Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 11
E Eucharistiae sacrificio prima mihi cum VuitclefA fistis & Lutheranis controuersia est. Facioque contra institutum meum, cum de re apertissima disputationem instituo. Nam si quid adeo certum & exploratum est vt de eo inter viros doctos constanter perpetuoque conuenerit, argumentari non soleo: ne rem minime dubiam argumentando dubiam faciam. Nec vero in hoc dabo operam, vt rem plane in ecclesia definitam meis ego argumentis probem: sed in id potius incumbam, vt vnum e Theologiae principijs, non tam ratiocinatione, quamexpositone confirmem. Ita fiet, vt veritate illustrata, omnium tenebras depellam errorum. Quanquam argumenta pro ecclesiae sacrificio certissima sunt: quibus autem Lutherani contra pugnant, vt ipsis quidem videtur, sunt maxima, vt ego vero sentio, friuola & commentitia sunt omnia, vix digna lucubratione & ingenio anicularum, talia certe, propter quae non modo a: communi fidelium sensu cuique esset, sed nec ab amici vnius priuata opinione discedendum. At discipuli caeci magistri furentis rapiuntur errore, sibique Eucharistiam non esse sacrificium argumentando persuadent.
Caluinus porro illo Apostoli testimonio in primis nititur, Et alij quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere. Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Vnde & saluare in perpetuum potest accedentes per ipsum ad Deum, semper viuens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat, vt nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, & excelsiori caelis factus, qui non habet necessitatem quo¬ tidiem, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel se offerendo. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, filium in aeternum perfectum. Quo loco Paulus sacerdotium veteris testamenti a noui sacerdotio distin guit, quod in illo plures erant sacerdotes, in hoc vnicus est sacerdos. Huius vero rei causam explicat quod illi mortales erant: quare indigebant successoribus, qui in demortuorum locum subrogarentur. At Christo, qui im mortalis est, nullos oportet succedentes vicarios substituere: quales ij sunt, qui nunc quotidie sacrificant, & plu res ipsi atque mortales ad vmbras legis deflectunt, in qua plures ijdemque mortales facti sunt sacerdotes. Nostri quoque sacerdores infirmi & ipsi sunt, habentque, necessitatem quotidie, quemadmodum Veteres, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi. Noui ergo isti, cum sint veteribus simillimi, legales sacerdotes sunt, non euangelici. Confirmat autem, vt ait, hoc illud vel ma xime, quod sacerdos a Deo vocatus esse debet, quemadmodum Aaron, vt Apostolus idem affirmat: at nullam vocationem proferre nos possumus, quae nostro sacerdotio patrocinetur. Euanescit igitur sacrificium, quod sine sacerdote esse non potest.
Existimat rursum Caluinus idem, Paulum cum ecclesiae fide pugnare, cum in eadem epistola inquit, Nec vt saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat frequenter eum pati ab origine mundi. Nunc autem semel in consummationem seculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit. Quo ex loco iterum, colligit, nostros sacerdotes esse legales, qui non modo per singulos annos, verumetiam per singulos dies intrant in sancta, offerentes alienum sanguinem, qui semel iuxta Apostolum oblatus est. Cum vero diserte Paulus asserat hostiam, quae oblatione sacrificatur, immolari & occidi necesse esse, profecto si singulis missis Christus in sacrificium offertur, singulis quoque missis interficitur. Aut ergo Pauli argumentum vanum est, cumait, Alio¬ quin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi, aut si Christus in sacrificium exhibetur, vere patitur. At corpus viuum & impassibile in altari nos offerimus: oblatio igitur forsitan esse poterit, sacrificium nullo modo. Hoc vero illud argumentum est, quod Caluinus atque Oecolampadius mire iactant: & nondum collata manu tanquam feroces victores insultant.
Illum praeterea locum Lutherani pressius vrgent, vmbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos, eisdem ipsis hostijs, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere, alioquin cessassent offerri, ideo quod nullam haberent vltra conscientiam peccati cultores semel mundati. Et post multa alia, quae referre longum est, ita legimus, Omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, & easdem saepe offerens hostias, hic autem Vnam pro peccatis offerens hostiam, vna oblatione consummauit in sempiternum sanctificatos. Oblationes igitur veteris testamenti imbecillas ac debiles ostendit Pau lus, quod saepius iterabantur. Qui ergo in noua lege eadem sacrificia iterant, ij sua repetitione testes sunt, oblationes suas priores infirmas exiguasque fuisse, atque adeo Christi oblationem fuisse imperfecta, qui quotidie multas adijciunt. Medicamenti enim illa virtus est, quod Chrysostomus ait, vt semel imponatur, & non frequenter. Et Theophilactus, pharmaca, inquit, fortiora semel etiam imposita curant: quae autem saepius iterantur & imponuntur, hoc ipso. ostenduntur minus fortia. Sed & pharmacum, quod saepe admouetur idem, significat eandem aegritudinem interturbare laborantem. Quocirca si eadem etiam hostia nouis sa cerdotum oblationibus, quasi idem medicamentum saepius apponitur, prima Christi oblatio, nec perfecte curauit aegrotos, nec consummauit in aeternum sanctificatos, vtpote cum homines nouis quotidie ac repetitis sacrificijs curentur, sanctificentur, consummentur. Adde quod paulo post, Apostolus asserit, Vbi peccatorum remissio est, iam non esse, oblationem pro peccato. Post Christi igitur hostiam vnicam, qua omnia sunt in cruce expiata delicta, post remissas etiam per Christi sacramenta iniquitates, nulla reliqua est oblatio pro peccato. Non est itaque in ecclesia huiusmodi sacrificium. Id quod Apostolus euestigio testatur inquiens, voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam nulla relinquitur pro peccatis hostia. Qui autem nullam dicit, is non baptisma solum, sed nullam dicit hostiam superesse. Nos au tem dicimus, quod aliqua superest: contra Apostolum ergo dicimus. Neque his occurri potest, inquiunt, praetexendo in noua lege non varia esse aut multa sacrificia, vt olim in lege, sed vnum idem saepe repeti: quo modo Chrysostomus & Theophilactus occurrunt. Quoniam Apostolus a nouo testamento, non solum multarum diuersarumque rerum sacrificia reijcit, sed eiusdem etiam hostiae repetitam oblationem damnat in haec verba, Neque vt saepe offerat semetipsum, &c. At Christus in altari se ipsum nunc etiam offert, vt posterius ex catholicorum sententia ostendetur. Iteratam quoque oblationem in veteri testamento ideo factam esse dicit, quia prior erat imperfecta. Siue autem plures res, siue eadem saepius offeratur, Pauli argumentum manet inuictum, si prima oblatio perfecta esset, nulla posteriore indigere: ita posteriores sacerdotes ab offerendo cessaturos. Quo fieri argumentantur, vt illud alterum catholicorum effugium vanum etiam sit. Nempe Apostolum loqui de oblatione cruenta, qua Christus semel in cruce defunctus est: nostras autem esse incruentas. Siue enim cruentum seu incruentum sacrificium sit, si saepius resumitur, prior oblatio non perfecte sanctificauit, nec exhausit delicta praeterita, pro quibus alia hostia profertur. Nulla itaque, vt putant rima effugere possumus, sed fateamur necesse est, totam ad Hebraeos epistolam nouorum sacrificia sacerdotum explodere: praesertim cap. 1O. vbi si Pau lus de eruenta solum hostia sermonem faceret, facile eluderetur: vel quum ait, Vbi autem horum remissio, iam non est oblatio pro peccato, vel etiam magis quum dicit, Voluntarie peccantibus nobis nulla relinquitur pro peccatis hostia. Nihil enim interest eruenta sit an incruenta, si oblatio est & hostia pro peccato.
Ad haec, Matthaeus, Lucas & Paulus aperte narrant, Dominum in vltima coena non obtulisse quidem corpus & sanguinem Deo, sed Eucharistiam discipulis accipiendam distribuisse. Optima igitur missa illa erit, quae erit primae quam simillima: prima autem coena fuit, non sacrificium. Etenim si sanguinem pro peccatis tunc Christus obtulisset, iam ante erucem essent remissa peccata, nisi frustra Christi sanguis in Coena oblatus est, qui peccatorum remissionem non obtinuit, quam vel nunc obtinet patri a sacerdotibus exhibitus.
Ea insuper loca nobis Lutherus obijcit, quibus locis calix sanguinis Christi testamentum dicitur. Testamentum vero non est opus haeredis, sed testatoris. At sacrifi cium opus est nostrum. Sacramentum igitur sanguinis non est sacrificium. Hanc vero ratiocinationem bone Deus, quato verborum ornatu quasi simiam purpura vestit. Quae est, inquit, tanta temeritas, vt testamentum, hoc est, promissionem haereditatis nos opus esse nostrum dicamus, quod testatori in satisfactionem exhibemus? Et vbi de acceptis gratos nos esse oportet, ibi accedamus superbi daturi accipienda: vt testator iam non suorum largitor bonorum, sed nostrorum sit acceptor. Neque enim fieri potest, ait, vt idem ab eodem simul & recipiatur & detur, & offeratur & acceptetur. Quam vero insanus erit pauper & indigens, si bonum opus dicat se conferre diuiti, de cuius manu accipit beneficium? Afferunt etiam in hanc rem sanctorum veterum testimonia. Primum illud Chrysostomi. Hoc nostrum sacrificium exemplar est illius, quod Christus in cruce fecit. Non autem aliud sacrificium, sed id ipsum semper facimus, magis autem recordationem ipsius operamur. Et Theophiiactus, immo potius, ait, memoriam illius oblationis facimus, qua se Christus obtulit. Ex qua correctione Oecolampadius colligit, Chrysostomo & Theophilacto missam nostram non esse proprie sacrificium corporis & sanguinis Chri sti, sed exemplar. Alioqui non correxissent quod vere ac proprie dictum est. Addunt illud Augustini, Holocausti sui imaginem in ecclesia celebrandam dedit. Et alio rursum loco, Christianos inquit peracti sacrificij memoriam celebrare. Et in epistola quadam ad Bonifacium docet, in Eucharistiae immolatione nomen rerum ipsi figurae exemplarique tribui solere. Basilius demum apud Euthimium haec nostra exemiplaria dixit esse veri sacrificij. No ergo sunt verum sacrificium, sed sacrificij figura.
Nec testimonijs solum premere nos, sed etiam ratione volunt. Nam si sacrificio peccata redimerentur, quod catholici astruimus, redemptio nostra a nobis quoque ipsis per nostras oblationes existeret. Ita non solum Christus redemptor esset, sed homines etiam sui essent redemptores. Id quod stultitiae est manifestae.
Addunt fieri non posse, vt operatio nostra alteri peccati remissionem conferat ex vi ipsius operis, quod nostri quidam dicunt ex opere operato. Solius enim Christi opera & actiones ex se peccata remittunt. At sacrificium & missa operatio nostra est, nefarium est igitur affirmare, quod ratione sui & Deum propitium reddat, & deleat quoque peccata. Atque in hoc vno Lutherani huius controuersiae statum constituendum censent. Asserunt enim se habere hanc rationem adeo firmam, certam, expeditam, vt aduersus omnes portas inferi consistere queat. Hanc autem rationem videtur confirmare lrenaeus in haec verba, Non sacrificia sanctificant hominem, sed conscientia eius qui offert, sanctificat sacrificium pura existens, & praestat acceptare Deum quasi a b amico. Peccator, inquit, qui occidit mihi vitulum, quasi qui occidat canem. Quoniam igitur cum simplicitate ecclesia offert, iuste munus eius purum sacrificium apud Deum deputatum est. Quemadmodum & Paulus Philippensibus ait, Repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis in odorem suauitatis hostiam acceptam, pla centem Deo. Dixerat autem sacrificium hoc illud esse, quod ex Malachiae primo capite Theologi conamur inferre. Nulla igitur apud nos hostia manet, quae ex se aliorum peccata deleat, sed si quid habet, id habet ex osse rente. Quo argumento nos Bucerus impugnat. Praeterea, remissio peccatorum hominis sanctificatio & iustificatio est, haec autem per fidem cuique propriam obuenit, vt ad Romanos scribit Apostolus, nulla ergo sacerdotis oblatio ex opere operato aliorum peccata remittit. Nam ne Christi operationes quidem, nisi per propriam fidem applicantur hominibus, iuxta illud, Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem. Item, si vi sua oblatio sacerdotis aliorum diluit culpas, gratiam ergo hoc sacrificium confert. Ablutio enim culparum sine gratia aquae salientis in vitam aeternam esse non potest. Neque elabi possumus dicentes remitti per sacrificium peccata venialia, non etiam mortalia. Quoniam si sanguis Christi in sacrificium offertur, omnia profecto remittit, qui in omnium remissionem effusus est. Nisi frustra ac une causa catholici petimus, vt hoc sacrificium omnia crimina nostra detergat: & rursum, vt sit ablutio scelerum, & omnium remissio peccatorum.
Praeterea, cum catholici fateamur, in hoc sacrificio sanguinem Christi contineri, fieret, vt vnico sacrificio omnes peccatorum poenae abolerentur. Res quippe oblata infiniti valoris est. Vanum itaque esset pro eisdem plures missas celebrare. Qui vero dicunt infinitae hostiae fructum a sacerdote offerente limitari, hi refelluntur a Lutheranis multiplici variaque ratione. Primum, quod facramentorum fructus non definitur a ministris, ergo ne sacrificij quidem. Deinde, quia quamuis sacerdos offerens in peccato mortali sit, sacrificium tamen illi prodest pro quo offertur. Non ergo huius sacrificij virtus a sacerdote offerente terminum vllum accipit. Item, quia infinitae rei pretium non minuitur, siue a paupere uetur, siue a diuite. Centum scilicet aurei centum valent, a quocunque tandem offerantur. Immo quo res oblata maior est, & hic, qui offert, est pauperior eo oblatio maiori habetur in pretio. Ad haec, si semel offero sanguinem meum Deo, sanguis meus fusus est idoneus ad omnia peccata delenda, nec pretium imminuitur ab. offerente. Martyres namque vniuersi, inaequabilis licet meriti, aeque tamen consequebantur omnium veniam peccatorum. Si igitur vere offert sacerdos sanguinem Christi, nullis eum. finibus circunscribet, quin satis sit etiam semel oblatus ad omnia redimenda peccata. Sacrificium denique altaris a Christo summo sacerdote, nunc etiam patri pro nobis offertur, ab illo igitur infinitum valorem habet, quem videlicet eadem ex causa infinitum habuit in cruce. Neque enim illud negare possumus, cum Christus sempiternum habeat sacerdotium, vnde & saluare in perpetuum potest accedentes per ipsum ad Deum, semper viuens ad interpellandum pro nobis. Atque Lateranense concilium sub Innocentio tertio, Vna, inquit, est fidelium vniuersalis ecclesia, in qua idem ipse est & sacerdos & sacrificium. Loquitur autem sine dubio de eo, quod offerimus in altari. In cocilio rursum Tridentino definitum est, nostras omneis satisfactiones Christum offerre patri: multo ergo magis illam victimam offeret, quam, vt Deum placemus, nos in altari probemus ad sacrificium. Quam rem non Ambrosius modo insigniter praeter latinos caeteros, sed Graeci in canone suo manifeste testantur. Sane quemadmodum sacerdos non nomine suo consecrat & conficit eucharistiae sacramentum, ita non in nomine suo, sed Christi offert eucharistiae sacrificium. Quod si Christi sanguis hostia nunc est ad culparum, redemptionem, huius vero sanguinis pretium nullo fine concluditur, praesertim si a Christo ipso offeratur: manet omnino, vnica oblatione omnes culparum poenas resoluiContendit postremo Caluinus, eucharistiae sacramen tum cum sacrificij Voce pugnare. Eucharistia, inquit, donum est cum gratiarum actione percipiendum: sacrificium vero est pretium, quod Deus in satisfactionem accipit. Quantum ergo interest inter dare & accipere, tantum a sacramento sacrificium distat. Hac enim argumentatione sit, vt reliqua sacramenta sacrificia esse non queant. Eucharistia quoque post peccata gratis remissa, post reconciliationem adeptam, vitae nobis promittit, & gratiarum augmentum. At sacrificium cantilenam aliam canit, nempe, Deum quasi adhuc iratum, tanquam pretio quodam exhibito placari, nec esse expiata scelera, quae sacrificium expiare dicitur. Praetereo alia argumenta ridicula, indigna enim sunt, quibus nos serio respondeamus. Sed & illa superiora, vt ante iam dixi, tametsi in faciem apparent probabilia, diligenter tamen inspecta vana esse deprehendentur. Id tantisper dum explico, & fidem meam de eccle¬ siae sacrificio breuiter expono, quaeso lector attende.
Siqua disputatio est, vbi id, de quo disputetur, necesse sit definire, hanc ego vel maxime esse crediderim, quae nobis hodie instituitur. Cum non modo Vuicleffistas & Lutheranos, sed quosdam etiam catholicos videamus, sa crificij vi & natura ignorata, in summo errore & maximarum rerum ignoratione versari. Explicaturus igitur quidnam sacrificium sit, quidque sua definitione contineat, illud in primis accipio, sacrificium proprium esse religionis opus, id est, eius Virtutis, quae cultum Deo & caeremoniam affert. Est enim sacrificium quasi sacrum factum, vt Gregorius ait. Sacra vero Deo facere, haud dubie ad Dei cultum & reuerentiam pertinet. Sacrificare initur propria est religionis actio: quae videlicet solius Bei honori dedicata est, quemadmodum Augustinus conaduer. leg. & prophe. lib. 1. cap. 18. Et de ciuit. Dei, libro 10. cap. 4. Acto. quoque 14. capit. Lucas scribit.
lllud deinde sumo, sacrificium speciem esse operis sacri & religiosi: atque adeo opus sacrum quasi genus esse sacrificij. Etenim qui vocem hanc ad sacras omnes caeremonias & religionis actus extendunt: qua ratione id fatiant, ipsi viderint: certe cum perpetuo & ecclesiae & scripturae vsu pugnant. Septem enim sacramenta agnoscit ecclesia, septe sacrificia non agnoscit, No itaque quodcumque opus sacrum, quicunque ve religionis ritus est sacrificium. Vnde & Concilium Florentinum non obscure a sacris caeteris sacrificia distinguit. Atque in lege veteri alias fuisse leges de sacrificijs constat, alias de reliquis sacris ritibus. Quae causa necessaria est, ne nos sacrificia cum sacris alijs confundamus. Adde, quod in sacrificio hostiam esse oportet, quae Deo immoletur: hostiam vero in omni religiosa caeremonia velle fingere, ridiculum est. Adde etiam, quod sacrificium latinus interpres semper appellat, quam Graeci bugiop. Graecis autem Sugio non est quodlibet vnum sacrum opus, sed specialis religionis cae remonia, in qua res Deo sacra, vel per sanguinem, vel per ignem, vel alio quouis modo conficitur. Quanqua Theophilactus auctor est Suoius proprie magis esse, quae per ignem sacrificantur, quam ea, quae per sanguinem. Sed & Porphyrius ab exhalatione, inquit, ignis quam Graeci buctigoip dicunt. Thysia quoque, quam sacrificium latine appellamus, apud Graecos antiquitus dicta est. Nunc vero non recte capimus thysiam illum cultum appellantes, qui sanguine celebratur. Hactenus Porphyius. Sed, vt prima vocis origo illa sit, non negant auctores hi vulgarem eius Vocis vsurpationem vniuersa ea continere, quae vel per ignem, vel per sanguinem immolantur. Atque haec latini interpretes sacrincia vocari perhibent. Sit itaque exploratum, sacrificium specie quandam esse cultus sacri.
