Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

1

cap. Quartum decimum, In quo argumenta capitis duodecimi refutantur.

2

AC primum quidem, cum Hieronymi auctoritas noAbis obijcitur, haud difficile erit respondere. Duabus enim ex causis tunc erat ad fontes recurrendum. Vna, quod non tam turbidi fontes erant, nec primariae scripturarum scaturigines conturbatae. Altera, quod tunc varie tas Latinorum codicum & dissonantia magna erat. Nec tolli commode poterat, nisi ad exemplaria Graeca atque Hebraica Latina referrentur. Has vero causas fuisse Hieronymo vt in eam sententiam induceretur, manifeste patet ex prooemio super quatuor Euangelia ad Damasum, & ex epistola ad Suniam & Fretelam. At modo cum exemplarium Latinorum vna apud omnes concordia sit, potius Graeca variantia per nostram Latinam editionem sunt limanda, atque in pristinam vnitatem reducenda. Saniorisque consilij est, limpidam aquam e lacunulis defaecatis, quam ex turbato fonte liquorem obscoenum bibere. Porro, vt ab scholastica disputatione interim excurrereannuente lectore liceat, nos qui Abraham secundum promissionem filij sumus, puteos fodimus in aliena Palestinorum regione. At vero Palestini alienae foelicitati inuidentes, puteos inuentos conantur obstruere. Quos tamen Isaac multa diligentia refodit, ac repurgauitdonec aqua viua reperta est. Ibi pastores Gerarae cum pastoribus iurgantur Isaac, dicentes, Nostra est aqua. Quamobrem nomen putei Isaac, ex eo quod acciderat, vocauit Calumniam. Profectus inde fodit alium puteum: pro quo non contenderunt: itaque vocauit nomen eius Latitudo. Fodit in hunc omnino modum ecclesia Romana atque Latina puteos aquarum viuentium: hoc est, sacrarum literarum: inuenit autem aquam sapientiae salutaris: venas vitaecinquaminuenit: sed in aliena Veluti regione Iudaeorum & Graecorum. At, illi, puteos oblimare, obstruereque nituntur. Quinetiam iurgantur contra nos, & inquiunt, Nostra est aqua: fons noster est. Qui Hebraicus Graecusque non fuerit, in alieno solo fodere non debet. Nostro idiomate, aiunt, locutus est Christus, locuti Pro phetae, Apostoli & Euangelistae. Vos Latini hospites estis: & has literas a nobis emendicare debetis: nostra opera, nostraque castigatione restituendi sunt in genuinam veritatem vestri codices. Sic puteos nostros Iudaei, haere tici, curiosi nouarum rerum amatores humo opplere contendunt, certantque nobiscum: sed mera calumnia est. Qui enim sunt alieni a corpore, quo pacto illustrabunt ipsum? Qui sensum Christi non habent, quomodo sensa Christi interpretabuntur? Qui aduersum nos pugnant, num arma nostra sunt instructuri? nequaquam. Fodiamus igitur alium puteum, quem latitudinem nuncupemus: ecclesiam scilicet longe lateque dispersam, pro quo nulla controuersia excitetur. Est enim ecclesia columna & firmamentum veritatis: est ciuitas Dei, quam fluminis impetus laetificat. Haec potauit filios suos mille ab hinc annis huius fluminis aqua. Hanc nos aquam & probare & tenere debemus, nec alios fontes veritatis exquirere. Sed prima argumenta vidimus, iam reliqua videamus. Nam, quod Augustini ac Damasi auctoritas obijcitur, post ea, quae dicta sunt, nihil ponderis habet. Siue enim Augustinum seu Damasum nobis opponas, de suo tempore amboloquuntur. Innocen. vero 20. dist. cap. de quibus. quem nonnulli etiam nobis aduersum esse volunt, quid sibi ve lit, equidem non intelligo, nisi locus deprauatus sit. Existimo enim non Graeca sed canonica esse legendum. De qua re alio libro fortasse latius. Nam illud quidem, quod Erasmus grauissime vrgere existimauit, leuissimum est. Multa siquidem, quae Hieronymus primum & in noui te stamenti editione veteri, & translatione 7O. errata esse crediderat, ea post maiori diligentia perpendens, aut etiam vel ab amicis vel certe ab inimicis admonitus, comperit, non esse corrigenda, id quod Franciscus Titelmamnus in Apologia declarauit. Certe Hieronymus in Hebraicis quaestionibus 7O. interpretes notat, quod contra Hebraicam veritatem, pro amico opilionem verterint. Et ipse tamen postea 7O. secutus est. Nec me praeterit Au gustini Eugubini sententia. Sed eam esse commentitiam patet. Quid enim ineptius dici potest, quam 7O. interpretum errorem, vitio librariorum in Hieronymi editionem irrepsisse? Quid rursum improbabilius, quam 7O. interpreĀ¬ tes viros clarissimos in re apertissima, quae vulgo facilis erat, fuisse hallucinatos? Iam vero quam indigne a Laurentio, Fabro, Erasmo, vetus editio passim reprehenda tur, in vna epistola ad Romanos Franciscus Titelmanus liquido ostendit. Ex qua re satis intelligitur, quantum fidei Aristarchis istis sit habendum.

