat. Non enim aequa est auctoritas cuilibet imperanti: sed alia patrifamilias, alia praefecto, alia regi conuenit: vnicuique vero horum tanta, quanta ad cuiusque societatis finem necessaria erit. Vt eam patrifamilias praestemus auctoritatem necesse est, quam ad finem domestici conuictus necessariam esse, ratio recta & doctrina praescripserit. Quoniam in vna domo eodemque tecto, vbi varia est hominum natura, & officium cuiusque diuersum, non aliter viui omnino potest. Tantam ergo habet summus a Christo institutus pontifex in ecclesia auctoritatem, quanta ad continendos Christianae reip. ciues in fide, religione, officio, est necessaria. Suboriri autem inter nos necessum est de fide ac religione controuersias, quibus componendis, si nullus est a Christo datus iudex, ad quem referretur tandem, eiusmodi quaestio omnis, sine fine esset, perpetuaque dissensio, totque tamque dissonantes de fide ac religione sententiae, quot sunt in ecclesia & quam sunt di uersa capita. Quas ob res si ecclesiae vnitatem, charitatem, consociationem conseruare oportet: necesse est profecto, vt vnus sit relictus a Christo princeps, qui non aliter ac Petrus dissidentium lites, dirimere soluereque quaestiones possit. Videmus enim principi cuiusque alterius societatis id conuenire, vt si inter socios aliquae controuersiae oriantur, praesertim quae ad finem illius societatis proprie pertineant, dirimere eas valeat, cum adiuncto sibi seniorum prudentiumque consilio. Atque haec demum proposito tertia definita est in concilio Constantiensi. Nam 8. sess. ille error Vyicleffi damnatur, Papa non est proximus & immediatus vicarius Christi. Et sess. 15. septimus error damnatus est huiusmodi, Petrus non fuit, nec est caput sanctae ecclesiae catholicae. Et tertiusdecimus, Papa non est manifestus & verus successor Petri. Et 27. error, Non est scintilla apparentiae, quo oporteat esse vnum caput in spiritualibus regens ecclesiam, quod semper cum ipsa militanti ecclesia conuersetur & conseruetur. Et in Bulla Martini quinti eidem concilio praesidentis, Vtrum credat, quod Papa canonice electus, qui pro tempore fuerit, sit successor beati Petri, habens supremam potestatem in ecclesia Dei. Neque hoc nouum sane fuit. Quin ecclesia semper vnum summum pontificem, ac totius ecclesiae pastorem Petro succedentem agnouit, Quod si reliqua omnis potestas Petro concessa, siue ad remittenda peccata, siue ad quaecunque alia Reip. Christianae necessaria munia, non ad Petrum solum, sed ad successores pertinet: certe, quod dictum est, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & portae inferi non ppraeualebunt aduersus eam, illud rursum: Tibi dabo claques regni coelorum, illud item: Pasce oues meas, illud denique, rogaui pro te, vt non deficiat fides tua, ad summos pontisioes, qui Petro in ecclesia succedunt, est referendum. Priuilegium quippe in fide non errandi ob ecclesiae vtilitatem Petro concessum est. Ideo enim, cum dixisset Christus, ego rogaui pro te, vt non deficiat fides tua, subdidit protinus, & tu confirma fratres tuos. Verum haec in genere dicta sint, iam in specie, quae ad hanc controuersiam pertinent, ea cuidentius explicabuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3