Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

Caput quartum, vbi conclusiones ponuntur, quibus loci huius auctoritas continetur.

2

HIs sumptis, prima conclusio sit. Concilium generale, quod auctoritate Romani Pontificis nec congregatum hec confirmatum est, errare in fide potest. Hanc conclusionem manifeste probat error concilij Ariminensis & Constantinopolitani sub Leone imperatore: quem huius loci auctoritati in quinto argumento capitis primi obijciebamus. Id ipsum quoque ostendit Gratianus decimaseptima distinct. capit. Regula, & capite multis: Iulij & Pelagij clarissimis testimonijs. Item definit Damasus in epistoia ad Stephanum Archiepiscopum, & tria concilia Aphricana, quae in epistola ad eundem Damasum hoc ipsum confessa fuerant. Non est quippe verum ratumque concilium, quod auctoritate episcopi Romani caret: quemadmodum non ij solum Pontifices, sed concilia etiam ipsa tradiderunt. Tradidit septima synodus acti. sexta. tomo primo. & octaua syhodus actio. prima & septima. & syuodus Romana sub Symmacho 96. distinctione, capite Bene, & synodus 9oEpiscoporum sub Damaso, histore tripart. Libro quinto ca capite vicesimonono, & concilium Lateranense sub Leo ne decimo, sessione vndecima, vbi eadem res dicitur in synodo Alexandrina definita. Ita Socrates libro quarto historia tripart. capite nono tradit, regulam ecclesiasticam iubere, vt concilia eiusmodi praeter sententiam Romani Pontificis non celebrentur. Id quod Iulius in epistola ad Orientales dixit fuisse a Nicaena synodo definitum, & Marcellus in epistola ad Antiochenos, hoc ait, Apostolos statuisse. Videlicet eiusmodi concilia non solum infirma in ecclesia fuere semper, ad fidem veritatis faciendam, sed conuenticula propemodum fuere iniquitatis, & tristes atque adeo exitiales exitus habuerunt. Mentiri vero ait Bucerus eos qui affirmant, non licere sine Romani Pontificis assensu, concilium cogere. Id autem primum Eusebij & historiae Tripartitae testimonijs confirmat. Deinde, est Canon, inquit, Nicaeni concilij de synodis habendis. Sunt quoque Canones Apostolici, qui quotannis binas synodos in prouincia qualibet praescribunt. Asserit autem firmum ac ratum esse quicquid in huiusmodi concilijs statuitur pro veritate contra mendacium, ita vt ne a summo quidem Pontifice rescindi possit.

3

Sed huius hominis impudentiae, quis poterit sine stomacho respondere: Principio nanque illud impudentiae quantum est, quod historiam Eusebij & Tripartitam nobis obijcit, in quibus contra nos, refertur nihil, pro nobis multa? Quid illud alterum? Quod Nicaenum concilium & Canones Apostolicos opponit, in quibus de synodis prouinciarum sermo est, quas summi Pontifices pro recta ecclesiarum institutione & administratione praescripserunt. Nos autem de synodis generalibus loquimur, quas sine summi Pontificis assensu cogere non aliter accipiendum est, ac si regni primarij sine principis assensu, atque adeo illo repugnante cogerentur. Illud vero quale est? firmum esse velle quicquid in his synodis statuitur? Pro veritate ait, contra mendacium. Scilicet, si pro veritate est, vbicunque statuatur, accipiendum est, sed quis nos certiores reddet pro veritate esse, quaecunque a synodis peouinciarum decreta sunt? Verum de his hactenus. Nam in quarta Conclusione fusius isthaec explicabuntur.

