Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

Aduersus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam. Caput quintum.

2

ATque in harum conclusionum & explicationem & confirmationem abundem haec dicta sufficerent, nisi huic postremae illud a quibusdam Theologis obiicoretur: quod: tempore dominicae passionis apostoli omnes Christi fidem amiserunt: quo fieri, vt & episcopi omnes apostolis succedentes possint Christi fidem amit tere. Nam quodeo temporis in sola beata virgine fides permanserit, candela, inquiunt, illa significatis quae in officiis eorum dierum sola non extinguitur: vnde disci¬ puli lumen, quod amiserant, receperunt. Quoniam autem ratio haec infirma illis etiam videbatur, eandem omnirto rem & sanctorum veterum, & scripturae sacrae testimoniis confirmant.

3

Primum ergo argumentum ex illo trahitur, quod per Matthaeum dominus dicit, Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte: scriptum est enim, Percutiam pastorem, & dispergentur oues gregis, id est, ab vnitate fidei soluentur. Sic enim Clossa interlinearis exponit.

4

Secundum, ex eo quod apud Lucam legitur, verba mulaerum nunciantium Christi resurrectionem visa apostolis esse quasi deliramenta.

5

Tertium, ex eo quod Marcus tradit, Christum exprobrasse omnibus apostolis incredulitatem & duritiam cordis.

6

Quartum, ex Augustino in illud psalmi, Defecerunt oculi mei, omnes, inquit, discipuli desperauerunt, quod ipse esset Christus. Alatrone apostoli victi sunt, qui tunc credidit, quando ipsi defecerunt. Refert etiam Cardinalis Turrecremata in hoc idem Ambrosium, Hieronymum, Gregorium, Isidorum. Verum, difficile est, de corum facilitate, perinde vt causa postulat, dicere: qui huiusmodi argumentis permoti, apostolos in vniuersum omnes fidem perdidisse aiunt. Id quod non cum ratione solum, sed etiam cum sacris literis pugnat. Nam, vt de Petro taceamus, cuius fidem non defecisse, posterius demonstraturi sumus, adhuc opinio illa de caeteris apostolis non modo non certa, sed ne probabilis quidem est. Discipuli, inquit, abierunt in Galilaeam in montem, vbi constituerat illis Iesus: & videntes eum adorauerunt, quidam autem dubitauerunt. Quidam, ait, non omnes. Vadeo autem, hanc dubitationem a nonnullis non ad apostolos, sed ad alios nescio quos discipulos referri: sed mihi semper Theophilacti magis ac Remigii sententia placuit, qui illam docent ad tempus, quo Christus ante discipulis apparuerat, referendam. Id quod Marcus, vt opinor, intellexit: cum: ait, Increpauit incredulitatem & duritiam cordis, quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderant. Siue enim apparitio haec, quam Maecus scribit, in die Ascensionis fuerit, vt multis placet, siue antea, quemadmodum nonnullis etiam videtur, dubitandum non est, quin eas increpationes hic Marcus recapitulando perstrinxerit, quas sparsim alii euangelistae conscripserunt. Quia iis, inquit, qui viderant eum resurrexisse, non crediderant. Constat autem ex aliis euangelistis incredulitatem & duritiam cordis, ex ea scilicet causa, quia his, qui viderant Christum surrexisse, non est creditum, non ad omnes apostolos pertinere. Petrus nanque & Ioannes audito nuntio cucurrerunt ad monumentum: ac Iacobus iuxta Hebraeorum euangelium ab hora, qua biberat domini calicem, iurauit se non comesturum panem, donec Christum videret resurgentem:, vt auctor est Hieronymus in catalogo scriptorum ecclesiasticorum. Non igitur omnes apostoli fidei iacturam fecisse credendi sunt: nisi, quod absurdum est, omnes infideles fuisse credideris. Non enim fides semel a Chritiano suscepta, nisi per infidelitatem tollitur. Illud absurdius, haereseos notam apostolis vniuersis inurereQuod qui faciunt, idque sine idoneis & vrgentibus causis: hi non solum illis, sed Christo etiam & ecclesiae inurii sunt. Iam argumenta illa infirma esse quis non videt, quae auctores illius opinionis subiecerunt? Quae quidem partim a nobis ante confutata sunt, partim vno nunc verbo confutabuntur. Si enim quicquam probant, id solum probant: apostolos in fidei confessione defecisse: aut etiam in fide viua, quae per dilectionem operatur. Huc vero referri potest consuetudo illa ecclesiastica extinguendi omnes coreos praeter vnum. Quanquam Rupertus lib. de diui. offic. 5. asserit, extinctos cereos priores significare prophetas a Iudaeis interemptos: at cereum illum, qui ad breue tempus absconditur, significare Christum. Sane vero etiam si apostoli fiunc temporis fide caruissent, nihil tamen contra conclusionem haberetur. Nam, vt Augustinus admonuit, tunc apostoli defecerunt, cum nondum erant duces ecclesiae: nec illud impletum fuerat, Ego confirmaui columnas eius. Vnus ergo tunc erat pastor Iesus Christus. At Petrus ac reliqui apostoli postea quam a Christo pastores constituti sunt, sine controuersia fidem semper catholicam tenuere. Caeterum, quod haeretici calumniantur, pastores ecclesiae homines esse, fallereque proinde ac falli posse: argumentum exiguum sane atque mendicum est. Aliud quippefuerit de humanae naturae imbecillitate disputare, aliud de diuina gratia & prouidentia, qua homines in veritate fidei continentur. Tota nanqe simul fidelium concio homines sunt: Prophetae item, apostoli, & euangelistae homimines erant: sed quoniam spiritum veritatis accepere, in falsam fidei doctrinam venire non poterant. Sic ergo & ecclesiae doctores vniuersi homines quidem sunt, sed quoniam diuino spiritu gubernantur & aguntur, in vera dogmata: nequeunt in falsa declinare.