Quod si ex vsu recte loquentium diuinaeque scripturae consuetudine propria huius nominis significatio accipienda sit, inueniemus sane, sacrificium tunc solum esse, quum res aliqua sacra offertur Deo. Vbi namque oblatio non est, ibi ne sacrificium quidem esse potest. Qui enim aut baptismi, aut confirmationis, aut ordinis, aut matrimonij, aut vnctionis extremae sacramentum conficit, is quamuis sine dubio rem sacram & diuinam faciat, sacrificium tamen facere non nisi absurdissime diceretur. Quoniam ne ipsa quidem eucharistia, quandiu seruatur in pixide, sacrificij nomen habet. Tunc vero primum hostia nuncupatur, quum offertur. Oblatio igitur est de ratione sacrificij. Id quod Paulus saepe docet, vt ad Heb. 5. Omnis, ait, pontifex constituitur, vt offerat sacrificia pro peccatis. Et ca. 7. Pro suis delictis hostias offerre. Et ca. 9. Munera & hostiae offeruntur, &c. Et cap. 1O. Eisdem ipsis hostijs, quas osse runt indesinenter, &c. Nec hic laborare opus est, vbi nihil est ambigui. Illud addo, quod difficulter admittunt quidam, si vis & natura huius Vocabuli perpendatur, non omnem oblationem sacram sacrificium esse, sed quiddam aliud praeter oblationem sacrificij Vocem vendicare, quemadmo dum D. Thomas argutissime, vt omnia, dixit. Et Theophilactus. Doni, inquit, & victimae exacta ratione quidem est discrime. Sugioe enim, hoc est, sacrificia sunt per sanguinem & carne oblationes, vel eerte omnia, quae per ignem sacrificantur. Dona autem sunt, vt fructus & quaecunque alia exanguia & igni carentia. Quod vtique discrime Paulus in epistola ad Hebraeos diligenter obseruat. Omnis, ait, pontifex constituitur, vt osterat dona & sacrificia. Et iterum, Omnis pontifex ad offerendum munera & hostias constituitur. Atque Chrysostomus explicans illud, Sacrificium & oblatione noluisti, oblationis & sacrificij hanc differentiam esse accurate notauit. Non itaque omnis oblatio sacrificium est. Quam omnino re illud vel maxime argumentum probat, quod cum animalis viui iuxta legis praescriptum hebat oblatio, nusquam haec aut hostia aut sacrificium vocabatur. Nisi velis, tum a Iudaeis filios immolari in sacrificium, cum post purificationis caeremonias domino sistebantur. Quod quoniam alsurdum est, consentiamus, non omnes res Deo oblatas hostias esse aut sacrificia. Porro autem si circa rem, quae offerebatur, quippiam sacri sacerdos faciebat, vt si animalis fundebat languinem, si thus ardere faciebat, si conterebat frumentum, si oleo similam conspersam frigebat in sartagine, tum demum vere sacrificium faciebat. Earum quippererum omnium sacrificia esse: Leuitici secundo & sexto, Numeri quinto, & secundi Paralip. 28. capit. legimus. Scite ergo ac praeclare Diuus Thomas admonuit, in eo sitam esse rationem sacrificij, si circa rem Deo oblatam quicquam fieret, quo res ipsa sacra quodammodo conficeretur. Nam si integram & illaesam sacerdos offerret, donum dici & munus, non item sacrificium. Id quod in Graeca voce Suriae explicatius animaduertitur, vt paulo ante dicebamus.
Quibus rebus expositis facile intelligitur. Lutheranos in apologia Augustana perperam sacrificium definisse, quod sit caeremonia vel opus a nobis Deo redditum, vt eum honore afficiamus. Veluti munera, primitiae, decimae. Hanc vero finitionem cum exemplis suis, vt alia argumenta praetereamus, satis refellit Apostolus, tun dona a sacrificijs distingues, tun magis argumentans, quod si Christus saepe se in sacrificicium offerret, saepe etiam pateretur.
Sed vt occultae atque inuolutae rei notitia aperiatur: his, quae dicta sunt, illud primum obiicitur, quod Propheta sacrificium laudis saepe commemorat, quod Paulus interpretatur fructum labiorum confitentium nomini Dei. Sacrificij igitur definitio non est tam anguste conclusa.
Illud deinde videtur esse contrarium, quod Apostolus ad Roma. scribit, Obsecro vos, vt exhibeatis corpora vestra hostiam viuam. Non ergo in sacrificio hostiam esse oportet, quae mactetur, sed satis est, si corpus nostrum viuum ad sacrificium praebeamus. Tertio loco id opponitur, quod in omnium ore est, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Iila demum, Repletus sum his, quae misistis in odorem suauitatis, hostiam acceptam. Et rursum, Beneficentiae & communionis nolite obliuisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Quibus videlicet argumentis moti quidam putauerunt, sacrificij nomen terminis esse latioribus circumscribendum: a nobis enim strictissime coarctatum. Ego vero tantum absum ab ista sententia, vt non modo non arbitrer, veram sacrificij finitionem, quae est a nobis anteposita, his argumentis oEscurari, sed fieri etiam illustriore existimem. Duobus quippe modis verba in sacris literis vsurpantur, vno per proprietatem, altero per figuram. Atque id quidem, licet facillimum, est tamen animaduersione dignissimum. Multos enim & ex alienis & ex nostris huius rei ignoratio fefellit. Dico igitur, nomen sacrificij dupliciter in scriptura sacra accipi, & proprie & translate: Nos porro, quum res definimus, necessaria Philosophiae ducti ratione, non quid vox per metaphoram aut alium tropum translata significet, sed quid proprie contineat, exponimus. Sacrificij itaque natura propria plane nobis definita est, at in omnibus testimoniis, quae contra posuimus, nominis transsatio quaedam & abusus est. Id quod in singulis facile intelligimus, si ea ad veram & propriam sacrificij naturam referamus.
In primo si quidem testimonio fructus labiorum laudantium Deum hostia dicitur, cum lingua labiaque mortificata Dei laudibus consecrantur. Quemadmodum enim vitulus mactatus in hostiam, nullas alias edebat voces quam in Dei laudem & gloriam, sic lingua conuiciis, detractioni ac turpiloquio mortua, & soli Deo laudando sacra, quasi sacrificium quoddam offertur, iuxta illud, quod scriptum est, Reddemus vitulos labiorum nostrorum. Quanquam in psalmis dici potest sacrificij hostiaeque, voces sine tropo vsurpatas. Erat enim in lege praescriptum inter caetera gratiarum actionis sacrificium, in quo verae hostiae mactabantur. Sed Paulus, vt solet, per alleporiam hostias illas carnales ad labiorum laudantium Deum spirituale sacrificium traduxit.
In secundo vero testimonio expeditior & planior est. metaphorae ratio. Tunc enim offerimus corpus nostrum hostiam Deo, quum mortificamus membra nostra, quae sunt super terram, carnemque nostram peccato quidem mortuam, viuentem autem iustitiae domino offerimus. Quemadmodum Hieronymus, illa, inquit, virginitas hostia Christi est, cuius nec mentem cogitatio neque carnem libido maculauit. Atque fortassis quum Apostolus viuam hostiam dixit, quasi pugnantibus inter se vocibus de more lusit. Similia sunt illa, quae in delicijs est vidua, viuens mortua est, mare dulce, terra coelestis, spiritualis caro, spiritus carneus. Non itaque ex eo quod Apostolus viuam hostiam dixit, statim colligere oportet, animal non esse mactandum, quum in hostiam praebetur. Quin potius, si Pauli ingenium tenemus, contrario modo argumentabimur.
Iam in tertio quoque testimonio aperta translatio est. Cor nanque instar frumenti contritum, & diuini amoris igne quasi succensum similitudine quadam sacrificium vocatur. Adde quod familiare auctoribus sacris est, imaginum vocabula rebus per imagines significatiSattribuere: vt nomen Dauidis Christo, Exechielis. 34. Nomen etiam Petrae eidem. 1. ad Corinth. 10. Tale illud est, ego sum vitis vera. Quia igitur per sacrificia illa legis externa, res quaedam spirituares potiores praesignabantur, has omnino res sacrificia, holocausta, hostias, sacrae literae appellant. Vt mactationes brutorum animantium figurae erant mortificationis carnalium & irrationalium affectuum, qui regnant in corpore, ideoque carnis mortificatio hostia dicitur: non proprie quidem, sed figurata dictione. Et humc in modum caetera, quae non sunt modo longo sermone explicanda. Tres ergo priores scrupulos plane excussimus: quartum vero illum facilius eximemus, si semel stabilitum fuerit his in locis Apostolum non proprie loqui, sed figurate. id quod liquido demonstrari potest. Primum, quia sacrificium ad religionem proxime pertinet, at elcemosyna & beneficentia ad misericordiam vel liberalitatem. Dein ex illo Oseae testimonio, Misericordiam volo, & non sacrificium. Quo loco sacrificium non obscure a misericordiae operibus separatur. Certe si sacrificij Vox dona pauperibus collata proprie contineret, nullo modo Propheta diceret, sacrificium & oblationem noluisti. Quid igitur sibi Apostolus vult, quum ea munera hostias vocat, quae pauperibus tribuuntur? Nempe, illa esse Deo acceptissima. Videlicet hostias credebat populus maxime placere Deo, spirareque illi odorem iucundissimum. Mene. 8. Ex0. 29. Leui. 1. & 3. Nume. 28. Vsque eo autem persuasio haec in animis vel fidelium insederat, vt prae sacrificiis opera interdum pietatis charitatisque contemnerent. Huius rei apostoli minime ignari & plebe rudem ad veram & germanam pietatem reuocare cupientes, inisericordiae ac charitatis officia hostias appellabant, non falso id quidem, sed verbis paululum quadam dicendi figura immutatis. Sic Paulus hostiam acceptam dixit in odore suauitatis. Sic Iacobus, religionem mundam & immaculatam esse, visitare pupillos, & viduas in tribulatione eorum. Quam rem plane & sine verborum immutatione legis ille peritugesignificauit inquiens. Diligere proximum tanquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus & sacrificijs. Quid ergo proprie sacrificium sit, qua etiam rationo per tropum transferatur, satis dictum est. Nec haec tamen nimis multa videri debent, cum huius vocis vi ac potestate ignorata, multorum disputationes vagari & errare cernamus. Erant autem haec copiosius explicanda, ne immodicae breuitatis studio raperetur verborum pondera disserentis celeritate. Sed de his hactenus. Sequitur, vt sacrificium in species suas que breuissime partiamur. Lutherani in apolo. August. duas proximas sacrificij species esse aiunt, nec esse plures. Vnum enim esse sacrificium propitiatorium, nempe ad placandum deum, & impetrandam veniam peccatorum, alterum Euxogiginop, id est, gratiarum actionis. Has duas species sacrificij magnopere oportere asserunt iu hac controuersia nos in con spectu positas habere, & singulari diligetia cauere, ne confundantur. Id quod ipse etiam atque etiam moneo, sed illud quoque animaduerto, hac diuisione multas sacrifit iorum specres vitiose fuisse praetermissas. Non enim solum vel pro peccato vel etiam ad gratiam referendam sacrificium fieri solebat, sed & vice supplicationis, vt a Deo vitae conmoditas ac prosperitas haberetur. Quod, si latine liceret, possemus imperatorium vocare. Quale fuit sacrificium Iacob Gene. 28. qualesque etiam mulier illa praetulit, quae in prouerbijs dixit, Victimas pro salute deuoui. Sane in Leuitico post sacrificium pro peccato, hostiae pacificae in duas species distribuuntur, vt aliae sint gratiarum actionis Deo exorato, aliae voto vel sponte suscepiae Deo exorando. Ac praeter haec sacrificij genera aliud fortasse tuit in hoc paratum, vt foedus cum. Deo fuso sanguine sanciretur. Cuiusmodi Exod. 24. &. 4. Reg. 23. mentio sit. Vt omittam sacrificium pro consecratione pontificis, quod legissator a reliquis sacrificijs distinxit. Nam holocaustum, quod humanae seruitutis tributum proprium erat, & ad testationem diuinae maiestatis ac dominationis Deo sacrum, dubium non est, ad duas illas sacrificij species minime pertinere. Plura itaque quam duo hostiarum genera fuere in veteri testamento, at in nouo vtrum vnum saltem sit, quaeritur. Cui quaestioni statim ego respondeo, si duo illa prius explicuero, quae in hac controuersia expli catu quidem facillima sunt, sed sunt tamen necessaria vel maxime. Illud primum est, nomen sacrificij interdum pro re, quae domino offertur, interdum vero pro actione ipsa sacrificandi solere accipi. Pro re, vt ad Hebrae. 5. Omnis pontifex constituitur, vt offerat dona & sacrificia pro pec catis. Pro actione, vt in illo apud Tullium loco, praebere hostias ad sacrificium. Quo modo Diuus Thomas hanc vocem vsurpauit, nec vsurpauit absurde, artificium, lanificium, & similia ad eundem modum a doctissimis vsurpentur. Alterum est, catholicos sicut eucharistiae sacramentum, ita eucharistiae sacrificium duobus modis asserere. Est enim sacramentum tantum, hoc est, species illae vini & panis externae, quae corpus Christi ac sanguinem continent. Est item res & sacramentum, nempe, corpus Christi & sanguis, quae res interius sub speciebus continentur. Similiter etiam in oblatione & missa nostra est sacrificium externum specierum panis & vini: quod Augustinus in Psal. 37. Sacrificium panis & vini nuncupauit. Est & rursus sacrisicium interius corporis & sanguinis Christi, quod Deo patri sub speciebus illis potissimum offerimus. Interius dico, non quod ipsum per species non suo quodam modo videatur, sed quod intra species inclusum occultum in se & inuisum sit.
His positis sit prima conclusio. In lege noua vere nunc est & proprie sacrificium. Quae omnino res primum ex Malachia aperte conficitur. Non est, ait, mihi voluntas in vobis, & munus non suscipiam de manu vestra. A solis enim ortu vsque ad occasum magnum est nomen meum in Gentibus, & in omni loco sacrificatur & offertur nomini meo oblatio munda. At interpretatur hunc locum Lutherani de sacrificio spirituali omnibus fidelibus communi. Id quod nullo pacto defendi potest. Primum, quia nostra opera omnia sunt tanquam pannus menstruatae Esai. 6dnon igitur possunt dici absolute oblatiomunda, Luthero presertim, qui nostras iustitias peccata esse condendit. Deinde quia offerre opus nostrum tanquam mundam oblationem & sacrificium, isti dicunt esse pharisaicum. At Propheta non loquitur de pharisaico sacrificio.
Praeterea, quia sacrificia spiritualia non sunt propria legis euangelicae, sed communia in omni lege fuere. Prophe ta autem diserte loquitur de facrificio quodam legis nouae proprio ac singulari. Postremo, quia idem propheta c. 3. loquens rursum de ipso eodem nouae legissacrificio, Sedebit, ait, confsans & emundans argentum, & purgabit filios Leui. Non dicit filios Israel, sed Leui: & erunt domino offerentes sacrificia in iustitia. Peculiare ergo sacerdo tium erat instituendum, & peculiares sanctificandi ministri, ad peculiare sacrificium legis euangelicae. Nam quod protestantes illud primi capitis referunt ad sacrificium spirituale commune omnium fidelium, hoc vero teriij ca¬ pitis ad praedicationem euangelij, de qua Paul. ad Roma. 15. Sanctifico Euangelium, &c. sua hac varietate testantur se a veritatis vnitate discedere. Cunque haec sint per figuratam dictionem sacrificia, qui ad tropos confugiunt hoc loco, ij & omnem scripturarum vim labefactant, & sibi etiam repugnant. Fatentur enim & ipsi non esse in sacrarum literarum intelligentia ad tropos confugiendum, nisi ex proprietate vocabulorum magna absurditas sequeretur. Nec vero cum his Augustinus facit, qui libro contra lite ras Petiliani secundo, hunc Malachiae locum de laudis sacrificio interpretatur, de quo scriptum est, Immola Deo sacrificium laudis. Sic enim & septuaginta verterunt, Ab ortu solis vsque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus. Id quod Apostolus explicat inquiens, Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Sed ne Hieronymus quidem ab his dicit, quum Malachiae testimonium his verbis exponit. Ergo proprie nunc ad sacerdotes Iudaeorum sermo fit, qui osferunt caecum & claudum & languidum ad immolandum, vt sciant carnalibus victimis spirituales victimas successuras, & nequaquam taurorum hircorumque sanguinem, sed thymiama, hoc est, sanctorum orationes domino offerendas, & non in vna orbis prouincia Iudea, sed in omni loco offerri oblationem nequaquam immundam, vt a populo Israel, sed mundam vt in caeremonijs Christianorum. Non sunt, inquam, pro aduersarijs auctores hi, nec stant a mendacio contra verum. Regula siquidem scripturarum est, vt idem Hieronymus eodem ipso loco testatur, Vbi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegoriae non extenuare quae scripta sunt. Cum ergo in vniuerso orbe atque adeo apud omnes gentes vna & eadem offeratur hostia, munda, sacramentalis, & externa quidem specierum panis & vini, ab omni carnis & cruoris foeditate aliena, interior vero incruenta etiam, quamuis corporis sanguinisque, ipsa sit, quid attinet vaticinationem, quam in purissimo Christi sacrificio proprie impletam cernimus, allegoricis & spiritualibus interpretationibus inuertere? Non itaque si Augustinus atque Hieronymus in ecclesia gentium laudis sacri¬ ficium, sanctorum orationes, & caeteras demum spirituales hostias agnoscunt, quae allegorice & figurate hostiae sunt, idcirco verum & proprium eucharistiae sacrificium excludunt. Quinimo is ipse Augustinus ad Paulinum scribens in missa & sacrificio, quod celebrat ac frequentat ecclesia, omne precum, orationum, laudumque genus de quo Paulus. 1. Timoth. 2. loquitur, contineri existimauit. Sane quidem eucharistiae oblatio magna cum excellentia praestantiaque oblationum reliquarum, sacrificium est gratiarum actionis & laudis, in quo nomen Dei gloriosissime & magnificentissime summo splendore illustratur. Eucharistia item verum illud thymiama suauissimi odoris est, quo omnes sanctorum preces & orationes referuntur, vnde iucundum & ipsae odorem mutuantur. Quae causa lrenaeo fuit, vt ex Malachiae prophetia vtranqe hostiam in Christi ecclesia futuram intelligeret, & eam quae proprie hostia est gratiarum actionis & laudis, quam ob id ipsum eucharistiau appellamus, & quae figurate per allegoriam hostia nuncupatur. Verum ne propheticis obscurisque testimonijs Lutherani se impugnari causentur, alterum ex euangelio clarissimum proferamus.