4

Secundam concusio. Concilium generale, etiam congregatum Romani Pontificis auctoritate, errare in fide potest. Haec demonstratur aperte exemplo Concilij Ephesini secundi, vbi legatis Leonis repugnantibus Episcopi ferme omnes Dioscori haeresi subscripserunt. Confirmat hanc luculentius Leo Papa, in epistolis retro citatis, ad quintum argumentum, & synodus octaua actione septima, & Nicolaus ad Michaelem Imperatorem, & Eugenius quartus, in decreto super vnione Iacobinorum, in quo posteaquam Ephesinam secundam synodum sub Leone congregatam condamnauit, quae videlicet Euticiano errori consensit: suscipit, ait, sancta Romana ecclesia omnes vniuersales synodos, auctorite Romani Pontificis legitime congregatas ac celebratas & confirmatas. Non dixit congregatas solum, sed celebratas & confirmatas. Eadem res ostenditur exemploquoque Basiliensis synodi, cuius errorem in nono argumento capitis primi opponebamus. Sed de hac re in responsione ad hoc argumentum latius. Praeterea nullum concilium ratum est aut fuit, quod Romani Pontificis non fuerit fulcitum auctoritate, vt Iulius. Damasus, Pelagius, alijque patres in prioris conclusionis confirma tionem allegati, non obscure tradiderunt: at quamuis concilium sit edicente Pontifice summo coactum, si tamen non sunt ab eo concilij dogmata confirmata, sed potius vel is vel eius legati pugnarunt, tum certe synodus non est fulcita Apostolica auctoritate, non igitur rata & firma erit, ac proinde ne idonea quidem, vt ex ea fidem faciamus. Sed haec conclusio capite proximo fusius explicabitur. Tertia conclusio. Concilium generale confirmatum auctoritate Romani Pontificis certam fidem facit Catholicorum dogmatum. Quam quidem conclusionem ita exploratam habere opus est, vt eius contrariam haereticam esse credamus. Primum, quoniam redibunt alias haereses vniuersae conciliorum generalium auctoritate damnatae: & symbolum quoque Nicaenum erit ambiguum concilij generalis auctoritate sublata. Deinde, si lium huiusmodi errare in fide posset, nulla profecto c via esset reliqua, vt in fidei controuersijs Ca gma exploraremus. Qui enim summi Pontificis acquorum omnium eccclesiae pastorum iudicium det is nullum viuum iudicem inuenturus est, a cuius tribun li non liceat discedere. Volunt Lutherani iudicem in co cilio scripturam esse, quae nec sentit, nec intelligit, nec loqui ipsa iudicium valet. Lutherus ipse clamat illa ve ba, hoc est corpus meum, proprie acccipienda, Ruin contra figurate: quis sententiam dicet? Num s ipsa? An potius iudex ecclesiae summus cum concilio si cerdotum: quemadmodum Deuteron. 17. cap. scriptu est? Quod si in iudicijs humanis viuos iudices quisr saret in Republica constitutos, & ad literas mutas & inanimes confugeret, omnibus omnino modis explodere tur. Sed de his & diximus multa alias, & multa saepe dicemus. Nunc ad propositum reuertamur. Sane conciliorum fide reiecta, scripturae quoque bonam partem amittemus. Nam si quis epistolam Iacobi cum Luthero a literis Canonicis expunxerit, per scripturam haec certe quaestio definiri non potest. Viui ergo iudices constituantur oportet. Quod si pastorum detrectato iudicio ad aliud tribunal prouoces, nihil aliud profecto facies, q Christi & ecclesiae declinare iudices, & pro diuinis humanos sub stituere. Quoscunque nimirum praeter pastores ecclesiae delegeris, humana illi incertaque auctoritate pollebunt. Ad haec, vel populus fidelis tenetur stare definitioni concilij, Vel potest etiam repugnare. Si tenetur, iam errante concilio populus in eodem errore versabitur. Sin repugnare potest, vbinam illud est, qui vos audit, me audit? vbi illud rursum, super Cathedram Moysi sederunt scripae & Pharisaei, quaecunque dixerint vobis facite? Aiunt, si quaecunque dixerint nobis ea facere iubemur: cur alio loco Christus cauere voluit a fermento Pharisaeorum? Nam illud Matthaeus Pharisaeorum doctrinam interpretatur. Cur rursum eorum traditiones exemplo etiam pro prio contemnere docuit: Aliquid ergo doctrinae propriae puritati Euangelij admiscere possunt, in quo non solum non sunt audiendi, sed sunt etiam refutandi. Id ergo praecauit Christus, ne plebs malis docentium exem plis ad contemptionem verae doctrinae inducatur. Tunc ergo quae dixerint nobis Pharisaei, eadem facere iubet Christus: cum super Cathedram Moysi sederint, hoc est, legem Dei enarrauerint, docuerint, proposuerint. Nam hisua doceant, eos negligere non solum possumus, sed debemus. Quemadmodum Augustinus in Ioannem non obscure interpretatus est. Nihil ergo pastores Euangelicae illae sententiae iuuant. Quin cum de suo loqui possint, possunt a nobis vel sperni. Vnde Hieronymus in Matthaei decimoseptimo capite, super illis verbis: Non omnis qui dicit mihi, &c. Sicut supra inquit, dixerat eos, qui haberent vestem vitae bonae, non recipiendos propter dogmatum nequitiam: ita nunc econtrario asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei, turpiter viuunt, & do ctrinae integritatem malis operibus destruunt. Sed isti quod de mercenarijs ab Augustino dicitur, id ad veros ecclesiae pastores, vafre maiicioseque traducunt. Nec intelligunt, inter mercenarios veros semper in ecclesia pastores esse, quorum voces audire oues oportet, praesertim si omnium eadem sit. Tunc enim pastorum Vox, Ecclesiae quoque vox atque adeo Christi est. Alioqui, quidnam illud sibi vult, obsecro vos vt id ipsum dicatis omnes, & non sint in vobis schismata? Diuisus est Christus? Absit. Non est dissensionis Deus, sed pacis, Ac reuera, vt hoc argumentum conferamus in pauca, si ques omnium pastorum vnam eandemque doctrinam sequantur, nihil culpae in ouibus erit. Sequantur ergo, fac ita, & errantibus pastoribus vniuersis oues item omnes errabunt. Quod superiore libro fieri non posse demonstratum est. Iam vero Hieronymus quid sibi velit statim indicat. Docet enim vtrumque Dei seruis necessarium esse, quo eis fides accommodetur: vt & opus sermone, & sermo operibus comprobetur?