7

Illud autem, quam ineptum, quam friuolum, q ridiculum: Quod quidam interpretantur, ideo nos in ecclesiam non credere, quia homines sunt: omnis vero homo mendax. No est haec illa profecto causa, quae grauissimos viros adduxerit, vt in eccclesiam credendum esse negarent. Sed antiquior & pulchrior & ab auctoribus ipsis profecta alia causa est. Augustinus quippe, credimus, ait, Petro, credimus Paulo, in Paulum aut Petrum non credimus: credere enim in eum, est credendo amare, credendo in eum ire. Hactenus Augustinus. Et Ruffinus, Non dicitur inquit, in sanctam ecclesiam, sed sanctam ecclesiam credendam esse, non vt Deum, sed vt ecclesiam Deo congregatam. Hac itaque praepositionis syllaba creator a creaturis secernitur. Haec ille. Ob id igitur auctores hi non admittunt, vt in ecclesiam credamus: quia ecclesia fidei nostrae finis non est. Existit autem hoc etiam loco quaedam quaestio subdifficilis. Cum enima Hieronymo dupliciter ecclesia dicatur: & ea, quae non habeat maculam aut rugam, & vere corpus Christi sit: & ea, quae in Christi nomine, absque plenis virtutibus, imo cum Vitiis quibusdam admixtis, congregetur: vnde nobis constare poterit, vtronam modo nomen ecclesiae capiatur: cum dicitur columna & firmamentum veritatis? Haeretici siquidem quicquid in scripturis proditum est, quod ad ecclesiae, vel auctoritatem spectet, vel veritatem: id totum non in posteriore sensu, sed in priore accipiendum cauillantur. Concedunt itaque spiritum veritatis ecclesiae sanctorum: ecclesiae, quae malos habeat permixtos, non concedunt. Nec ea se solum ratione tuentur, quod in voce ambigua liberum est vtranlibet significationem eligere: sed argumentis aliis in id etiam incumbunt, vt hoc loco & quaestione, ecclesiae nomen non aliter vsurpandum esse persuadeant. Illud primum est, quod Hieronymus sentit, ecclesiam in secundo significatu abusiue dici: vt fortis, inquit, prudens, castus, iustus & temperans, interdum plene pro his, qui perfectae virtutis sunt, interdum abusiue pre his, qui sunt incipientes, accipiuntur. Si ergo prior significatio propria est, posterior impropria: commodius sine dubio ecclesiae vocem in illa priore, hoc est, pro iustorum concione vsurpabimus. Rursum, cum Apostolus illa dicit, Ecclesia subiecta est Christo, &, Christus dilexit ecclesiam, &c. & Christus caput est ecclesiae, ipse saluator corporis eius: vex illa pro sanctorum congregatione accipitur, vt Hieronymus Augustinusque interpretati sunt, quid igitur causae erit, cur aliter accipiamus: cum ecclesiam scribit Apostolus columnam esse ac firmamentum veritatis? Praeterea, encomio illo nobilitauit Paulus non ecclesiam qualibet, sed eam quae esset domus Dei. At domus Dei soli iusti esse creduntur, vt etiam Augustinus ait, non ergo columna veritatis est nisi ecclesia sanctorum. Praeterea, Augustinus diserte docet, domum ecclesiamque, Dei, quae in bonis solum fidelibus est, & sanctis Dei sernuis, eam esse quae aedificata est supra petram, quae etiam claues accepit ac potestatem soluendi & ligandi. Eadem ergo domus Dei est, quae est columna, & firmamentum veritatis. Quamobrem, si pastores, qui ecclesiae sibi nomen vendicant, mali sunt: non ad, eos haec, & alia similia pertinent. Quod & Augustinus idem multis aliis locis confirmat. Quae