Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

Caput Quartum: capitis superioris argumenta refellit.

2

PRimum ergo argumentum. tria D. Thomas falsa peccata obijcit, quorum vnum iam omnino depulsum est. Ecquid enim illa pugnant, articulos fidei primaria esse Theologiae nostrae principia, sacras autem literas continere etiam secundaria? Quia vero non omnia continent sed pleraque, illud etiam his valde consentit & congruit, diuinam veritatem sine scripto quoque rationem esse fidei formale. Sunt. n. quaedam verbotenus ecclesiae tradita, quae in Theologiae veris germanisque, principijs habentur. Prima itaque calumnia adhibita nihil premit. Quae secundo loco adhibetur, ea pressius vrget. Sed si cum animum attenderis videas de Deo nos duobus modis loqui posse: tunc haec etiam calumnia contundetur. Intelligendum ergo, ser monem de Deo dupliciter haberi. Aut quia principium est finisque, naturae, aut quia supra naturam est & principium & finis. Sane quandiu praestantem aeternamque mentem intelligimus solutam a corpore & liberam, segregatam ab omni concretione mortali, quae omnia sentiat & moueat, quae coelum ac terras tueatur & regat, ad quam res vniuersae quoquomodo possunt contendant & enitantur vt veniant, tandiu Deum naturaliter intelligimus, tan diu de eo naturaliter loquimur. At si consideremus Deum ipsum potiore quodam lumine nobis ostensum, quo apparet in vna deitate trinus, in effectis supra naturam admirabilis, omnium eiusmodi effectorum supernaturalium & prima causa efficiens & postremus finis: atque adeo creaturae rationalis vna & summa felicitas: tunc ratio Dei multo alia, sermo longe diuersus est. Cum igitur Paulus in ea, quae credere necesse est, duo illa ponit. Deum esse & esse remuneratorem inquirentium se, Deum intelligit, non vt naturae oculis cernitur, sed vt il lustratione superiore apparet supernaturalium rerum, pri mum principium vltimusque etiam finis. Quo sensu Diuus Thomas secunda secundae quaestione 1. articulo 7. ait, omnes articulos in primis illis credibilibus contineri, scilicet, vt credatur Deus esse, & prouidentiam habere circa hominum salutem. Cum autem alijs locis affirmat duo illa in fidei articulis non esse, sed a fide potius supponi, de Deo iuxta naturae lucem loquitur. Quemadmodum enim gratia supponit naturam, ita cognitio gratuita cognitionem naturalem, vt idem D. Thomas refert. Frustra vero eum fidei doctrina velis imbuere, qui non habeat duas illas naturae anticipationes, Deum esse, & habere hominum prouidentiam. Nulla porro gens tam feraest, vt ait Cicero, quae non, etiam si ignoret qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Qui autem Deum non praenouerit procuratorem esse rerum humanarum, atque adeo hominum rectorem & iudicem, is longissime abest a nostra disciplina. Quod si index hominum & rector Deus est, si etiam alio modo intelligi non potest, nisi summa sapientia, iustitia, & potestate praeditus, sit vt & praemia virtutibus parata habeat, & supplicia vitijs. Nec enim vlla omnino Respub, quod Solon verissime dixit, nisi duabus rebus contineri potest, praemio & poena. Quae causa Platonem mouit, vt quoniam videbat. optimos saepe viros pro rebus praeclare gestis, nullo in hac vita praemio virtutis, nullo insigni honoris, nullo monimento laudis decoratos, assereret animos immortales officij praemium & fructum aliquando accepturos. Absurdum quippe esse, vt verus, iustus, & honestus labor, honoripus, praemijs, splendore careat: si qua est in coelo pietas, si quod numen, quod talia curet. Non itaque aut campos Elisios, aut Sisyphi saxum, Ixionis rotam. Tantali sitim poematis solum esse, sed historiae. Nam vt ficta sint a Poetis isthaec omnia, veri tamen significandi gratia ficta sunt, vt vtilissima illa verissimaque sententia in animis hominum inscriberetur, Recte factis praemia, peccatis supplicia deberi. Quo magis Caietanum miror, qui in epistolam ad Hebraeos multum omnino & a sensu Apostoli, & a vera naturae institutione desciuit. Atque eum in errore secuti sunt quidam, non satis diligenter nec Pauli consilium, nec vim rationis attendentes. Sed vt perspiciat Lector, vnde omnis iste natus sit error, totam rem aperiam, eaque