5

Praeterea Martinus quintus in concilio Constantiensi inter reliquas interrogationes, quibus suspecti in fide sunt examinandi, eam etiam proponit. Vtrum credant, quod quodlibet concilium generale vniuersalem eccleliam representet. Si igitur concilium generale vniuersalis ecclesiae habet auctoritatem, qui illam de medio tollit, totius ecclesiae auctoritatem eadem opera dissoluit. Praeclarum igitur illud Augustini est libro primo de Baptismo. contra Donatistas capi. decimooctauo, plenarij concilij sententiam, totius ecclesiae consensionem esse. Praeterea, Paulo non alia via commodior visa est ad veritatem in quaestione exorta vestigandam, quam si ad concilium Hierosolymitanum controuersia referretur. Eam igitur viam, quam Paulus ad fidei quaestionem terminandam aptissimam existimauit, nos ingredi & tenere debemus: eamque modestiam imitari, quae & in Iudaeis & in Gentibus a Luca Actorum quintodecimo capite describitur. Poterant enim Gentes cum concilio illo Hierosolymitano expostulare, quod libertatem sibi a Christo datam eriperent, quodque caeremonias nonnullas humeris discipulorum tanquam necessarias imponerent, quae minus necessariae esse videbantur, cum Christi fides esset ad salutem idonea. Sed ne Iudaei quidem repugnauere, qui tamen concilij definitioni scriptura possent opponere dicentem: Homo cuius caro praeputij, &c. Tantum itaque honoris concilio deferentes, formam fu turis seruandam seculis exhibuere, vt synodis Petri successorumque eius auctoritate firmatis certa fides haberetur. Visum est, inquiunt, Spiritui 8. & nobis. Concilij ergo sententia Spiritus 8. sententia ipsissima est. Accedit illa quo que causa, quo ecclesia catholica conciliorum generalium decreta semper accepit, ab ipsisque habitos haereticos, tales etiam esse sine dubio existimauit. Necessarium est igitur conciliorum tenere fidem: si Ecclesiae fidem tenere volumus. Quae res libro etiam superiore magnis argumentis confirmata est.

6

Quarta conclusio. Concilium prouinciale non confirmatum a summo Pontifice errare in fide potest. Cuius rei exemplum habes in concilio Mediolanensi libr. 10. histor. eccle. cap. 20. & in concilio Antiocheno 9o. Episcoporum lib. 4. hist. Trip. c. 9. & in Seleuciano lib. 1. tripart. cap. 34. & in Carthaginensi, cuius inter arguendum mentionem fecimus. Haec quoque conclusio non exemplis modo, sed testimonio etiam Symmachi comprobatur inquientis, Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus per prouincias decreta, quia praesentiam Papae non habent, valetudinem perdiderunt. Ita leges aut nimis duras aut parum rationi consentaneas a conciliis prouincialibus interdum editas, non est negandum. Qualis illa foitasse fuit apud Aquisgranum, quae refertur trigesimasexta, quaestione secunda. capit. Placuit. Illa rursum non imprudenter modo, verum etiam impie, a concilio Elibertino lata est de tollendis imaginibus. Quod si generale concilium, cui auctoritas episcopi Romani deest, errare in fide potest, errabit aliquando, ac multo etiam magis, synodus prouincialis.