Extat ergo apud Lucam scriptum apertissimum testimonium ad huius rei approbationem. Accepto, inquit, pane gratias egit & fregit & dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, hoc facite in meam commemo rationem. Similiter & calicem, hoc est, accepit & gratias egit dicens, Hic est calix nouum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Vbi illud primum animaduer to, iure Cornelium episcopum Bitotinum in concilio apud Tridentum a patribus & Theologis vniuersis explosum, qui dixerit, Christum in coena non suum corpus & sangui nem obtulisse. Ritu quippe Iudaico gratias Deo agere, ca licem in manibus accipiendo & leuando, vere est hostiam gratiarum actionis offerre. Quum itaque dixit Dominus, Hoc facite, plane iussit apostolis, vt quod ipsum facerecernebant, id quoque illi facerent eucharistiae, hoc est, gratiarum actionis hostiam exhibendo. Quemadmodum Cyprians ad Cecilium enucleauit in haec verba, scriptura dicit, vt quotiescumque calicem in commemorationem domini & passionis eius offerimus, id, quod constat dominum fecisse, faciamus. Et paulo post: Adomino admoniti & instructi sumus, vt calicem domini cum Vino mixtum secun dum quod dominus obtulit, offeramus. Atque Irenaeus calicem, inquit, similiter suum sanguine confessus est, & noui testamenti nouam docuit oblationem. Quam ecclesia ab apostolis accipiens in vniuerso mundo offert Deo ei, qui alimenta nobis praestat, primitias suorum munerum in nouo testamento. Et cap. postea. 34. Offerimus, ait, ei eucharistiam non quasi indigenti, sed gratias agentes donationi eius, &c. Vbi omissis auctoritatibus non dubitem, ipsa re & ratione exquirere veritatem. Quemadmodum enim in rebus alijs contingit, vt eas sancte ac religiose offeramus Deo ab illo primum acceptas, ita, ac multo etiam magis, cum in eucharistia corpus Christi ac sanguine coelestis benedictionis largitate acceperimus, impij profecto erimus & ingrati, nisi summam gratiam referamus, eadem dona, quae a Deo accepimus, ipsi reddendo, iuxta illud, quod scriptum est: Tua sunt domine omnia, & quae de ma nu tua sulcepimus, reddimus tibi. Et iterum, Quid retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Caliee salutaris accipiam. In quem locum paraphrasis Chaldaica sic habet. Calicem redeptionis accipiam mundo venturo. Nam & hunc psalmum ad mysteria & fidem euangelij pertinere auctor est Paulus. Salutare autem Christus est, vt Simeon in euangelio cecinit. Sed Bene. Accipiam, quia nisi accepero, retribuere non valeo. Et cum generaliter nihil ex no bis Deo dare possimus, sed quod ab illo accepimus, id tamquam iam nostrum iterum illi reddere, cuius dono acceperamus, peculiariter tamen haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia coelestia erant, de coelo ergo accipienda erant, & nomen domini inuocandum, vt tali nomine consecrata, nobis fierent corpus & sanguis domini nostri Iesu Christi. Quod si nos pie, grate, atque sapienter sanguinem Deo proprium fundimus, vt beneficiorum non memoriam mo do sed obseruantiam teneamus, cur sanguinem Christi a Deo nobis proprie tributum non illi refundamus, qui no bis cum filio filij sanguinem dedit? Hesiodus eadem mensura¬ iubet reddere, quae acceperis: aut etiam cumulatiore si possis. Nos, qui Christi sanguinem & corpus accepimus, si mensura cumulatiore non possumus, non reddemus eandem? Quid Christus? An non per amicitiae vim, quasi vnus noLiicum effectus, dona nobis a patre collata pro suis existimabat? Sane quidem. Nisi ergo stultus fuit & ingratus, accipiens panem & calicem non solum nostro nomine gratias egit, sed patri pro suo summo beneficio meritam ac debitam gratiam cumulatissime retulit, certe parem pari persoluit, & commemorandam, dum fidelium genus erit, persoluendamque putauit. Hoc, ait, facite in meam commemorationem. Te appello Luthere, atque adeo vos appello omnes Lutherani. Nonne intelligitis, quam apertum vobis sit cum Christi euangelio certamen? Vos porro eum charistiam percipientes, non item offerentes, domini quidem coenam agitis, sacrificium vero crucis non agitis? Quod vester quidam confitetur euictus. In nostra, ait, eucharistia mors Christi tantum verbis, non etiam symbolis prae dicatur. No igitur Christiana est eucharistia vestra. Christus enim non iussit vt dicamus haec in memoriam eius, sed vt faciamus, Haec facite, ait, in meam commemorationem. Non est itaque in mysterijs hostia Christi dicenda solum, sed etiam facienda. Symbolis ergo & non verbis tantummodo sacrificij Christi memoria in altari repraesentanda erit. Alioqui si manducatio est, non oblatio, exemplar & imago coenae erit, exemplar & imago sacrificij non erit. Quanto melius tota per orbem ecclesia intellexit, quae quum sacerdos confectis in nomine Christi mysterijs ait, Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facieris,. lpsius voce sacerdotis illa respondet, vnde & memores domine nos tui serui, sed & plebs tua sancta &c. offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam puram, &c. Nullo ergo modo negari potest, quin ecclesia of ferens corpus Christi & sanguine in eucharistia, & Christi exemplo id faciat, & euidenti ratione ducta, & praecepto denique ipsius domini impulsa.
Sed his tamen obijcitur, quod cum Apostolus illud do mini praeceptum retulisset, hoc facite, & c. euestigio subiecit, Quotiescunque enim manducabitis panem hunc & cali cem domini bibetis, mortem domini annunciabitis, &c. Ipsa ergo manducatio & potatio symbolum est dominicae passionis. Non itaque necessarium est offerre sacrificium, vt hostiam Christi etiam symbolis commemoremus. Huic argumento primum ita respondeo. Non si quispiam dicat, Quotiescunque concoenauerimus, confabulabimur: mox intelligimus concoenationem & confabulationem eandem esse, Sic si Apostolus dixit, Quotiescumque manducabitis, &c. non necesse est interpretari coenatione dominicae mortis annuntiationem esse. Voluit ergo dominus vt quae mensa est, ea sit nobis, & altare, hoc est, vt non modo coenaremus, verum etiam sacrificaremus. Quare idem instituit vt esset simul & sacramentum & sacrificium, quorum alterum dominieae coenae, alterum dominicae mortis esset symbolum. Pauli ergo sententia haec est, Ne putetis vos satisfacturos legi si manducetis & bibatis, qua in re coenae Christi comemorationem facietis: oportet enim vos mortem etiam comemorare, id quod magis sacrificando quam manducando fit. Deinde non inficior equidem, quin manducando corpus sanguinemque potando in diuisione sanguinis ex corpore, id quod in cruce gestum est aperte designetur. Cum frangitur hostia, Aug. ait, cum sanguis Christi in ora fidelium funditur, quid aliud quam dominici corporis in eruce immolatio designatur? Sed re vera vt diximus, in separatione sanguinis a corpore mors significari potest, non autem proprie significatur hostia, nisi corpus quod moritur offeratur. Quanquam consumptio specierum oblatarum ad perfectionem sacrificij pertinet. Ita populus cum sacerdote hostiam olim consumens, vere explebat sacrificium, atque adeo hostiae crucis perfectum signum dabat.
Illud preterea animaduertendum censeo, quauis Christus in coena nullum omnino sacrificium obtulisset, eo tamen quo dixit, Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, &c. mox vero subiugit, Hoc facite in meam commemorationem, satis ostendisse, nos mystice corpus tradituros sangui nemque effusuros: quod re ipsa aperte & sine mysterio ipse erat postea facturus. Hoc scilicet, quod ego faciam vos facite, sed ego faciam sacrificio cruento, vos facite in meam comemorationem ineruento. At dominus, vt in Graecis omnibus exemplaribus videre licet, semper est vsus verbo. praesentis temporis. Non enim ait, Hoc est corpus meum, quod pro vobis dabitur, sed quod pro vobis datur. Nec si verbum verbo reddas dixit, Hic est sanguis, qui pro vobis effundetur, sed qui pro vobis effunditur. Et apud PaulTApdon o&cto ro umtae uuop Qougiop. Id est, Hoc meum corpus, quod pro vobis frangitur: quemadmodum & Ambrosius in hunc Pauli locum, & Beda enarrans euangelium Lucae legunt. Nec dubitandum catholicis est, quam re posterius explanabimus, in altaris sacrificio sanguinem Christi fun di non aliter ad effectum, que si nunc funderentur in cruce: corpus Christi item frangi ad efficientia, perinde, vt si nunc nobis in cruce frangeretur. Praeterque quod in facrificio ex- terno mystice, & tanquam in exemplari atque imagine, & sanguis Christi funditur, & frangitur corpus. Vnde Augustinus, quum frangitur hostia, inquit, quid aliud quam dominici corporis in cruce immolatio designatur? Ac ne sacramentum quidem solum, sed verum etiam corpus Christi facerdotum manibus frangi, Romanum concilium sub Nicholao definiuit. Vides ne quemadmodum nobis omnia consentiunt, qui & Christum in coena corpus suum & sanguinem mystice tradidisse, & ad eandem nos formam iustituisse, non rebus solum & rationibus, sed verbis quoque ipsis efficimus? Nihil enim prohibet, quum Lutheranos redarguimus, exemplaribus Graecis praesertim consentientibus adhaerescere.
Sed quia sacramentarij causantur se his fere argumentis non premi, vt quae maiori ex parte sumant, corpus Christi verum & sanguine in eucharistia esse, id quod isti pnegant, age rationibus conquifitis hos quoqe vrgeamus. Tametsi quaedam ex his quas ante posnimus, Sacramentarios etiam pressius astringunt, quam vt fugere aliquado possint. Atque, vt omittam quod re perspicuam, atque e sacris literis manifeste exploratam & conprehensam inficiantur, nolo enim hodie hacide re cum Sacramentariis certare, de sacrificio dico, etiam srinsspeciebus panis & vini, nec corpus Christi, nec sanguis essent, vt vere sunt, adhuc tamen sacrificium in altari Christianorum existere multis & grauibus argumentis posse doceri. Est hoc primum & ex definitione facrificij & ex perpetua consuetudine ecclesiae grauissimum & firmissimum argumentum, quod sacerdotes nostri panem & vinum offerunt deo, faciuntque sacri aliquid circa res oblatas, panem scilicet frangentes, huiusque portionem tingetes vino, adde, si placet, rem vtraqe etiam consumentes: vere ergo & proprie sacrificant. Si enim oblatio similae ac farine conspersae oleo in figura mortis Christi futurae sacrificium erat, nihil est ambiguum, quin pane oblatum frangere ac vino tingere in figuram mortis praeteritae sacrificium sit. Quid autem in hoc opere Lutherani reprehendent: An quod panis & vini munera a Deo accepta referimus? Arguant Abel ac caeteros in lege naturae patres, arguant Moysen cum scripta lege sua, arguant oblationes, quas in ecclesia primitiua pie offerri solere, libenter illi concedunt. Quin naturam psam potius arguant, quae nos ad gratiam referendam infor mauit, quam Deo tamen referre aliter non valemus, nisi dona, quae accepimus, ipsi reddendo. Sed panem frangi ac tingi reprehendent. At hisce caeremonijs crucis immo latione designamus. Mirum est autem, si hoc nobis vitio vertat, quo Christi passionem non verbis modo, sed rebus etiam commemoremus, praesertim cum dominus dixerit, Hoc facite in meam commemorationem. Sane si illud peccatum est, qui baptixat, ij quoque peccat, quoniam symbolis mortem Christi figurat. Si ergo huius verbi definitio recte nobis declara ta & circunscripta est, sine dubio sacerdos in altari vere sacrificat, quanuis nihil aliud spectes quam species ipsas vini & panis externas. Atqe etiam, si sacrificij parres ipsas expendas, hoc est, offerri, frangi, tingi, adde etiam consumi, cum in his rebus mystice peragendis nihil insit vitij, quemadmodum ostensum est, sit vt non solum vere ac proprie, sed pie etiam atque religiose sacerdotes nostri sacrificent. Eam quippe re Augustinus consideras, specie panis hostiam appellat, quod vtique nomen vsque adeo in omnium fidelium & auribus & linguis inhaesit, vt vanus & stultus sit, oui illud inde euellere tentarit. Sacramentarij igitur quanuis nega rent esse in ecclesia corporis & sanguinis Christi sacrificium, at sacrificium panis & vini nullo modo erant nega turi, ne propriam sacrificij notionem ignorare viderentur.
Praeterea, Melchisedech sacerdos erat Dei altissimi, sacrificium ergo offerebat Deo: omnis enim sacerdos constituitur, vt sacrificium offerat, at non legitur aliud quam pane & vinum obtulisse. Cum igitur nos ad eundem modum & ordinem panis & vini species offeramus, proprie vereque sacrificium exhibemus. Quae causa ecclesiae fuit, vt illud diui Thomae in die festo atque solenni eucharistiae celebraret, Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, pane & vinum obtulit. Verum argumentum hoc Lutherani duobus modis eludunt. Primum negant, Melchisedech Deo panem & vinum obtulisse, scilicet, Abrahamo obtulit, non Deo, vt Gene. 14. c. legitur. Id quod Epiphanius li. 2. comtra haereses haeresi. 55. agnouit. Deinde negant, sacrificium Christi in eo fuisse secundum ordinem Melchisedech, quod panem & vinum obtulerit: sed in eo fuisse affirmant, quod Christus non secundum legem mandati carnalis, oleo isto corporeo sacerdos effectus est, sed, quemadmodum Melchisedech, oleo spiritus vnctus sit a Deo prae participibus suis. Sic enim Apostolus ad Haebreos interpretatur. Sed scrupulus prior sic eximitur. Non inficior equidem, Melchisedech pane & vinum Abrahamo ad reficiendum exercitum contulisse, sed cum scriptura statim adiecerit, Erat enim sacerdos Dei altissimi, nifi causa inepta est, intelligere oportet, easdem res obtulisse solitum Deo, quas tunc proferebat Abrahamo, sed huic in cibum, illi in sacrificiim. Quemadmodum Cyprianus ad Cecilium, Ambro. Ii, 5. de sacramentis. c. 1. Hieronymus in 26. Matthaei caput, Augustinus in Psal. 33. concio. 1. Cassiodorus in phal. 109. Damascenus lib. 4. ca.14. Chrysost. ho. de prodit. Iudae, auctores sunt. Scrupulum vero posteriorem hoc modo eximemus. Non si in vna re sacerdotium Christi simile est Melchisedechis sacerdotio, omnis alia similitudo ex- cluditur. Quin si figura perfecta est, apte quadrare ad multa potest. Nihil igitur obstat, cur non in sacerdotij & constitutione & oblatione, Melchisedechi Christus appareat simillimus. Lex insuper & religio nulla est sine sacerdotij munere atque functione. Haec enim tria ita sunt semperque fuere coniuncta, vt si vnum tollas, reliqua necesse sit esse sublata. Transsato, inquit, sacerdotio, necesse est, vt & legis traslatio fiat. Si ergo Christiani legem ac reli¬ gionem habemus, habemus profecto & sacerdotium. At sacerdos omnis in hoc paratur, vt sacrificium offerat: Christiani ergo etiamnum sacrificium tenemus, sine quo nec sacerdotium nec religionem nec legem tueri possumus. At nos omnes esse sacerdotes affirmant, hostiasque spirituales offerre. Sed cum hae non proprie sint hostiae, sed translate, sacerdotium quoque non proprium, sed translatum & improprium erit, translato vero sacerdotio, religionis item transsatio fiet. Ita nimirum qui nobis sacrificium eripiunt, simul hi & veram Christi religionem conantur eripere, & falsam eius inducere, qui iuge ab ecclesia auferet sacrificium. Nam & Danielis testimonio constringi fortius poterunt, quam vt elabantur. Rogandi sunt videlicet aduersarij, quodnam sit illud iuge sacrificium, quod Antichristus ab ecclesia ablaturus est per dies 1290. Et cum in ecclesia non sit aliud sacrificium iuge praeter id, quod in altari offerimus, iure arguimus, Lutheranos ministros esse Antichristi. Sed quid ego argumentore quid plura disputo? Etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda, aut communiectura capienda est? An dubitari potest, vbi nullum peculiare sacrificium, priuatim res sacra nulla, sacerdos proprie nullus est, ibi ne religionem quidem esse posse? Tradit Plato, sacerdotes magna claritate oportere abundare propter eorum quae tractant, magnitudinem. Quapropter apud Aegyptios non licere regem absque sacerdotio imperare. In plurimis quoque Grae corum ciuitatibus praecipua sacra a, magistratibus summis institui, atque apud Athenienses creato regi sacra maxima esse attributa. Tradit rursum oportere, vt vnus semper ex magistratibus deorum alicui pro ciuitate sacrificet. Aristoteles deinde auctor est, in heroicis temporibus reges diuinae rei cultum exercere solitos, nisi talia essent sacrificia, quae sacerdotium requirerent. Docet alio loco idem in optima Republica sacerdotes honoratissimos constituendos. Neque enim ait, agricola, neque artifex neque vilium exercitiorum quisque, sacerdos est deputandus: honos nanque dijs est a ciuibus impendendus. Cice ro & Valerius scribunt, tantum studium antiquis obseruanda religionis fuisse, vt senatus tunc, quum florebat imperium decreuerit, vt de principum filijs pauci quidam electi Hetruriae populis ad disciplinam sacrorum percipiendam traderentur: ne ars tanta propter tenuitatem hominum & religionis auctoritatem, adduceretur ad mercedem & quaestum. Tantus honos apud veteres natura duce religioni est habitus, vt nulli nisi principes & optimates caeremoniarum erga deum haberent facultatem. Et volunt Lutherani adeo Christum desipuisse, vt Rempu. instituerit, in qua sacrificia omnia vulgaria passim & contrita essent, sacerdotes deliri etiam senes, garrulae anus, adolescentes leues, sartores, lanij & coqui, quos, honos praefandus sit, si vel cursim velis recensere. Scilicet, sacerdotium nostrum Lutherani Turcarum more informare cupiunt, apud quos a conmuni populo non multum sacerdotes differunt. Quanto religiosius antiqui olim Germani statuerunt, vt verberamdi animaduertendique in hominem, nisi sacerdotum auctoritate nullis esset concessa facultas, quo iudicia non humana, sed diuina viderentur, Sed quid ego communeis naturae rationes profero? Ad nostras, hoc est. Theolegicas redeamus. Apostolus fideles cupiens ab idolorum cultu deterrere, eo maxime argumento vsus est, quod si idolis immolarent, participes essent altaris & mensae impiae atque irreligiosae: nam sine discrimine eandem Vocat & niensam & altare. Qui autem ad altare Christi accedunt, participes sunt huius etiam altaris: fieri autem non posse, vt vtriusque simul participes simus, nisi Deo & idolis pariter seruiamus. Altare igitur habet ecclesia, habet igitur sacrificium. Etenim sicut mensa dicitur, in qua editur cibus, sic altare, in quo offertur sacrificium. Negent ergo altaria fidelibus Lutherani, solum comcedant mensas, quia cibum nobis esse aiutem, sacrificium non itemNec altaris modo, sed & missae nomenclatura adimant, quae rasum quiddam & inanis vocis sono decoratum erit, si nobis in altari oblatio non est. Missae porro vocem ex Hebrea lingua mutuo acceptam cum doctissimi e nris tun plerique e Lutheri familia testatur. 2 Est autem Hebraeis Micea oblatio.
Sane vero tum altaria tum oblationem corporis & sanguinis Christi, quam missam & sacrificium appellamus, ex apostolorum traditione nos habere, exploratissimum erit, si regulas eas huc referamus, quae inuestigandis apostolorum traditionibus libro huius operis tertio sunt a nobis constitutae. Certe lraenaens verbis nihil obscuris affirmat ex traditione apostolorum esse, quod corpus & sanguine Domini offeramus. Andreas quoque Apostolus referente Philacteto ex literis sacerdotum Achaiae, Egea proconsuli, immaculatum, ait, agnum quotidie in altari sa crifico. Iacobum & missae celebrationem addidisse tostes sunt patres Trullanae synodi cano. 32. Concilium insuper Carthag. 3. ait dominum tradidisse, vt in sacramento corporis & sanguinis eius nihil amplius quam panis & vinum offerantur. Sed, vt dixi, nihil est opus oratione longiore, vbi promptum est formulas illas quaerendae traditionis ad praesentem disputationem accommodare.
Iam ecclesiae authoritas pro hac conclusione notior & crebrior est, quam vt indicanda sit. Nihil enim frequentius, tum in canone, tum alias saepe intonat, quam hostiam Deo se corporis & sanguinis Christi puram & immaculatam offerre.
