Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint. Caput Sextum.

2

QVatuordecim argumenta superiore capite sigillatim refutata sunt. Nunc quintum decimum, 16. & 17. refelli oportet: quoniam haec tria vnum atque idem ex- quirunt, quod supra sumus quidem in quadripartita diuisione polliciti, sed cogitationibus multis varijsque distenti, tertium eius diuisionis membrum voluntaria quadam obliuione contriuimus. Quis. n. auctor historiae probatus sit, tertio loco me scripsi dicturum, nec exolui quod promiseram. Quin operis instituti pene immemor factus sum. Eam quippe rem nitimur fere homines, aut ex memo ria deponere, aut diu multumque protrahere: quam non libentes & voluntarij, sed inuite & repugnanter aggredimur. Atqui licet non constituto tempore & loco, reddam tamen in praesenti, & cum foenore fortasse reddam, id quod me debere non inficior. Antea vero quam de historicis vtrisque & ecclesiasticis & profanis sententiam meam dico, illud est operaepretium quaerere: sint ne regulae aliquae, & quidem historiae quasi indices, quibus historici cuiusque fides ac veritas exploretur. Nam Ioannes Annius tres regulas ponit, easque Metasthenis testimonio confirmat: ad quas omnes Chronicorum libros expendere, & examinare haud secus atque ad Lydium lapidem debeamus. Prima, inquit, regula est ista. Suscipiendi sunt absque repugnantia omnes, qui publica & probata fide scripserunt. Secunda, Gesta & annales quatuor monarchiarum non possunt negari & reijci ab aliquo, quia solum publica fide notabantur: & in Bibliothecis aut archiuis seruabatur. Vnde & in Esdra legimus, quod controuersiae de reparando templo diffiniebantur ex annalibus Persarum seruatis in bibliothecis. Tertia regula. Qui solo auditu, vel per opiniones scribunt, hi tanquam priuati recipiendi non sunt, nisi vbi a publica fide non dissentiunt. Ex quibus colligit, quod nemo in Chronicis suscipiendus est, nisi annalibus quatuor monarchiarum concordet. Et in monarchia quidem Assyriorum, quia publica fide scripsit Berosus Chaldaeus, consequens est, vt in temporibus eiusdem mo narchiae ipsi detur palma: & hunc secutis item ex Persis Metastheni, ex Graecis Renophonti in aequiuocis, & Archilocho & Eusebio. Reijciuntur a temporibus huius monarchiae ex Graecis Herodotus, Hellanicus, Acusilaus: ex Latinis Iustinus, Gellius, & Orosius, qui contra publicam & probatam fidem scripserunt.

3

In secunda vero monarchia Persarum & Medorum auctor publicae fidei fuit Metasthenes Persa, & Ctesias Oni dius, vt in tertio libro Diodorus notauit. Reijciuntur Iosephus ex Hebraeis: & Clemens, Tatianus, Africanus, & Eusebius ex Graecis. Quia priuatas opiniones secuti, contra publicam fidem notant reges & tempora, quae in bibliothecis, & annalibus non fuerunt: & contra omnem publicam fidem scribunt, Cyrum ante dedisse licentiam Hebraeis in Babylone captiuis & mortuum, quam Babylonia Darius eius patruus potiretur. Proinde idem Eusebius, quoniam in tertia monarchia Graecorum, & in quarta Romanorum publicam annalium fidem sequitur, in vtraque recipitur. Recipitur & Philo Hebraeus, qui solus habuit Chronographiam omnium quatuor monarchiarum: & ideo solus ipse in temporibus ex Hebraeorum scriptoribus recipitur. Qui non per opiniones, vt Iosephus, sed etiam. 7O. seniorum testimonio vsus certissima scribit. Haec Annius in. 11. & 14. lib. hoc est, in Metasthenem Philonemque suos censet: fidenter sane, vt solent isti, nihil tam veres quam ne dubitare aliqua de re videretur. Sed videndum nobis, an in censura hac quantum securitatis est, tantum sit etiam veritatis. Nec vero libenter nos scriptorum, praesertim familiae nostrae, vitia detegimus. Sed in publica studiorum causa nullo modo praeuaricandum erat. Cum viderem itaque viros quosdam eruditos in his Annij praeceptis, & exemplis hallucinari: necessarium ex- istimaui, & regulas vanas esse ostendere, & falsa item repularum exempla. Principio igitur affirmare videtur Annius in quatuor tantum monarchijs scribas certos haberi solitos: quos respub. in id constituerit, vt gesta temporaque notarent. Horum annales in locis tutis asseruariQuemadmodum in bene instituta ciuitate videmus, quae instrumenta scripturarum publica a tabellionibus obsignata custodiae tutae committit. Verum illud non in quatuor solum monarchijs, sed in Phoenicum, Aegyptiorumque reipub. fieri solere, Iosephus auctor est. 1. contra Appionem Alexand. libro. Nec omnes quatuor illae monarchiae huiusmodi rerum gestarum scribas, & annales publi cos habuere: quibus rerum temporumque lites, si quae essent exortae, finirentur. Graecos si quidem hisce, & scriptoribus & annalibus caruisse, multo probabilius est. Sanem ante olympiades Eusebius scribit, Graecam de temporibus historiam, falsam credi: quod vt cuique historico visum est, diuersas Graeci sententias protulerunt. At post olympiades non asserit eius generis annales a destinatis reipub. ministris ad scriptos extitisse: sed id asserit, ex eo veram de temporibus Graecorum historiam credi, quo olympiades in vsu esse coeperunt. Ac Marcus Varro, apud Censorinum libro de natali die capite. 17. non aliud tradit quam quod Eusebius accepit, ante olympiades tempus MuSmou, hoc est fabulosum extitisse: quia in eo multae fabulae referuntur. Cum olympiadibus vero coepisse historicum: quod res eo gestae veris historijs contineantur. Itaque post olympiades Graeci res vere gestas scribere orsi sunt, habitaque est deinceps apud eos quaedam historiae ratio, temporum conuenientia, & historicorum nonnulla consensio. Atqui Graecorum rempub. certos historiae administros ex eo tempore constituisse: dicere Annius poterit, prohare non poterit. Quine contrario Iosephus bonus in primis auctor scribit, Graecos nihil fir¬ miter scientes tradidisse, sed quod vnusquisque, ait, opinatus est, hoc studuit explanare. Vnde etiam libri se inuicem arguunt, & in multis Hellanicus ab Acusilao discrepat, Hesiodum corrigit Acusilaus, Ephorus Hellanicum in plurimis ostendit esse mendacem, Ephorum vero Timaeus, Timaeum qui post illum fuere, Herodotum vero cuncti. Sed neque de Siculis rebus qui eas conscripserunt, neque rursum de Atticis hi qui Atticas, neque de Argolicis qui Argolicas memoriae prodidere consentiunt. Nam & Thucydides in multis etiam tanquam fallax accusatur, licet scrupulosissimam sui temporis historiam scripserit. Causa vero huius dissonantiae ea praecipua est, quod non fuerit studium apud Graecos publicas de ijs, quae semperaguntur, proferre conscriptiones. Non enim duntaxat apud Graecos alios publica conscriptio est neglecta, sed neque apud ipsos Athenienses disciplinae cultores aliquid huiusmodi reperitur. Hactenus Iosephus. Qua ex re liquet falso Annium Iosephi testimonium vsurpasse: vt probaret publicos Graecorum annales in templorum bibliothecis custodiri. Nihil enim tale Iosephus argumentatus est, quale illi tribuit Annius. Sed hoc argumentatur, quod a Cadmo literas Graeci se accepisse gloriantur, id persuadere illos non posse: cum nulla inscriptio vel in templi parietibus, vel in vasis, statuis, caeteris ve donis templo dicatis, ex eo tempore relicta sit. At in his tamen post literas inuentas, aut deorum, quibus ea dona offerebantur, aut offerentium nomina semper inscribi sunt solita. Plutarchus quoque auctor, & ipse grauissimus, affirmat, nullos sua etate publicos Graecorum annales extare, praeter nuncupatos canones temporales, quorum auctoritas parum apud eum Valet, quod multarum rerum inuenta in ipsis repugnantia tolli nequiuerit, quamuis in ea re plurimi multum operae studijque posuerint. Vanum igitur & commentitium est, in Graecorum regno & monarchia post olympiades eiusmodi historicos publica auctoritate diffinitos destinatosque fuisse. Illud autem Vanius in hac monarchia, solos Philonem atque Eusebium accipere, qui publicos probatosque annales fuerint secuti. Etenim Eusebius si eam auctoritatem suis Chronicis posset adiungere, nullo modo reticuisset se huiusmodi an nalibus inhaerere. Philo vero Iudaeus nec quatuor monarchiarum annales habuit, quod illi falso sineque ratione ac testimonio tribuit Annius, nec si habuisset: quicquam nobis attulisset commodi. Nulla enim Philoaut rerum gestarum aut temporum monumenta reliquit. Nam libellus, qui de temporibus inscribitur, cum fabularum plenus sit: nullius grauis auctoris est, nedum Philonis. Auctor certe eius libri non solum mendacia consectatur, sed adeo etiam historiae rudis est: vt solos Hebraeos, nec praeterea quenquam, de prophanis scriptoribus legisse videatur. Sed hoc, nec ita multo post, satis abunde ostendemus. Nunc de Romanorum quoque annalibus pauca dicantur. Quibus fuisse publicos annales olim, Cicero in secundo de oratore libro auctor est. Ab initio, inquit, rerum Romanarum vsqe ad P. Mutium Pon. Maxi. res omnes singulorum annorum mandabat literis pontifex Maxi,. efferebatque in album, & proponebat tabulam domi, potestas vt esset populo cognoscendi, ij qui etiam nunc annales maximi nominantur. Primo item de legibus libr. inducit Atticum sic loquentem, Nam post annales lontificum maximorum, quibus nihil potest essexnudius, si aut ad Fabium aut ad. Catonem aut ad Pisonem venias: tamen quid tam exile quam isti omnes? Annales igitur isti pontificum maximorum a tempore. P. Mutij intermissi sunt: illisque in historia Cato, Fabius Pictor, Pison, alijque successere, graues omnino auctores quidem, sed sine publica auctoritate tamen. Nec vero audiendi sunt qui huiusmodi Pon. Maxi. annales post. P. quoque Mutium continuatos asserent, quod hoc loco apud Cice tonem Atticus eos se vidisse significet. Videre autem nullo modo potuerit, nisi essent continuati: cum Liuius priorum temporum pontificios annales incensa a Gallis vrbe interijsse dicat. Non enim interijsse dicit omnes, sed plerosque. Qua ex re non fit, vt si in Liuij manus annales isti pontificij non venerunt, quoniam rari ex incendio relicti sunt, ne in manus quidem Attici peruenisse existimemus, qui his quaerendis maiorem forte diligentiam, & curam adhibuit quam Liuius. Quanquam eodices eiusmodi non semper hominum diligentiae obueniunt, sed fortunae. Annalium igitur Pont. Maxi. post Pub. Mutium facta intermissio est. Etenim si ea Pontificum diligentia perseuerasset, aut annales isti publici in bibliothecis templisque deorum extarent: nec tam multis locis animi penderet Liuius, & annalium incertitudinem causaretur, nec adeo saepe in notandis consulibus consulumque etiam annis erraret. Nam errasse Enricus Glareanus perquam diligenter ostendit: dubitasse de personis frequentissime Fabius Quintilianus ait.