3

At illud primum, quo falsitatis nostra vetus editio insimulatur. Osiandri est in armonia Euang. argumentum,. Atque eandem ante notam veteri interpreti inusserant Nicol Lyranus Iudicum 1O. & Burgen. nu. 36. Sed Hieronymus secutus est 7O. Quibus consentiunt Damasce. lib. 4. capi. 15. Euseb. lib. 1. eccle. histor. capit. 6. Epiphan. Haeres. 78. Ambro. libro 3. comment. in Lucam. Niceph. lib. 1. cap. 11. Beda lib. 1. In Lucam cap. 10. Quorum libentius ego aemulor negligentiam, quam istorum obscuram diligentiam. Igitur, cum in lege ratio finis habeatur, lex intelligenda est de foeminis illis, quae ex defectu masculorum paternam haereditatem sortiuntur. Quae causa fuit D. Thomae. 1. 2. quaest. 1O5. art. 2. ad secundum & 4. Sent., dist. 3O. quaest. 2. art. 1. q. 3. ad quartum, vt filiabus Aaroni liberum matrimonium concederet: in quibus scilicet fatio huius legis deerat. Et Leuit 21. iubetur pontifex ducere vxorem virginem de populo suo: non de familia aut tribu sua. Et Iudicum 1O. constat, Tholaa & Abimelech consanguineos fuisse, quorum alter fuit ex tribu lsachar, alter ex tribu Manasses. Et vir Leuites de sorte Ephraim vxorem duxit de tribu Iuda. Iudi. 19. Iosephus lib. 5. anc. 6. Non ergo falsa est editio nostra, sed est tamen literasane interpretanda. Quid ergo cnam hoc dicet aliquis, pertinet ad dominum generationis ordo deductus vsque ad Ioseph: Certe pertinet multum. Nam quando Euangelista scribebat, Iudaeis erat exploratum, Ioseph ex eadem tribum esse, ideo enim ambo in Bethleem censentur, vt de vna videlicet stirpe generati. Ac beatam virginem nullos fratres habuisse, historiae omnes consentiunt. Itaque viro contribuli nupserat. Quod ergo populo tunc Iudaico notum erat, non erat opus vt Euangelista scriberet, id docuit, Ioseph a Dauid descendisse. Qua vna re & seruauit consuetudinem scripturarum, qua mulierum in generationibus ordo non texitur: & vere docuit, id de quo poterat esse controuersia. Nam, quod Maria ex eadem tamilia esset, vt quod eo tempore plebi notissimum erat, non putauit Euangelista adnmonendum.

4

Argumentum etiam alterum eiusdem Osiandri est in Armon. Euang. vbi tradit Hebraeos in dictionum infsexionibus neutrum genus non habere. Ex quo effici, vt voce masculina vel foeminina pro neutra abutantur. Vt vbi nos dicimus, non est bonum hominem esse solum, im peritus interpres redderet, non est bonus esse Adam solus. Ad eundem quoque modum, loco eius quod Hieronymus vertit, Paruulus es, perspicue & vere conuertendum est, Parum esse, vt sis inter Chiliarchos seu principes Iudae. Cuius axiomatis causa aptissime redditur, Ex te enim &c. Quae ratio ineptissima est, si ad praecedeus pronunciatum iuxta Hieronymi versionem accommodetur. Quod autem posterius membrum prioris ratio sit, sermo nis natura prodit, sensus communis iudicat, & Spiritus S. per os Euangelistae testatur. Hactenus Osiandri verba re tulimus. Sed miranda est haeretici insolentis impudentias. Chaldaea paraphrasis, recentiores Iudaei omnes, 7O. inter pretes cum Hieronymo consentiunt, & hic vnus sibi solus sapit. Sed cum Hebraicus textus coniunctionem non habeat, potest quidem sic tota oratio accipi, vt secundum membrum causa sit primi. Quem sensum pontifices & scribae habuerunt, quorum verba fide, qua oportuit, Matthaeus retulit. Potest autem sic etiam accipi, vt poste rior pars quasi aduersatiue intelligatur, quo sensu accepit Hieronymus, vt patet ex commentarijs in Michaeam. Ac si rem ipsam diligentius animaduertas, parum certe interest, vtro modo accipiatur oratio. Quocirca ridiculus est Osiander, qui in re nihili tantas tragoedias excitet.