Concilia vero ab hac sententia sunt plurima. Toletanum primum cap. 5. Toletanum vndecimum cap. 14. T0a letanum 12. cap. 5. Bracharense tertium cap. 1. Antisidio, rense, cap. 8. Carthaginense tertium. Ephesinum. Nicaenum cap.14. Lateranense sub Innocentio 3 Adde etiam Trullanum, quod nomine sextae synodi a Gratiano re fertur. Adde etiam Florentinum in decreto vnionis Armenorum, Sed & in concilio Constantiensi ille error condemnatus est, Non esse fundatum in euangelio, quod Chii stus missam ordinauerit. Quid sedis apostolicae antistites? Nempe, eandem apo stolorum & ecclesiae fidem profitentur. Anacletus de con i sec. dist. 2. c. episcopus. Clemens de consec. 4. 2. c. hic ergo. Alex. 1. de consec. d. 2. c. nihil. Eusebius de consec. d. 1. ca. consulto. Iulius de consid. 2. c. cum omne crimen. Foelix i de consecr. dist. 1. ca. sicut non alij. Sother in epistola ad episcopos Italiae. Syricius ad Cumerium Tarraconenepiscopum, cap. primo. Innocen. 1. ad Exuperium Tolos. episcopum, ca. 1. Leo ad Dioscorum epist. 79. de consecdist. 1. ca. necesse est. Hi omnes antiqui ecclesiae pontifices, nam posteriores quid attinet commemorare?
Auctores vero veteres, quos ecclesia & consecrauit & publice dedicauit, si referre velim, negotium lectori facessetur. Itaque non omnes referam, sed nobilissimos. Docent in primis hoc ex Graecis Dionysius cap. 3. lib. de eccl. Hiera. lgnatius in epist. ad Smirne. Athanasius in liquaestionum ad Antiochum, quaest. 34. Gregorius Nazanzenus in carminibus ad episcopos. Eusebius Emissenus de consec. dist. 2. quia corpus. Chrysostomus hom. 17. in epist. ad Hebraeos, qui falso nomine Ambrosij citatur a Gratiano, de consec. dist. 2. c. in Christo. Chrysostomus quoque idem lib. 6. de sacerdo. paulo post principium. Lui Theophilactus consentit in ca. 1O. epist. ad Hebr. Et Damascenus lib. 4. cap. 14. E latinis vero habes lIrenaeum lib. 4. cap. 32. & 33 & 34. & 63. Cyprianum lib. 2. epist. 3. quae scribitur ad Caecilium de consec. d. 2. ca. 1. & 2. Atque idem repetit in sermone de coena domini. Ambr. Ii. 1. officiorum ca. 48. Hieronymum ad Hedibiam quaest. 2. & ad Tit. 1. Paschasium in lib. de pascha: de consec. d. 2. ca. iteratur. August. lib. 10. de ciui. cap. 2O. & lib. 17. cap. 20. & lib. 2O. contra Faustum cap. 18. Quem locum & Caluinus & Bucerus impudenter pro se referunt. Grego. 4. lib. dialogorum cap. 58. & in quadam homilia paschali de consedist. 2. cap. quid sit. Fulgentium denique li. 2. ad Monimum.
At omnibus his testimonijs Caluinus respondet, eucharistiam ideo a patribus sacrificium vocari, quia est exemplar & imago sacrificij. Nec enim aut nouum aut inso litum est, rerum Vocabula rerum imaginibus attribuere. Ad Gala. 3. Ante quorum oculos Iesus proscriptus est, & in vobis crucifixus, ad Rom. 6. Consepulti in baptismum, Apocal. 1O. Agnus, qui occisus est ab origine mundi. Sic autem Chrysostomum, Theophilactum & Augustinum fidem suam de sacrificio explicuisse. Haec Caluinus. Nam Bucerus dicit quidem alios patrum in hac sacrificij appellatione id spectasse maxime, sed alij tamen in vsu, inquit, huius vocis praecipue spectarunt oblationes, quas suarum rerum fideles offerebant, & domino consecrabant. d quod Lutherus etiam animaduerterat in libro illo pe stilentissimo de captiuitate Babylonica. Sed scitum illud est, qui verecundiae fines semel transierit, eum bene & nauiter oportere esse impudentem. Primum enim isti colligunt, si sancti auctores asserunt, eucharistiam esse exemplar sacrificij in cruce facti, statim haberi, non esse verum sacrificium. Quod si ad eum modum colligere licet, ne vetera quidem sacrificia proprie & vere sacrificia fuissent, quoniam omnia figura & imago erant vnicae illius hostiae, quam Christus moriens immolauit. Vtrumque igitur signum vnius & eiusdem hostiae censendum est, nostrum quidem praeteritae, illud autem legis veteris futurae, sed vtrumque tamen vere sacrificium. Nisi quis adeo insaniat, vt putet, magis pertinere ad rationem sacrificij, quod significet rem faciendam, quam quod commemoret rem factam. Ego sane ita iudico, eucharistiam nostram exemplar sacrificij Christi esse non posse, nisi esset quoque ipsa sacrificium. Quae res paulo ante est a me diligenter explicata. Quemadmodum enim coena nostra commemoratio non esset dominicae coenae, imagoque illius & exemplar, nifi vere manducaremus, sic nec eucharistia nostra hostiae Christi exemplar & imago esset, nisi vere sacrificaremus. Deinde illud ab his quaero, an sancti dicant, offerre nos in hoc mysterio corpus Christi & sanguinem. Bucerus negat, sed rem tamon apertam negat. Nam, vt caeteros omittam, manifeste id tradunt Cyprianus ad Caecilium. Ambro. lib. officiorum. 1. August. 17. de ciui. Dei. Et contra Faustum lib. 20. Damascenus lib. 4. lrenaeus item li. 4. Ac demum Alexander papa ad omnes orthodoxos: nolo enim esse longus in reliquis excitandis. Quod si sanguinem Christi in hoc mysterio offerimus, vere illud est quidem sacrificium, & exemplar est tamen, quoniam hostiae cruentae imago incruenta est, sed ita incruenta, vt pro eo sit ac si nunc cruor ipse effunderetur.
Atque argumenta haec vsque adeo plerosque Lutheranos cogunt, vt in sacrificio asserendo ex parte iam cum ecclesia consentiant: Non enim penitus sacrificium negant: sed in eo perstant, qui hostiam pro peccatis admittunt, eos iniuriam imponere Christi perfectissimo sacrificio, quo vno euncta sunt remissa peccata. Itaque gratiarum actionis sacrificium in ecclesia esse quidem, quod eucharisticum isti vocant, sed pro peccato nullum esse, quod propitiatorium appellant. At nobis secunda in hac controuersia conclusio certissima & ipsa est, Eucharistiam non modo iuxta nomen suum sacrificium esse, quo Deo gratiam referamus, sed id etiam esse, quod nobis Deum placatum propitiumque reddat. Eandem itaque hostiam pro gratiarum actione & pro peccato esse. Haec primum ostenditur ex illo loco apud Lucam, hoc est corpus meum quod pro vobis datur. Et de calice similiter, Qui pro vobis effunditur. Est ergo sacrificium pro peccatis. Id quod for ma consecrationis prae se fert: quae habet, effundi sanguinem in remissionem peccatorum. Nam quod Lutherani quidam aiunt, verba, quibus hoc mysterium sacerdos conficit, materialiter accipi, non significatiuem, non est huius loci temporisque refellere. Illud sane exploratum est, si verba formae materialiter acciperentur, nec sacerdotem in Christi nomine corpus sanguinemye conficere, immo ne conficere quidem vllo modo. Quin etiam, si sacerdos verba illa significatiue non profert, ex vi verborum, neque corpus Christi in Sacramento habemus, neque sanguine. Ex quo Sacramentatiorum stultitia existit.
Deinde, omnis sacerdos, vt ad Hebraeos tradit Apostolus, constituitur, vt offerat dona & sacrificia pro pecca tis, aut ergo nullus nobis sacerdos est, aut sacrificium propi tiatorium habemus. Nec vero Paulus de solo legali sacerdote loquebatur, nisi inepte argumentatus fuisset, Christum pro peccatis quoque obtulisse, quoniam sacerdos erat.
Praeterea, poenam aliquam manere remissa iam culpa, non solum ecclesia definiente, sed scriptura etiam tradente credimus. Cum ergo corpus Christi & sanguinem Dei dono tanquam res nostras habeamus, vtique poterimus offerre Deo ad redemptionem animarum nostrarum, quemadmodum & poenas proprias & sanguinem quoque nostrum offerimus.
Hanc vero esse Apostolicam traditionem & Epiphanius li. 3. contra haereses, & Chrysi ad populum Antioch. aperte docent, & facile per regulas supra a me positas ostendi potest, quas permolestum erit post tam longam disputatio nem ad huius nos loci vsum in presentia conuertere. Quan quam vna ecclesia satis est ad huius rei certam fidem in animis inserendam. Illa quidem cum alias frequentissime tum in canone maxime profitetur, plebem sanctam fidelium hanc hostiam Deo pro redemptione animarum suarum offerre.
Romanos vero pontifices supernacaneum erit recensere. Itaque duos solum antiquissimos & sanctissimos referemus, Alexandrum in epist. ad omnes orthodoxos inquientem, crimina atque peccata his sacrificijs deleri. Cui assentitur Iulius de consecr. dist. 2. ca. cum omne crimen. Quibus D. etiam Gregorium addo de consecr. dist. 2. ca. quid sit.
Nam in concilijs habemus Cambilonense de consecradist. 1. ca. visum est. Florentinum quoque habemus ac Tridentinum, adde etiam, si videtur, & Trullanum.
Iam sancti veteres eam rem constantissime tradunt. Chrysostomus hom. 17. ad Hebraeos, & Theophilactus in cap. 8. eiusdem epistolae palam dicunt in mysterijs & sacrificio esse remissionem peccatorum. Eusebius Emissenus hanc redemptionis oblationem Vocat. Damascenus affirmat esse omnis sordis expiationem. Idem astruxit & Athanasius libr. quaest. ad Antiochum. Epiphanius item inducit haeresim Aerij in haec verba, Orat viuus, aut dispensationem facit, id est, missam, quid profuerit mortuo? Cui respondet Epiphanius, quod omnino prosunt preces eiusmodi defunctis, etiam si totam culpam non abscindunt. Quem locum incredibile dictu est, quam praue Bucerus torquere nititur. Sed benem habet, quod habemus alios, quos heretici, runpantur licet, torquere non possunt. Chrysostomus homil. 69. ad populum Antiochenum, Non temere, inquit, ab apostolis haec sancita fuerunt, vt in tremendis mysterijs defunctorum agatur commemoratio. Sciunt enim inde multum eis posse contingere lucrum. Cum enim totus constiterit populus, sacerdotalis plenitudo & tremendum proponatur sacrificium, quomodo non exorabimus pro his deprecantes? Vide etiam eundem lib. 6. de digni. sacer. Gregorius lib. 4. dialog. c. c5. Si culpae, ait, post mortem insolubiles non sunt, sicut non esse docuerat, multum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adiuuare. Theophilactus in cap. Luc. 12. in illud. Eum timete, &c. Non semper, ait, qui moriuntur peccatores mittuntur in gehennam. Sed sunt in potestate Dei vt etiam dimitti possint. Hoc autem dico propter oblationes, quae fiunt pro. defunctis, quae non parum conducunt, etiam ijs, qui in grauibus pec catis mortui sunt. Vide etiam Ambrosium epist. 8. libr. 2. ad Fausti. Et Cyprianum lib. 1. epist. 9. nam in sermone de toena domini aperte dicit, hoc sacrificium esse iniquitatum expiationem. Vide etiam Paschasium de consecratio. dist. 2. cap. iteratur. & August. de cu. pro mor. ge. cap. 1. & lib. con. 9. cap. 11. & 28. & de haere. cap. 53. & in enchi. ca. 110. Possemus his Theologorum sequentium manum adiungere, in haeret: corum caede iam saepe victricem. Sed victoribus occurrent acto iam de inimicis ecclesiae triumpho? Itaque ad praelium sero venient quidem, sed ad palmam opportu ne. Quanquam hoc loco necesse fuit eos aduocare, non vt nostra confirmarent argumentis ac rationibus, sed vt scholae more presse atque argute contraria refutarent. In refutandis quippe haereticorum argumentis tantum scho lae Theologia valet, vt facile possit ea, quae istis videntur esse grauia, ostendere vel leuissima.
Primum sane argumentum, quod Caluinus tantopere iactat, facillime diluitur. Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quae verbis iste multis exornat & amplisicat? Vnicum sacerdotem nostrum praestitisse id, quod omnes illi veteres minime praestiterunt, nempe remissionem peccatorum in sanguine proprio. Rursum immortalem esse & perpetuum, qui semper coram Deo pro nobis assistat, nec suorum modo vulnerum cicatrices, sed etiam sanguinem, quem effudit in cruce, omneis ecclesiae & oblationes & orationes, sed demum ecclesiamque, suam patri in sublimi altari representet. Item vna sola oblatione confecisse, quod ne plurimis quidem veteres illi sacrifici valuerunt. Haec videlicet contrita sunt & vel minutis Theologis peruulgata. Illud nos addimus, quo Caluinus ignorat, discrimen esse inter sacer¬ dotes veteres & nostros, quod in illis nemo fuit, cuius cae teri vicarij essent, neque enim posteriores prioris alicuius gerebant vices, sed quisque, suam afferebat hostiam, & suo nom alterius sacerdotis nomine offerebat. Ita ex hac parte plures omnino erant sacerdotes. Non enim in vno veluti capite conueniebant, cuius loco administrarent. Ar nostri cum in nomine Christi & in persona eius accedant ad altare, quodammodo omnium vnum est sacerdotium, sicut episcopi ac vicarij vnum iudicium est. Aliunde etiam veteres illi plures erant sacerdotes, qua plures hostias easdemque differentes exhibebant, at sacerdos a sacro faciendo dictus, vbi eandem hostiam offert idemque, omnino sacrum conficit, aliquo modo idem est, licet plures esse videantur. Ac reuera sacerdos, qui Deum sanguine placaret & reconciliaret mundo, vnus est Christus. Nos quippe hoc sensu non dicimur sacerdotes, sed qua dispensatores sumus mysterio rum eius, applicates populo sanguinem, quem ille effudit in cruce, & simul cum illo offerentes. Inde enim nostra oblatio vim habet non ex nobis. Non igitur nos plures sacerdotes sumus ad eum modum, quo veteres plures fuis se tradit Apostolus. Quod vero Caluinus ait nostros sacerdotes esse infirmos ac peccatores, vt olim in lege, maono discrimine agnoscimus. Etenim illi cum adferrent hostias, quae ex se placere Deo non poterant, Nec placita sunt inquit, quae tibi secundum legem offeruntur, cum sanguinem, inquam, hircorum & taurorum afferrent, si pecca tores erant, per sacrificia sua nihil consequebantur: Respexit quippe Deus ad Abel & ad munera eius, neque offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt, vt recte Gregorius admonuit. Legis ergo infirmitas erat, quod nec hostiam habebat, quae ex se Deo esset accepta, nec sacerdotes impollutos, qui Deo gratiosi gratam quoque hostiam efficerent. Sacerdotes vero nostri, tametsi infirmi sunt, nihil tamen ecclesiae sacrificio incommodant. vtpote quod vim suam non ab illis habet, sed a Christo summo sacerdote, in quo patri bene complacuit, qui simul est & sacerdos & sacrificium, quemadmodum Innocentius tertius in concilio dixit. Hostiae igitur euangelicae excellens praestantia est, quod & ipsa per se Deo est i quam gratissima, & vnum habet perpetuo sacerdotem sanctum atque impollutum, cuius oblatio vim tribuit sacrificio, omnibusque fidelibus memoria seculorum omnium prodest. Quocirca sicut in Christi sacramento impius administer nihil ecclesiae nocet, ita ne in Christi quidem sacrificio sacerdos improbus diuinae vtilitatis fructu ecclesiam priuat, quamuis ipse sibi non emolumentum compatet, sed exitium. Verum de primo argumento hactenus.
Huius autem confirmatio argumenti non est nunc oratione longa infirmanda, ne nouam hic controuersiam de noui sacramenti sacerdotio constituamus. Illud breuiter dicimus, eos sacerdotes a Deo esse vocatos, qui ab Aposto lis & eorum successoribus rite & ordine vocati sunt. Nec vero sacerdotij nostri ratio popularis est, multorum Ve suffragijs declaranda, non de terra conficta, sed de coeloducta & delapsa est. Resuscita, inquit, gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. Et alio loco, Noli negligere gratiam, quae data est tibi cum impositione manuum presbyteri. Et in epistola ad Titum. Reliqui te Cretae, vt constituas per ciuitates presbyteros, sicut & ego disposui tibi. Paulus denique & Barnabas constituerunt per singulas ecclesias presbyteros in oratione & ieiunijs, vt mos est, & nunc in ecclesia fiori solet. Quemadmodum gitur qui Apostolos audiebat, is Christum audiebat, ita etiam quos apostoli vocabant, hos vocabat Christus, & quos a sacerdotio repellebant, eos Christus ipse repellebat. Nam quod haec nunc ab illis defensionis ratio viaque tentatur, in his scripturae locis de senioribus agi, qui Rempublicam gererent, non de sacerdotibus, qui rem diuinam facenent, satis ostendunt quam parum in sacerdotij dignitate & auctoritate ponant, qui illud existiment aut a senectutis veneranda canicie, aut ab ecclesiae administratione seiunctum. Aristoteles porro non credidit alios fore ad sacerdotium idoneos, nisi vel qui reges essent aut principes ciuitatis, vel certe quos post Rempub. diu suo concilio gubernatam, aut res in bello praeclare gestas, defessos iam atque defatigatos omni cura humana & labore vacuos esse oporteret, vt non nisi in aetate & auctoritate senatoria sacerdotium resideret. Quam naturae institutionem apostoli secuti, cum sentirent sacerdotibus ecclesiae gubernationem fuisse a Christo commissam, eos existima runt esse in sacerdotum ordinem cooptandos, qui vere presbyteri essent, hoc est, seniores. Ita factum est, vt presbyteri nomen in eum, qui sacra facit, remaneret. Sed nos eo loco locati sumus, vt non longe prospicere oporteat futuros sacerdotij casus, cum eos in praesentia videamus. Deflexit enim iam de spacio curriculoque, multumque deflexit consuetudo maiorum, & eos nobis episcopi initiatos sacerdotio tradunt, qui non modo presbyteri non sunt, sed sunt etiam valde iuuenes. Ita sacerdotij auctoritas sceleratissimis ecclesiae hostibus Iudibrio est. Verum de episcoporum abusu minime contendimus, in eo certamus, sacerdotis creandi rationem nos ab apostolis, Apostolos a Christo accepisse. Quod ne dubitare possimus, certissimo est argumento quod Christus in coena dixit, Hoc facite in meam commemorationem. Si enim hoc, quod precepit facere, sacrum erat, immo si, vt ante probatum est, lacrificium erat, Apostolos sane tunc sacerdotes instituit, nisi iussit facere nec dedit tamen potestatem faciendi. Conficere autem Christi corpus & sanguinem, vt sacra nostra Deo faciamus, quoniam supra naturam est, sine diuina facultate fieri, non potest. Quia vero sacrificium hoc Dominus facere iussit donec veniat, necesse est, vt copiam, quam Christus fecit apostolis sacrificij iugis & perpetui faciendi, illi in posteros sempiternis seculorum aetatibus transfuderint. Sic enim, vt Occumenius ait, sacerdotium Christi aeternum est secundum ordinem Melchisedech. Sed primi argumenti confirmationi refellendae plusculum etiam quam concedebat ratio largiti sumus. In secundo vero argumento multa simul obijciuntur aduersum ea, quae ex ecclesiae sententia diximus, sed nos exprimemus omnia perspicue, vt res dicta prope manu temtari possit. Primum autem illud sacerdotibus nostris epponitur, quod offerunt alienum sanguinem. Id quod sine duoio falsum est, quippe cum Christi sanguis, dono Dei licet, noster sit tameninoster, inquam, veluti vniuersalis causa nostra est. Sol autem tuus ad generandum est, at non tuus, vt sine peculiari tua generet actione.
