Text List

Caput 2

Caput 2

Caput secundum.

ALter autem error illorum est, qui solis sacrarum literarum testimonijs, aut interdum etiam scriptorum veterum, omnia definiunt, ab argumentis naturae haud aliter abhorrentes, quam si essent Theologiae aduersa & inimica. Hunc autem errorem plurimis testibus suadent. At primus testis citatur Gregorius Nazanzenus, orat. 1. in Iulianum, vbi ait, disciplinam nostram esse Pythagoricam. At qui apud Pythagoraeos tantum auctoritas praeiudicata poterat, vt sine ratione valeret. Alter est Hiero nymus in 10. Matthaei caput, quo loco non vult euangelij doctores humanae ratiocinationis praesidijs niti. Quia huiusmodi, vt inquit, virga & baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur, & manum perforat incumbentis. Et in 31. caput Hieremiae, de verbis Dei humano sensu argumentari, dicit esse sacrilegum. Tertius est Augusti. lib. 1. de actis cum Felice Manichaeo, cap. 10. Cum enim Felix Manichaeum efferret, quod docuisset discipulos suos, initium, medium, & finem, & quomodo vel quare factus sit mundus, de cursu solis & lunae, deque alijs huiusmodi rebus physicis, Augustinus contram ait, qu spiritus paracletus non docet has veritates. Christianos enim vult facere, non Mathematicos. Sufficere autem, vt homines de his rebus propter humanos vsus nouerint, id quod in schola didicerunt, scilicet priusquam ad Christi religionem conuerterentur. Propter humanos vsus, inquit ad vsum igitur Theologiae, humanae ratio doctrinae nihil Catholico proderit. Referuntur etiam a Gratiano 37. dist. duo testimonia, vnum ex Ambrosio, alterum ex 4. concilio Carthaginen, quibus suaderi videtur, humanas disciplinas, vt perniciosas, vel certe vt inutiles, a Theolo gia repellendas. Concilium quippe Carthagin. 4. Vetat episcopis, ne libros gentilium legant. Ambrosius autem dicit Astrologiam, & alias huiusmodi disciplinas nihil valere ad salutem, sed in errorem mittere. Epiphanius quoque haeresi. 76. aduersus Aetium disserens ait, quod non reuelat Deus patrem & filium per Spiritum sanctum, his, qui de ipso per syllogismos ratiocinantur. Qui ergo in Theologiam humanas rationes inuehunt, hi diuinae reuelationis non possunt esse participes.

Nec solum testimonijs patrum, sed sacrarum etiam literarum abutuntur in sui erroris confirmationem. Principio enim afferunt illud Ecclesiastes 1. ego Ecclesiastes proposui in animo meo quaerere & inuestigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filijs hominum, vt occuparentur in eas. vidi quae fiunt cuncta sub sole, & ecce vniuersa vanitas, & afflictio spiritus. Si ergo occupatio pessima est studium humanae literaturae, si vanitas & afflictio spiritus, non est profecto a Theologis expetenda. Deinde argumentantur ex illo Prouerb. 5. ne intenderis fallaciae mulieris: fauus enim distillans labia meretricis, &c. Et postea, quare seduceris fili mi ab aliena, &c. hanc autem humanam sapientiam interpretantur, quam nimirum esse fallacem ad Coloss. 2. testatur Apostolus in haec verba. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, & inanem fallaciam. Addunt illud 1. ad Corinth. 1. perdam sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. Vbi sapiens? vbi scriba? vbi inquisitor huius seculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Addunt etiam illud us eodem Apostolo 1. Corinth. 8. scientia inflat. Aliud

Aque 1. ad Timoth. 6. si quis non acquiescit sanis ser¬

bus, & ei quae secundum pietatem est doctrinae, su¬

stinihil sciens, sed languens circa quaestiones.

colunt Apostolum significare, disciplinas ebos esse, solamque Christi doctrinam esse secundum pietatem, id est, religioni coninsentantam esse, illas non esse. postoli non habuerunt Philosophiam, non est igitur Theologo necessaria. Si enim Spiritus sanctus docuit Apostolos omnem veritatem, iuxta Domini pollicitationem Ioannis decimosexto, & has disciplinas non docuit, sequitur non esse Christiano doctori vtiles, atque adeo ne versari quidem circa veritatem. Praeterea, vel Philosophia est Theologo necessaria, dum imperfectos in ecclesia instruit, veldum perfectos alloquitur. Imperfectis lac Apostolus dat, nec existimat se quicquam inter huiusmodi scire, nisi Christum & hunc crucifixum. Perfectis vero sapientiam loquitur, non huius, saeculi, neque principum huius seculi, hoc est, Philosophorum. Non ergo Theologus Philosophia eget, siue cum paruulis seu cum prouectioribus sermones diuinos conserat.

Pergunt etiam argumentari, quod si vtilis & necessaria esset Theologo philosophia, hoc esset ob id maxime, quod non alia via & ratione melius Philosophi Christo repugnantes euincerentur. At hoc constat esse vanissimum. Primum, quoniam euacuaretur erux Christi, vt Apostolus ait, Si de philosophis & sophistis per humanam sapientiam triumpharet. Rursus, quoniam vt idem Apostolus secunda ad Corinth. cap. decimo auctor est: Arma Christianae militiae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, & omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei, & in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.

Non ergo Theologus, Christi miles, humanarum disci olinarum praesidijs eget, vt fidei aduersarios possit euincere. Id quod exemplo Nicaeni concilij facile demonstratur, vbi Philosopho superando plus valuit simplicis hominis syncera fides, quam onnes omnium Dialecticorum & Philosophorum argutiae. Certe Hieronymus ad Pammachium aduersus Ioannis errores, argumenta a ratione ducta & de gentilium fonte manantia, tanquam oentilium arma Christiano dicit esse deponenda. Postremo etiam argumentantur, Christi doctrinam perfectam esse: non itaque Philosophiae subsidijs indigere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2