5

Illud est facile, quod 3. loco additur. Nam Codices 7O. interpretum interrogandi notam habuere: ita conuerterunt, nunquid irascetur per singulos dies? Et Augu stinus quidem, licet sine interrogatione legerit, nostrum tamen sensum expressit, inquiens: Longanimis & non iram adducens per singulos dies. Itaque 7O. interpretes optime sensum illius versiculi videntur expressisse, si antecedentia consequentibus haerere debeant. Quod vero Caluinus cap. 5. institut. obijcit, frioidum id languidumque est. Tum quoniam, vt quibusdam placet, de amore & odio praedestinationis & reprobationis loquitur Salomon: idque suaderi putant ex eo quod subiungitur, sed omnia in futurum seruantur incerta. Tum quoniam secundum communem legem loquitur, atque ad commune etiam loquendi formam orationem accommodat, qua, cum ignorat homo an morte dignus sit, vere dicit: nescit homo vtrum odio vel amore dignus sit. Tum, quoniam, vt alias in eo libro saepe, argumentantis locum assumit at que personam, non definientis. Itaque eo capite argumentatur a principio statim, multa mala consequi ex eo quod omnia aeque eueniant iustis & impijs in hoc mundo. a num autem ex obsurdis quae proponit, est, quodsint in domo Domini serui differentes, alij boni, alij praui, & tamen Dominus non declaret, quem amet, quem odio pro sequatur: sed ita benigne se erga impium vt erga pium gerere videatur, nec minus grauis & seuerus sit erga bonos seruos quam erga improbos. Omnia enim bona mala que huius vtriusque sunt communia. Nihil ergo falsi nostra editio continet, siue primum siue secundum siue tertium hunc sensum amplectamur.