lllud deinde Caluinus obijcit, iuxta Apostolum oblatum esse. Quam rem non absurde intelligunt plurimi de oblatione eruenta, quae palam ante oculos omnium posita fuit. Sic enim se idem Apostolus exposuit, quum subiecit, Semel in consummationem seculorum per hostiam suam apparuit. De illa ergo victima ser mo sit, quae in monte Caluariae palam in ore atque oculiIudaeae prouinciae mactata est. Ex quo intelligitur, contra oblationem altaris, vbi sanguis Christi in mysterio fiu sus non corporis sed mentis oculis cernitur, ne verbum quidem vllum Apostolum dicere. Aeque videlicet Pauli verba torquere aduersarij possunt in eam oblationem, quam Christus in coelis incruentam facit, semper patri pro nostris peccatis apparens. Sed ne me in hanc quasi fugam conferam, maxime animaduertendum censeo, oblationem non simpliciter & vno modo esse. Vna enim est vniuersalis, altera est particularis, quae generalem illam quasi ad efficiendum applicat. Et quoniam Lutherani omnes oblationes ad vnum exemplum & regulam quaerunt, nos huius diuisionis, exemplum ex similitudine rerum naturalium capiemus, vt horum ignoratio illustrior appareat. Illuminatio dupliciter a Philosophis accipitur, & ca, quae vniuer salis est, & ea, quae est particularis. Videlicet, simul atque Deus produxit solem, potest dici semel mundum illuminasse, nempe, tanqua in causa vniuersali. Sed sunt tamen plures quotidie illuminationes propriae, quae non solum cum generali illa non pugnant, sed ita subseruiunt, vt sine illis vniuersalis illa aut propemodum ociola sit, aut cer te penitus ociosa. Sic & illud interpretamur, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet, illustratione quadam generali, quae in hoc quidem genere vna & eadem sufficiens & idonea est, atque adeo sempiterna, sed si illustrationes peculiares desint, quibus singulorum hominum mentes priuatim illuminentur, vniuersalis illa sufficientiam habet, efficaciam non habet. Nec enim genae rales causae quicquam efficiunt, nisi priuatis & proprijs causarum secundarum actionibus, vis illaefficiendi communis ad singulos effectus adiungatur. Similiter ergo oblatio Christi vna generalis fuit redemptionis ac sanctificationis humanae, non solum ideonea causa, sed suis etiam omnibus numeris absoluta: cui, in genere suo dico, nihil addi nihil detrahi possit. At sunt plures oblationes particulares, quibus vniuersalis illa efficientia ad effecta quaedam siugularia contrahitur. Nemo igitur nos legales sacerdotes existimet, quod singulis altarium sacrificijs saepe ac pri uatim offerimus, sed potius ita secum reputet, sacerdotes sunt isti secundi sub vno primo pontifice Christo administri & dispensatores mysteriorum eius. Ac de prima quidem huius argumentationis parte, itemque de secunda disputatum est, reliqua est tertia eademque postrema in qua Caluinus ac Bucerus se insolentius iactat, quasi argumentum inuenerint, quod refellere nequeamus. Qua vna in re, fateor, superiores sunt. Illi nanque quomodo opinionem commentitiam confirmarent, inuenerunt, ego tam leue argumentum qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum. Sed age, horum insolentiam reprimamus, iamque, doceamus serio, quam ridicule exultent homines, non solum doctrinae Apostolicae ignari, sed omnis omnino Philosophiae. Primum autem, quamuis denuo velimus sacrificij complicatam notionem euoluere, non facile tamen reperiemus, an ea caedem occisionemque contineat, cum animal sacrificandum est. Contra enim dicet fortasse quis Prophetas Baal quoddam etiam sacrificij genus praebuisse, qui lanceolis & cultris se inciderint, donec perfunderentur sanguine. At demus illud & concedamus argumentantibus, quod ad perfectam animalis immolatio nem nos quoque attinere credimus, confici, dico, ipsum & occidi oportere, si vere sacrificatur. At corpus viuum & spirans non offorimus, idem enim in eucharistia est atque in coelo. Sed & si Christi corpus in eucharistia viuum est, ac sanguis in corpore, non tamen a nobis aut corpus offertur quia viuum est, aut sanguis quia est in corpore. Sed illud quia mactatum, hic quia effusus in cruce. Quod si Christus in eruce se offerens non se e conspectu nostro abstulisset, sed perpetuo penderet in cruce, ante omnium fidelilium oculos omni & loco & tempore positus, nihil necesse erat, vt exemplum facti relinqueret, & in simulacrum ex animali exemplo veritas trasferretur. Sicut enim ij, qui tunc fuerunt iuxta crucem, eandem cum Christo hostiam patri obtulerunt, si modo vere erant pij, & rem quae gerebatur, intelligebant, sic si eadem externa crucis hostia in conspectu nostro aeterna permaneret, nullo exemplari: & imagine hostiae illius indigeremus. Quia vero licet oblatio illa & mactatio externa transierit, sic tamen coram Deo constat acceptabilis & perpetua virtute consistit, vt non minus hodie in conspectu patris illa sit efficax quam eo die, quo de saucio latere sanguis exiuit, ideo vere nunc offerimus eandem crucis host iam cum Christo perinde atque illi, qui erant iuxta crucem, quamuis illi nullo posito sub oculis simulacro, quia nullo tunc opus erat, cum res ipsa viua in praesentia esset, atque ante oculos proposita, nobis autem per imaginem Christus hostiam illam ex- citauit, & quasi in quodam exemplari statuit ante oculos. Sed imago haec & exemplar nihil reuera obstat, cur non eundem illum sanguinem modo offeramus, quem Christus fudit in cruce, non aliter ac si nunc coram effunderetur. Quae est sententia Chrysostomi, falso tamen Amprosio attributa. de consecrat. distinct. 2. cap. in Christo. Adde, quod quale fuerit sacrificium, talis est requirenda mors, vt si illud eruentum est, haec sit etiam eruenta, sin illud ineruentum erit, mors quoque erit mystica & incruenta, id est, effectus mortis ceu numc praesens adesset. Satis est enim vt vere & proprie sit sacrificium, quod mors ita nunc ad peccati remissionem applicetur, ac si nunc Christus ipse moreretur. Id quod scriptorum veterum testimonijs confirmatur. Gregorius, In se ipso, inquit, immortaliter riuens iterum in hoc mysterio moritur. Et Augustinus, Semel immolatus est in semetipso Christus, & tamen quofidie immolatur in sacramento. Paschasius, Quotidie Christus mystice pro nobis immolatur, & passio Christi in mysterio traditur, &c. Et Cyrillus in concilio Ephesino, Athanasius ad Antiochum. Theophilactus in decimum caput epistolae ad Hebraeos. Damascenus in quarto libro, Gregorius demum Nazanzenus, vt caeteros praetermittam, hanc ineruentam exanguemque immolationem vocant, vnicam illam quidem, qualis non fuit alia similis, per quam ad effectum scilicet sic nobis Christus immolatur, vt illis, qui praesentes erant quando se in cruce offerebat. Sed quia sine effusione cruoris, quae in praesentia cernatur oculis, applicatione vero cruoris iam effusi, sit obla tio, recte a patribus ineruentum sacrificium nuncupatur. Atqe ad ea quae sunt a Lutheranis in secundo argumento dicta, diximus satis.
In tertio quoque argumento refutando posthaec nihil est necesse laborare. Docuimus enim Christi oblationem in cruce non aliter se habere ad redimenda peccata, quam aut lucem ad illustrandum, aut medicinam ad curandum. Lucem dico, quae omne lumen ederet, medicinam, quae omnes sanaret morbos. Ecquis autem dubitet, causas perfectas & principales sine adiuuantibus & proximis nihil efficere? Medicamentum quippe qualibet praesens & salutare sit, nisi aegro corpori adiungitur, neque ope indigenti fert nec salutem. Quod si agnus, qui tollit peccatum mundi, sine adiutrice & socia causa ipse per se expiauit nostra delicta, baptisma tollatur, poenitentia absit, sacerdotia sileant, ministeria facessant, atque adeo omne salutis nostrae & sa cramentum remoueatur & instrumentum. Praeceptum illud vanum sit, Baptixate in nomine patris & filij & spiritus sancti gratia illa vana, Quorum remiseritis peccato remittentur eis: inanis sermo ille, Poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum in remissionem peccatorum: sit denique ille falsus, Saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. Quin etiam, si ita libet, quia orauit pro nobis Chri stus, non oremus, quia ieiunanit, non ieiunemus, quia lachrimatus est, non ploremus. Colligunt enim arguti isti dialectici, quia obtulit semel Christus, nos non offeramus. Sicut ergo compatimur, vt passionis eius participes simus, ita etiam offerimus, vt oblationis ipsius partencapia mus. Nobis sane religio actuosa est, Lutheranis ociosa,. Qui nos feriatos volunt cessatione torpere, & quasi pueros delicatos nihil agere. Ita ex animis hominum extrahunt radicitus religionem, cum sacrificia, sacerdotes, caeterosque religionis administros tollunt. No ergo nos repetitis oblationibus Christi sacrificium testamur fuisse imbecillum, sed causam principalem perfectamque, fuisse, quae quantumuis licet sufficiens in se & consummata sit, sine applicatione tamen causarum adiuuantium nihil efficit. Illud vero, Vna oblatione consummauit in aeternum sanctificatos, simile est, vt si dicere. Deum vna illustratione mundum in aeternum illustrasse. Id quod reuera fecit, quum sole quasi semiternum lumen accendit. Alioqui quid alio loco Apostolus iubet, vt emundemus nos ab omni inquinamento carnis & spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei? Cer te Christi sanguis emundauit nos ab omni delicto, & tamen Paulus ait, Mundemus nos. Certe vna oblatione Christus consummauit sanctificatos, & tamen Paulus monet, vt ipsi pficiamus sanctificationem in timore Dei. Christus igitur mundat ac perficit, & nos quoque perficimus ac mundamus, sed ille agit nobiscum vt causa principalis, nos sub illo agimus vt causae adiuuantes. Dei nanqe adiutores sumus. Sed addunt illud, Vbi peccatorum remissio est, iam non est oblatio pro peccato. Respondemus. Si remissio solum est vt in causa vniuersali, iam non est oblatio generalis quidem pro pecca to, est tamen oblatio specialis, quae vim illius ad efficiendum applicat. Quemadmodum si illustratio est mundi vniuersalis, nulla alia generali est opus, non enim alio sole indigemus, alia luna, alijs stellis. Sed necesse est tamen illustrationes quotidie singulas aeris interuenire, si terta est diebus singulis illustranda. Addunt etiam, Post remissas per Christi sacramenta iniquitates, quorsum oblationes facimus pro peccato? Respondeo, remissio iniquitatis duplex est, vna perfecta, altera imperfecta. Perfesta, quum non solum culpa, sed tota etiam poena remittitur, de qua illa intelliguntur, Proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Beati, quorum remissae sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata. Proijciet in profundum maris peccata nostra, Mich. 7. & caetera similia. Atque haec per baptismum contingit omnibus baptiaatis. Imperfectam vero illam dici mus, in qua vel culpa remittur, sed non tota poena, vel remittitur poena remissa iam culpa, de qua illud accipimus, Propter remissionem praecedentium delictorum. Et rursum, In redemptionem earum praeuaricationum, quae erant sub priori testamento. Antiquis porro patribus culpas ante Christi mortem fuisse remissas ambiguum non est, iuxta fidem quippe defuncti sunt testimonio fidei probati. Non esse autem perfecte remissas confirmat Paulus cum ait, Christum mortuum esse in remissionem praecedentium delictorum. Quae si plene Moysi, Aaron, Dauidi, caeterisque sub lege & natura sanctis condonata fuissent, nec illis esset ianua regni coelestis occlusa, nec loci inferi in custodiam deputati. Ecquis enim dicat, omnino resoluta crimina, quorum poenae luuntur in carcere? Dauidi rursum homicidij & adulterij scelera relaxata quo tempore ad Nathan prophetae vocem peccatum confessus est, & Nathan ipse idem, & auctor libri ecclesiastici testes sunt. At si plenam remissionem percepisset, quorsum illa? Dele iniquitatem meam, Amplius lana me ab iniquitate mea, Auerte faciem tuam a peccatis meis, &c. Certe hanc ampliorem Rpleniorem indulgentiam non prius a domino impetrauit, quam multis supplicijs in eo dominus acerrime vindicasset. Itaque si per Christi sacramenta plena cuiquam peccatorum remissio conmtigit, non pro illiusmodi peccatis hostiam minime offerimus, vt si quis proxime recens haptisma susceperit, at si peccator non est perfectam remissionem consecutus, quod in sacramento poenitentiae fere accidit, pro huius delictis sacrificium exhibemus, vt cui Deus subiratus etiamnum est, ei fiat aliquando propitius. Quid igitur sibi Apostolus vult, quum minis horribilibus audientium animos perterrefacit in haec verba, Volumtarie peccantibus nobis iam non relinquitur pro peccatis hostia? Nempe, qui dicit, voluntarie peccantibus post acceptam notitiam veritatis nullam hostiam esse reliquam, is, sine dubio significat, ignorantibus aliquam hostiam superesse, ijs praesertim, qui ante acceptam notitiam verita tis peccauerunt, quemadmodum Chrysostomus ac Theo philactus argumentantur. Rem ergo Apostolus verbis grandioribus exaggerat, atque vt solet, terrorem exuperatione inijcit. Ostendit itaque non quid clemens & misericors iudex interdum sua lenitate concedat, sed, qua poena is dignus sit, qui singulari baptismi beneficio, suscepto filium Dei conculcat, & sanguinem testamenti pullutum ducit, & spiritui gratiae contumeliam facit. Indignus nimirum est, qui fuerit huiusmodi, culi Christus iterum crutifigatur. Toties autem nobis crucifigitur, toties immolatur, quoties eius crux nobis & mors ad peccati remissionem applicantur. Si de iustitia ergo agitur, nulla relinquitur pro peccatis hostia ijs, qui ex malitia peccant. Sin vero de misericordia Dei agitur, quae omnem etiam sensum exuperat non solum infirmis & ignorantibus aliqua superest hostia, sed ijs etiam, raro tamen, qui voluntarie peccauerunt post acceptam notitiam veritatis. Enimuero quod haec Apostoli oratio alta & exaggerata sit, illud primum argumento est, quod statim subditur, Terribilis autem quaedam expectatio iudicij, &c. Atque euestigio, Ieritam quis faciens legemMdoysi, &c. & post pauca, Rememoramini pristinos dies, & cae. & tandem, Noliteamittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem. Illud deinde hoc confirmat maxime, quod ino. c. cum dixisset, Impossibile est eos, & c. ne existimaretur nullalesse rerum expectatio meliorum, quasi. a desperatione ad spem reuocare cupiens, confidimus, ait, de vobis dilectissimi meliora & vicirora falutis tametsi ita loquimuriEx quo temperamento Hieronymus lib iaduersus Iouinianum 2. colligit, Apostolum Hebraeos por exaggerationom tertitasse. Est & aliud responsum dignummi, nisi me fallunt omnia, quod magnopere animaduertatur. Videlicet, hostia pro peccato duobus modis intellioi potest. Vfomodo pro poena, altero etiam pro culpa. Quod enim peccati vox pro poei ira peccati vsurpetur, illa demonstrant. Non ego opuror illud, sed quod habitat in me peccatum. Et rursum, Remit tuntur ei peccata multa, quoniam dilexitimultum, cui nutem minus difnittitur, minus diligit. Quo loco, multorum peci catorum poenas multadomimus peccata voctat: Nam culpas ante fuisse remissas qui superiores lachrymas considerauerit is vocamre in dubium non poterit. Et quae dilexae rat, & ingemuerat, ea certe culparum veniam fuerat consecuta. Sed cui in praesentisdicitur, Remitiuntur tibi peccata, Vade in pace, ei plenissima indulgetia conceditur, omniumque poenarum persolutio. Inipoenis vero locunhabet, vt maiori chlectionis maior remissio respondeat, minorique etiam minor, nam culpae vel simul remittuntur omnes, vel nullae. Machabaeorum sententia vulgo etiam sermone teritur, San ctam & salubre cogitationem esse pro defunctis exorare, vt a peccatis soluantur. Vbi poenas purgatorias pro culpis debitas peccata sine dubio appellauit. Simile est illud, Peccata tua eleemosynis redime. Poenas autem Daniel pe cunia redimendas existimabat: nam culpas aut poenitentia diluit, aut certe sine argeto gratia resoluit. Atqui siue figurate nomen causae ad effectum transferatur, siue remissio poenae ad integram remissionem culpae pertineat, non valde interest quidem, tamet si D. Thomas atque Inuocentius huiusmodi locutiones improprias esse testatur, quibus peccata deleri, detergi, ablui, remitti dicuntur, quia sol uuntur poenae. Iam ergo cum Apostolus ait, nullam hostiam superesseipro peccato, pro culpa proprie intelligendus est. Qui sententiae non est illa contraria, relinqui poenitentiae sacramentum, quod iudicium est, non sacrificium, relinqui etiam hostiam pro poena, quae improprie dicitur hostia pro peccato. Sed quaeris, quid causae pierisque antiquorum fuerit, vt baptismum hostiam appellauerint, ideoque dixerint, non superesse hostiam pro peccato, quia baptismus repeti non potest. Sane quia in baptismo Christo commorimur, & per hioc sacramentum applicatur nobis hostia crucis, ad plenam peccati remissione, hinc illi baptisma translatitieon hostiam nuncuparunt, ac post baptisma semel acceptum nullam hostiam esse reliquam interpretati sunt: quia baptisma secundum non est. At in poemtentiae sacramento non applicatur mors Christi per modum hostiae, sed per modum iudicij. Itaque quamuis poenitentia post baptisma supersit, non proinde tamen hostia superest pro peccato. Sed deitertio argumento nimium multa. ue Quartum uero non confutatione eget, sed reprehensione. Ecqua enim vel inscitia vel imprudentia est, ca aduersum nos, testimonia excitare, quae a nobis faciunt miaxime, Constat sane, eucharistica sacrificij partes quatuor esse, vnam consecrationem corporis & sanguinis, alteram oblationem, tertiam fractionem, postiemam consumptionem. que mixtionem ad scolificij integritatem attinere. Nam ab Lapeste hae truditum, ambiguum non est. His quippe quatuor partibus nostrum sacrificium redintegrari, confici, absolui qui negauerit, nihil illum de ratione perfecti sacrificij didicisse, nihil quaesisse, nihil scire conuincam. Consecrationem porro atque oblationem cum gratiarum actione coniunctam ex euangelio colligi, ostendimus paulo antem, fractio autem apertissime traditur. In eo discrimen est, quod Lutherani in fractione nihil mysticum esse arbitrantur, sed solam panis distributionem, nempe, vt sua cuique portio contingat: at ecclesia sancta quum hostiam frangit, dominici corporis in cruce fractionem significando, Christi hostiam commemorat: quemadmodum Christus ipse & verbo & exemplo commemo randam tradidit. Quod vero ad plenam huius sacrificij rationem consumptio specierum attineat, concilium Toletanum duo decimum testatur inquiens. Quale erit sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse dignosci tur. Augustinus insuper in libro sententiarum Prospericonsentit, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, dominici corporis immolationem eiusque sanguinis efusionem designari. Spectat ergo ad perfectam significationem sacrificij consumptio specierum. Quae causa catholicis perpetua fuit, vt dum sacerdos species sumit, non edere illum dicant, edat licet, sed consumere. Vt intelligamus, in missa potius haberi rationem consumptionis quam manducationis, magisque sacrificium spectari quam coenam. Quod Lutheraui sentientes negauerunt, Christum corpus suum sanguinemque sumpsisse, ne consumpsisse & sacrificasse probaretur. Verum ratio primum comuiuij hoc exigit, vt cibi communionem & consociationem habeat, alioqui qui ad coenam inuitat, is non conuictor esset, sed conditor instructorque conuiuij. Atque accubationem epularem amicorum, tametsi melius nostri conuiuium, bene tamen Graeci tum compotationem, tun conconationem vocant: vt qui vocat ad coenam, nec concoenator ipse & compotator est, non