ipsa verba subscribam, quae ab inuentore & quasi architecto huius opinionis dicta sunt. Qui non credit Deum esse, ait, nunquam accedet ad eum. At si obieceris hoc non congruere ijs, qui euidenter cognoscunt demonstratiua scientia Deum esse. Tales enim cum videant Deum esse, impossibile est, quod credant Deum esse, quum fides sit argumentum rerum non apparentium. Solutio est, quod doctrina haec in communi datur, & propterea dicitur in communi, quod oportet credere quia est. Longe autem melius esset, si non crederet, sed sciret quia est. Sed hoc rarum aut rarissimum est. Alterum Vero, quod Deus inquirentibus se, remunerator sit, scilicet, in futura vita, oportet fide teneri, quoniam nulla scientia speculatiua ad hoc attingere potest, & sine huius rei fide nullus accedit ad Deum. Hactenus ille. Quo in loco vniuersa ratione mea cum illius tota confligendum puto. Primum ergo, si placet, quae de illo principio, Deus est, sunt a Caietano dicta videamus. Atque illud vi dens prudensque praetereo, longe melius esse scire quam credere. Id quod verum esset, si de humana fide loqueretur. At sides, quae Deo dicenti innititur, multo certior & potior est, quam ea scientia, quae ingeniorum nostiorum ratione constat. Sed haec ostendere non est praesentis loci & temporis. Illud proprie huius disputationis est, si Pauli sententiam in communi & de ijs, quae frequenter cueniunt, intelligamus, tunc totam nos Pauli argumentationem eludere. Conabatur siquidem Apostolus eo capite monstrare, veteres omnes, quotquot a Deo probati sunt: testi monio fidei probatos esse. Cum vero in enumeratione Enoch quoque inter caeteros induxisset, non aliter ostendit illum fide esse probatum, nisi quia ante translationem testimonium habuerat placuisse Deo. Qua propositonee sacris literis posita euestigio assumptionem adiunxit, Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, &c. Hoc vero argumentum, quo assumptionem illam probat Apostolus, vanum & imbe cillum est, si demus non oportere semper credere accedem tem ad Deum quia est, sed aliquando, raro tamen, satis esse scire. Refellemus enim argumentantem Apostolum ea responsione, quod fieri potest, idque melius esse, vt quis sciat esse Deum, quo casu non oportebit credere Deum esse. Itaque fiet, vt non sit impossibile sine fide placere Deo. Enoch autem Vnum ex eis esse, qui non credebant, sed sciebant esse Deum. Quemadmodum ergo cum Apo stolus ait, sine fide impossibile esse placere Deo, non in communi & vt plurimum loqui intelligendus est, sed semper ac de singulis hominibus viatoribus, sic quum causam eius rei reddit, inquiens, Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, eodem modo intelligitur nullum omnino excipere, sed de omnibus atque de omni tempore Ioqui, si illa ipsius argumentatio quicque habitura est ad faciendam fidem virium. Iam vero quod ad sequens princi¬ pium, attinet, Caietanus in hoc defendendus est, quo dixerit per nullam speculatricem scientiam, cognosci euidenter posse, Deum esse remuneratore inquirentium se, si de remuneratione supernaturali intelligit. In nulla vero scientia ostendi praemium aliquod iustos sapientesque viros manere post mortem, hoc Caietanus generaliter videtur asserere, hoc cogor ego improbare. Chrysostomus porro homi. 4. de proui. tradit, qui animi immortalitatem in dubium vocant, eos ad dubitare, num in meridie sit dies. Si enim, inquit, negant animos esse immortales, negant supplicia improborum post hanc vitam, negant praemia iustorum. Prouidentiam itaque Deo negant, atque adeo diuinitatem, quae sine prouidentia intelligi non potest. Nam si ij, qui Deum rite colunt iniurijs affecti migrant, impij contra iniusta felicitate potiti, non ergo iustitia in Deo est, si suos potest honoribus praemijsque donare. Quod si Deo aut potentiam, aut iustitiam, aut oculos ad ternendum tollis, Dei vocabulum inane sit. Omni namque ratione concluditur, vt si nullo praemio afficit eos, qui inquirunt illum, ne Deus quidem vllo modo sit, nisi Deum aut caecum, aut imbecillum, aut iniquum habeamus. Laecum, qui suos non videat: imbecillum, qui dare praemia non possit: iniquum, qui nolit. Qui igitur negat alterum, is vtrunque tollat