6

Nam quod suspicantur quidam Matthaei 24. interpretem falso pro fulgore fulgur reddidisse, ideo quod non fulgur exit ab oriente & protenditur vsque in occidentem, sed fulgor: perridiculum argumentum est. Primum enim, si quis hoc in loco error inest, hunc non interpretis, sed librariorum fuisse, ad veritatis similitudinem videbatur esse propensius. Voces quippe illae fulgur & fulgor vsqueadeo similes sunt, vt procliue sit vnam pro altera substituere. Quare parum aeque ea in interpretem culpa reijcitur, quam librariis assignare aequius erat. Deinde interpretis peccatum hic nullum omnino esse potuit: vbi Graeca omnia exemplaria & vetera & noua consentiunt, nec aliud quam Sggoru legunt: quae vtique vox non fulgorem, sed fulgur sonat. Sed ne de fulgore quidem accipi potest, etiam si Graeca vox vtrunque sonaret. Sol namque paulatim oritur, eiusque aduentus diu praesentitur antequam appareat. Illius itaque fulgor non inexpectatus aduenit. Dominus autem sine dubio significat, aduentum suum subitum & inopinatum fore. Id quod fulguris similitudine aptissima exprimitur, quod priusquam expectes, iam emicuit & abijt. Et quanquam fulgur non pertingit ab oriente vsque in occidentem, si ad Philosophiae rationem expendas, sed ad exprimendum subitum & inexpectatum quidem, sed conspicuum omnium oculis aduentum Christi, satis est accommodare id, quod oculis nostris apparet. Alioqui arguatur D. Thomas quasi perfpectiuae facultatis indoctus, qui explicaturus quemadmodum res diuinae in humanis eluceant, exemplum ponit speculi, in quo, vt ait, rei imago conspicitur. Quod licet re vera ita non sit, nobis tamen ita videtur. Quin etiam arguatur Moyses tamquam Astronomiae imperitus, qui duo luminarsa magna posurt, cum sint alia multo malora. Sed sensui nostro illa duo maxima apparent. Nec alienum est a sacris scripturae auctoribus sese populo rudi attemperare, Ioquique vt vulgus solet. Hisce vero rebus exempla plura ego adiungerem nisi de hoc argumento satis superque esset dictum. Heliu certe iuxta hanc rationem illud dixit, Ab interioribus egredietur tempestas, & abarcturo frigus. Iob trigesimoseptimo. Ad eundem modum Prophetaait, Qui fundauit terram super aquas: quasi aquae inferiores sint, cum tamen emineant, vt decimotertio libro ostendemus. Simili quoque lege tres Angeli, qui Patriarchae apparuerunt, comedisse dicuntur, Non quod re vera comederint, sed quod comedere visi sunt Quanquam Iustinus figurate accipit perinde vt ignis deuorare & exedere dicitur, quia consumit. Est autem locus in dialo: eum Tryphone. Iam vero illa non longam orationem desiderant, quamobrem existimarint interpretes, non oportere semper easdem omnino res, quae in Hebraeo sunt fignificatae sermone, in Graecum Latinumque transferri: sed satis esse quandoque, si proximae atque simillimae ponerentur. Allud enim in sacris etiam literis conuertendis prae se tulerumnt, quod de lege interpretandi est a Cicerohe dictum, verba non numeranda esse, sed ponderanda: sensumque sensui ita reddendum, vt, quoad fieri posset & liceret, verborum quoque interdum neglecta cura lectoris intelligentia iuuaretur. Id vero tum vel maxime licere sibi arbitrati sunt, cum Hebraei auctores similitudine vnaqualibet aut animalis aut arboris aut fruticis, aut herbae, aut rei denique alius vsi essent, quae esset Graecis ac Latinis incognita. Vt Esa. 1. Vbi Latina editio habet, cum, fueritis velut quercus defluentibus folijs, Hebraice babetur, Ela, quae vox, si 7O. interpretibus ac Hieronymo etiam ipsi in conmentariis credimus. Therebinthum magis quam Quercum sonat. At quia Therebinthus arbor, est peregrina & incognita, soloque apud Latinos nomine celebrata: non incongrue Therebinthi loco Quercus posita est, arbor, omnibus & linguis & gentibus manifesta. Psalmo item 1O1. pro pelecano in Hebraeo habetur Eixa, pro Nictycorace autem Retom. Illud alij Monedulam, alij Onocrotalum, alij Pelecanum: hoc, partim Bubonem, par tim Cuculum. partim Noctuam reddiderunt. Ac 7O. in terpretes quidem vocem Hebraeam, quam Hieronymus in Onocrotalum perpetuo vertit, nunc in Pelecanum, nunc in auem, nunc etiam in Leonem transtulerunt. Nec vero ita id factum est ab illis, quod voces, essent multipli ces & ambiguae: sed quod cum apud Hebraeos animantium praesertim plantarumque vocabula penitus ignorata sint: nihil referre existimarunt, vnamquamlibet ex rebus similibus poni, si idem omnino sensus remaneret. Solitudo enim ibi quaeritur, in qua res omnes illae conueniunt, non alia quaeuis propria specialisque natura. Quemadmodum etiam cum apud Latinos prouerbialiter dicitur, in praesepio Canis: si Hispane quispiam verteret, el perro del ortelano, holitoris canis, optime profecto interpretaretur. Quoniam sub re & voce diuersa vnus idemque sensus, esset lectori insinuatus. Quamobrem illa Caietani religio nimia fuit, qui. Esaiae 1. Vocem, Ela, noluit in Latino, exemplari mutari: quasi periculum esset, si aut Quercum aut Terebinthum, aut aliam quamuis similem arborem, legeremus. Ex eadem quoque re illorum error coarguitur, qui, quoniam vbi Hieronym, Qnocrotalum reddit, vbi fere septuaginta reddunt Pelecanum, eandem esse auem existimarunt. In quo errore auctor etiam commentariorum fuit, quae Hieronymi titulo in Psalmos circumferuntur. Ea vero Diuo Hieronymo tribuere manifestariae ignorantiae esse vel ex hoc vno aperte conuincitur. Ait enim hic auctor Pelecanum, Latine di ci Onocrotalum. Ecqua autem ignoratio maior esse potest, quam vocem Onocrotali Latinam existimare? Sed de his hactenus. Nunc illud etiam atque etiam asserimus, in huiusmodi comparationibus transferendis, nihil omnino interesse, an res eadem in easdem an in similes & proximas conuertantur: si sensus non diuersus, sed idem est. Quid ? Quod cum Latinis res ipsa Hebraea & nomencla tura deest: si interpres ex re agnata & vicina, rem nobis alias incognitam nominauit: nihil prorsus absurdi fecit? Quin rem tentauit interpre: ibus vniuersis aut ex auctori tate, aut ex vicinitate concessam: vt aut nomen Latinum ad significanndum imponeret, aut certe ad rem simile vel pro ximam insinuandam trausferret. Cum itaque, Ionae. c. 4. alij cucurbita, alij, hederam conuerterunt, vsi sunt illi quidem iure suo, nec verborum religione astricti debuerunt committere, vt illo in loco nulla omnino rem nec Graeci intelligerent nec Latini. Non est autem huic illud dissimile, quod Danielis prophetiae obiecit Porphyrius: confictam esse scilicet, nec haberi apud Hebraeos, sed Graeci sermonis esse commentum: quia in Susannae historia contineatur. Cro am gius vigiSt ao gro a &iron &iSt. Quam etymologiam Graeco magis sermoni conuenire quam Hebraeo. Cui qum id quod Eusebius, Appollinaris, atque Hie rony. responderunt, ab ecclesia reprobatum est: multo nos verius respondemus, hoc interprete Graecum facere potuisse, ac iure potuisse quidem, quod Latinus interpres reformidauit. Non. n. necesse erat, easdem arbores eo loco reddi, quas lingua haberet Hebraea, quoniam si eaedem redderentur, non solum etymologia seruari non poterat, sed nec prophetiae festiuitas nec ratio sententiae. Alias ergo vel similes, vel proximas vertit, in quibus iudicij prophetici & acumen seruarentur & causa: Praeterquam, quod arbores illae, a propheta Chaldaeo sunt nominatae sermone: nec opus est, solicitos nos esse, si in Hebraeo nec illae, nec simi les habeantur.