7

Quinta conclusio. Concilium prouinciale summi pontificis auctoritate firmatum in fide nequit errare. Multorum autem haereticorum damnatio esset incerta, si haec conclusio certa non esset. Plerique enim haeretici non per concilia generalia, sed per prouincialia sunt damnati.

8

vt, Priscillanus in concilio Toletano primo. Eluidius in concilio Telensi. Pelagius in Conciliis Mileuitano & Carthaginensi. Quanquam Pelagium in synodo etiam Ephesina damnatum de haere. c. Fraternitatis. Gregorius tradit. Sed haec sententia hodie apud Ephesinum concilium non extat. Deinde nec expedit nec tolerabile est, singulis haereticis condemnandis singulas generales synodos cogere, cum ergo ecclesiae suae Deus prospexerit in necessariis, nimirum ad haereses priuatas in prouinciis refutandas concilia prouincialia satis erunt, si erunt modo summi pontificis auctoritate roborata. Praeterea, quoscunque eiusmodi concilia damnauere, ecclesia eos semper explosit, errare igitur illa in fide nequeunt. Quod si possent, vel vnum certe exemplum proferretur. At nullum omnino est. Nam, quod Oecolampadius adfert e Romana synodo sub Gelasio, vbi definitum esse ait, substantiam panis in Eucharistiae Sacramento manere, id commentitium esse loco proximo demonstraturi sumus. Nullius enim synodi illa sententia est, sed ne Gelasii quidem. Praeterea Symmachus Papa tradit concilia prouincialia quotannis per ecclesiae leges decreta: quia praesentiam Papae non habent, valetudinem perdidisse: ergo si praesentiam habent, valida erunt. In 7. item synodo actione 3. cum Theodorus concilia generalia recepisset, statim subdit, Locales synodos non auersamur, sed magis amamus, amplectimur, & recipimus. Earum etiam diuinitus inspiratas canonicas constitutiones, correctiones, & egissationes summa obseruantia colimus. Hanc autem, epistolam Theodori & orientalium probat ipsa 7. Synodus. Atque 8. Synodus sessione postrema. Canone 1. regulas, inquit, quae ecclesiae sanctae, tam a sanctis Apostolis, quam ab orthodoxorum vniuersalibus, necnon & localibus conciliis traditae sunt, seruare ac custodire profitemur. Sed & omnes, qui Christiano censentur vocabulo, damnationibus & iustificationibus, quae per illas prolatae sunt, canonice subiici decernimus. Hactenus S. Synodus. Cuius verba in iis maxime conciliis locum habere intelligenda sunt, quae a summo pontifice sunt confirmata. Summus enim Pontisex, vt sequenti loco demonstrabitur, in fidei iudicio errare non potest. Conciliorum ergo prouincialium decreta ad fidem pertinentia firma & certa sunt, si a Romano Pontifice confirmentur. Id quod Actorum 15. capite explicatum est. Quod enim ibi congregatum legitur, hoc non generale, sed prouinciale concilium fuit. At non minor fides habita est Petro praesidenti, quam si esset synodus generalis. Qua ex re Erasmi calumnia retunditur. Cum enim in annotat. super epistolam ad Roman. capit. 5. dixisset, se non vsqueadeo astringi synodo Mileuitana, aliisque similibus conciliis prouincialibus, subdidit. Alioqui si quis vrgeat, esse seruanda quaecunque in illis decreta sunt, proferam ex illis dogmata quaedam, quae nunc ecclesia damnat pro haereticis. Hactenus ille. Sed, vt diximus, Mileuitanum concilium confirmatum est, ideo illo Christianus vrgetur. Illa vero, e quibus dogmata haeretica proferentur, confirmata non sunt. Ac de his aliam conclusionem adiicimus.