solum non vrbanum conuiuium ineat, sed ne conuiuium quidem. Deinde, vt Chrysostomus argumentatur, ne discipuli horrerent carnem & sanguinem, necesse erat vt Christus prior ipse degustaret. Christus certe quod se videbant facere, id vt facerent iussit Apostolis. Intellexit autem semper ecclesia sacerdotibus iniunctum esse vt sumerent, sumpsit ergo & Christus, nisi sacerdos omnibus suis numeris absolutus non absolutum sed inchoatum sacrificium fecerit. Nec me fugit D. Thomam aliquando, vt videtur quidem, docuisse sacrificium ante fractionem hostiae esse peractum, sumptionemque, spectare proprie ad sacramentum, oblationem vero ad sacrificium. Et rursum asserere, fractionem hostiae non ita esse necessariam, vt, si omittatur, sacrificium maneat imperfectum, quod videlicet huius rei significatio non ad corpus Christi verum, sed ad mysticum referatur, non ergo fractio in partibus sacrificij numeranda est. Quod autem sacrificium ante fractionem peragatur, id magno argumento sit: sacerdotem statim a consecratione illa verba dicere, Offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, &c. Iam ergo nondum fracta hostia & oblatio est & sacrificium. Verum qui Diuum Thomam nobis obijcit, id ille agit, vt & secum ipse Thomas, & cum Vera sacrificij ratione pugnet, eius enim in secunda secundae, verba non obscura sunt, sacrificium proprie dici, cum circa res oblatas aliquid sit. Quam rem illo etiam exemplo confirmat, vt quum panis fragitur & comeditur. Vnde colligit, primitias oblationes esse, non autem sacrificium: quia nihil sacrum circa. eas fiebat. Ho stiam igitur aliquando ante fractionem non solum D. Tho mas, sed etiam ecclesia vocat eo more, quo rem instantem & proximam quasi praesentem nominamus. Sic Cicero praebere, ait, hostias ad sacrificium. Vbi animal sacrificandum hostiam appellat. Quin & in Leuitico & in alijs quoque plerisque locis holocaustum, hostia ac sacrificium ab eo, quod proxime futurum est, nomen accipiunt. Sed & pant ipsum ante consecrationem hostiam vulgo appellamus, a qua appellatione ne Diuus quidem Thomas abhorret. Sacerdos porro ante consecrationem dicit se offerre sancta sacrificia illibata, &c. Quis autem Theologus tam insigniter stultus fuit, vt peractum sacrificium ante hostiam consecratum existimauerit? Atque vt de occulto & interiore sanguinis & corporis sacrificio nihil dicam, ex- ternum certe & mysticum sola oblatione non constat. Cum itaque circa species ante fractionem nihil sit a sacrifico factum, ne sacrificium quidem peractum est. Item cum symbolis rerum Christo instituente debeamus mortem ipsius agere, si verum & perfectum nostrum sacrificium est, eiusque victimae absolutum exemplar, quam Christus in cruce praebuit, nullum autem sitrerum symbolum ante quam species frangantur, misceantur, consumentur, certissimum acoipere argumentum possumus, ante fractionem nondum esse expsetum sacnificium. Manet igitur, non consecrationem modo, & oblationem, verum & fractionem quoque ac consumptionem ad integritatem externi sacrifidij pertinere. Quae res non pertenui nobis argumento indicioque patefacta est, sed graui constantique, ratione, praeterquam quod ab Apostolis has nos sacrificij partes accepisse, prompuissimum est ostendere, nam Christum tradidisse, satis supra est a me demonstratum. Vt Lutherani argumenta probabiliora deinceps excogitent: si quidem quartum hoc, quod modo diluimus, improbabile est. Improbabile esse dico, Lucae Paulique testimonijs yvti, vt ecclesiae sacrificium explodatur. Nam ratio ea, quae adiungitur, captiosa est, & veri similitudine fallere imperitos potest. Primum autem qui Eutheranis responderet, Chri stum in coena sacrificium, non pro peccato quidem, sed gratiarum tamen. actionis obtulisse, hic non ab illis facile eluderetur. Eius enim rei probabilem rationem redderet, quod cum facrificij eruenti dies instaret iam plane, aut perte iam appropinquaret hora, non oportebat hostiam in coena pro peccato mysticam exhibere, cum impendey ret generalis hostia illa, in qua patri conplacuit: omnia pec cata resoluis Quanquam & sanguinem circumcisionis pro nobis Christus obtulit & ieiunauit, sleuitque pro nobis, nec tamen remissio ea peccati secuta est, quaea: oruce tandem expectanda erat. Quemadmodum enim martyrij plena efficacitas non in qualibet sanguinis effusione est, sed in ea demum, in qua martyrium consummatur, quamuis sanguinem suum Deo statim a principio imartyr obitulerit, sic passionis Christi perpetuae vis illa absoluta & perfecta, non in initio aut medio sed in fine fuit. Deinde mysticae. oblationis aeffectus, non is est, quem falso existimant Lutherani nos credere, nempe, vt omnes culpas poenasque resoluat. Qua de re paulo post dicturi sumus. Alia enim efficientia hostiae illius est, quam Christus palam mactauit in cruce: alia illius, quam sub speciebus definitis mysticem prebuit in coena. Illa generalis est, sicut diximus, nec per sacrificium modo, sed per omnia sigillatim sacramenta ad effecta longe diuersa applicatur. Haec peculiaris efficientia est, & sub speciebus certis ad peculiaria quaedam effecta concluditur. Obtulit ergo Christus hostiam in coena, tum pro culpa veniali, tum pro poena, quae pro culpa etiam mortali deberetur. Qui in peccato soluendo sacrificij peculiaris effectus est. Hunc vero habuit in cuena sanguis oblatus: nam in cruce vim remissionis habuit generalem. Sed quoniam, vt modo dixi, hanc rem sumus in confutatione sequentium argumentorum fusius explicaturi, pergamus ordine refellere argumenta, quae restat. LQuinto vero argumento refutando Roffensis, episcopus calicem. ait nouum testamennum ideo dioi, quia noui testamenti confirmatio est. Quem vocis usum, vt probare testimonijs non queo, ita non audeo explodere. Illud affirmo, nomen hoc pro re, quae ex testamento obuepit, interdum accipi: vt in epistola ad Hebraeos, 6. 7. Melioris testamenti sponsor factus est Iesus. Sic enim promissionis uocabulum pro re, que promittitur, sciapturae auctores vsurpunt: ad Hebraeos 6. Imitatores corum qui fide & patientia haeneditabunt promissiones, ad Hebr. 9. Repromissionem accipiat aeterngibaereditatis, & Acto. 1. expectarent promissionem patris. Si ergo promissio pro re promissa accipitus, & testamentum Euthero ipsi quoque promis sio: est: nihil mirunsi pro re ipsa, quae testameto, est relicta, vsurpetur. Arprima res endemque potissima, quam nobis in testamento, fuo legnuit Christus, fuit sanguis?. Quid igitur obstat, cur re? quam beneficio: testatoris habuerim, nolego im funus eius exequiasque rependam? Quid inqe obstat, cur quodde manu morientis accepimus, non id nos viuenti illi reddamus? Nisi illud frustra atque importine repetimus, Tua sumt domine omnia: & quae de tua manu suscepimus, reddimus tibi. Quod autem calix improprie dicatur cestamentum, manifestum est. Siue enim, vt Innocentio placet, testamentum promissio est: siue, vt Vlpianus vere sentit, sententia est voluntatis iusta de eo, quod post mortem fieri voluerimus, omnino liquet, calicem nec promissionem proprie nec sententiam esse, sed rem, quae testatoris promissione voluntatisque sententia relinquitur. Hanc vero nos hostiam praebere ad sacrificium quis prohibet?: Sed de quinto argumento hactenus.
Iam argumento sexto quid attinet respondere: nisi eadem velim, quae supra dixi, verba repetere? Colligunt enim acuti scilicet dialectici, si eucharistia exemplar & imago est, non esse illam vere ac proprie sacrificium. Quae sane collectio perridicula est. Quid enim stultius dici potest, quam legis veteris hostias sacrificia non fuisse, quod verorum exemplaria fuerint. Innocentius porro tertius quosdam merito irridet, qui putarint, in sacramento non esse corporis Christi & sanguinis veritatem: ex eo quod scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, mysterium, imaginem, figuram & exemplum esse. Quorum errorem Pontifex docte grauiterque refellit, si enim, quia figura est, sacramentum altaris veritas esse negatur: ergo nec mors nec resurrectio Christi veritas est credenda: si quidem eas similitudinem & imaginem esse Apostolus ttadit, ac Petrus quoque scribit Christum ex- emplum nobis in sua passione reliquisse: Nihil igitur obstat, cur non in externo sacrificio forma sit, species, imago, & exemplar sacrificij crucis, in sanguine vero & corpore, quae sunt res intus inclusae, eiusdem sacrifici existat veritas. Sed quoniam in eruce, quod alias diximus, palam & sine mysterio hostia cruenta fuit, in altari occulte & mystice abscondita, ne eodem modo, quo Christus, sacrificare putaremur, recte cum suo Chrysostomo Theophilactus admonuit, nos non immolare Christum, quemadmodum se ipse in eruce immolauit, sed potius illam crucis hostiam commemorare. Verum quia commemoratio nostra ociosa & vmbratilis non est, sed efficit quod significat: quanquam non Christum occidimus, qui resurgens ex mortuis iam non moritur, Christi tamen mortem applicamus cen nunc facta sit. Applicamus autem non fide sola aut solis verbis, sed etiam symbolis. Post illa nanqe verba, Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, non ait dominus, Hoc credite: non, Hoc dicite: sed, Hoc facite in meam commemorationem. Quae causa, nisi me fallit animus, Apostolo fuit, vt veteris legis symbola, quoniam vacua erant, vmbras appellaret, non ipsas imagines rerum. Nam euangelium ipsas rerum imagines quasi viuas continet, non ad significationem modo, sed ad efficientiam. Vt baptismus imago est spiritualis ablutionis, quae per Christi sanguinem facta in cruce est, sed habet tamen res ita coniunctas, acsi Christus ipse nunc pro baptixato sanguinem funderet. Quocirca & aliquando idem ausus est dicere, in singulis baptizatis Christum crucifigi: non illa solum loquendi forma, qua Ioannes euangelista scripsit, agnum occisum esse ab origine mundi, sed ita potius vt ad effectum idem prorsus sit, ac si Christus vere nunc pro his, qui baptisma suscipiunt, crucifigeretur. Nec vero existimo, quum Paulus legem dixit vmbram habere futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, de significatu disceptasse, quod plerique interpretati sunt, vt vmbra signum obscurum & imperfectum, imago rei expressum perfectumque signum intelligatur. Quae vt vera esse non inficior, ita a praecipuo Apostoli instituto esse aliena iudico. Id quod ex verbis eiusdem Apostoli manifeste conficitur. Ait enim, Vmbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum eisdem ipsis hostijs, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere, &c. Quia igitur hostiae illae vim efficiendi non habebant, ideo legem vmbram habere dixit, futurorum in lege gratiae bonorum. Vmbra quippe ignis non id efficit, quod ignis, nec vmbra hominis idem praestat atque homo, neque enim in agendo quicquam aut imbecillius vmbra aut inanius est. Sacramenta vero & sacrificium nostrum imagines rerum sunt, non pictae vel vmbratiles inanesque ad efficiendum & imbecillae, sed cum ad viuum rerum ipsarum expressae, tum, si ita loqui liceat, ad efficacitatem res ipsae viuae, quarum imagines sunt: tanta Christi & euangelij potentia est, vt eandem vim penitus symbolis imaginibusque tribuerit, quam res ipsae haberent, si quum earum commemoratio sit, vere patrarentur. Sed in sexti argumenti reprehesione multum temporis, insumpsi. Nihil eim responsione opus erat: sed vt Ioca eadem diligenter isti pertractarent, & bona fide relegerent. Ibi enim plane reperirent, auctores sanctos, & verum in ecclesia corporis ac sanguinis Christi sacrificium, & verissimum quoque exemplar affirmare: alterum externa forma & figura, alterum in re, quae inclusa atque abdita in mysterio latet occulto. Quanquam Euthimius ante consecrationem exemplar interpretatur: post consecrationm autem sacrificij veritatem. In quem etiam modum Basilium exponit Damascenus 4. lib. cap. 14.
In septimo argumento existimant hominos parum in Theologia exerciti, actus nostros nostrae redemptionis, sanctificationis, ablutionis, nullo modo causas esse. Quae si vera essent, illa omnia essent falsa, Omnis qui habet hanc spem sanctificat se. Item, Mundemus: nos ab omni inquinamento carnis & spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Item, Peccata tua eIeemosynis redime. Item, Per misericordiam & fidem purgantur peccata. Item, Misericordia & veritate redimitur iniquitas, & caetera id genus, quae in sacris literis passim occurrunt. Neque ex his, quemadmodum isti falso iudicant, quicquam de Christi in nos gratia, merito, vi & redemptione detrahitur, quin gratiae Dei & Christi multo magis attribuitur. Exemplum ponam ex natura, vt gratiae vis manifestius eluceat. Res vniuersas ad suum quamque finem vi quadam ingenita moueri, philosophis omnibus exploratum est. Sic igni, vt ad locum naturae suae congruentem ascederet, Ieuitatem indidit procreator ille mundi Deus, vt vero calefaceret, quae erat actio ignis naturae conueniens, impertiit calorem. Id quo in reliquis promptum est cernere, quae sic a principio & forma interiore mouentur, vt no solum non repugnent, sed agi sponte Videantur. Animalia porro non modo hanc inclinationem & formam a natura habent, verum ipsa etiam se mouent actionibus quibusda suis, & ad querendum sibi consentiens bonum, & ad propulsanda aduersantia mala. Quae res: praecipue in hominibus illustrior apparet, qui quoniam non aguntur, vt serui, sed libere potius agunt, vt domini: ratione eligunt media & se ipsi cient, vt per talia media fines propositos consequamtur. Nec ideirco tamen aut primae causae virtus minor est, aut potestas infirmior, imo hoc vberior & maior, quod attingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Ecqua enim vis ea fortior esse potuit, quae adeo suaues & congruentes impetus in rerum natura posuit, vt eas nulla vi quidem illata moueat, sed vehementissime moueat tame? Quae Dei virtus eximia insignisque, suauitas multo latius in gratuitis effectis quam in naturalibus se effundit. Non enim solum vitales operationes, quae supra naturam sunt in se edit mortalis homo per gratiae formam & virtutes, sed ad vitam ipsam capiendam sua se actione parat, & viuendi sibi causa est. Quemadmodum enim, si materia dispositiones, quibus ad suscipiendam formam ignis praeparatur, ipsa in se faceret, eadem sibi causa esset effectrix, vt a forma illa informaretur, sic, quoniam praeparationes viuificantis gratiae homo in se efficit, ipse in sui generatione Dei adiutor existit. Qua in re, vt dixi, suauior & effusior gratia que natura est. Vita namque a natura datam curare ac tueri ipse valeas, salutem quaerere, morbos pellere aduersos, tum externis quibusdam medicamentis adhibitis, tum animae viribus interius excitatis. At vitae causa tibi esse non poteris, sed aliunde eam accipis nulla interueniente operatione tua, dispositione tua nulla. Dispositio quippe omnis, qua ad animam corpus aptatur, a patre generante editur, a filio genito nullo modo. In natiuitate vero spiritali is ipse, qui nascitur, non solum principium est, vt post aegritudinem sanus sit: verum etiam, vt postque fuerit mortuus, & vitam habeat & abundatius habeat. Praeclare itaque dictum illud est, atque ad Philosophiae rationem apte, Iustus ex fide sua viuet. Ex quo Hieronymus colligit, hominem sibi esse viuificationis suae causam. Nempe actus fidei, spei, charitatis, poenitentiae, quibus Deus vtitur ad animum viuificandum, homo ipse in se facit, gratuito quamuis & supernaturali auxilio permotus. Ne certes, quasi actus nostri gratiae remissionisque, culparum causae efficientes sint, cum nihil aliud que disponant animum, vt gratiam Dei iustitiamque, recipiat. Quemadmodum calor praeparatio est, quae ligni materiam afficiat, vt & formam ignis capiat & naturam. Sed sicut homo alteri homini non est causa animae rationalis, sed causa tamen est, vt per rationalem animam viuat, sic homo licet causa gratiae non sit, causa tamen sibi est, vt per gratiam viuat. Cuius sententiae illa iam consecta ria sunt, Animas vestras castificantes: Item, Ablue a malitia cor tuum: Item, Siquis emundauerit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, & ad omne opus bonum paratum. Ac vasa haec quidem Deus ipse fecit in honorem, & praeparauit in gloriam. Sed si non a voluntate nostra purgatio animae nostrae fieret, vt Damascenus argumentatur, non vtique dixisset Paulus, Si quis emundauerit se, &c. Verum haec subtilius fortasse disseruntur, quam vt ea Lutherani omnis omnino Philosophiae ignari possint agnoscere. Illud breuiter intelligant, nos in salutis nostrae opere, sanctificatione, purgatione, curatione dei adiutores esse. In die, inquit, salutis adiuui te, ac rursum, Gratia Dei mecum. Nam de peccatorum redemptione quaestio est multo facilior. Ea nempe voce aliquando per solutionem poenarum scriptura significat, quae post culpam remissam manent. Has autem non modo Christus per sacramenta sua, sed nos etiam ieiunijs nostris eleemosynisque, resoluimus. Pretia itaque Deo constituta, quum pro poenis debitis enumeramus ac pendimus, tunc peccata nostra redimimus. Nec vero pretium hoc aequale natura nostra, sed Dei gratia fecit, qui tum pro culpis grauiores poenas, tun pro poenis grauiorem posset compensationem exigere. Sed haec pretia ille pepigit, lege clementiae & misericordiae quidem, sed aequitate iustitiaque permixtae. Quod si ad peccatorum redemptionem pretia haec, nostra licet, momenti alicuius sunt tamen, quoniam ita sua is lege comstituit, qui arbitrio propriae voluntatis rerum omnium iustus aestimator est: quanto verius & iustius nostras ipsi iniquitates redimemus Christi corpus & sanguinem in altari offerendo: Christi, inquam, qui nobis est factus sanctificatio, iustitia & redemptio. Ac tametsi redemptor noster vnus est ille, sed quia nobis tamen nostrisque actionibus vtitur ad effectum redemptionis explendum, eum quoque in hac parte nos iuuamus. Nec gloria redemptoris minuitur inde, sed augetur, qui non naturae diuinae modo, verum diuinae operationis socios, nos etiam fecerit & consortes. Sed in hoc argumento refutando multum omnino operae laborisque consumpsimus: praesertim cum proxime quaedam horum simus adhuc latius ex- plicaturi. In octauo enim argumento ridiculi citharedi chorda semper obertant eadem, cum causas Deo adiutrices in redemptionis humanae opere negant. Quae stultitia cuiusmodi sit, exemplo naturae demonstrare possumus. Fuerunt quidam vsque adeo naturalis sapientiae imperiti, vt opinarentur causas secundas, sic enim appellant Physici, nihil omnino ex se agere, sed rerum omnium effectorem Deum ad praesentiam causarum, quae secundae proximaeque dicuntur, per seipsum omnes effectus edere. Quae deliratio incredibilis stultissimorum hominum e schola Philosophiae, non modo sibilis, sed etiam conuicio explosa est. Verum quod isti in natura, idem in his, quae supra naturam sunt, Lutherani peccant, quum soli Deo redemptionem tribuentes causas adiutrices excipiunt, quasi blasphemia sit, quod in natura sapientissimi quique dixere, id nos in gratia dicere: nempe causas esse adiuuantes, & proximas, quibus prima & principalis vtatur, vt res supernaturales efficiat. Quo loco vis & potestas illius eo praeclarius extat atque eminet, quo magis se homini confert, cum illoque communicat non modo vt sit, sed vt causa etiam sit, quae, vi licet accepta diuinitus, vere efficiat tamen, & Deum quoque ipsum in rebus faciendis adiuuet. Nam & Apostolus non dubitauit scribere, Dei nosi adiutores esse, dispensatoresqe & ministros mysteriorum e eius. Item, se plantasse, & vt sapientem architectum fundamentum posuisse ac filios per euangelium in Christo genuisse. Vt illa praetereamus, Baptixantes eos in nomi¬ I ne patris, &c. Quaecanque solueritis super terram, &c. T Quorum remiseritis peccata, &c. Ex quibus Constanti sn ensis synodus aperte confecit, sacerdotem vere absol¬b uere, vere conficere. Quae si certissima sunt, vt sunt sane, A nihil necesse est, quod Albertus Pighius facit, sacrifi¬ c cium operationem nostram esse negare. Multo enim. M doctius Diuus Thomas asseruit, quem locum breuiter perstrinxi paulo ante, sacrificium oblationem esse, & eius ctum virtutis, quae Dei cultu pio continetur. Nostra igitur est operatio, non inficior equidem. Sed duplices suns operationes nostrae. Quaedam, quas nostro nomine reddimus, & quae nostra gratia, meritisque nituntur, vt eleemosyna & ieiunium. Alterae vero sunt, quae non a nobis efficacitatem habent, sed prorsus a Christo, vt baptismus & absolutio sacerdotis in poenitentiae sacramento. Quia enim sacerdos, non in suo, sed in nomine Christi baptixat & absoluit, istiusmodi actiones, in quibus purum nudumque ministerium est, non a ministro vim accipiunt, sed a Christo, cuius reuera magis dicuntur esse quam non strae. Nam ille est, qui baptixat, ille est, qui absoiuit. Quocirca, siue iustus administer sit siue iniustus, ad effectum sacramenti nihil omnino interest. Sicut refert etiam nihil, qui ignem accendit, & ad exustionem admouet, frigidus an calidus ille sit. Tantum quippe caloris impertiet, non quantum habet ipse, sed quantum habet ignis admotus. Priores igitur operationes nostrae non conferunt alijs peccati remissionem ex opere operato, id est, ex vi rei factae: sed quemcunque effectum sortiuntur, ex merito eum nostro sortiuntur. At posterioris generis operationes ex se possunt peccata remittere, quia, vt diximus, Christi sunt potius quam nostrae. Ita si semel nos Christi sacramenta conficimus, eaque alijs admouemus, ex vi rerum effectarum & aliorum culpas poenasque resoluimus, & gratiam Christi impartimur, non nostram. Sacrificium porro altaris, quod primo argumento refutando explicui, in posteriore operationum genere includitur. Non enim suo nomine facerdos hostiam praebet, sed Christi, nec suum meritum & gratiam Deo repraesentat, sed Christi, nec suum offert sanguinem, sed Christi. Quemadmodum autem, si ignem faceret, & ad comburendum adiungeret, ignis effectionem induceret, sic cum san. guinem Christi in altari conficiat, eundemmque sua oblatione applicet, sanguinis Christi efficientiam affert. Quo sit, vt nec sacrificij huius effectus, aut a bono administro maior sit, aut a malo minor, nec sacerdotis ini¬ quitas effectum huius impediat sacrificij, quemadmodum Innocentius libro 3. de sacro alta. mysterio, cap. 5. testatur. Non est autem dogma hoc huper inuentum, nam auctorum etiam veterum libris peruulgatum est. Id Gregorius tradit 1. quaest. 