7

Argumentis igitur, quibus editionis nostrae veritas im pugnari solet, apundem, ni fallor, responsum est. Quanquam nonnulla de industria praetermisi, quae scilicet faci liora visa sunt quam quibus refellendis deberent aut oleum, aut operam sumere. Quale illud est, quod Faber Sta pulensis ait, Ecclesiam interpretis errore versatam impie pro Deo angelos legere. Nam lectionem illam impiam credit, Minuisti eum paulominus ab Angelis. Qua in re quam indocte & inconsultem, quam temere & insipienter errauit: non esset difficile ostendere, nisi ante nos Erasmus magna argumentorum vi eandem causam euicisset. Certe interpres epistolae ad Hebraeos, vel Clemens, vel Lucas fuit, quemadmodum auctores grauissimi prodidere. Horum vtrumlibet impietatis insimulare, piaculum erit. Ecclesiam quoque accusare, quae eam probarit epistolam, in qua error impius est, an sine impietate fieri possit, ignoro. Sed de his satis. Iam reliqua perse quamur. Enim, vero cum historiam Susannae post ea tempora. Ecclesiasti cus vsus approbarit, & Danielis prophetae nomine popu lo legerit, cumque Tridentinum concilium sua quoque id diffinitione firmauerit, ea certe historia nuc a fidelibus recipienda est. Aphricanus quidem Origeni obiecit, quo nistoria Susannae ficta videatur, & aliena a scriptura prophetica, vt Euseb. testis est libr. 6. c. 23. At illi tamen, vt idem Eusebius ait, Origenes manifestissime rescribens asserit, nequaquam Iudaeorum commentis & fraudibus auscultandum, sed hoc solum pro vero habendum in scripturis diuinis, quod 7O. interpretes transtulissent. Nam id esse solum, quod auctoritate Apostolica confirmatum sit. Haec Euseb. Idem vero refert Hieron: in catalog. de Iulio hoc Aphricano loquens, & Hieron. ipse lib. 1. Apolo. aduersus Ruffi, quae in praefationibus dixerat, ea purgat, inquiens. Quod autem refero, quid aduersus Susannae hi storiam, & hymuum trium puerorum, & Belis draconis fabulas, quae in volumine Hebraico non habentur, Hebraei soleant dicere, qui me criminatur stultum, se sycophantam probat. non enim quid ipse sentirem, sed quid illi contra nos dicerent explicaui. hactenus Hieronymus.