9

Sexta conclusio. Ex conciliis prouincialibus, licet eis auctoritas episcopi Romani desit, probahile quidem argumentum sumitur ad fidei dogmata suadenda. Huius rei vel illud abundem magnum argumentum est, quod ex innumeris conciliis eiusmodi vix quinque aut sex reperiuntur, quae a recta definiendi ratione ac via declinarint. Si ergo huiusmodi concilia rectam vt plurimum fidem tenent, raro deficiunt: probabilissimum sine dubio est, quod ex id genus conciliis argumentum proinitur. Atqe certe, nisi sint peculiariter reprobata, communi ecclesiae, vel silentio, vel etiam implicito consensu commendantur, si ad ecclesiae commune notitiam peruenerint. Non enim fit aliquo pacto verosimile, vt concilii prouincialis toto orbe vulgati haeresim ecclesia diu dissimulauerit. Error enim, cui non resistitur, approbatur. 83. dist. c. Error. Nec mihi concilium Elibertinum oblicias. Nam in ea patte, qua errauit, semper a Catholicis explosum est. Haec ergo causa est vel maxima, cur Toletana, Arelatensia, Hispalensia, & alia similia antiqua concilia, licet non expresse, implicite tamen probata ab ecclesia videantur. Nam Ancyritanum, Neocaesariense, Gangrense, Sardicense, Aphricanum, & Carthaginensia a Leone. 4. confirmata sunt. 20. dist. cap. de libellis. Trullana quoque synodus quaedam concilia prouincialia probauit, sed quantum haec Trullana adprobatio valeat, postea sumus fuse disputaturi. Nunc illud solum asserimus, concilia, quae a summo Pontifice conprobata non sunt, non certum quidem illud, sed probabile tamen argumentum suppeditare ad fidei dogma corroborandum. Id quod ex Innocentio colligitur. 20. d. c. De quibus.

10

Septima conclusio, Concilia episcopalia, si a Romano Pontifice in decretis fidei confirmentur, certum argumentum veritatis exhibet. Si enim Toletana synodus, praesidente & confirmante Petri successore in fide errat, non videtur causa esse, cur Romana synodus errare non possit. Item concilium prouinciale a summo Pontifice confirmatum certae auctoritatis est, ergo & synodus episcopalis. Sed non venit in mentem, alia episcopalis synodus in iudicio fidei a Romano episcopo confirmata, praeter Conplutensem sub Alphonso Carrillo archiepiscopo Tole tano, vbi damnatus est magister quidam Oxomensis, qui falso de clauibus ecolesiae & poenitentiae sacramento sentiret.