4

Ac deca. 1. libr. 6. Liuius ipse, quae a condita vrbe Roma ad captam eandem a Gallis vrbem, id est, ad olympiadem. 97. quinque libris exposuerat, ea obscura & parum constantia queritur: tum quod perrarae per eadem tempora literae fuerint, tum quod etiam si quae in commentarijs Pontificum, alijsque publicis priuatisque erant monimentis, incensa vrbe pleraeque interierint. Et rursum in. 8. libr. posteaquam historicorum Romanorum varias discrepantesque sententias posuit: nec facile est, inquit, aut rem rei aut auctorem auctori praeferre. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor, falsisque imaginum titulis: dum familia ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt. Inde certe & singulorum gesta, & pubiica monimenta rerum confusa: nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor extat, quo satis certo auctore stetur. In libris quoque 9. & 1O. vt loca alia praetermittam, satis ille aperte docet: quam nullos habuerit certos probatosque annales, quos in scribendo sequeretur. Dionysius etiam Halicarnaseus se eiusmodiannales publicos minime consecutum haud obscure significat. Cum enim historiae suae fidem conciliare cuperet, & veteres scriptorum Romanorum historias se consuluisse testaretur: eorum Vel maxime, qui grauissimi, & nobilissimi fuerint habiti: horum tamen annalium publicorum nullam omnino mentionem fecit, facturus sine dubio, si adeo magnam ac certam auctoritatem suo posset operi adijcere. Quid i multa? Iulius Caesar, auctore Tranquillo, inito consulatu s primus omnium instituit, vt tam senatus quam populi A diurna acta conficerentur & publicarentur. Quo Satyricum illud attinet. Cupient & in acta referri: Plinianum item illud, Milone causam dicente lateribus coctis pluisse in eius anni acta relatum est. Veterem ergo Pon. Max: mo rem, qui iamdiu fuerat interruptus, Iulius Caesar primus omnium renouauit. Nec me praeterit, Romanis quondam libros quoque linteos fuisse: qui nihil fere praeter consulum, & magistratuum nomina continebant. Sed neque hos Liuius vidit: quoniam incensa vrbe forte hi etiam perierunt. Neque ita horum auctoritate permotus est, vt non eos interdum ab alijs citatos neglexerit. Quin Marcum Licinium cum libris linteis suis aliquando coarguit. Imo vero & Tuberonem, & Licinium refert in discrepanti opinione vtrunque libros linteos protulisse. vt intelligas libris istis linteis quam tenuem & exilemfidem haberet Liuius. Quibus ex rebus facile Annius refellitur qui circa finem commentariorum in Philonem suum astruit, Titum Liuium publicos annales Romanae monarchiae secutum esse, huiusque Philonem vestigijs institisse. Vbi mulrum omnino de gradu Philonem suum deijcit: qui si publicos omnium monarchiarum annales habuit, vt paulo ante Annius dixerat, imprudenter sane ac leuiter Liuium secutus est: quem constat, primum nullos publicos annales habuisse, deinde in plerisque dubitasse, denique errasse in multis: & ita errasse, vt errorum quorundam ab alijs euincatur, quorundam ipse etiam se arguat. Nec patiar vt quisquam mihi Flauium Vopiscum Syracusium opponat, qui in vitam Probi fatetur, se usum libris ex bibliotheca Vlpia, registris etiam scribarum porticus porphyreticae, actis demum senatus ac populi. In vitam vero Aureliani scribit, Aurelianum in libris linteis, qui in Vlpia bibliotheca erant, vt quotidiana lua acta scriberentur praecepisse. Multo vero minus illud feram, vt mihi Diodorus opponatur, qui in primo libro asserit, ex veteribus annalibus gesta se ac duces Romano rum cognouisse. Flauius quippe nihil nisi libros linteos restitutos, diligentiamque, Pon. Max: non antiquam illam, sed a Iulio Caesare primum instauratam affert.: Diodorus autem non affirmat se publicos Romanorum annales nactum esse, sed veteres. At hi in priuatis monumentis esse pofuerunt. Nihil igitur afferunt, qui in Graecorum Romanorumque monarchijs publicos fuisse annales aiunt: ad quos caeteras oporteat historias reuocare, vt si ijs consentiant, approbentur: reprobentur, si dissentiant. Ostensum est enim, nullos nequee Graecis neque e Romanis publicos annales extare: atque adeo nullos auctores esse, qui secundum eiusmodi annales Graecorum Romanorumque scripserint aut res gestas aut tempora. Nisi forte in vno aut altero loco auctor quispiam affirmet, se eam rem, quam scribat, ex libris linteis aut elephantinis, actisve publicis excepisse. Atqui ex vna parte de tota historia iudicare stultissimum erit. Praeterquam quod si quis suam historiam dicat publicis huius aut illius Monarchiae annalibus consentire: non continuo publicam eius monarchiae autoritatem habet. Alioqui facile ac promptum cuique erit, ad omnem etiam fabulam, legentium conciliare vno mendacio dicendo fidem. Id quod Philohistoricus apud multos obtinuit: qui in historijs suis omnia tempora quadrasse ad veros quatuor monarchiarum annales, plerisque sine omni & ratione & testimonio persuasit. Historicum dixi: nam verus ille Philo grauissimus philosophus idemque theologus eruditissimus, vt ab impudentia & mendacio, ita quoque ab historia scribenda alienus fuit. Eusubius enim Hieronymus ac Suidas, qui Philonis opera diligentissime enumerarunt, nullum opus habent, in quo Philo res gestas regni cuiusquam temporaque notarit. Ita doctis omnino viris liber, ille de temporibus, inscriptione plane ementiente videtur esse suppositus. Quae res manifestis quoque argumentis euincitur. Primum illud est, quod libelli eius auctor scribit: stirpem Salomonis in Ochoxia defecisse, & Ionas, qui illi in regno successit, non de Salomonis, sed de Nathanis fuisse progenie. Quod quam falsum sit, e sacris literis facile patescit. Quarti enim libri Regum cap. 11. ita legituir. Athalia vero mater Ochoxiae videns mortuum filium suum interfecit omne semen regium. Tollens autem Tosaba filia regis Ioran soror Ochoxiae, Ioas filium OChoxiae, furata est eum de medio filiorum regis, qui in¬ terficiebantur, & abscondit eum a facie Athaliae, vt non interficeretur. Et capit. 12. tulit Ioas rex Iuda omnia, quae consecrauerant Iosaphat & Ioran & Ochoxias patres eius, & caetera. Et capit. 13. Anno vicesimotertio Ioas filij Ochoxiae regis Iudae, & caetera. Item secundi Paralcap. 22. Nec erat vlta spes aliqua vt de stirpe quis regnaret Ochoxiae, & caete. Est denique in hanc rem praeclarum illud testimonium, contra quod nullus est ad tergiuersandum locus, e primi libri Paralip. capite tertio, vbi in posteritate Salomonis, verbis nihil obscuris, recensetur Ioas filius Ochoxiae. Id quod Matthaeus explicate confirmat inquens, Iosaphat genuit Ioiam, Ioram autem genuit Oxiam, Oxias autem genuit Ioathan, Ioathan autem genuit Achaz, Achax autem genuit Ezeciam. Generatione ergo & natura Execias filius erat Iosaphat, ac proinde Salomonis, vt Matthaeus ait: & non Dauidis edicto in filium deputabatur, vt asserit Philo: Ecquis igitur eos ferat, qui contra apertissima scripturae sacrae testimonia, stirpem S alomonis in Ochoxia defecisse asse, uerant? Sed ne hic quidem eus oqiO ille Philo finem mentiendi facit. Tradit quippe & id rursum, quos scriptura filios Iosaphat fratresque Ioran appellauit, eos non vere filios Iosaphat germanosque Ioran, sed Nathanis posteros fuisse. Quod vt mireris, imo execreris etiam, verba subscribenda sunt, quae secundi Paralip. libri cap. 21. leguntur. Dormiuit, inquit, Iosaphat cum patribus suis, & sepultus est cum eis in ciuitate Dauid: regnauitque Ioran filius eius pro eo, qui habuit fratres fi lios Iosaphat, Azariam, & Iahiel, & Rachariam, & Azariam, & Michael & Saphatiam Omnes hi filij Iosaphat regis Iuda. Deditque eis pater suus multa munera argenti & au ri, & pensationes cum ciuitatibus munitissimis in Iuda. Regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogeni tus Surrexit autem Ioram, super regnum patris sui. Cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio. Quo in loco quae potest esse tergiuersatio, quae tanta interpre tandi licentia, quae tam magna comminiscendi libido, imo vero quae tam insignis impudentia, vt eos filios Iosaphat verosque germanos Ioran fuisse negemus, quos non sic modo scriptura vocat, sed reddit etiam causam, cur germanos fratres intelligi necesse sit? Ioran, ait, fratres habuit filios Iosaphat: ne aliunde fratres existimares. Idque etiam ne dubitare posses, iterum atque iterum repetit, Omnes hi silij Iosaphat regis Iuda. Deditque eis pater suus munera multa, regnum autem tradidit Ioran, eo quod esset nrimogenitus. Quid aurem illa commemorem, quae sine omni sacro & profano testimonio, sineque vlla rationis coniectura Philo iste falsus comminisci tur? Ortam litem inter filios Dauid ex Bethsabee, Dauidis edictum de posteris in regnum quodam ordine successuris, a rege Ioas omnes sequentes binomios trinomiosque etiam fuisse, a desolatione ad carceres Ioachim viginti annos interfluxisse, Mardochaeum decem & octo annis aetatem Isaac superasse, Machabaeos simul cum pontificatu etiam ducatum a domo Dauid subripuisse, vnde inimicitias exortas, multaque alia eiusinodi: quae partim commentitia sunt, partim sacris etiam literis aduersa. Quid? quod vel in humana historia Philo iste adeo saepe delirat, vt facile dicenti ipsi eredas, se in vltimo anno aetatis suae decrepitae libellum illum scripsisse. Scribit si quidem anno Cyri secundo Aggaeum & Rachariam prohetasse. Item ob mortem Darij Histaspis opus esse impeditum: nec adiri potuisse Cyrum, qui bello Tamyrico erat implicitus. Item Cyro Assuerum Priscum Arthaxerxem successisse, qui & plusquam. 12. annos imperarit, & Holofernem in Iudaeam miserit. Item hunc duos filios habuisse, qui de imperio contenderint, sed cum alter eorum, hoc est, Darius Longimanus victoriam fuisset consecutus, in eius primo anno Iesum hortantibus ijsdem prophetis templi aedificium aggressum. Quae omnia falsa esse, & historicis probatis omnibus vehementer repugnantia quis non videt: Itaque miror quid in mentem Annio venerit, vt eum librum, qui de temporibus inscribitur, in quo multa false, pleraque absurdem, nonnulla contra scripturam etiam dicuntur, Philoni attribuerit viro doctissimo & prudentissimo. Quis enim credat, Philonem Berxem illum Persarum regum omnium apud Graecos celeberrimum ignorasse? Darium Histaspis cum Dario Medo Cyri auunculo confudisse? Assuerum illum, qui opus templi impediuit, patrem Longimani existimasse? Nempe in eos errores solus ille posset incurrere, qui vtriusque literaturae & sacrae & profanae rudis omnino & imperitus esset. Non ergo Philo Iudaeus, cuius ingenium, eruditionem, facundiam, celebrauit antiquitas, auctor illius libelli fuit: sed homo quispiam sine vlla bona arte, sine eloquentia, sine ingenio, sine literis. Nullo certe loco Philoiste falsus Platonixat: sed vbique non modo indoctem & in diserte, verum inculte etiam atque inornate loquitur. Sed vt eo, vnde digressa est, recurrat oratio, cum monarchiae Graecae atque Romanae nulli nunc publici annales extent, nullique omnino auctores, quorum historiae ad illiusmodi annales conueniant & quadrent: nimirum in his duabus monarchijs regulae Annij nulli penitus vsui futurae sunt. Sed & in prioribus duabus monarchijs mihi sane videntur ociosae, ad omnemque vsum prorsus ineptae. Nam tametsi Medos ac Persas publicos annales asseruatos habuisse sacrae literae prodiderunt, Babylonijs etiam nublicae auctoritatis historias fuisse, non Iosephus modo testatus est, sed auctores alij nobilissimi. eiusmodi tameninnalibus nos hodie caremus, omnique etiam historico, quem hosce annales secutum esse certum afque exploratum sit, Berosum fateor, quoniam valde probabile est, auctoritate publica Chaldaeorum historiam edidisse. Meta sthenem vero publicum Persarum historicum fuisse cur fatear non video, quem res Indicas scripsisse, & in Plinio & in Iosepho legi, res Persicas non legi. Sed quoniam non in hoc contentionis summa impendet, demus illud Annio gratis. Sicut & id quoque, Ctesiam Gnidium in Persarum & rebus gestis & temporibus accipiendum esse. Videlicet apud Diodorum in tertio, Ctesias ipse testimonium perhibet, Graecis se veros certosque annales Persarum ac Medorum attulisse. Hoc igitur quoniam Ctesias de se dicit, credamus illi. Nam Lucianus Ctesiam Gnidium ait de rebus Indicis scripsisse ea, quae nec ipse viderit, nec de alio narrante audierit. Itaque fabulas esse. At donemus haec interim, nec enim de omnibus certandum est. Illud agamus, quos libros Berosi & Metasthenis nomine inscriptos Annius protulit, eos nec Berosi esse nec Metasthenis.