8

Ad aliud autem argumentum, quoniam nolumus esse logi in singulis explicandis, breuiter respondetur, eum locum ex priori epistola ad Corinthios bifariam apud Graecos legi: & vt vulgata habet editio in hunc modum, omnes quidem non dormiemus, sed omnes immutabimur. Cuius rei auctor est Didymus, & Hieronymus in epistola ad Minerium & Alexandrum. Neutra autem lectio a viris ecclesiae reprobata est. Quin admonuere semperlectionem dubiam & variam esse: nec alterutram ex eis vt certam & exploratam amplexi sunt. Neutram igitur lectionem recipere cogimur: quia neutram partem doctores ecclesiae tanquam exploratam & catholicam asseruere. Quod idem in alia particula qualibet Latinae editionis fieret, si idem penitus contigisset. At vbi doctores catholici vnam & eandem lectionem sine varietate tenuerunt, nec. ancipitem assertionis librauere sententiam, pobis non licet Latinam editionem in quaestionem vertere. Sed ne in hoc quidem loco, Erasmi, Fabri, & Caietani sententia probari potest: qui in re vbi nihil intererat vtro modo diceretur, eam lectionem deligere maluerunt, quam nouitatis ratio redderet plausibiliorem. Id quod gentile his est, qui curiosa sectari volunt, magis quam solida. Nos autem Origenem, Didymum, Athanasium, Augustinum, Cyprianum. Tertullianum, communemque. Latinorum consensum sequi malumus. Nam, & Acatius Caesareae ciuitatis episcopus apud Hieronymum, in pluribus Graecis exemplaribus lectionem nostram haberi dicit, aliam vero in paucioribus. Nec me tamen illud praeterit, quod Chrysostomus & Theophylactus in commentarus, Hieronymus quoque in epistola, quadam ad Marcellam scripsere. Sed, quod ante dixi, me male habet, in rebus quae in vtramque, partem controuertantur, noua delectare Theologos, magis quam vetera, eaque vsu parentum nostrorum comprobata. Ac de 5. argu. satis.