si vera sunt, non solum conclusio illa postrema, quae nunc expenditur, sed reliquae omnes funditus euertuntur: & quicquid omnino hoc nobis loco constitutum est. At vero, quanquam in eam sententiam haec, & alia plura ab haereticis, disputantur, nos tamen ecclesiam sequi oportet, & ab omni, quod abhor¬ ret ab ipsius approbatione, fugere. Primum autem hoc intelligendum puto, quae nunc ab illis defensionis ratio viaque tentatur, eam non modo nostras rationes euertere: sed ad id etiam deducere, quod fidei catholicae rerumque omnium publicarum naturae dissonum atque inimicum sit. Si enim spiritus veritatis solum bonis a Christo est in euangelio promissus: caeterae quoqe promissiones ad ecclesiam, quae ex solis iustis constituitur, pertinebunt. Quocirca, dicendum est enim sepius, nec legum ferendarum auctoritas, nec clauium potestas, nec peccatorum remissio, nec doctrinaes vis, nec sacerdotii religio, nec vllaomnino publica evangelii facultas, nisi in ecclesia omni ex parre bona inuenietur. Cum vero in ecclesia catholica, quae inde ab apostolis fuit, semper fuerint mali bonique permixti: in ea nimirum nulla fuisset firma fides, nulla certa veritas, nulla expressa potestas, nulla solida auctoritas. Ita omnia, quae vel pontificum, vel conciliorum, vel totius etiam ecclesiae consensione decreta ac definita sunt, nullas omnino haberent vires. Siue enim excipias, eos non esse iustos, siue, vt iusti sint, esse tamen nobis incognitos: vtralibet via & modo illorum dogmata, scita, leges, eludes. Eritque, quemadinodum supra diximus, res Christi publica omnium, quae fingi possunt, stultissime atque absurdissime con stituta. Itaque sit verum illud, quod initio dixi, spiritum veritatis, fidei catholicae fulcimentum, caeteraque spiritussancti charismata ei ecclesiae esse & promissa & data: quam apostoli sua doctrina miraculisque fundarunt, ad quam iidem suas conscripsere epistolas, quam in terris semper habuit Christus, quam sacrae literae apte prudenterque describunt ex bonis ac malis piscibus, ex frumento, & zizaniis, ex tritico & palea, ex fatuis sapientibusque virginibus, e seruis probis improbisque constantem. Haeretici ergo ecclesiae nomen sibi habeant & inuidiosam & obscurum, eamque ecclesiam interpretentur, quam adhuc nemo est mortalium intuitus: nos autem ecclesiam ex consuetudine tum diuini sermonis, tum etiam vitae nostrae interpretemur. Nec metiamur eam, vt superbi & arrogantes, verborum magnificentia: sed ecclesiam eam, quae habetur, existimemus, illam autem omittamus, quae omuino nusquam reperitur. Homines enim sumus, remque proinde publicam, quae est in hominum vsu vitaque communi, non eam, quae fingitur, sperare debemus. Quae omnia sic a me dicta existimari velim, non vt nulla in terris sit coram Deo bonorum multitudo atque collectio, quae & ecclesia & sponsa, & amica Dei in sacris literis nuncupetur: sed vt eos nos a malis in domo & ecclesia Dei minime separemus, vbi vasa aurea & argentea sunt, lignea quoque & fictilia: non in honorem omnia, sed quaedam vel in contumeliam. Verum haec explanata sunt ante satis, vt arbitror diligenter. Iam argumentis illis respondeamus, quae modo suggessimus: nam iis, quae a principio libri huius sunt pouta, capite sequenti eodemque postremo respondebimus.