5

Berosum porro Annianum non verum esse, sed fictum: Raphael Volaterranus libro Antropologiae.14. animaduertit. Cui Ludouicus Viues pluresque alij viri doctissimi assentiunt. Quae mihi res argumentis idoneis videtur confici posse. Primum, quod Berosus iste Annianus scribit, Noe praeter tres primores filios Sem, Chan, & Iaphet, plures alios post diluuium genuisse: quod sacris literis vi detur esse contrarium. Tres isti, inquit, filij sunt Noe, & ab his disseminatum est omne genus hominum super vniuersam terram. Non ergo alij filij Noe fuerunt, qui colonias orbis terrarum praecipuas, Noe iubente constituerint. Refert deinde, cum Noe ebrius iaceret, Chan illius virilia comprehendisse, ac tacite submurmurando carmine magico patri illudentem, sterilem eum perinde ac castratum effecisse. Scribit praeterea Noe in Italiam venisse, naturaliumque & diuinorum libros conscriptos Italis re liquisse: eundem quoque Noe Ianum illum extitisse, qui primus in Italia imperarit. Item Nemrot magis studuisse paci religionique deorum quam opulentiae: ideoque translatum a dijs subito non comparuisse. Quae commentitia esse omnia facile ostenderem, nisi quod plus etiam nimio huius voluminis magnitudo creuit. Item ait, hunc ipsum Nemrot Assyrium, Medum, & Magogum in Asiam misisse, qui regna condiderinta Assyrium, Medum, & Magogum. At hi cum essent filij Iaphet vel patre vel auo praecipiente, credibilibus est colonias deduxisse: velcerte, vt Geneseos vndecimo capite dicitur, is ipse Deus qui diuisit linguas eorum in Babel, inde dispersit eos super faciem cunctarum regionum. Praeterea narrat, Semiramidem: Babylonem vrbem maximam ex oppido fecisse, & magis illam aedificasse quam ampliasse. At verus econtrario Berosus apud Iosephum, in primo contra Appionem Alexandrinum libro, scriptores Graecos reprehendit, qui falso tradiderint a Semiramide Babyonem aedificatam, & mira opera ab illa circa hanc fuisse constructa. Ad haec Berosus Annianus prodit, Cenchrem Aegypti regem Hebraeorum magica in mari perijsse. Quod vtique nullo esset modo a Iosepho praetermissum, qui cum Hebraeae gentis antiquitatem aduersum Graecos conaretur ostendere, nullum aut prius aut antiquius expressum testimonium potuit Berosi proferre, quam ex. 3. libro Chaldaeorum: vbi Nabuchodonosorum scripsit templum Iudaeorum ciuitatemque vastasse. Berosus insuper Annianus nullam nec aperte nec obscure Abrahami mentionem facit. At Berosus ille verus, vt Iosephus auctor est, Abrahami implicite meminit his verbis: Post diluuium autem decima aetate, apud Chaldaeos erat quidam iustitiae cultor, vir magnus & syderalis scientiae peritus. Preterea Berosus Senacherib regis Assyriorum gesta commemorauit, quemadmodum Iosephus Hieronymusque testantur. At in Beroso Anniano nulla Senacherib commemoratio est. Praeterea, fictus iste Berosus in Ascatade decimooctauo Assyriorum rege fidem historiae suae fecit. Postquam tamen viginti alij reges vsque ad Sardanapalum Babylonijs imperarunt. Sed hos tamen Berosus non omisit, quin eos etiam annumerauit, qui Nabuchodosoro Nabulassari filio vsque ad Cyrum in imperio Babylonio successere, vt Iosephus contra Appio. libr. primo. Diuusque Hieronymus in Danielis. 5. caput affirmant. Atque Merasthenes Annianus, cum triginta octo Assyriorum reges a Saturno ad Sardanapalum numerasset, tempusque etiam regi cuiusque eorum subiecisset: in his omnibus se Berosum sequi, atque adeo eius se: verba exscribere testatus est. Nec vero dici potest libellum istum de antiquitatibus fragmentum esse Berosi: non integrum opus, quoniam vel Annius ipse nobis tanquam integrum opusculum venditauit. Manethon quoque Annianus aperte dicit se inde historiam exordiri, vbi finem historiae suae Berosus fecit. Ita in supplemento Manethon decem & octo regibus Berosi quatuordecim alios adiecit, quos si a Beroso accepisset, nullo pacto inficiaretur. Fictus est ergo Berosus iste Annianus, non mancus. Quid? quod apud auctores veteres Berosus non Aegyptiorum, non Lybicorum, non Celtyberorum, non Italorum, non Ger manorum, sed Chaldaeorum scripsit historiam. Annianus vero iste aeque horum omnium regnorum historicum se praebet. Nullum certe probatum auctorem inuenies, qui Berosum, nisi in rebus Chaldaicis testem excitet veritatis. Atqui, si auctor grauissimus res alias scripsisset, sine dubio in eis ab aliquo vel Hebraeo vel Graeco, vel Latino auctore aliquando citaretur. Sed nescio an Berosum istum satius fuisset nulla argumentatione conficere. Res quippe ita priscas memoriae prodit, vt licet falsas intelligere per tui animi coniecturam possis, arguere tamenper illarum vetustatem nimiam non possis. In rebus enim eiusmodi quo quisque improbior est, eo maiorem habet fingendi licentiam: adeo vt de libris quidem totis & auctoribus, quemadmodum ait Fabius, mentiatur tuto, quia inueniri qui nunquam fuere non possunt: de rebus autem ipsis, vel tutissime mentiatur, quia nulli testes produci queunt, qui non sint pueri, si contra veterrimos proferantur. Qua in re cum episcopus quidam nostras deprehensus esset saepe peccasse: eos enim auctores citarat interdum, quos nulla vnquam habuit aetas: eas res olim gestas scripserat, quas nulli homines ediderunt: respondit, referre nihil, in historia sic an aliter omnino sentias. Quod omnia essent ambigua, nisi quae sacris literis continerentur. Indigna quidem episcopo eoque Theologo sententia. Nam rusticus homo & vanus si haec dicat, non est mirum. Sed vt eo reuertamur vnde discessimus: facilius dico esse, Berosum istum Annianum contemnere, quam refellere. Nam viris doctis ipsa libelli lectio satis magna persuasio est, indoctis persuadere nihil attinet. Suo Beroso fruantur licet. Quem solum de temporibus inscriptionum quarundam, per annos quadringentos octoginta ante Ninum & Phoroneum supputasse, Annius ait Plinium tetigisse. Cum Plinius tamen nihil aliud tradat, quam Berosum vsqueadeo Astrologia enituisse, vt Athenienses ei ob diuinas praedictiones publico in gymnasio statuam inaurata lingua statuerint. Fruantur itaque, vt dixi, Beroso suo, sed Plinij auctoritate non fruantur. Imo ne probabili testimonio vllo quidem aut ratione aliqua consentanea. Illa enim ridicula est, Hieronymum Berosi huius verbis quandoque vti. Quasi vero commento locus esse posset, nisi Berosus iste fictus, veri Berosi quaedam verba compilasset.

6

Sed iam Annij Metasthenem, quam fieri poterit, breuissime explodamus. Non autem persequar errata minuta, quae in paruo volumine plura sunt. Tantum quae sunt maiora videamus. Scribit igitur monarchiae Persicae reges & tempora in hunc modum. Balt Assare interfecto: regnauerunt simul Cyrus & Darius annis dumobus: inde soius Cyrus duobus & viginti. Filius Darij, Priscus Arthaxerxes Assuerus annis viginti: vltione interea sumpta de factione Tamarica, quae per dolum patruum tradiderat Tamyrae: huius duo filij Cyrus Artabanes, & Darius Longimanus, septem mensibus pro imperio dimicauerunt, & septimo mense Longimano victoria cessit: regnauitque annis septem & triginta. Eius filius Darius Nothos annis decem & nouem. Magnus Arthaxerxes Darius Memnon annis quinquagintaquinta: Arthaxerxes Ochus sex & viginti: nostra aetate Arses annis quatuor, Darius vltimus sex. Hos quoque reges & tempora codem ordine eisdemque, pene verbis Philo Annij notauit: vt eundem fuisse vtriusque fabulae artificem suspiceris vel potius intelligas. Hoc solum addit Philo, videlicet ex Hebraeorum officina, Assuerum istum Nabuchodono sorum esse, cuius res gestas Iudith scribit historia. Illud autem in primis rogo, ecquis iste est Priscus Arthaxerxes Assuerus, qui patrem habuit Darium, patruum Cyrum, qui Cyro in imperio successit, qui viginti annos regnauit, qui & Nabuchodonosorus fuit, cuius exercitum Principemque militiae Holofernem, mulier vna deturpauerit, qui denique duos filios sortitus est, Cyrum Artabanum, & Darium Longimanum. Sane Cambysenrespondent esse. Id namque Metasthenes paulo ante scri pserat, Cyrum & Darium, sex annos prius quam Babylonem caperent, bellum Tamirae regine illaturos, regnum Persicum Cambysi filio resignasse. Id etiam historicorum omnium consensione proditum est, Cambysen sta¬ tim a Cyro Persarum imperium tenuisse. Assuerus ergo iste idem qui & Cambyses fuit. At vero quae in Prisco Assuero siue adiuncta siue antecedentia consequentiaque ponuntur, adeo sunt a Cambyse aliena, vt etiam contraria esse videantur.