9

Ad id vero, quod sequitur hoc habeto responsum. Magnus error eorum est, qui sine spiritus sancti peculiari dono scripturam sacram existimant se posse, vel intelligere, vel interpretari. Quod vtique donum, quanto magis satris literis intelligendis atque interpretandis opus est: tanto rarius difficiliusque contingit. Na, eruditionem, verborum copia, multarum linguarum peritiam, hominum diligentia praestat: At si spiritus quidam peculiaris, non tam ob ipsius qui percipit, quam ob ecclesiae vtilitatem, gratuita pei miseratione donatus, sacrorum librorum interpreti desit, ieiuna erunt & frigida omnia, qualibet elaborata, & diu ante excogitata & inuenta fuerint. Imo falsa erunt in mterpretatione pleraque humano sensu intelligetiaque traducta. Nam interpretationem scripturae, prophetiam & inspirationem Dei credit Clemens Alex. lib. 1. Stromo. & Apostolus in priori ad Corinthios epistola, inter reliqua Spititus sancti dona commemorat: nec philosophiam, sed prophetiam vocat. Videlicet, quod sacris literis explicadis eodem spiritu, opus sit, quo ipsae sunt conditae, diuino vtique atque prophetico. Id qued Petrus posteriori sua epistola confirmat, inquiens, habemus firmiore propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes tanqua lucernae lucenti in caliginoso loco: hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia scripturae, propria interpretatione non fit, non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Hoc autem, quemadmodum ante nos viri clarissimi intellexerunt, eum habet sensum: bene quidem facitis prophetis attendentes: sed id primum intelligite, diuinas prophetias humana & propria interpretatione non intelligi. bpiritu enim sancto locuti sunt sancti Dei homines, & animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Quis enim cognouit sensum domini: Atque id ipsum Esaias significauit inquiens. Dominus dedit mihi linguam eruditam, vt sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, vt audiam quasi magistrum. Et apud Lucam, aperuit dominus discipulis sensum, vt intelligerent scripturas. Quo testimonio probat Hilarius in psalm. 115. scripturarum intelligentiam donum Dei esse. Quod si scripturarum intelligentia donum Dei est, scripturas autem interpretari. nemo, nisi qui intelligit, potest: conficitur vtique sacraĀ¬ rum literarum in aliam linguam versionem sine Dei peculiari gratia nemini posse contingere. Alioqui. si D. Hie ronymus sufficere existimat verborum copiam, eloquentiam secularem, trium Iinguarum peritia, rerum multiiugam cognitionem, cum his omnibus abunde se nouerit instructum, cur in epistola ad Desiderium deprecatur alienarum orationum adiutorium, vt eodem spiritu, quo scripti sunt libri, in Latinum eos possit transferre sermonem? Cur item in epistola ad Paulinum scripturas sanctas interpretaturus, reuela inquit, oculos meos, & considerabo mirabilia de lege tua? Lex enim spiritualis est, & reuelatione opus est, vt intelligatur. & rursum. Quanti, inquit, hodie putat se nosse literas, & tenent signatum librum, nec aperire possunt, nisi ille reserauerit, qui habet clauem Dauid. Et in illud ad Galat. 1. sunt aliqui, qui vos conturbant, & volunt comiertere euangelium Christi. omnis ait, qui euangelium alio interpretatur spiritu, quam scriptum est, credentes turbat, & conuertit euangelium Christi, vt id quod in facie est, post tergum faciat, & ea quae post tergum sunt, vertat in faciem. Si quis tantum literam sequitur, posteriora ponit in faciem: Si quis Iudaeorum interpretationibus acquiescit, post tergum mittit ea, quae ex natura sua in faciem constituta sunt. & posterius eodem quoque: capite in illud, notum vobis facio euangelium, quia non est secundum hominem, &c. Marcion & Basilides, ait, & caeterae haereticorum pestes, non habent Dei euangelium, quia non habent Spiritum sanctum, sine quo, humanum sit euangelium quod docetur. Nec putemus in verbis scripturarum esse euange lium, sed in sensu: non in superficie, sed in medulla: non in sermonum foliis, sed in radicerationis. Hactenus Hieronymus. Qui si vera dicit, cogit nos profecto credere, aut veterem interpretem Spiritus sancti peculiari dono sacras literas conuertisse, aut ecclesiam Latinam multis retro saeculis non Dei habuisse euangelium, sed hominis. Cum igitur obiicit, interpretem nop fuisse prophetam: Sane vero propheta non fuit: habuit tamen Cvt Titelmamnus recte asseueratyspiritum quendam prophetico vicinum & proximum: qualem necessarium esse ostendimus sacris literis interpretandis. Imo qualis erat necessarius, vt ecclesia Latina editionem sacrorum librorum haberet, quam tuto in fide & moribus sequeretur.

10

Iam ad postremum argumentum facile respondemus. Quod si Latinorum ad Graeca Hebraicaque collatio a nobis negligeretur, exemplo. D. Ambrosii tueri nos vteumque possemus. Qui eum Graece sciret, & commentarios in sacras literas ederet, saepe tamen non est dignatus Graeca consulere, etiam vbi diuersitatem aliquam lectionis esse constabat. Videre hoc est in commentariis super caput duo decimum epistolae ad Romanos. Quod si interpretum etiam magis varietate turbaremur, quam iuuaremur, Sophronii nos excusaret exemplum, qui id de se apud Hieronymum fatebatur. Nos vero nec versiones nouorum interpretum, nec linguarum peritiam, nec ad Graeca & Hebraica exemplaria, Latinorum collationem damnare volumus: quin potius magnopere commendamus. Nam, si Augustinus de doctri. Christ. lib. 2. cap. 11. Vulgarium etiam & parum doctorum interpretum versiones plus auiuuare inquit intelligentiam quam impedire, ego varus doctissimorum hominum editiones iure reprehendere nec possum, nec debeo. Atque, vt inuidiam eorum deprecer, qui nos aut miseros, & barbaros, bonarumque literarum expertes, aut etiam laborum alienorum inuidos reprehensores calumniari possunt. Ego in linguarum cognitione plura etiam commoda ad sacras literas intelligendas esse fateor, & id quidem peringenuem, tantum abest, vt linguaerum peritiam insecter.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14