necesse est, & si non habet remuneratorem inquirentium se, ne Deum quidem habeat oportet. Illud quoque vix intelligo, quid sibi Caietanus velit, cum ait nullam scientiam speculatiuam hoc attingere, an Deus sit remunerator inquirentium se, vnde colligit oportere vt id fide teneamus. Quid enim si nulla spe culatrix scientia illud assequitur? Nonne satis erit, si aliqua effectrix assequatur? Mihi quidem illud persuasum est, quemadmodum Deum, hoc est, primam causam efficientem esse speculatrix naturae disciplina declarat, ita & effectricem quoque naturae eiusdem disciplinam. Deum esse omnium postremum finem, ostendere. Neque hoc solum, sed illud etiam, naturae leges aliquem habere & auctorem & iudicem, nisi forte sola haec lex deserta sit, quae nullum legissatorem habeat, aut si quis iura haec mundo praescripsit, nulla iuris huius seruandi cura tangatur. Quod si tam ignarus est, vt nesciat praemia & honores virtutem alere, iacereque eam semper, si praemijs & honoribus destituta sit, indignus profecto est, ad quem auctorem & iudicem, sanctissimas naturae leges referamus. Quocirca si de Deo diuinaque remuneratione sermonem facimus, quatenus naturae lumen ostendit, vtrunque in hoc lumine agnoscimus, & Deum esse, & esse remuneratorem inquirentium se. Quia vero, vt Deo placere possimus, non sat est ipsum cognoscere principium esse auctoremque naturae, sed oportet in Deum ferri, quia finis est supernaturalis, atque adeo supra naturae vires eminens & excellens, rectissime in vniuersum dixit Apostolus, accedentem ad Deum, finem vtique supernaturalem, oportere credere quia est, & c. Nam quod naturalis ratio docet, id scire ad super naturalem hunc accessum non est satis. Habemus quippeaccessum ad Deum per fidem. Quod autem Paulus de accessu ad finem supernaturalem, de remuneratione quoque supra naturam loqueretur, illa manifeste demonstrant, Expectabat fundamenta habentem ciuitatem, cuius artifex & conditor Deus. & posterius, Nunc autem meliore patriam appetunt, id est, coelestem, ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: parauit enim illis ciuitatem. Et rursum, Aspiciebat in remunerationem, inuisibilem enim tanquam videns sustinuit. Et denique, non suscipientes redemptionem, vt meliorem inuenirent resurrectionem, atque hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem. Deo pro nobis melius aliquid prouidente, vt non sine nobis consummarentur. Sed crimen illud, quod D. Thomae secundo loco inferebatur, satis, vt mea fert opinio, dilutum est. De tertio vero peccato nihil est necesse illum purgare, quum iam explicate docuerimus, fidem Theologicam, de qua in praesenti disserimus, non quibuslibet Dei dictis assentiri, sed ijs, quae duntaxat & ad fidelium communem religionem spectent, & communes ecclesiae administri denuncient. Ac primum nodum soluimus quidem, secundus vero expedietur hoc modo.

3

Quae sunt fidei, ea sunt in duplici differentia. Quaedam enim simpliciter & apud omnes fidei sunt, vt quae rationem superant naturalem. Alia fidei dicuntur esse non per se quidem, sed quasi per accidens diuinitus reuelata, propter eos, qui eorum demonstrationem & euidentiam non habent, vt Deum esse &esse vnum eundemque aeternum, sapientem, iustum. Quas res omnes licet in naturae lumine videamus, populo tamen rudi Deus prouidentissime reuelauit, quemadmodum Diuus Thomas secunda secundae quaestione 1. artic. 5. & 4. 2. artic. 4 explicuit. De Deo rursum dupliciter loqui possumus, qua diuisione primo argumento diluendo vtebamur, vel quia est principium finisque, naturae, vel quia principium & finis est supra naturam. Priore modo Deum esse, esse vnum, immortalem, sapientem, & huius generis reliqua, naturale lumen ostendit, posteriore autem illa eadem sola fides tenet. Vnde & D. Thomas secunda secundae quaestione 1. articulo 8. cum in primo argumento opposuisset. Deum esse vnum non oportere in articulis fidei computari, quod sciri per demonstrationem posset: respondet, quod multa per fidem tenemus de Deo, quae naturali ratione Philosophi inuestigare non potuerunt, puta circa prouidentiam eius & omnipotentian, & quod ipse solus sit colendus. Quae omnia continentur sub articulo vnitatis Dei. Hactenus ille. Loquitur autem de prouidentia & omnipotentia rerum etiam supernaturalium. Et q. 2. arti. 2. ad 3. credere Deum, inquit, non conuenit infidelibus sub ea ratione, qua ponitur actus fidei, &c. quae calumniam fortasse non effugient, nisi ad huius distinctionis normam reuocentur. Quibus rebus exposits. Diuus Thomas aperte docet ea, quae proprie & per se fidei sunt, nulla posse naturali argumentatione patefieri. Quin 1. p. 4. 