7

Primum enim Darius Cambysis pater non fuit, sed Cy rus. Id quod non Herodotus modo, Iosephus, Hieronymus, sed vniuersi scriptores Graeci Latinique, testatur. Cuius omnino rei illud quoque argumentum est, quod Cy ri parenti Cambyses nomen erat: vt historici vno ore dixerunt omnes. Darius autem nullum maiorem habuit, qui Cambyses vocaretur. Consentaneum est ergo Cambysen filium Cyri fuisse, non Darij. Praeterea si Cambyses Darij filius fuit, certe Dario mortuo in regnum patris successisset: at Dario mortuo Cyrus solus Persis ac Medis vigintiduobus annis imperauit, vt etiam Metasthenes & Philo confessi sunt. Non ergo Darij filius Cambyses fuit, sed Cyri, cui in imperio successit. Praeteream cum monarchia a Medis in Persas per Cyrum fuerit translata, ecquo pacto verisimile fit, filium Darij Medi in Monarchiam successisse, filium Cyri Persae non successisse? Sed quid ego demens eam rem conor argumentis demonstrare, quae cum ex historiae fide pendeat, historicis omnibus consentientibus memoriae prodita sit? Nihil profecto necesse est, contra eum ratione pugnare, quem om nium & ecclesiasticorum & profanorum auctoritas vincit. Simile est quod deinde subijcit, Cyrum patruum fuisse huius Assueri. Fuerunt igitur Cyrus Persa, ac Darius uedus germani fratres, quod cum ratione etiam pugnat. Atque auctores vniuersi alios parentes Dario Medo, alios Cyro Persae fuisse scribunt. Quod rursum tertio loco addit, Assuerum istum 2O. annos imperasse, illud historijs item omnibus aduersum est. Apparet autem in hoc esse confictum, vt historia libri Iudith sub isto scripta videatur: id quod Eusebius in chronicis magis refert quam sequitur. Traditio quippe Hebraeorum est, quae nec idoneo testimonio, nec probabili ratione consistit. Iosephus sane repugnat, qui libro Iud. anti. 11. c. 2. Cambysem ait septimo anno regni sui mortem oppetij sse¬ Sed & Eusebius Cambysi octo solum annos imperij tribuit. Herodotus vero septem annos & menses quinque. At Nabuchodonosorus, qui in libro Iudith comemoratur, plures etiam q 13. annos imperauit, vt c. 2. habes. Non ergo Cambyses Nubuchodonosorus ille fuit. Praeterea omnes historiae produnt & Cambysen & Cyrum, cui ille in regno successit, reges Medorum Persarumque fuisse. At Nabuchodonosorus libri Iudith, nusque aut Medorum aut Persarum rex, sed vbique & Assyriorum fuisse & regnasse in Niniue ciuitate magna dicitur. Adhaec si Cambyses Mediae rex erat, vt vere erat, quomodo Nabuchodonosorus is fuit qui Arphaxat regem Medorum obtinuit? Nempe quamnis fingere nostro arbitratu libeat, id quod Philo Annius facit, Arphaxat factionis Tamyricae fautorem Assyrios, Medos ac Persas ad defectionem compulisse: at non proinde tamen regem eum Medorum scriptura appellaret. Pari enim ratione Persarum Assyriorumque rex Arphaxat iste vocaretur. Quid ? quod Nabuchodonosor tum etiam rex Assyriorum fuisse dicitur, cum Arphaxat regem Medorum superauit. Quale ergo Philonis commentum est, Arphaxat cum Persis ac Medis Assyrios quoque ad defectionem compulisse? Praeterea Arphaxat ille, contra quem Nabuchodonosorus depugnauit, ciuitatem Mediae florentissimam condidit, cui nomen Ecbatanis: vt Iudith 1. cap. legitur. At ciuitas haec multis ante Cambysem annis erat aedificata a Diocle videlicet, quinto Medorum rege, quemadmodum Eusebius testatur in chronicis, idemque in 1. lib. Herodotus. Nec excidit mihi scripsisse in tertio Diodorum, Ecbatana ante Semiramidem condita, in quibus regiam quoque illa aedificarit: Plinio vero in 6. ca.14. Seleuci aedificium esse. Verum, quoniam non consulto sed casu in huius rei mentionem incidi: satisfaciam vtrique quasi praeteriens quam breuissime. Diodorus primum saepe ac multum in historia nugatur. Eandem certe habuit, vt caeteri Graeci, mentiendi libidinem. Quid enim leuius in mentiendo, quam Graeciae regio vana, & ad omnem impulsum mobilis? Nisi forte Diodorum defendit, titulus libri eius, qui nunc vnus extat, de antiquorum fabulosis gestis inscriptus, qui quoniam inscriptioni suae ipse respondet, neminem fallit. Quod enim promiserat, idem exoluit. Nam quod Plinius in prooemio totius operis asserit. Diodorum apud Graecos primum desijsse nugari, id facile ex orationis Plinianae contextu intelligitur, non ad historiarum falsitatem, sed ad inscriptionum vanitatem pertinere. Graeci enim auctores inanes vetosasque inscriptiones libris suis passim praeponebant. At Diodorus, vt Plinius ibi refeit, librum suum nullo leui Vanoque indice inuidiosum fecit, vt priores, sed bibliothecae historiam inscripsit. Non ergo Diodori nos vrgebit auctoritas, si quae de Semiramidis magnificentia, & in Ecbatanis extructa regia Graecis fabulis decantata sunt, ea ipse vel retulerit, vel etiam fuerit secutus. Plinius vero iis, qui vrbes praeclaras condiderunt, nobilitandis saene fallitur. Sed ad re. Cum Arphaxat eum, qui Ecbatana aedificauit, ante Cabysem fuisse certum exploratumque sit, fieri non potest, vt Cambyses Nabuchodonosorus ille intelligatur, qui ab Arphaxat Ecbatanarum conditore victoriam reportauit. Preterea Niniue tempore regni Persarum a Babylonijs yastata fuerat, vt Naum vaticinatio indicat. Nec Persis monarchiam occupantibus regem proprium haec ciuitas habuit. At Nabuchodonosorus, cuius in libro Iudith mentio est, regnabat in Niniue ciuitate magna:¬ non igitur quae Iudith historia refert, ea sub Cambyse, sed, vt vere Carion sentit, ante Persarum imperium gesta sunt. Nec vt ab hac sententia discedam Achioris me verba mouent, quae cap. 5. referuntur. Quoniani ante insignem illam captiuitatem Babylonicam afflixit aliquoties dominus omne semen lsrael, & tradidit eos in manus diripientium nunc Aegyptiorum, numc Syrorum, nunc Assyriorum, nunc Moabitarum, & Ammonitarum, donec tandem proiecit eos a facie sua. Quia vero in varias regiones captiui adducti sunt, sed breui tempore reduxit eos dominus in terram suam: idcirco in libris Regum eiusmodi minus celebres captiuitates silentio premuntur. Nam & Iudi. c. 18. cuiusdam captiuitatis mentio sit, quam Caietanus vere, vt ego sentio, dicit in libris Regunptermissam. No enim, ait, oia scripta sunt, No itaque Achior de captiui tate illa insigni Babylonica loquitur, sed de alia quapia. Iudith porro aetate templum Hierosolymitanum non erat euersum, nec ciuitas ipsa vastata. Iterum, ait, possident Hierusalem vbi sunt sancta sanctorum. At regnante Cambyse & euersum templum erat, & nondum ciuitas instaurata. Manet igitur ea quae ipsius Iudith narrat historia, non esse ad Cambysem referenda. Merito igitur Assuerum istum priscum Arthaxerxem negant vllum fuisse quidam: quoniam re vera, qualem Metasthenes Philoque describunt, nullus fuit. Qui etiam si fuisset, si a Cyro statim imperauit, Longimani profecto parens non fuisset. Ecquis enim dubitet, post Cyri & Cambysis regnum Darium Histaspis Persarum dominationem adeptum: cui Terxes filius in imperio successerit? Nimirum id Herodotus, Iustinus, Orosius, caeterique scriptores profani tradiderunt, atque vniuersi etiam veteres ecclesiastici Iosephus, Clemens, Aphricanus, Hippolytus, Eusebius, Hieronymus. Hieronymus certe eam rem non tanquam dubiam & incertam, sed tanquam perspicuam atque constantem, prodidit in Danielis caput septimum, inquiens. Tres ordines qui erant in ore bestiae quidam tres reges post Cyrum fuisse Persarum autumant, & quae illis sunt nomina reticent. Nos vero cum post Cyrum, qui regnauit annis 3o. sciamus apud Persas regnasse Cambysem filium eius & fratres Magos, & deinceps Darium: cuius secundo anno coeptum est aedificari templum in Hierusalem: Quintum, Terxem filium Darii: Sextum Arthabanum: Septimum, Arthaxerxem Longimanum. Octauum, Berxem: Nonum, Sogdianum: decimum Darium Nothum: vndecimum Arthaxerxem Memnonem: duo decimum Arthaxerxem Ochum: tertiumdecimum Arsen Ochi filium: quartum decimum Darium Arsani filium, qui ab Alexandro superatus est: quomodo tres reges Persarum fuisse dicemus?: Hactenus Hieronymus. Sane si in Regum Persarum serie, aut fratres Magos, aut Aithabanum, aut secundum Terxem, siue Thucidides seu quisquam alius histo ricus praeterierit, nihil mirum esse debet: quoniam illi vel breuissimo tempore imperarunt, vel certe eo quoque breui tempore de imperio cum aliis contenderunt. At Darium Histaspis & Berxem filium eius, qui potentissimus rex atque ditissimus, aduersum Graeciam innumerabilem duxit exercitum, & ea gessit, quae Graecorum & Latinorum Gentilium ac fidelium historiae narrant, hos inquam duos tam excellentes ac praeclaros reges silentio transire extrema ignoratia, ne dicam impudentia est. Etenim hos in Persia regnasse si quis neget, negare etiam poterit Constamtinum Theodosiumque Romae imperasse. No enim plures grauioresque historici hoc que illud affirmant. Atque