1. Multi. Augustinus de consecrdistifcti secunda. Vtrum. Hieron7. aduer. Lucif? Chrysostomus hom. secunda in secundam ad Timot: epistolam, cuius verba libuit subscribere. Sacra, inquit, oblatio, siue Petrus siue Piulus, siue cuiusuis meriti sacerdos offerat, eadem est, quam dedit. Christus ipse discipulis, quamque sacerdores modo conficiunt. Nihil habet ista quam illa minus. Cur id? Quia non hanc sanctificant homines, sed Christus, qui ante sacrificauerat. Qui autem hanc illa minus habere putat, ignorat Christum esse, qui nunmc etiam adest atque operatur. Hactenus ille. Quam rem exemplo Philosophiae apertius exponemus. Docent sane Philosophi causas administias non eodem modo esse omnes. Quaedam enim non agunt, nisi qualitatem similem a principali causa receperint. Vt aer non illuminat oculos, nisi sol lumen, cum eo communicauerit: aqua non calefacit, nisi prius ab igni calorem habuerit. In quo genere eo effectus vel maior, vel minor est, quo forma & virtus agendi magis vel minus fuerit adiuuanti causae communicata. Qua etiam forma & virtute si caruerit, nihil penitus aget, vt aer sine lumine, sine calore aqua, &c. Aliae sunt causae adintrices, quae vim principalium causarum applicant, vt is qui admouet ignem ad stipulam vel lignum. In quo genere actionis non facit diuersos effectus diuersa applicantium qualitas, modo ignis idem applicetur. Ministri autem & sacramenti, & sacrificij Christiani, sunt causae secundi generis. Non enim per sanctitatem participatam reliquos ipsi sanctificant, nec mundant alios, quia prius a Christo ipsi mundati sunt. Sed qualescunque sint, si Christi aut sacramentum exhibent aut praebent sacrificium, eundem Christi sanguinem & merita adiungunt i Trenaeus vero primum non de solo altaris sacrificio loquitur, sed de, caeteris quoque oblationibus, quae figurate sacrificia dicuntur. Id quod facile apparet, quoniam Pauli testimonium ad Philippenses excitat, vbi de eleeniosynis sermo fit. Illud etiam refert. Respexit Deus ad Abel, & ad munera eius: & item illud, Si offers munus tuum ad altare, & c. Deinde lrenaeus sermonem aperte facit de sacrificio in ordine ad offerentem. At ne hostia quidem altaris eum, qui offert, purificat, si ipse nequam & impurus est. Quin magis ex oblatione sacrilega inquinatur. Vnde & ait, quod si quis timorem Dei non habeat, nequaquam per id, quod recte foris oblatum est sacrificium, ad se ducit Deum, intus habens peccatum. Nec oblatio talis, inquit, proderit ei aliquid. Praeterea sacrificium altaris, non solius administri est, sed ecclesiae totius. Ita licet sacerdoti malo offerenti non prosit, sed noceat: at ei, pro quo offertur, vtile est non sacerdotis merito, sed ecclesiae. Quam rem exposuit Irenaeus eo etiam capite in haec verba, Quia igitur cum simplicitate ecclesia offert, iuste munus eius purum sacrificium deputatum est. Cum vero in ecclesia Dei caput etiam includatur, quod est Christus, consequens fit, non oportere, vt sanctitas sacerdotis administrantis sanctificet sacrificium, quod & per se sanctum est, & ab impolluto sacerdote oblatum. Idem quippe est & sacerdos & sacrificium Christus Iesus. Cum ergo argumentum illud, quod istis firmissimum & grauissimum videbatur, responsis omni luce clariotibus ego refellerim: qualia obsecro erunt argumenta reliqua? in quibus ad probandum vis nulla est, ad contradicendum est profecto imbecilla.
Videlicet argumentum nonum minimo negotio refutabitur. In remissione enim peccati duo intelliguntur, & condonatio culpae, & resolutio poenae. Atque illa quidem, vel per propriam fidem & charitatem contingit hominibus, vel per fidei sacramentum, haec vero per fidem etiam & charitatem alienam. Ecclesiae nempe societas fratrum fidelium poenas communes per amicitiam facit, quam rem probare, alterius loci ac temporis est. Multo vero magis hanc poenae relaxationem vir iustus a Christi passione participat: Christi autem passio per sacrificium altaris, non solum oommemoratur, sed communicatur etiam. Sacerdotis igitur oblatio ei, pro quo fit, bis conducit ad relaxandam poenam, & quia sacerdotis ipsius opus meritorium est, quod ille ad soluendam poenam proximo suo benigne ac liberabiliter impartitun, & quia ecclesiae atque adeo Christi sacrificium est, quem effectum sacrificio ex opere operato attribuimus, nam priorem illum habet ex opere: operantis. Quare si sacerdos probus est, & suam operam & satis factionem vult fratri indigenti dare, dupliciter, vt modo dicebam, illius commodis & vtilitati seruit, sin est improbus, vna est vtilitas sacuificij, quae ab ecclesia & Christo offerente proficiscitur, quam omnino, minister sacrilegus non intercipit. Sicut ne eleemosynae quidem fructum domino adimit seruus, qui eam distribuit, detestabilis.
Ei huius autem confirmatione argumenti vis sacrificij inpecento remittendo quaeritur, culpas ne remittat anpoenas, an vtrasque potius & culpas & poenas. De qua re tres video sententias ferri, quarum nullam probo. Vnam, vt oblatio sacra culpas etiam mortales remittere possit atque adeo gratiam conferre. Alteram, quae in remissione peccati nullam vim sacrificio tribuit, nisi ad impetrandum, quomodo: eleemosyna ab omni peccato, & a morte liberat, quia orationis loco apud Deum est, per quam ea bonam impetramus. Id quod Ecclesiasticus exponit inquiens, Conclude eleemosynam in sinu pauperis, & haec proite exorabit ab omni malo. Nec ideo tamen sacrificium propitiatoriumesse negant: Quoniam & is, qui veniam alteri ilhpbtrat, illum propitium reddidisse dicitur, quem suis precibus placauit. Per hanc igitur viam & rationem hoc sacrificium non poenas solum aiunt, sed culpas etiam omnes veniales mortalesque remittere. Tertia sententia est, quae sacrificium ex opere operato in poenas valore dicat: in culpas hullo modo. Satisfactionem itaque in alraris hostia esse & exolutionem poenae, non expiationem & temissionem culpae. Ad hunc enim effectum sacramenta parata esse, ad illum vero esse institutum sacrificium. Sane qui primam illam opinionem induerunt, hi eisdem argumentis vtuntur, quae nos actigimus, quod Alexander & Iulius tradunt, crimina omnia hoc s cio deleri: Athanasius, Cyprianus, & Damascenus affi mant omnes fordes expiarilactus non obscure docent, esse remissionem pecca Quod si ex verbis illis, quorum remiseritis peccata colligunt Theologi, ministros posse & culpas omnes remittere, & gratiam ex opere operato: conferre: cur nos aliter, eadem verba de sacrificio interpretemur? Praesertim cum peccata proprie vocentur culpae: reatus: vero poenae non nisi per tropum, quo effectus significatur momine causae. Atqui confugere ad eropos Theologe licet, quando nihil absurdiest in prhprio sermone. 111
Rursum sancti patres docueres facrificium hoc trimina abluere sordesquo detengere? Qui antem abfuit: & detergit sordes, is maculam tollit, non ergo solas poenas haec hostia resoluit, sed culpas quoque, in quibus maculam intelligimus. Remissa enim culpa manet poea, non macula. Adde quod sanguis Christi mystice hietfunditur in remissiouem peccatorum, quemadmodum nos ipsa forma consecrationis instituit, at sanguis Christi pro culpis etiam effusus est, non pro puenis tantum. Vtrasque ergo hoc sacrificium soluit. Postremo, cum idem Christus patri offeratur in altari, qui se patri offert in caelo, sicut oblatio, quam sancta sanctorum ingressus patri exhibet, mortales etiam culpas remittit, ita & ea, quae in altari fit, culpas remittet & plenas, i siumsuisimni Nec secunda opinatio praesidijs sdis destituta: osti Quoniam post oblatum sacrificium pro peccato, vt fideles intelligerent vim orationis in hostinad illud delendum esse, ecclesia his verbis deprecatur: sic hoc sacrificium intercessio salutaris iad veniam, sit ablutio scelerum, sit for titudo fragilium, sit: contra mundi pericula firmamentum, sit remissio omnium peccatorum. Atque Diuus Thomas in quarto, distinctione duo decima, quaestione serunda, articulo secundosquaestiuncula secundas tium. in primo argumento obiecisset illudi, sit ablutioifoelerum, & c. respondit, huiusuiodi Iocutiones: esse: improprias. Dicitur enim hoc sacramentum scclera:abluere, quia ipsa impedit, contra ipsa robur ministrando. Et ad quartum, Eucharistia Caito inquantum est sacrificium, habet effectum in illis, pro quibus offertur, in quibus non perexigit vitam spiritualem in actu, & ideo si eos dispositos inueniat, eis gratiam obtinet virtute veri sacrificij, a quo omnis gratia in nos influxit: & per consequens peccara mortalia in eis delet, non sicut cansa proxima, sed inquantum gratiam contritionis eis impetrat. Hactenus D. Thomas. Tertia demum opinio, si opiniones tamen istas habeo dicere, quas video cum communi Catholicorum sensu pugnare, quoniam in hostiae huius efficacia peccata mortalia nescit a venialibus secernere, ne vtraque concedat per sacrificium remitti, ad poenas vrrorumque necessario confugiendum putat, quae est his potissima ratio ita sentiendi. Harum trium sententiarum, vt dixi, nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est, nisi omnes Theologi fallantur, qui vno ore animoque dissentiunt. Nam si culpae mortales per sacrificium soluerentur, poenitentiae sacramentum non esset ad salutem necessarium. Vbi enim sacerdos ea semel oblato sacrificio delesset, non esset opus easdem iterum culpas, alio remedio extinguere. Neque Deus qui non abundat in superfluis, duo externa signa proxime ad eundem affectum institueret. Constat autem poenitentiae sacramentum ad remittendas culpas fuisse institutum. Quod si sacrificium altaris ex se quoque peccata aboleret, duobus externis signis indiscriminatim ad culpae remissionem abuteremur. Hanc cum adeo facile sacrificium exhiberet, poenitentiae disciplina penitus elude retur, quoniam sacrificium offerre remedium est cuique vel promptissimum. Quid? quod culpas mortales sine cofessione sacerdotes remitterent, oblatis videlicet sacrificijs. Id si fieri a sacerdote potest, frustra confessionis praeceptum ecclesia vrgeret. Siquidem sacerdotes, & sine cognitione causae, & sine confessione peccantium, culpas veniuersas per sacrificium solnerent. Ita post baptisma susce ptum aliqua superesset hostia pro peccatis, Id quod retro diximus antiquis omnibus expositoribus repugnare, nouos enim fortasse isti contemnent. Ex quo Ambrosij Cathatini deliratio patet, peccata ante baptismum admissa per crucis sacrificium remitti, post ba ptismum vero omnia per sacrificium altaris. Hostiam quippe crucis generalem causam esse remissionis peccatorumi siueante baptismum siue postea commissa sint, tum ad Ro manos & Hebraeos tradit Apostolus, tum etiam nos mani festissime probaremus, nisi stultum esset commenta improbabilia refellere. Illa potius refellenda sunt, quae isti contra afferebant. Alexander, Iulius, Athanasius, & caetera. sacrificium aiunt delere crimina peccataque remittere. Hoc tribus modis refutamus. Primum diximus, nec ita multo ante, cum poenae pro culpis debitae delentur, soluuntur, remittuntur, tunc crimina deleri, solui, remitti. Quo sensu ecclesia per indulgentias concedit peccatorum omnium plenissimam veniam, id est, poenarum omnium, quas peccando contraximus. Nec refert multum, an improprie & figurate illa sint dicta, an sine figura proprie, quia scilicet non est plene remissa culpa, quamdiu peccator reus est soluendae poenae. Deinde cum ad perfectionem sacrificij pertineat sumptio, quemadmodum superius ostendimus, nisi enim consumeretur, non existimabant veteres consummatum & perfectum esse sacrificium, nihil mirum est, si corpus & sanguis Christi, quoniam gratiam conferunt dum sumuntur, culpas omnes ex consequenti remittant, nempe is effectus gratiae proprius & coniunctus est. Atque hoc ecclesia videtur significare cum ait, Sumpta sacramenta quaesumus domine omnia crimina nostra detergant. Quibus verbis intelligi voluit, sacrificium, si culpam spectes, non quia offertur delere crimen, sed quia sumitur. Eadem enim hac ratione & sacramentum est & perfectio sacrificij. Postremo Diuus Thomas in quartum sentententiarum, vt modo citatum est, respondit sermones illos ad eam formam esse redigendos, qua haec, quae oratione impetrantur, dicitur oratio facere. In quem sensum dictum est, Vitam presta puram, Solue vincula reis &c. Quo Moyses etiam spectasse videtur, cum praescriptis fingulis hostijs pro peccato subiungit. Et orabit pro eo sacerdos & dimittetur.
At vero ridiculum est, si verba illa, quorum remiseritis peccata, & caet. simpliciter ad culpas poenasque referimius, omnia similia, vtcunque, vbicunque, & a quocunque dicantur, ad eundem quoque modum interpretari. Aliud est mihi crede, iudices constituere, qui de peccatis sententiam ferant, qui retinendi ac soluendi habeant potestatem, qui pro culparum vel leuitate vel grauitate seueriorem mitioremve poenam iniungant, aliud post gratiam initam & sacramentum reconciliationis acceptum altaris domini participem fieri. Quod si post remissam cul pam nulla prorsus maneret poena, nec post mortales condonatas veniales admitterentur, nihil esset opus, post institutum poenitentiae sacramentum hostiam propitiationis habere. At hac etiam in re praecipue nobis indulsit Christus, qui non solum poenitentiam dedit ad reparandam resarciendamque amissam gratiam, sed sacramenlum Eucharistiae, idemque altaris sacrificium reliquit, quo gratiam sartam tectam haberemus., iilisilimii Hos enim sacrificio non modo pro conciliata amicitia par pari referimus, verum etiam subiratum iudicem, & poenam temporalem pro admissa ac remissa: culpa minitantem propitium reddimus, hoc sacrificio detergimus pedes, & quod Apostolis aqua: in peluim missa contulit, id ac multo etiam magis poenitentibus tribuit sanguis missus in calicem, hoc denique oblato sacrificio disponimur, abluimur, praeparamur, vt ad mensam dominicam puriter nedum amice valeamus accedere, epulisque accumbere diuum. Ordo igitur rerum sacramentorumque natura poscit, no remissionem peccatorum eodem modo in poenitentiae facramento & in altaris hostia interpretemur.
Mec ad tropos hic fugimus. Explicatum est nanque, resolutionem poenae ad remissionem integram peccati vttinere, nec esse plene remissam culpam, proqua manet soluenda poenauilos
Ae si sanctorum dicta hoc sane loco ad tropum deflecteremus, nec sine nessaria causa, nec sine peruulgata eius, vocis vsurpatione id faceremus. siliusilisa At ablutio criminum sine aqua gratiae non est, nec nisi maculam habeat quicquam aut tergitur aut abluitur. Ego Lector nolo ablutionis & maculae metaphoras ad vi uum resecare, quemadinodum ij, qui istam subtilius inquirunt fortasse vere, sed ad communem vtilitatem parum. Nam si scmipturae ac veterum testimonia semper ad illam normam velimus exigere, inneniemus ea quandoque a ve ritate discrepare. Id quod vno solum exemplo manifestum faciam, quoniam vel mihi ipsi iam huius disputationis longitudo molesta est. Dauidi ad peccati confessionem culpam esse remissam, nemo vocare in dubium potest, nisi qui ea, quae paulo ante scripsimus, aut non legerit, aut nunquam secum reputauerit. Dixi, ait, confitebor aduersum me iniustitiam meum domino, & caet. Sed quod remissa culpa nondum fuisset plenam munditiem consecutus ris ipse testatur inquiens, Amplius laua me ab iniquitate mes, & a peccato mea munda me. Item, Asperges me, & caete. Qui amplius dicit, hic lotum se esse procul dubio sentit, sed non plenem atque perfecte. Macula igitur aliqua relicta erat, vsordes aliquae permanebant, quae nonifuerant penitus priore ablutione detersae. In hunc er vo modumdixere veteres, sacrificium abluere crimen sordesque purgare, quamuis scirent, per poenitentiam ante & remissam culpam, & gratiam iustificationis acceptam. Poenae itaque resolutionem, iiquoniam purgatio & inedicamentum animi est poena omnis, ablutionem detersionemque appellarunt veteres, vel certe senserunt, per gratiam imperfectam non plene sanari, ablui, mundari cor humanum, quoniam habitus vitiorum inhaenentes: & inclinationes quasdam, ad bonum commutabiles ex: peccato trahimus: quae omnino res, cum non statim per quamlibet contritionem euanescant, tum exploratum est 7 quasi sordes animil & morbos esse. Benigne igitur fecit Dominus in voluntate sua Sion, cum post sacrificium cordis humiliati atque contriti, quo deletur culpa, alterum acceptat sacrificium iustitiae, quo resoluitur poena. Vtroque purgantur sordes, vtroque abluimus & mundamun, sed non eodem modo tamen. Multae enim variaeque purificationes a rebus: diuersis, existumt, quas si similes omneis esse velis, stultum te esse futeare. Nam poccatiimaculam omnino totam, ita vt ne uestigium maneat quidem, per quamuis gratiae ablutionem penitus elui, nec ratio admittit, nec auctoritas.