11

Postrema conclusio. Synodus episcopalis per se quidem in iudicio haeresis probabilem fidem facere potest, certam non potest. Illud prius expedire debemus, nam hoc posterius satis expeditum est. Illud ergo ostenditur ex cap. Ad abolendam. de haereticis, vbi a Lucio, tertio, vinculo perpetui anathematis innodantur ii, quos vel Romana ecclesia, vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel etiam, si oportuerit, vicinorum episcoporum, haereticos iudicauerint. Non ergo leuis coniectura accipietur ex huiusmodi synodorum iudiciis, quae Lucius tanti fecit, vt pro excommunicatis habendos esse decreuerit, quos eaedem synodi haereticos definierint. Nec me clam est, quod quidam viri docti hanc Lucii decretalem de deprehensis in manifesta haeresi interpretantur. Alioqui ius negant concilio episcopali atque adeo prouinciali de haeresi iudicandi. Id probant, quod fides res est omnibus communis, quare potestas censendi de fide haeresique contraria, non penes priuatas ecclesias, sed penes vniuersalem, ecclesiam erit. Item suadent id ex cap. Maiores. de baptis. & ex cap. Quoties, 24. quaest. 1. vbi eiusmodi causae ad solam sedem apostolicam dicuntur esse referendae, cum illi speciali priuilegio a Domino reseruatae sint. Ac post verba citata idem Lucius hoc videtur confirmare inquiens. Praesenti nihilominus ordinatione sancimus, vt quicunque manifeste fuerit in haeresi deprehensus, &c. Loquitur ergo Pontifex in casu, quo haeresis est manifesta. Sed mihi semper longe probabilior illorum sententia visa est, qui putant, eos piane & simpliciter anathematis vinculo per hanc Luci decretalemalligari, quos vel Romana ecclesia, vel synodus prouincialis, aut etiam episcopalis, haereticos iudicauerint, quauis non sit haeresis omnibus manifesta. Primum enim, non dixit textus, quos haereticos declarauerint, sed iudicauerint. Alioqui, si declaratio illa rei manifestae erat, non verum in causa fidei iudicium, quorsum eam rem ad episcopum cum consilio clericorum, & non magis ad Theologos Lucius retulit, vt scilicet eos anathemate percelleret, qui a Theologis eruditis heretici declararentur? Deinde, si Lucius non proprie verbum illud, iudicauerint, vsurpauit, sed improprie, pro eo quod est, rem manifestam exponere: cum idem omnino verbum simul & ad ecclesiam Romanam, & ad episcopum cum clericis suis referatur, consequens fieret, vt etiam pari modo per ecclesiam Romanam non haereticos iudicatos, sed declaratos excommunicari a Lucio intelligeremus. At constat, vocem illam de ecclesia Romana proprie & simpliciter intelligi: non est igitur, cum ad synodum episcopi refertur, in alium sensum detorquenda. Adde, quod multifariam causa eius, qui haereseos insimulabatur, ad id genus synodos referri poterat. Primo ex sedis Apostolicae commissione peculiari, vt de causa Priscilliani cognouit concilium Toletanum primum: & de causa Magistri cuiusdam Oxomensis cognouit synodus Complutensis, sub Domino Alphonso Carrillo archiepiscopo Toletano. Mox sine commissione pontificis speciali, id quod inquisitores modo faciunt, in haeresi quidem manifesta, sed vbi non erat manifestum, an reus esset haereticus, vel quia non erat probatum & notum, eum propositonem haereticam asseruisse, vel certe quia, etsi asseruisset, nondum erat comperta pertinacia, sine qua haereticus nullus est.

12

Postremo in haeresi non perinde manifesta, vt omnibus passim esset exposita: sed tali tamen, vt non esset necesse, aut ad concilium generale, aut ad Apostolicam ecclesiam referre eam: quod periti Theologi haeresim esse consentirent. Et in his omnibus casibus ius & olim habebat Synodus, & nunc habent ij, quibus fidei cognitio est mandata, pronunciandi ac iudicandi de causa fidei. Tametsi huiusmodi tribunalium iudicia non adeo explorata sunt, vt falsa esse non possint, non in re dubia solum, interque viros doctos controuersa, quo casu synodi locales non habent de haeresi pronuntiare: sed etiam in re, quae omnibus prouinciae Theologis videretur manifesta, quo casu sine crimine vsurpati iudicij de causa fidei pronunciant. In his ergo tribus casibus, licet iudicia haec certa & firma in ecclesia non sint, expedit tamen, vt, quoniam sunt valde probabilia, maximi a fidelibus habeantur. Nec enim erit parum ecclesiae noxium, si non interim ab his perinde vt ab excommunicatis caueat, quos non ecclesia Romana modo, verumetiam synodus, aut prouincialis, aut episcopalis haereticos iudicarint. Sed primam obiectionem videamus. Causa, inquiunt, fidei omnibus communis est, atque adeo priuatis iudicibus non licet de ea sententiam ferre. Et laesae maiestatis, ac proditae reipublicae crimen, ciues vniuersos tangit, & priuati tamen iudi ces de eo censere solent. Nam capitula illa quae afferunt, intelligenda sunt, cum res inter ipsos episcopos & viros Theologos est ambigua: quemadmodum Pelagius explicuit 17. distinct. cap. Multis. Qui etiam sensus ex Deut. 17. cap. manifestius habetur. Si difficile, inquit, & ambiguum apud te iudicium esse prospexeris, & iudicum intra portas tuas videris verba variari, surge & ascende ad locum, quem elegerit Dominus, & caet. Nam illud quidem, quod Lucius addit, nihil militat aduersum nos. Non enim dixi, quicunque fuerit in manifesta haeresi deprehensus: sed quicunque manifeste fuerit in haeresi deprehensus. Vult autem, quod ibidem perspicuum est, vt nemo tradatur brachio saeculari, nisi haereticum esse constiterit. Eiusmodi enim poenae, vt executioni mandentur, probationes exigunt luce meridiana clariores. Sed deconciliorum auctoritate dictum est satis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4