Herodotus & Thucydides de his videlicet sui seculi regibus ita loquuntur, vt non res auditas, sed visas narrare videantur. Nec si historiae suae Herodotus fabulas miscet, idcirco fides illi abroganda est, in rebus sui temporis publicis & manifestis: in quibus nullus erat fictioni locus. Alioqui Plutarchus, qui minimos quosqe errores Herodoti persecutus reprehensione est, hunc, quoniam erat maximus, potissimum insectaretur. Credamus itaque potius Herodoto. Thucydidi, Iustino, Orosio, Africano, Eusebio, Hieronymo, Iosepho, caeterisque auctoribus probatissimis, quam Metastheni huic, non veteri & erudito, sed recenti, rudi, sine sensu, sine sapore, ignoranti, atque adeo impudenti. Nempe qui polliceatur scripturum se regum Persarum tempora, vt in annalibus publicis liquidem & vere digesta sunt, Reges quoque & nomina quam apud eos splendidissime regnatum est: & tamen eos reges omittat, qui in Persis magnificentissime atque amplissime regnauerunt. Nec me fugit, Ioannem Carionem operose etiam contendisse, vt inter Eusebium, Hieronymum, ac reliquos auctores graues, & Metasthene Persam istum, nulla esse repugnantia videretur. Ita in summa discordia ac dissentione pacem conciliare nititur, & quae discrepant plurimum, ea facere vt consentiant vel maxime. Primum ergo ait Carion, Assuerum illum priscum. Darium Histaspis intelligi oportere. Qua vna ex re totum disce Carionem. Quid enim staltius dici potuit, quam Darium Histaspis patrem habere Darium Medum, patruum Cyrum, filium Longimanum? His enim attributis priscum illum Assuerum Merasthenes cumulauit. Quid autem a Dario Hista. spis alienius, que publico edicto vetare, ne templum Hierosolymis instauraretur, quod Assuero illi priscoPhilo Anni¬ anus assignat: Nam causae a Carione redditae, cur a Metasthene Rerxes fuerit omissus, vsqueadeo ridiculae & ineptae sunt: vt non sint a me in praesentia referendae. Atque eas omnes sigillatim Ioanes Vergara Canonicus Toletanus, vir Graecae ac Latinae linguae peritissimus, in libello octo quae stionum Hispane edito accuratius refutauit. Cuius nos opera & diligentia multum hoc loco adiuti sumus. Malumus enim, quod nos Plinius admonuit, mutuum omnino reddere, quam in furto deprehendi. Illud enim Basilij praeceptum semper nobis probatum est, siquid ex alio discitur, minime celandum: more prauae mulieris, quae partus nothos clam supponit. Quamobre sermonis & doctrinae patrem ingenue manifestandum. Quibus rebus demonstratis omni luce clarius apparet, id quod huius orationis institutum erat, Annij regulas in historiae iudicio vtiles esse non posse. Quando ne ex his quidem, posterioribus Chaldaeorum ac Persarum monarchiis, annales vlli publici relicti sunt, nec auctoris cuiuspiam monumenta, qui historiam suam ad veram certamque, eorum annalium formulam composuerit. Quocirca Iosephum, Eusebium, Hieronymum, caeterosque probae fidei auctores, in Persarum aut rebus gestis, aut temporibus explodere, quod Metastheni huic & ijs, qui praetexuntur, Susianis annalibus non cohaereant: magnum inscitiae, imo vero etiam temeritatis argumentum est. Quo loco Ioannes Driedonis vehementer errauit, homo, quod ad Theologiae diligentiam pertinet, plane doctus: quod ad historiae humanae cognitionem, valde rudis. Qui cum in haec Annij volumina incidisset, & Berosi Chaldaei, Metasthenis Persae, CtesiaeOnidij, Philonis Iudaei. Diodori Siculi, bibliothecae Susianae, septuaginta seniorum excitatio inani verborum sonitu illius compleuisset aures: ad Eusebii, Iosephi, Hieronymi vocem, oppido que grauem obsurduit. Quanto prudentius ecclesia, quae cum Adam Enoch & Noe quidam libelli producerentur, eos noluit recipere: Quoniam, vt Augustinus ait, quo in auctoritate non essent nimia fecit antiquitas, propter quam videbantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro veris. Nam & proferuntur quaedam, quae ipsorum esse dicuntur, ab eis qui pro suo sensu passim, quod volunt, credunt. Hactenus in i8. de Ciui. Ii. ca. 38. Augustinus. Viro igitur prudenti vt liber quisque, sub antiquitatis nomine profertur maxime, ita maxime debet illi esse suspectus. Quam nos prudentiam secuti, Berosi hos Metasthenisque libellos, vel nimia vetustate suspectos habere.¬ mus, etiam si nihil illi continerent, quod viris grauissimis contraueniret. Quibus rebus efficitur, vt prima Annii causa, quamobre in Persarum monarchia Iosephum Eusepiumque, reiici oporteat, futilis & vana sit. Nam altera falsissima est. Non enim aut Eusebius, aut quisquam alius probatus auctor scribit, Cyrum ante. dedisse licentiam Hebraeis in Babylone captiuis & mortuum, quam Babylonia Darius ille Medus potiretur. Eusebius porro Darij Medi in chronicis nusquam meminit: nec sub eo nomine, nec sub nomine Ciaxaris, quo eum appellat Tenophon. Non ergo Eusebius scripsit, Cyrum ante interfectum esse, quam Darius medus Babyloniam coepisset, cum Darium omnino Medum in chronicis praetermiserit. Herodotus autem nihil eiusmodi scripsit, quale illi Annius impingit. Darium Histaspis filium Eusebius Herodotusque commemorant. Ille, vt folet, breuiter, regni tempora notans, hic latius eius gesta describens. In quibus illud refert, Darium Histaspis Babylonem, quae a Persarum imperio defecerat, iterum & obsidione cinxisse & expugnasse. Atque hinc turpis Annij error extitit. Cum enim audisset Herodotum scribere, post Cyri mortem Babylonem a Dario captam, existimauit eum de Dario Medo intellexisse: cum Darium Histaspis sine dubio Herodotus expresserit. Nam a Cyro semel expugnatam Babylonem 1. libr. dixerat. Deinde in 3. ea iterum capta Darium Histaspis potitum affirmat, muros eius circuncidisse, & portas omneis amolitum esse, quorum neutrum Cyrus fecerat prius eidem a se captae. Abeat ergo numc Annius & dicat, Herodotum & Eusebium somniasse. Annius ipse re vera potius somniat, quie duobus hominibus Dario Medo & Dario Persa vnum facit, exque duabus Babylonis expugnationibus item vna. Id quod proprie dormietium & somniantium est. Sed ais, Daniel. ca. 11. post Darium Medum quatuor solum Persarum reges vsqe ad Alexandrum futuros vaticinatus est. Non ergo 14. fuere, quemadmodum, nos, Eusebium Hieronymumque secuti, fuisse diximus. Huius argumenti ratio Tertullianum in eo lib. quem contra Iudaeos scripsit, videtur impulisse: vt inter Darium medum & Alexandrum, quatuor duntaxat Persarum reges intermedios poneret, Arthaxerxem, Ochum qui & Cyrus, Argum denique, ac Darium vltimum, qui & Melas nominatus est. In quem errorem Nicolaus Lyranus, licet Hieronymo admonitus, videns prudensque incurrit, Hebraeorum somnia sequens, qui historiae humanae penitus sunt ignari. Quoniam nulla externi regni monumenta in lingua sua habent: nec alios aut Persarum, aut Graecorum reges agnoscunt, nisi quos scriptura commemorat. Quod qui parum perspiciunt, hi Iudaeos in earum etiam scripturarum explicatione sequuntur, quarum intelligemtia, si Gentilium ignorentur historiae, aut vix aut certe nulio modo haberi potest. Ita Hebraei rationes saepe historiarum vertunt, & id, quod probare non possunt, fingere conantur. Quorum error eripiendus est, omnisque opinio ad eam speciem traducenda, vt scriptura sacra interpretanda, in ijs praesertim locis, quae res externas gemtium attingunt, gentium monumenta sequamur. Rectius igitur veriusque Hieronymus quartuin illum regem, quem Propheta commemorat, Berxem Darii Histaspis filium fuisse intelligit: talem enim hunc Ethnicorum historiae narrant, qualem Propheta describit. Quod autem Daniel quatuor Persarum regibus enumeratis, nouem, qui fuerepost Rerxem, praetermiserit, hoc non solum contra nos, sed contra Metasthenem Annii Philonemqe etiam facit. Non autem curae fuit, vt Hie ronymus ait, spiritui prophetali historiae ordinem sequi, sed praeclara quaeque perstringere. Ac si quis prophetarum transitiones diligenter animaduertet, inueniet multa intermedia frequentissime pertransiri: quae si ex vatum silentio nunquam fuisse iudi cabit, in magno eum errore necesse est, & multarum rerum ignoratione versari. Hoc vero loco peculiaris causa fuit, cur in rege Persarum Terxe spiritus prophetae subsisteret. In eo si quidem Persarum monarchia maxime aduersum Graecos eminuit: adeo vt ab innumerabili exer¬ citus multitudine Graecia vel breui momento vastanda atque exinanienda videretur. Itaque repente Danieli Alexander Graecus ostensus est, qui non solum Graecos posset a Persis eripere, sed de Persis etiam triumphare. Sed de regulis: Annij earumque regularum exemplis, ac de tota demum Annij cenfura satis, vt arbitror, diligenter disputatum est. Quid igitur? Nam hoc dicet fortasse aliquis, nulla via ratioque erit, qua veraces historicos a fallacibus distinguere atque internoscere valeamus? Erit nempe, & multiplex etiam erit.