Sed sanguis Christi offertur, & mystice funditur in remissionem omnium peccatorum. Mihi profecto saepissime de ea ne cogitanti, maxime illuid confiderandum, uideri solet, quod in superioris cuiusdamargumenti refutatione breuiter admonui, sanguinem, Babristi in omnibus quidem sacramentis operari, sed in singulis suum cuique proprium effectum edere, iuxta cuiusque peculiare & significationem & naturam. Quemadmodum, causa vniuersalis primab non toram vim in singulis, adiuuantibus causis effundit, sed ad illarum, omnindivines vel perfectas: vel imperfectas se attemperat, & varios quasi partus procreat perfectione & imperfectione differentes. Sic Christi sanguis per se, quidem & inibaptismo & in ponitentia remissionem peccatorunafacit, sed non similiter tamen. Nam in baptismo, quoniam regeneratio est, totam, perfecte, culpam poenamque resoluit: in poenitentia: vero, quoniam est: iudicium, & satisfactionem habet adiunctam, cipam resoluit, poenam non plene, donecrsatisfactio: fuent expleta. Atque in reliquis, sacramentis omnibus:, remissio quidem pecoaterum est, sed quodam modo, &, quasi, per accidens. Quia nimirum non sunt per se aut confirmatio, aut eucharistia, aut ordo, aut matrimonium, ad remittendum peroatum instituta: sed proptias tamen operationes habereunumunt sine gratia, quae si peccata in anima reperiat, ea depellitsyti contraria. Sacrifitium altaris inugnio, cuma diyeritatem, doepi reuocare rationem, quia per se propitiatorium est, ex se quoque ad remissionem peccati insticuntum., v1: siimo iimilliusnliu? Verum ncum: spegies habeat panis & vini, idemque & altate hic & mensa sit, ratio ipsa rerum & ordo naturae postulat. 9. vt huius, aliaris: effectus, in illis, existat, qui mensae huius participes esse possunt, nempe: sacramento reconeiliatidnis accepto, antequam ad amicorum conuiuium aocedere, absurdum est. In his autem culpa montalis remissa est?. Quare: sanguis Christi in speciebus, panis & vini per se quidem remissionem poenae & culparum venialium tribuit: interdum tamen, quamuis per accidens, tribuit etiam mortalium non quia offertur, sed quia sumitur. Tunc enim vt saepe dixi, confummatur sacrificium. Quod quum forte inuenit hominem in peccato mortali. iguorato tamen, gratiam confert illumque, iustificat, si D. Tho. auctori credimus. QQuamobrem tametsi Christi sanguis offertur & mystice funditur in remissionem peccatorum, vt iam argumento respondeamus, ex significatione tamen specierum panis & vini, tanquam ex: causa instrumentali & adiutrice definitur, vt eam remissionem efficiat, cuius participes sunt ij, qui non indigne ad altare domini accedunt, id est, qui nullius culpae mortalis sibi sunt conscij, quam non prius per poenitentiam eluerint. De effectu sacrificij ex opere operato sermo sit: ham quasiorationis loco ad impetradam gratiam scio pro mortali posse etiam offerri: Nec tamen effectum semper habere necesse: est, & quasilege edita pbenitentiam peccatori, atque adeo veniam impetrare: tametsi oratio est haec Deo gratiosa vel maxime. Sed obiicis. Exauditus est filius semper pro sua reuerentia: & hoc facrificium semper offert patri filius, sempiternum ergo effectum habet. Nec enim oratio filij frustra & vane fundi potest. Cui argumento respondeo. Quas Christus per spipse fundit preces, eas omni & tempore & loco exaudit pater: at quas ille offert per homines, non semper ex- andit. Sicut causa prima, quos effectus per se sine adiutrice alia volust edere, in his nihil frustra egit aliquando. Atcum per secundas causas operatur, frustra quandoque agere dicitur, hoc est, quandoque finis euanescit non a praecipua causa, sed omnino ab adiutrice: iu slliilnstin
Ad eundem quoque modum, si Christus in caelo hoc sacrificium offert, vt vere offert, non ad omnem effectum sanguinis instituit offerre, sed ad effectum sub certis speciehus & figuris definitum. Prima igitur sententia sic nobis refutata sit, iou, sliloIQui vero solam vim impetrandi in altaris hostia ponunt, hi in poenis peccatorum primum errant. Quas sacrificio sanguinis Christi tanquam pretio exhibito: nedimi, quoniam res nota erat, perstrinximus breuiter paulo ante. gi enim eleemosynis peccatorum poenae redimuntur, cur¬ negemus Christi sanguine oblato in altari redimi? Ecquis autem ferat sacrificiis veteris legis poenas resolui, sacrificio nouae legis non resolui? An vilior est Deo sanguis Christi quam sanguis hirci? Sed quemadmodum in sacramentis non modo, quia actio nostra meritoria est, satisfactionem habet adiunctam pro poena culpae debita, verum etiam ex eo quod per talia signa proprie nobis sanguis Christi applicatur, vi ipsius sanguinis & maior gratia confertur, & maior pars poenae remittitur: sic in sacrificio altaris non solum quia oblatio nostra meritum habet, sed quia de eiusmodi externum signum passionis Christi commemoratio, atque adeo applicatio sit, ex opere operato, id est, virtute sanguinis ipsius cumulatior poenae remissio, & offerenti contingit, & ijs etiam, pro quibus offertur. De viuis intelligo, nam in defunctis non subest tausa eadem. Ad hos quippe sicut merita Christi per indulgentias, non nisi ad modum suffragij perueniunt, ita forsan nec sacrificij vis, nisi orationis & suffragij locum habet. At viuis per viam redemptionis & pretij prodest, quod lege iustitiae acceptandum est, perinde vt si quanta pecunia debetur, tanta etiam exoluatur.
Errant deinde isti in culpis venialibus, quas hoc omnino sacrificio deieri, testes sunt & scholae Theologi, & veteres etiam sancti. Nec enim minore ecclesiae consensione venialia per sacrificium altaris, quam per aquam benedictam, per orationem dominicam, aut similia huiusmodi religionis opera rem ttuntur. Estque argumentum in promptu certissimum, quod ex vi formae, qua comsecratur sanguis, specicrumque panis & vini retro collegimus, peccata amicorum, qui videlicet ad mensam dominicam haud indigne accedunt, per hoc sacrificium resoluiIlla autem leuia sunt & venialia, quae in amicis etaam inueniri queunt. Vt aperte Christi erga nos prouidentiam & benignitatem intelligas, qui grauioribus morbis grauiorem poenitentiae curationem adhibuit, leuiores autem faciliori sacrificij medicamento curauit. Sed haec hactenus Isti atque etiam qui tertiam sententiam secuti sunt, videant quomodo tueri causam suam possint, cum non solum poenas, sed veniales etiam culpas per altaris hostiam re¬ mitti, ratio & veritas ipsa conuincat. Ac de argumenti noni confirmatione, vereor ne nimium multa dixerimus. Decimum vero argumentum quaestionem perobscua ram habet de valore sacrificij, vbi iquibusdam Theologis, quos video doctissimos habitos in schola, placuisse antelligo mirabilia quaedam, sed nihil est tam improbabile, quin argumentando probabile quandoque appareat: his praesertim, qui de facie rerum iudicant, & argutiis suis fumos Theologiae persequuntur. Horum de valore missae sententias refellere longum & molestum eritia Meam itaque breuiter exponam, quantum videlicet satis erit, vt argumento huic respondeatur. Primum ergo vocari in dubium non debet, quin valor missae ratione quadantenus infinitus sit, hoc est, ad sufficientiam non ad efficientiam. Nam sicut Dei virtus & potentia sufficiens est quidem, vt infinitum effectum edat, quoniam infinita ipsa est, sed semper, tamen edit finitum, quia infinitum capere res creata non potest, sic Christi sanguis, vbicunque teperiatur, siue in cruce siue in altari, infiniti pretij est, quia idoneus vt pro infinitis, si essent, hominibus satisfaceret: sed quoniam sunt finiti semper, effectus semper finitus est, quanuis pretium sanguinis nullo fine circunscriptus sit. Ac de hostia crucis quidem nulla hodie nobis controuersia est: hostiam vero altatis infiniti valoris esse duobus argumentis explorate perceptum est & cognitum. Vnum illud est, quod refutare modo nitimur. In ea enim parte, qua docet, sacrificium infinitum esse, quia sanguinem Deo infiniti pretij exhibet: difficile factu est, efficacitatem illius argumentationis non probare. Alterum argumentum est, quod si valor missae finitus esset, minus satis facerent pro poena debita decem homines, qui offerrent sacrificium, quam si duo tantummodo offerrent. Si enim rem quancunque finitam decem hominibus partiaris, non tanta portio obueniet singulis, quanta duobus contingeret, si inter duos solum diuideretur. Ita si decem audirent missam, valor distributus in plures minor in quocunque illorum existeret, quam si duo tantum sacrificio interessent. Item quo plures ministri vel in altari vel in choro sacrificio soleuni inser¬ uirent, eo minorem hostiae partem acciperent. Quare qui post me vel auditor vel adiutor ad missam accederet, is fructus mihi & satisfactionis partem adimeret. Quae profecto omnia absurda sunt. Quibus rebus efficitur, vt si duo fideles sacerdoti stipem & eleemosynam conferant, qui pro illis hostiam praebeat, non sit prior minorem ex Christi sanguine vtilitatem percepturus, quam si posterior nullus omnino extitisset. Quemadmodum si iuxta crucem quis vna cum Christo patri offerret sanguinem illum, nihil consequeretur minus, si solus, quam si infiniti tunc simul adessent, qui idem cum filio sacrificium exhiberent. Eadem quippe hostia in cruce atque in altari est: tametsi ibi patens, hic in mysterio abscondita. Nec sacerdos tamenlaboris sui mercedem quamlibet accipere a multis pro missa vna potest, sed quae satis erit, vt de altari ad sobrietatem comedat. Non enim sanguinis Christi fructum meritumque vendit, sed operas suas ministeriumque locat. Quocirca nihil emnino plus a pluribus vendicare potest, ac si minor esset vtilitas in pluribus quam in vno. Omnis autem opinio in hoc consentist necesse est, sacerdotem, siue pro paucis siue pro multis celebret, cibum, vitae necessarium expetere suo iure posse, Quem si vnus non dederit, nulli facit iniuriam, si expetierit a pluribus. Quin iniurius es tu si cogas sacerdotem, vt solum pro te ille hostiam praebeat, nisi tu illi praebtas cibum. Qui quantus qualisque sit homini necessarius, prudentia magis quae Theolo gia diiudicat. Vno in tempore & loco non satis erit argenteus nummus, alio forsitan plus nimio erit. Sane quod de vtilitate sacrificij diximus, recte Caieaanus admonuit, hoc ad eos tantum, qui offerunt, referendum esse. Nam qui non offerunt, ij non aequalem partem accipiunt, si pro pluribus ac si pro vno duntaxat osserretur. Vt si sacerdos sua sponte anemine amicorum inuitatus pro illis absentibus sacrificet, dico non tantum valere multis, quantum valeret vni, si pro vno illorum singulariter sacrificaretur. Ad satisfactionem loquor, ad impetrationem nanque nulla vis minor in sacrificio esii quod pro multis offertur, quam in eo, quod pro vno solo. Quae omnino res cunctis. orationibus communis est, quibus nihil detrimenti ad impetrandum est, quod pro pluribus effunduntur. At adiutores auditoresque missarum ij etia qui sacerdoti alimenta ministrant, vel quoquo modo lucrificio inseruiant, re vera offerunt sacrificium, ideoque pro sua deuotione quisque, partem capit hostiae illius. Cerie quo causa adiutrix sacrificij principali causae coniunctior est, eo magis pro poena satisfacit. Vt sacerdos plusquam diaconus, diaconus plusquam subdiaconus, subdiaconus plusquam acolytus, acolytus plusquam auditor, horum autem vtrunque excellit is, qui sacerdoti stipendium vitae necessarium dederit. Atque hi etiam, quo deuotius ac religiosius suo quisque munere fangentur, eo magis satis facient. Tanta vero deuotio & religio in offerendo sacrificium esse poterit, vt vna oblatione itota poena debita resoluatur. Nec enim si sacrificium infiniti valoris est, idcirco tota semper poena redimitur. Quoniam inf nitum est in genere causae vniuersalis, quam, infinitam licet, causae adiuuantes ad finitos effectus determinare solent, tanto vel maiores vel minores, quanto vis adiuuantium causarum vel maior vel minor est. Id quod in prima rerum naturalium causa cernimus, quae tametsi infinitae virtutis ipsa est, per causas secundas finitos effectus edit tantos & tales, quantos & quales causarum adintricum vis & natura poscit. Nec sacerdos sacrificio imponit limites ex merito & sanctitate, sed ex intentione & applicatione sua, qua huic aut illi, pro quo offert, sacrificij virtutem applicat. Sane quemadmodum paruulis baptiaeatis per ministri intentionem Christi sanguis applicatur, certusque gradus gratiae confertur, non quem administri sanctitas praefiniuit, sed quem praescribere voluit Christus, nam quotus gradus ille sit, mortalibus ignotum est, sic his, pro quibus sacrificium offertur, si simul sidem non offerunt, certus gradus poenae remittitur, quem nos ignoramus, Christus sua voluntate praestituit. Sed vt adulti eo maiorem a baptismo gratiam percipiunt, quo religiosius & deuotius percipiunt baptismum: ita a sacrificio maiorem vtilitatem capiet is, qui facrificium sanctius & feruentius offeret. Paruulis porro ablutio peculiaris ministri vim crucis ad certum gradum gratiae definit, quem aequalem in omnibus illis esse credimus, quod aequalis in omnibus dispositio est, adultis vero, quoniam non est eadem dispositio sed alia cuique atque alia, non idem gratiae gradus sed alius alij conferetur. Quomodo vim sacrificij vniuersalem & infinitam & sacerdotis singularis oblatio determinat, vel ad certam & aequalem remissionem poenae in his, qui eodem modo se habent ad sacrificium? vel etiam ad inaequalem in ijs, qui cum causae adiuuantes sint sacrificij, aliter atque aliter afficiuntur, hoc est, benem, melius, optime.
Quod si Christi sanguis tam proprie noster esset, quam suus cuiusque proprius est, sine dubio Christi sanguine oblato tota poena quamuis infinita solueretur. At, sicuti diximus, noster est Christi sanguis eo modo, quo lux solis nostra est, nempe vt causa vniuersalis, cuius vis maior minorue recipitur, pro eo vt subiectum magis minus ve di sponitur, pro eoque vt causae adiuuantes maius minus ve opis ferunt ad effectum. Atque post haec in refutando argumento decimo ociosum erit verba plura prodigere. Vndecimum quoque argumentum ridendum magis erat quam refutandum. Sed ridicula missa, praesertim cum in tanta hominum caecitate & miseria nihil est quod rideamus. Prior ergo eius argumenti particula facillime eluditur. Nulla enim repugnantia est, quin conuenit maxime, vt quare Deo gratiam referimus benefico, eam remofferamus irato. Eisdem quippe muneribus boue, oue, agno, veteres patres & gratiam Deo referebant, & illum placare curabant. Quem in modum nos corpus & sanguinem Christi, diuino nobis dono concessa munera, Deo & propitiat orie reddimus & eucharistice. Nam quod putant sacrificiorum species confundi, si idem eucharisticum & propitiatorium sit, in eo mirifice isti falluntur. Non enim confunditur triplex animae vis vegetandi, sentiendi, intelligendi, si in vna rationali anima tres excellenter existant. Ex quo intelligitur, si veteris legis multa cademque varia sacrificia vnum nouae legis omnia transierint, vbi contineantur & emineant, non hanc esse specierum permixtionem confusam, sed Christiani sacrificij ex- cellentiam perfectam. Deinde in moribus hoc videmus, vt uiugi ia vsi tuuuui ac vstiorum ganera in vnam autauiscin coeant, si huic diuorsi fines accedant. Idem scilicet actus est furtum & sacrilegium, idem misericordia & religio. Nihil igitur vetat, quin eadem hostia ad diuersos resata fines & propitiatoria sit & eucharistica. Deum sane nos in remissione etiam peccati & misericordem & iustum agno scimus, vt & gratis remittat peccata, & pretio remittat tamen. Iustificati, ait, gratis per redemptionem, quae est in Christo lesu. Et rursum, Empti estis pretio magnon. Do nauit autem Christus nobis pretium hoc gratisque donauit, vt debita nostra soluamus. Quamobrem tum filio tum patri ingentes gratias agimus: imo, vt aliquando diximus, par pari referimus. Quia vero pretium istud acceptum licet, sed nostrum est tamen, vere hoc exhibito peccata nostra redimimus. Deumque suis beneficijs placamus. Quam rem Irenaeus in haec verba persequitur, Qui nullius est indiges Deus in se assumit bonas operationes nostras ad hoc, vt praestet nobis retributionem bonorum suorums sicut dominus ait, Venite benedicti, &c. ita & verbum dedit populo faciendarum oblationum, quamuis non indigeret eis. Ita & nos offerre vult muns ad altare. Hactenus lrenaeus. Et Celestinus huius nominis primus eleganter exclamat, O misericordiam Dei, qui nostra vis esse merita, quae tua sunt dona: & pro his quae liberaliter largitus es, aeterna praemia es daturus. Quae causa Christo Domino fuit, vt in initio statim coenae gratias egerit accipiens panem & vinum vt distribueret discipulis. Accipiebat ergo ipse, qui dabat, & ideo gratias agebat. Quo modo nos & gratias agimus Deo pro accepto munere, & damus acceptum pro redemptione animarum nostrarum. Quae omnia fere in argumento. 2. pro prima conclusione, & in argumento. 3. pro 2. conclusione, & in responsione ad. 5. argumentum explicata sunt. Nam & posterior huius vndecimi argumenti particula in responsione ad. 3. satis confutata est. Cur autem eucharistia sacrificium sit, caetera sacramenta non sint, non est illa causa quam isti reddunt, sed quia in eucharistia corpus & sanguis Christi vere manent, in caeteris sacramentis non manent. Vnde cum tam pre tiosa munera in eucharistia habeamus, offerro ea Deo & possumus iure & debemus. Sine oblatione autem sacrificium non est. In eucharistiae quoque oblatione mystice Christus & ineruente immolatur, ideoque ibi hostia est, in alijs sacramentis, non est. Proprie dico, nam per translatio nem baptismus quandoque hostia dicitur. Abeant, ergo caegdi & indocti Lutherani, quos in vno hoc exemplo pate fecimus disciplinarum omnium ignaros esse: Theologiae, Philosophiae, Dialecticae, Grammaticae. Nec enim rem tanxummodo, sed sacrificij etiam nomen ignorant.
On this page