32. art. 1. illos arguit quasi fidei inimicos, religionique nostrae etiam noxios, qui ea, quae fidei sunt, naturae rationibus conantur ostendere. Quod si quae argumenta fidei decretis comprobandis sancti doctores afferunt, congruetia illa esse, non euidentia: probabilia, non necessaria: suadere, non cogere: adducere, non euincere. Lumen enim naturale id patefacit & illustrat, quod naturae congruens ac consentaneum est. Cum ergo fides, vt saepe diximus, rerum earum proprie sit, quae hominum naturam & ingenium exu¬ perant, sit, vt res eiusmodi nullo monstrari naturae lumine, nulla confici naturae ratione queant. Quod si fides substantia est rerum sperandaium, vt ad Hebraeos Apolus ait: spes autem, quae videtur, non est spes, vt idem tradit ad Romanos, consequitur necessario, vt quae credit fides, quoniam & spes eadem sperat, haec nec oculi cernant, nec aures audiant, nec in cor hominis ascendant, atque adeo ne rationibus quidem demonstrentur humanis. Nisi forte aut res diuinas humanae fulciunt ac sustinent, aut certe Paulus fallit & fallitur, qui fidem argumentum esse non apparentium astruit, nostramque, sapientiam in mysterio abiconditam, nullum huius seculi principem cognouisse. Nostrae ergo disciplinae principia philosophi ostendere probabiliter possunt, demonstrare necessarie non possunt. Quocirca metuere non debet quisquam, vt fidei meritum sit amissurus, si rationes quoque ad fidei veritatem & explicandam & ornandam adhibuerit. Non enim, conetur licet quantum potest, rationes adhibebit eiusmodi, quae praebeant experimentum sensuum, sed tales tamen, quibus & ij, qui non credunt, ad fidem adducantur suauius: & ij, qui credunt, in fide contineantur libentius. Fides sane cum natura non pugnat, sed consentit, nec dissident humana & diuina ratio, sed cohaerent. Vtraque vera est, nec verum vero aduersatur, vtraque est a Deo, nec Deus sibi contrarius est. Peruertunt itaque homines fundamenta naturae, cum illam a fide seiungunt. Quin fide dirigenda naturae ratio est, & quidem sic, vt haec duo verba inter se, non res discrepare videantur. Et cum diuinis humana similia & agnata sint, qui hominis officium Deo exhibet & gratiae naturam seruirefacit, is probe Theologi munere perfungitur. Quam omnino rem & Diuus Thomas saepe probat, & nos cum alias multis lib. 8. & 9. & 1O. & 11. tum in quatuordecimo libro copiose disseremus. Nunc autem argumenta illa refutanda sunt, quibus id effici videbatur, vt Theologia fidei decreta conprobaret. Ac primae quidem argumentationi responsum est satis. At secunda sic refellitur. Non est articulus fidei, mundum a Deo extitisse, sed Deum in principio temporis coelum terramque, creasse, id vero articulus fidei est, qui demonstrari nulla ratione potest, quemadmodum D. Thomas 1. p. 4. 46. art. 2. disserit. Nam quod tertio loco Petri testimonium obijcitur, nihil aliud efficit quam religionem disciplinamque, Christianam non esse omni ex parte similem Pythagoricae, cuius alumni nulla rationis antecepta informatione, nullaque omnino reddita causa auctoritatem praeceptoris arcte mordicusque tenebant. Indoctorum est ista consuetudo eaque Saraceno rum, Paganorum, Haereticorum, vt caeca & temeraria sectae suae dogmata, sine iudicio amplectantur, & quae disquisitione egent maxime, haec sine vlla disquisitione recipiant. Non erudiuntur isti, crede mihi, sed astringuntur, nec via & ratione docentur, sed quasi veneficijs & cantionibus in insaniam agitantur. Enimuero quae in Euangelio docemur omnia, quamuis acerrime ad supernaturalia capessenda moueant animos, tamen leniori naturae ratione Christus ipse praetexuit, ne discipulos rationis expertes habere videretur. Sapientia quippe Dei, quanquam attingit a fine vsque ad finem fortiter, sed