8

Prima lex ex hominum probitate integritateque sumetur. Quae omnino res locum habet, cum quae narrant historici, ea vel ipsi se vidisse testantur, vel ab his, qui viderunt, accepisse. Qualia sunt pleraque in epistolis Am brosij, Cypriani, Hieronymi, Augustini, in libris quoque huius de Ciuitate Dei, in dialogis Gregorij, breuiter in omnibus fere doctorum ecclesiae probatissimorum scriptis: in quibus mendacium suspicari, quod ad memoriam sempiternam transferre illi scribendo voluerint, piaculum est. Magnis quippe praeclarisque virtutibus viri sanctissimi atque optimi id consequi meruerunt: vt in rebus eiusmodi, quas vel spectasse se, vel ab alijs fide dignis, qui spectarint, se audisse testati sunt, fides omnino illis habeatur. Qua in re Erasmus Roterodamus, alijque iuniores quidam, saepe ac licenter errarunt. Quid enim liberius, licentius, immoderatius dici potuit, quam Hieronymum asserentem, Matthaei euangelium Hebraicum describendi sibi copiam fuisse, in eo virum grauissimum sanctissimumque mentiri? Iure itaque pijs hominibus ni mia haec quorundam iuniorum liberiorque licentia displicuit, iure etiam in crimen vocata est. Haec autem prima lex in profanis quoque auctoribus locum habet. Quaedam enim Iulius Caesar, quaedam Suetonius, quaedam Cornelius Tacitus, quaedam Plutarchus, quaedam Plinius narrant, quae auctores ipsi partim oculis aspexerunt, partim acceperuut ab his, qui ea praesentes aspexerant. In hisce vero auctoribus tametsi pietatem absolutaque virtutis officia spectare non licet, licet tamen probitatem quandam bonitatemque naturae. Quidam enim eorum aut veritatis amore inducti, aut ingenui pudoris verecundia, vsqueadeo a mendacio abhorruerunt, vt iam pudendum fortasse sit, historicos gentium quosdam veraciores fuisse quam nostros. Dolenter hoc dico potius, quam contumeliose, multo a Laertio seuerius vitas Philosophorum scriptas, quam a Christianis vitas sanctorum: longeque incorruptius & integrius Suctonium res Caesarum exposuisse, quam exposuerint Catholici, non res dico Imperatorum, sed Martyrum, Virginum, & Confessorum. Illi enim in probis, aut Philosophis, aut Principibus, nec vitia, nec suspiciones vitiorum tacent, in improbis vero etiam colores virtutum produnt. Nostri autem plerique vel affectibus inseruiunt, vel de industria quoque ita multa confingunt, vt eorum me nimirum non solum pudeat, sed etiam taedeat. Hos enim intelligo ecclesiae Christi cum nihil vtilitatis attulisse: tum incommodationis plurimum. Nominibus parco, quoniam huius loci iudicium morum etiam est, & non eruditionis tantum, in qua liberior potest esse censuraNam quae morum est, haec debet profecto esse & in viuos cautior & in mortuos reuerentior. Certum est autem, qui ficte & fallaciter historiam ecclesiasticam scribunt, eos viros bonos atque synceros esse non posse, totamque eorum narrationem inuentam esse, aut ad quae stum aut ad errorem, quorum alterum foedum est, alterum perniciosum. Iustissima est Ludouici querelade historijs quibusdam in ecclesia confictis. Prudenter ille sane ac grauiter eos arguit, qui pietatis loco duxerint mendacia pro religione fingere. Id quod & maxime periculosum est & minime necessarium. Mendaci quippe homini ne verum quidem credere solemus. Quamobrem qui falsis atque mendacibus scriptis mentes mortalium concitare ad Diuorum cultum voluere, hi nihil mihi aliud videntur egisse, quam vt veris propter falsa adimatur fides, & quae seuere ab auctoribus plane veracibus edita sunt, ea etiam reuocentur in dubium. In Herodoti lucubratione rebus fictis & adumbratis quidem loci plurimum fuit. Verum inscriptione ipsa ille praemonuit, non esse in eo libro historiae ratio¬ nem ad viuum resecandam. Musa videlicet inscripsit, quibus fabulae interdum concessae sunt, vt audientium animos iucundius & suauius allectent, quod seueritate narrationis non perinde assequerentur. Renophon, qui vt Fabius ait, magis inter Philosophos quam inter historicos reddendus est: optimi & absolutissimi Principis formam in Cyro perfectam conatur effingere. Itaque non est ab eo expectandum, qualis nam Cyrus re vera fuerit, Rex licet excellens & eximius, sed qualis futurus sit in Republica Imperator, si ad normam exemplaris exactissimi componatur. At in historia Christiana, quae tota, vt diximus, non voluptate, sed veritate perpenditur, quorsum attinet historiae nomen commentis fabulisque praetendere? Quasi vero sancti Dei homines nostris mendacijs egeant, qui tam multa vera pro Christo gesserunt, vt falsa quantumuis licet eruditae simulationis artificio composita, vt noxia non sint, quoniam inutilia sunt tamen, tanquam ignaui milites onerisint magis, quam auxilio. Heroum porro nostrorum res vere gestae, sicuti ego existimo, non solum amplae magnificaeque fuerunt, verum multo etiam maiores quam fama feruntur. Neque eorum qui fecere virtus tanta habenda est, quantum eam verbis extollere potuerunt nostri: sed tanta potius, vt & praeclara ingehia rebus ipsis, & ingenijs praeclaris verba quoque defuerint. Sed dum quidam affectui suo nimium indulgent, & ea scribunt, quae animus scribentis dictat, non veritas, tales Diuos quandoque nobis exhibent, quales Diui ipsi, & si possent, esse tamen noluissent. Ecquis enim credat. Diuum Franciscum pediculos semel excussos, in seipsum solitum esse: immittere? Quod ad sanctitatem viri, scriptor pertinere putauit, equidem non puto, qui paupertatem sciam viro sanctissimo placuisse semper, sordes nunquam. Illud item quam ridiculum? Diabolum Dominico patri nostro, semel obstrepentem, a Diuo esse coactum, vt lucernam haberet in manibus, quoad illa absumpta non molestam solum, sed incredibilem dolorem etiam afferret. Non possunt huiusmodi exempla numero comprehendi, sed in his paucis pleraque alia intelligentur, quae Diuorum claris historias obscurarunt. Non autem decebat ctorum res gestas falsis & commentitijs nari. Quae causa Gelasio fuit, vt huius generis his multas in concilio septuaginta Episcoporur baret. Eius Pontificis verba sunt legi cognoscique d gnissima: idcirco adscribenda sunt. Gesta, inque ctorum martyrum, qui multiplicibus tormenciatibus, & mirabilibus confessionum triumphis irrac tia & adiutorio vniuersa tolerasse? Sed ideo secundur ant, quis ita esse Catholicorum dubitet: & maiora auctoritatem antiquam, vel consnetudinem singulari cau in agonibus esse perpessos, nec suis viribus, se tela in sancta Romana ecclesia non leguntur: quia rum, qui scripsere, nomina penitus ignorantur: & ab infidelibus aut dicta superflue, aut minus apte quam rei ordo fuerit scripta esse putantur: sicut cuiusdam Quirici & Iulitae matris eius: sicut Georgij aliorumque passiones huiusmodi, quae ab haereticis probantur conscriptae: propter quod Cvt dictum est ne vel leuius subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres & eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, cum omni deuotione veneramur. Item vitas patrum Antonij, Pauli, Hilarionis, & omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus. Item actus beati Syl uestri Apostolicae sedis praesulis, licet eius, qui scripsit no men ignoremus, a multis tamen in vrbe Roma catholicis legi cognouimus: & pro antiquo vsu multae hoc imitantur ecclesiae. Item scripta de inuentione sanctae erucis dominicae, & alia scripta de inuentione capitis beati Ioannis Baptistae, nouellae quidem reuelationes sunt, & nonnulli eas Catholici legunt, sed cum hoc ad Catholicorum manus peruenerit, beati Pauli apostoli sententia praecedat: Omnia probate, quod bonum est tenete. Hactenus Gelasius.

9

Quod si prophetias, quae numinis afflatu edi solent, Paulus docet non spernendas quidem, sed explorandas tamen: ecquis nos accusare iam audebit, si historias humano sensu editas exploremus? Gelasius sane aucter est cum Concilio grauissimus, quod de prophetia ab Apostolo dictum est, hoc apte etiam in historiam quadrare. Iubet ergo imprimis Pontifex, vt eas historias nullo modo amplectamur, quae sine certo auctoris nomine proferuntur. Olent enim aut quaestuosorum hominum imposturam, aut, quod Gelasius ipse ait, haereticorum foetum. Quae eadem omnino causa subest, vt historiae illae valde etiam suspiciosae sint, quae tametsi auctoris cuiuspiam nomen prae se ferunt, sed quis ille qualisue sit, obscurum & incertum est. Cuiusmodi ante hos paucos dies, quaedam fabulae prodiere, quarum & auctores & loca adeo longo interuallo distant, vt an mentiantur illi non possit inueniri, an haec sint addubitari etiam possit. Sed bene habet, quod totum narrationis corpus commentitium apparet, vt quod Hispanorum sermone teritur, id quoque in hac re facile probes, De luengas vias, luengas mentiras. Sed ad Gelasium redeamus. Qui illius deinde erroris nos admonuit, in quo olim non vulgus solum, sed Gratianus etiam versatus est, vt librorum deceptus indicibus crederet: omnia quae Hieronymi & Augustini nominibus inscripta erant, Hieronymi Augustinique vere etiam esse. Sic libium, qui de vitis patrum inscriptus est, Hieronymi nomine vulgus circumferebat, quum paucissimas tamen patrum vitas ille scripserit, quae & hoc loco fere a Pontifice refe runtur. Gelasij itaque testimonio eorum impudentiam retundemus, qui harum rerum auctorem Hieronymum per uulgarunt, quas nemo nisi rudis atque elinguis ederet. Huius generis fabula etiam illa est insulsa aequem ac barba. ra, de Natiuitate sanctae Mariae, ad Chromatium & Heliodorum episcopos. Huius generis sunt alia multa, quae & diligentissime & rectissime Erasmus refutauit. Illud etiam in his Gelasij verbis equidem animaduerto, nouellas reuelationes, sic enim Vocat, nos admirari & suspicere minime oportere. Iam enim passim non pro ecclesiae necessitate, sed pro hominum affectu expromuntur: adeo vt in conceptionis causa vtrinque, si superis placet, reuelationes vel contrariae proferantur. Quae res impijs qui¬ dem non leuem subsannandi occasionem praebet vero lachrimandi. Contemnantur profecto ne Dei & dona & miracula, si nostris aut opinionib fectibus inseruierint. Ecclesiae igitur Christi hi vn ter incommodant, qui res Diuorum praeclare gestas se putant egregie exposituros: nisi eas fictis & reu nibus & miraculis adornarint. Qua in re, nec sar gini, nec Christo domino hominum impudentia p cit: quin quod in alijs Diuis factitauit, idem qu Christi & matris historia scribenda faceret, & pro huma ni ingenij leuitate multa vana & ridicula comminisceretur. Cum superioribus annis Tridentino concilio interessem, e quibusdam audiui, Aloysium Lippomanum episcopum Veronensem huic malo mederi, historia de vitis sanctorum constanti ac graui ratione edita. Sed hanc mihi adhuc videre non licuit, nec aliam quamuis, quae mihi quidem probari possit de his, quae venerunt in manus. Spissum sane erit opus & operosum, sed vehementer omnibus Christianis vtile, si quis praestiterit dignum modo Diuis, Ecclesia, Christo. Id quod haud dubie praestabit nemo, nisi vir probus, integer, incorruptus. Vt ne quid falsi dicere audeat, ne quid veri non audeat, nequa suspitio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis. Quae cum ad probitatis integritatisque officia pertinere notum sit, miror ab vno Suetonio seruata esse omnia, a plerisque nostris omnia esse deserta. Qui autem res humanas a Diuis quorum historias scribendas sumunt, alienas fore censent, hi Diuos ipsos, ne homines quidem fuisse videntur credere. Quamto sapientius Euangelistae faciunt, qui vel in ipsis apostolis, quos eramus vitae totius exemplum habituri, nec affectus naturae imbecilliores, nec casus etiam grauiores dissimulant. Diuina haec sapientia quidem Euangelistarum fuit, sed bonitas quoque integritasque naturae, vt nihil illis in scribenda historia deesset, quod in historiae lege vel Ethnici requisijssent. Scriptoris autem probitas & integritas, nam hoc quaeret aliquis, in his qui olim fuerunt, licet aliquando in scriptis ipsis eluceat, sed fama & graui atque frequenti praeteritorum hominum testimonio cognoscetur. Sunt enim, vt dixi, in profanis auctoribus non pauci, quorum ingenuitas & ve recundia sic hominum sermone celebrata est, vt nemo illos vnquam mendaces, & in fingendo impudentes existimauerit. Quales sunt Caesar. Val. Max. Terentius Varro, Liuius, Cornelius Tacitus, Seneca, Ammius Marcellinus, Eutropius, Flauius Vopiscus, Paulus Diaconus, Lucius Florus. Polybius. Diony. Halicar. Iulius Capitolinus, Cornelius Nepos, Strabo, alijsque plures, Latini praesertim auctores. Nam Graecorum fides maiori ex parte fracta ac debilitata est. Religiosus est Thucydides &, vt losephus ait, inter omnes Graecos historicos in primis serupulosus. Appianus Alexandrinus, Graecus licet auctor, sed quoniam hesterna & ciuilia Romana bella memoriae man dauit, in alienis rebus mendax non fuit, futurus in suis, si Graecorum morem & ingenium sequeretur. Quorum iactantia & vanitas impudentius est aucta, postquam certare cum Latinis de imperio, de rebus gestis, de doctrinae veritate incoeperunt. Latinis si quidem fulgor & gloria Graeciae claritatem obscurauit, & adeo Graecorum prestrinxit oculos, vt vel Plutarchus scriptor alioqui verax, in rebus Graecorum illustrandis & caecutire & fingere interdum etiam videatur. Quod tum in opere de vitis illustrium Grae corum & Romanorum, tum in paralellis Ludouicus Viues animaduertit. At vero in nostris, hoc est, ecclesiasticis facilior est ratio virtutis & bonae fidei cognoscendae. Optimos enim quosque apud nos non solum humanus sermo atque existimatio colit, verum etiam ecclesiae decretum in concilio caelestium collocat. Hos itaque mendacij impudentiaeque arguere, quemadmodum supra diximus, impietatis etiam, non modo temeritatis argumentum est. Cum his ego sanctis iustisque viris, Aegesippum, Paulum Orosium, aliosque nonnullos ecclesiae historicos annumerandos censeo, qui a me breuitatis causa praetereuntur. Non enim hic bibliothecas excutimus, sed genera degustamus. Ne quis negligentiae nos insimulet, si vllos aut laudando, aut vituperando transimus. Sed ais. Crispus Sallustius in perditis omnino moribus veridicus historiae scriptor est habitus. Sane quidem. At cum Sallustium obijcis, hominem obijcis: in quo si non honestatis pudor, at infamiae eius timor fuit, quam Ronani cum primis declinarunt, ne mendaces, quemadmodum Graeci, in historijs haberentur. Deinde non mihi Sallustius videtur vitijs caruisse & gratiae & simultatis. Certe cum de Cicerone scribit, multa silentio praeterit, quae libentissime in aliorum gratiam retulisset. Sed haec duo vitia cum historicorum fere omnium communia sunt, tun quorundam quasi propria. In quibus Paulus Iouius est in quamlibet partem nimius odio & amore, gratia & simultate. Et quoniam pecuniam amabat, in historia quoque scribenda pecuniae seruus fuit. Postremo aliud est dicere, viros bonos veraces esse omneis, aliud improbos omneis esse mendaces. Illud nos diximus, hoc non diximus. Quanquam nescio quomodo sit, vt nusquam securus animus nisi in viri boni testimonio conquiescat. An officio veritas adeo coniuncta est, vt in homine vitioso esse illa fortasse possit: sed esse tamencredi vix possit. Quae causa Chaldaeis Aegyptijsque fuit, quamobrem non alios historiae auctores approbarent, nisi qui sacerdotio fungerentur. Quod sanctos religiososque viros mentituros esse nullo modo existimarent. Homo, inquiunt, ex Iudaeis quidam, sacerdos venit: non decipiet nos. Verum de prima ad historiam dijudicandam regula haec dicta sint.

10

Lex vero secunda in historiae iudicio sanciatur, vt eos historicos reliquis anteferamus, qui ingenij seueritati quandam prudentiam adiunxerunt, & ad eligendum & ad iudicandum. Quae lex in ijs rebus locum habet, quas res neque scriptores ipsi sunt intuiti, nec a viris fide dignis, qui viderint, audierunt. Quo in genere est operaepretium leuitatem eorum recordari, qui muliercuiarum more quod nimis miseri volunt, hoc facile credunt. Nam & aetas nostra sacerdotem vidit, cui persuasissimum esset, nihil omnino esse falsum, quod semel typis fuisset ex- cusum. Non enim, vt aiebat, tantum facinus Reipub. administros commissuros, vt non solum inuulgari mendacia sinerent, sed suo etiam communirent priuilegio: quo illa tutius mentes mortalium peruagarentur. Quo sane argumento permotus animum induxit credere, ab Amadiso & Clariano res eas vere gestas, quae in illorum libris com¬ mentitijs referuntur. At vero quantum illa aduersum Reipub. administros ratio valeat, non est huius loci temporisque disserere. Certe hoc ego pro me ipso & animi mei sensu ac dolore pronuncio, magna ecclesiae calamitate atque pernicie id solum in libris vulgandis praecaueri, ne erroribus fidei aduersis aspersi sint, ne sint moribus exitiales non item. Nec de fabulis istis potissimum excrucior, quas modo dixi, quamuis ineruditis & nihil omnino conferentibus, non dico ad bene beateque viuendum, sed ne ad recte quidem de rebus humanis sentiendum. Quid enim conferant merae ac vanae nugae ab hominibus ociosis fictae, a corruptis ingenijs versatae? Sed acerbissimus est dolor & vix omnino consolabilis, quod dum quidam vtinam tam prudenter quam feruenter incommodum hoc reijcere ac deuitare cupiunt, non pro fabulis veras & graues historias edunt, id quod esset plebi vtilissimum, sed libros mysteriorum eccclesiae plenos, a quibus arcendi profani erant: id quod est, mea quidem sententia, pestilentissimum: eo vero magis, quo vulgus eos libellos securius legit, quia probatos videt, non modo a ciuili magistratu, verum etiam ab ijs, qui doctrinae censores sunt in Christi Repub. diffiniti. Sed haec alias, nunc quod instat agamus. Miseranda sane hominis ignorantia potius quam ludenda: qui vsqueadeo, aut bonus, aut stultus erat, vt omni narrationi statim crederet, si modo esset literis prodita. Verum inuenias alios non pari inscitia quidem, sed impru dentia pene pari, qui veritatem rerum non inde petunt, vbi ea re sidere sit solita, sed ex ijs, in quibus raro est eam inuenire, nempe ex dissipatis peruagatisque rumoribus. Quae res plerunque ijs accidit, qui sunt inconstanti leuique natura. Nam homines graues atque seueri non solent inanem vulgi ser monem aucupari. Quanquam negare non possumus, viros aliquando grauissimos in diuoru praesertim prodigijs describendis, sparsos rumores & excepisse, & scriptis etiam ad posteros retulisse. Qua in re, vt mihi quidem videtur, aut nimium illi sibi, aut fidelium certe vulgo indulserunt: quod vulgus sentiebant non tantum ea facile miracula credere, sed impense etiam flagitare. Itaque signa nonnulla & prodigia sancti quoque memoriae prodiderunt, non quo ea li benter credidissent, sed ne deesse fidelium votis viderentur. Id vero eo magis sibi licere existimarunt, qo intellexerunt, auctoribus nobilissimis placuisse, veram historiaele gem esse, ea scribere quae vulgo vera haberentur. Nec ego hic libri illius auctore excuso, qui speculum exemplorum inscribitur: nec historie etiam eius, quae legenda aurea nominatur. In illo em miraculorum monstra saepius que vera miracula legas: hanc homo scripsit ferrei oris, plumbei cordis, animi certe parum seueri & prudentis. Veteres excuso & sanctos & eruditos viros, quorum & libros & nomina volentem ascribs re pudor me ac religio vetaret, nisi contram vererer ne mea haec taciturnitas plerisque causa esset, vt aut damnarent quae non intelligerent, aut errore vario circum sanctorum omnium historias vagarentur. Atque Theologum etiam admo neri operepretium est, ne id statim illi persuasum sit, oia, quae magni auctores scrioserint, vndique esse perfecta. Nam & labuntur aliquado, vt ille ait, & oneri cedumt: & indulget inge niorum suorum voluptati, vulgoque, vt dixi, interdum etiam indulget: nec semper intendunt animum, & nonnunquam fatigantur: adeo vt Ciceroni Demosthenes dormitare. Horatio vero Homerus quandoque ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen. Quae ego eadem de Beda atque Grego rio iure fortasse ac vere dicere possum. Quorum ille in historia Anglorum, hic in dialogis quaedam miracula scribunt vulgo iactata & credita, quae huius praesertim seculi Aristarchi incerta esse censebunt. Equidem historias illas probarem magis, si earum auctores iuxta praefinitam normam, seueritati iudicij curam in eligendo maiore adiumxissent. Sed quoniam modeste, & circunspecto iudicio de tantis viris pronunciandum est: ne in his quidem duobus reijcienda sunt plurima. Pauca enim in eis possis arguere, quamuis historiam ecclesiasticam reuocare ad seueriora iudicia contendas. Ac si necesse est in alteram peccare partem, omnia eorum probari legentibus quam multa reprobari malo. De Vincentio Vaiuacen. & Diuo Antonio liberius iudico, quorum vterque non tam dedit operam vt res veras certasque describeret: quam ne nihil omnino praeteriret, quod scriptum in schedulis quibuslibet reperiretur. Ita ad historiam vnamquanque existimandam momentoque suo ponderandam non artificum statera, sed ne populari quidem trutina vsi sunt. Quamobrem boni licet ac minime fallaces viri, quia tamen nec auctores eos, a quibus suos exscripsere libros, diligenter examinarunt, nec res iustis libratas ponderibus memoriae prodiderunt, apud criticos graues atque seueros auctoritate carent. Historicus autem, qui Theologiae decreto probandus erit, nec omnes schedas lectione etiam indignas excutiet, nec anilibus fabulis accommodabit operam, nec prius lecta auditaque describet, quam ea prudenti accuratoque iudicio expendat ac seligat. Sed in secundae regulae explicationem diximus satis.

11

Tertia reoula sit. Si cui historico auctoritatem ecclesia tribuit, hic dubio procul dignus est, cui nos etiam auctoritatem adiungamus. Contram vero cui ecclesia derogauit fidem, ei quoque nos fidem iure ac merito derogabimus. Gelasius porro historiam de vitis Antonij, Pauli, Hilarionis, ac caeterotum eremitarum, quas tamenHieronymus scripsit, cum omni honore suscepit. Acta rursum beati Syluestri, licet non pari veneratione: sed suscepit tamen. Collaudauit Orosium, Eusebij chronica, hoc est, de temporibus, quantum animi coniectura colligo, non reiecit.

12

Reiecit itinerarij Clementis libros octo, acta Andreae. Philippi, Petri, Thomae nominibus falso edita, librum de infantia saluatoris, alterum item de eiusdem natiuitate, librum Pastoris, acta Theclae & Pauli, quae Epiphanius vsurpat, interdum, reuelationem Pauli, librum, qui Mariae transitus inscribitur, libellos de poenitentia Adae, Origenis, Cypriani, epistolam Iesu ad Abagarum, passiones Georgij ac Quirici & Iulitae, historiam demum Eusebii Pamphili. In qua refellenda Gelasius magna, vt mihi quidem videtur, prudentia est vsus. Nam quod Rhenanus dixit, verba haec postrema Gelasij non esse, sed esse potius ab asino quopiam adiecta, hoc insolenter, rustice, imperiteque dixit. Principio quippe pontifex ad hunc modum censuerat, Chronico Eusebij Caesariensis atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quanuis in primo narrationis suae libro tepuerit, & in laudibus atque excusatione Origenis schismatici vnum conscripserit librum, propter rerum tamen singularem notitiam vsquequaque non dicimus renuendos. Postea vero sic censet. Historia Eusebij Pamphili apocrypha. Quae duae sententiae cum contrariae non sint, tum sunt etiam verissimae, & nimis quam grauiter ac seuere latae. Cur autem Gelasius historiam Eusebii apocrypham pronunciarit, causae sunt sane plures atque vehementes. Primum in primo libro refert Eusebius epistolam Iesu ad Abagarum scriptam, quam Gelasius eadem dist. explodit. Fuit etiam altera causa Gelasio, quam ob rem historiam Eusebii apocry pham definierit. Quod multae ibi Clementis Alexandrini testimonio confirmentur: cuius opuscula eadem dist. apocrypha iudicata sunt. Praeterea & librum sextum. Eusebius texuit in laudem & excusationem Origenis. Cum autem & discipuli Origenis magnas in ecclesia tragoedias excitassent, & Origenes ipse tanquam schismaticus, deque fidei catholicae via saepe deflectens, fuisset ecclesiae iudicio condemnatus, iure illius historia refellitur, qui Origenem non solum immodicem praedicat, sed ad caelum, perinde vt si pater esset ecclesiae, extollit.