disponit tamen omnia suauiter, hominesque humano more iustituit & erudit, hoc est, rationales rationibus. Nec vero aliter discipulos suos Deus vult esse compositos ad doctrinam caeterorum, que ipsi ab eo sunt edocti. Dedit illis linguam eruditam, vt sciant sustentare eum, qui lassus est verbo, aperuit quoque illis aurem, vt audirent quasi magistrum. Quemadmodum igitur Christi discipuli ipsum quasi magistrum erudientem audimus, non quasi veneficum incantantem, ita & linguam habemus non quae huc atque illuc fe ratur volubilitate verborum, sed doctam & eruditam, quae di sciplinae suae sciat causas & rationem reddere. Lucianum Antiochenum scribit Eusebius rogatum a praeside, cur cum vir rationalis & prudens esset, sequeretur sectam, cuius non posset reddere rationem, in haec verba respondisse. Nos Christiani non sicut vos putatis humanae alicuius persuasionis errore constringimur, nec indiscussa, vt alij, parentum traditione decipimur. Auctor nobis de Deo Deus est. Nec enim posset sublimis illa maiestas sensibus humanae mentis illabi, nisi vel spiritus sui virtute delata, vel verbi ac sapientiae suae interpretationibus indicata. Fateor errauimus nos etiam aliquando, & simulachra, quae ipsi finximus, deos caeli ac terrae putabamus auctores. Sed arguebat eos fragilis substantiae suae a nobis prestita consecratio, in quibus tantum venerationis inerat, quantum decoris mens contulisset artificum. Verum omnipotens Deus ille, quem non nostris manibus fictum, sed cuius nos decebat esse figmentum, errores miseratus humanos, sapientiam suam misit in hunc mundum carne vestitam, quae nos doceret deum, qui caelum fecisset & tertam, non in manufactis, sed in inuisibilibus requirendum. vitae & nobis leges ac disciplinae praecepta constituit, seruare parsimoniam, paupertate gaudere, mansuetudinem colere, studere, pati, puritatem cordis amplecti, patientiam custodire. Sed & omnia haec, quae nunc aduersum nos geritis, ventura nobis esse praedixit. Inde enim qui erat immortalis, ipse morti se praebuit, quo nobis patietiae praeberet exemplum. Sed nec nos sua morte decepit, quibus post tertium diem resurrexit: vt morte vinceret resurgendo. Quae autem dico non sunt in obscuro gesta loco, nec testibus indigent: pars pene mundi iam maior huic veritati astipulatur. Aut si quid in his suspectum videtur, contestatur de ijs etiam agrestis manus ignara igmenti. Si minus adhuc creditur, adhibebo vobis etiam. loci ipsius, in quo res gesta est, testimonium. Astipulatur his ipse in Hierosolymis locus, & Golgothana rupes sub patibuli onere disrupta: antrum quoque illud, quod auulsis inferni ianuis corpus denuo reddidit animatum. Quod i terrena Vobis minus digna videntur, accipite etiam de caelo astipulatorem fidelem. Solem ipsum horum vobis produco testem, qui cum haec fieri per impios videret in terris, lume suum meridie abscondit in caelo. Requirite in annalibus vestris, inuenietis temporibus Pilati Christo patiente, fugato sole, interruptum tenebris diem. Quod si terrae, si caelo, si sanguini martyrum fidem non accommodatis, quomodo ineis verbis allegationibusque credetis? Et cum pene iam his verbis auditoribus suadere coepisset, arripi iubetur in carcerem, ibique absque tumultu populi necari. Huiusmodi ergo rationes iubet Petrus a doctoribus fidelium reddi, quae videlicet cum fidem antecedunt, insideles non trahant, sed inducant: quum sequuntur, non vim fidelibus afferant, sed adiiciant robur. In hanc enim sententiam Augustinus dicit, verum naturalium netionem fidem gignere, nutrire, roborare. Nam defendit etiam, quoniam rebus naturalibus perceptis, explorate & cognitis statim intelligitur, primum fidem cum natura nullo modo pugnare, sed mirifice consent ire: Deinde argumenta captiosa & vana esse omnia, quae fidei veritatem impugnant. Sed in secundo nodo ex- pediendo multum omnino morae interposuimus. Bene autem habet, quod tertius idemque, postremus nulla dissolutione eget. Quid enim addamus, quod legere operaepretium sit, post Diui Thomae sententiam adeo perspicuem, diligenter, atque enodate in superioribus explicatam? De principiis ergo Theologiae hactenus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3