13

Praeterea, in synodi septimae actione quinta, cum Iconomachi pro se Eusebium testem excitassent, & lecta etiam esset eiusdem epistola, vbi Ario consentiebat. Tharasius rogauit, Recipimus hoc? Sacra vero synodus dixit, Nequaquam. Hic reliquis est nobis maiore odio prosequendus. & legati Adriani papae dixerunt, Ipsa lectio indicat, quod Arianorum sententiam sapiat. Habet enim ante lectus Eusebij liber & alias blasphemias, quas synodus audire respuit. Sanctissimus patriarcha dixit, Libros illius reiiciamus. Sancta synodus dixit, Reiicimus & anathematixamus. Et actione rursum sexta Epiphaninius respondens testimonio Eusebii, Eusebius, inquit, ab illis in testem aduocatur, qui tamen ab omui catholica ecclesia Arianae haereseos defensor esse cognoscitur, quemadmodum in commentariis suis & omnibus a se editis libris manifestum fit. Et posterius, Quis fidelium, ait, in ecclesia dubitat, Eusebium Pamphili in reprobum sensum traditum Arij placitis consensisse? Nam in cunctis historicis suis libellis filium creaturam vocat, subministrum, secundo loco adorandum. Id postquam exmultis libris Eusebij probauit, tandem asserit, Eusebium duplicis animi fuisse, inconstanterque synodo subscripsisse. Nusquam enim aut librorum suorum errores depulit, aut apologiam pro se fecit: cum tamenArius non obscure testaretur, se sententiae suae Eusebium habere studiosum ac fautorem. Et Hieronymus ad Pammachium & Oceanum, ecclesiasticam, inquit, pul chre Eusebius historiam texuit: sed impietatis Arij apertissimus propugnator est. Et ad Tesiphontem Eusebi um Caesarien. ait, Arianum fuisse nemo est qui nesciat, In primo certe ecclesiasticae historiae suae libro, filium dicit paternae voluntatis executorem, qui post patrem omnium sit causa & origo. Item, cum illum psalmi versi culum attulisset, Ipse dixit & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt: subiecit, Quibus verbis propheta patrem inducit factorem, tanquam vniuersalem principem rega li suo nutu praecipientem: sermonem vero Dei illi secundo loco addit, non alium ab eo, qui inter nos praedicatur, paternis iussionibus obsecundantem. Et capite secundo primum affirmat, patri filium in omnium opificio administrasse: deinde patris ministrum in omnibus bonis fuisse ait. Merito ergo Gelasius pontifex historiae Eusebij Caesariensis auctoritatem ademit. Quid? An non etiam absurdum est, vt qui infidelis ecclesiae fuerit, ei fidem ecclesia in rebus ecclesiasticis habeat? Experimur sane, haereticos sectae suae non dogmata solum ac praecepta, sed res etiam gestas accommodare. Imo vero torquere atque adeo fingere: vt sectam vndique, & comprobasse & ornasse videantur. Hinc enim, quemadmodum supra diximus, Constantinum finxit Eusebius ab Eusebio Nicomediensi baptixatum, quo Arianorum facticni maiorem & fidem & auctoritatem adiungeret. Hinc etiam, cum in synodi Nicaenae mentionem incidit, dogma fidei, quo damnatus est Arius, astute dissimulauit in Paschatis quaestionem repente digressus. Sed ne Arij quidem vnquam in historia sua meminit, callidem hominis iuemoriam praeteriens, quem synodi auctoritate obrutus laudare non est ausus, amicitiae lege constrictus noluit vituperare. Quae eaedem omnino causae subsunt, vt historiam Carionis omnes Christi fideles explodant, Quosdam enim summos pontifices, viros quidem optimos, illius lacerat & cruentat oratio, quosdam vero imperatores Germanos commendat & illustrat, qui ecclesiae Romanae perduelles inimicique fuere. Itaque ex vnguibus leonem agnosces, hoc est, ex laude & vituperatione Lutheranum. Quanquam Carionem Lutheri erroribus adhesisse, non est opus coniecturis suadere. Multis quippe in locis aperte ille se prodit. Quocirca mirum est, cur eius historia non sit, cum caeteris hereticorum libris ab ecclesiae iudicibus explosa: cum plerique tamen eam securi legant, nulla prorsus nota atque animaduersione premoniti. Sed ad Eusebium reuertamur. In cuius historia ecclesiastica satis Gelasius ostendit, caeterasibi ac concilio placuisse, dum quaedam displicuisse commonuit. Itaque si fabulam Abagari laudesque Origenis ab Eusebio demeres, digna eius historia esset, cui fides omnino haberetur, praesertim si in ecclesiae contra Arium pugna, non ab Atio, sed ab ecclesia stetisset: Ac de ecclesiastice historiae libris hactenus. Nam in chronicis admiranda fuit hominis diligentia, magnus omnino labor, varia & pene incredibilis lectio, ac graue prorsus in lectionis varietate iudicium. Nec scio an quisquam alius inter ecclesiae, siuc Latinos seu Graecos auctores, quamuis summa vi, ope atque opera eniteretur, prestatiora nobis posset temporum monimenta relinquere. Tametsi describetium incuria, adeo multis locis vitiata sunt, vt dici sine animi dolore non queat. Sed ne illa quidem, quae ibi Eusebius refert, vera sunt omnia. Quin reperias aliqua, quae iure ac vere reprehendas. Cuiusmodi illud est, quod eundem scribit fuisse Sennacherib, qui temporibus Exechiae Hierosolyma obsedit, & Salmanassar, qui Samariam coeperat. Id quod diuinis literis esse contrarium Hieronymus in Isaiae 36. caput edocuit. Atque Tobiae cap¬ 1. Salmanassar dicitur fuisse pater Sennacherib. At nihil est, vt ille ait, omni ex parre beatum. In opere, vt ita dicam, immenso raro peccasse felicissimum fuit. Verum de Eusebio haec satis.

14

Sozomenus sequitur, de cuius nos fide & auctoritate dicere Diuus Gregorius cogit. Qui historiam illius duabus praecipue causis improbauit. Vna, quod saepe in ea mentitus sit. Altera, quod Theodorum immodicam extulerit: quem constat & haereticum fuisse, & in quinta synodo ab ecclesia damnatum. Equidem Soxomeni mendacia non excuso. Graecus nanque fuit, & natio haec, vt diximus, est fuitque semper ad mentiendum promptula. Atque in nouem ecclesiasticae historiae libris, quos ante hos paucos dies Musculo interprete accepimus, nihil tale Soxomenus scribit, quale secundo loco illi Gregorius obiicit. Tantum ait. Theodorum discipulum Libanij fuisse, ad quem prolapsum Chrysostemus epistolam dederit, qui etiam postea episcopus Mopsi Vestae fuerit constitutus. Andreas certe in concilio Florentino, vbi pro ecclesia Latina respondet, huius historici testimonium non solum vsurpat, sed etiam probat. Cum enim imperator Paleologus interrogasset, num congruum esset, vt Synodus historiae auctoritate niteretur, Andreas illi respondit, ad res gestas cognoscendas synodum historia vti debere. Tum imperator historiam illam, ait, in nostra religione debemus suscipere, quam maiores nostri probauerunt, aliam vero minime. Cui Andreas, de Romanorum, inquit, aut Graecorum, aut regum bello historia nequaquam in synodo vti debemus, sed cum historia haec, scilicet. Hermii Sozomeni ecclesiastica sit, in qua omnium synodorum acta & patrum sanctorum definitiones explicantur, cur ei credendum non est? Hactenus in concilio Florensessio. 7. Non videtur itaque hoc concilium fidem Soxomeno abrogasse, sed habuisse. Sed huic argumento responsum facile atque expeditum est.

15

illi vero alteri non video quemadmodum responderi possit, nisi dicamus aut Gregorium alios libros Soxomeni legisse, qui in Manus nostras non venerunt, aut memoria lapsum pro Theodorito Sozomenum scripsisse. Nam Theodoriti verba illa sunt, quae Gregorius retulit. Libro quippe historiae suae quinto capitulo27. Theodorum istum doctorem praeclarum fuisse scribit. Et capitulo 4O. Moritur, inquit, Theodorus episcopus Mopsuestias, cum omnium ecclesiarum doctor, tum haereticae cohortis profligator. Theodoritus ergo erat eo nomine damnandus. Qui & reuera ob hanc causam damnatus est in quinta synodo generali actione 5. canone 13. & 14. At Theodorus canone 12. Meruit etiam Theodoritus ea ex causa damnari, quod impie aduersum Cyrillum & primam Ephesinam synodum scripsit, duodecimque Cyrilli capita reprehendit, quae rectam fidem continebant. Nec vero de Theodorito desperare quispiam debet. Nam, vt Bessarion in oratione, quam pro vnione apud patres Florentiae habuit, affirmat, suum postea cognouit errorem: & in concilio Chalcedonensi palinodiam recantauit. Verum, vt haec cunque habeant, illiusmodi errantium patrocinia, historiae eleuant & auctoritatem & fidem. Quo mihi nomine, vt caeteraomittam, Socratis scholastici minus historia placet. Etenim & Origenis ipse quoque patronus est, & Nestorium excusat, & Cyrillum mordet, & Alexandrum vellicat, & in reiectione presbyteri poenitentiarij homousianorum innocentiam infamat. De tertia vero regula in historiae iudicio seruanda hactenus. Ac perspicua sunt haec quidem & in vulgari prudentia sita. Nam in quibus animi quaedam maior vis acriorque in iudicando prudentia est, ij sine hisce regulis, exacuendo illam ingenij aciem vera deligent, reiicientque contraria. Mihi sane aliquando, & verum ipsum in scribentis synceritate candoreque relucet, & mendacium contram auctoris quidam angor & calliditas patefaciunt. Syncera mihi crede, veritas est, & si animum repurgatum inuenerit, ipsa per se recte influit. Falsitas circuitiones quaerit & anfractus, seque verborum ambitu solicite circundat ac protegit. Atque etiam cum in historiae ratione quid quemque de¬ ceat considero: facile intelligo, historicos non solum falso, sed imprudenter res quasdam memoric prodidisse. Quis enim vol mediocriter prudens ab apostoli Thomae Ioannisque euangelistae persona illa non videat abhorrere, quae in rebus eorum gestis referuntur?: vt aut ille iniuriae vindictam expetierit, aut hic rupta veste suumque ipsius caput tundens equum acceperit, ex ecclesia quantum potuerit properauerit, & senex adolescentem iuueniliter fuerit insecutus. Non itaque prudentibus, & ingeniosis iudicandi praecepta diligenter elaborata dedimus: sed, vt dicitur, crassa pinguique minerua rudioribus. Nec vero adeo stultus ego sum, vt existimem in has formulas omnia historiae iudicia conclusa & comprehensa. Sed si quae fuerunt praescribendae formulae, hae videntur potissimum consentaneae conuenientesque fuisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6