8

In voce, inquiunt, ambigua licet e multis vnumquodlibet significatum accipere. Minime, inquam, gentium. Sed antecedentia primum & consequentia spectanda sunt: deinde considerandum, quae natura rerum sit, quid cohaereat, quid repugnet, multaque omnino alia, quae nos in tertio decimo libro accuratius & exquisitius persequemur. Quod si vbi dona ecclesiae Christus pollicetur, continendis in officio ac veritate fidelibus necessaria, ea nos ad latentia solum & inuisa membra referimus: inania profecto essent dona illa, parumque ad communem vtilitatem accommodata. Quin, vt supra ostensum est, noxia essent, ac perniciosa valde, quippe quae perditissimis quibusque ciuibus, & dissidiorum praeberent perpetuas causas, & in omnibus omnino flagitiis impunitatem ac licentiam sempiternam. Iam vero si ratione duce ac magistra eum iniurium principi bono & sapienti censemus, qui illius priuilegia sic interpretatur, vt non solum frustra, sed in perniciem concessa esse videantur: quanto magis ille erit Christi iniquus, prauus, & maliciosus interpres, qui gratias & fauores, quos reipublicae suae promisit Christus, in eum sensum acceperit: qui non modo vanitatem prae se ferat, sed afferat vel exitium? De ecclesia igitur, quae bonos simul malosque complectitur, locus ille Pauli caeterique similes intelligendi sunt. At talis concio ac coetus abusiue ecclesia dicitur. Id primum nego. Nec enim de forti, prudenti, iusto ac temperanti eadem est causa. Fateor siquidem cum Hieronymo, eiusmodi virtutum vocabula ad incipientes atque imperfectos, non nisi per abusum traduci posse. Quoniam vera virtutis definitio non illas inchoantes, & vt ita dicam, informatas dispositiones, sed habitus plane absolutos atque perfectos exprimit: quemadmodum Aristotcles. Diuus Thomas, ac reliqui veri Philosophi tradiderunt. At ecclesiae vox nihui tale indicat, quale isti fingunt, vnde malos ab eo coetu excludamus: qui ecclesiae libi nomen proprie vendicat. Quamobrem nulla est improprietas, nullus abusus, si ecclesia etiam ea nuncupetur, quae in vno baptismo, vna fide, vna religione, improbos habeat probis admixtos.

9

Quanquam aliter dein respondere possumus, Hieronymum de ecclesia Christi in eum sensum fere loqui: in quo populum Dei, domum Dei, seruos Christi propemodum vsurpamus. Eit enim nescio quomodo, vt casus gignendi additus ad bonos, potissimum vocum illarum intelligentiam deducat. Ita si ad ecclesiam vitio deprauatam referantur, abusus fortasse nonnullus est: qui mente magis concipi, quam verbis significari potest. Nam & populus Dei ille in sacris literis dicitur frequentissime, qui Deo peculiariter dicatus est, in quo scilicet Dei fides viget ac cultus: quanuis in eo sint aliqui peccatores. Sed ad Hieronymi testimonium satis.

10

Ad id vero, quod subiunctum est, capite sequenti respondebimus, vbi explicabitur, quonam sensu ad Ephesios 5. Apostolus ecclesiam nominarit. Quod autem domus Dei etiam illa sit domus magna, in qua sunt vasa aurea & argetea, lignea quoque & fictilia: non est necesse demonstrare. Id tamen, etsi perspicuum est, ad futurum tempus reseruamus, cum primi capitis argumenta diluentur. Iam, quod postremo loco ex verbis Augustini oblicitur, id caute & legendum & audiendum est: quemadmodum ante nos viri ecclesiastici admonuerunt. Possunt enim verba illa duplicem sensum ingerere. Vnum, vt soli iusti intelligantur Christi & ecclesiae administri esse, soli remittere peccata, soli ecclesiasticam habere & auctoritatem & potestatem. Quem sensum constat non rationi solum, sed ecclesiae sidei facrisque etiam literis repugnare. Sed de hac re non est huius, aut loci, aut instituti disserere. Alter ergo sine dubio Augustini sensus est: vt soli iusti dicantur claues regni caelorum, potestatem ligandi ac soluendi, spiritum veritatis & reliquas spirituales oratias accepisse: quod vniuersa dona haec non propter malos, sed propter honos ecclesiae & promissa & collata sint. Sic enim quae oeconomis ac dispensatoripus paterfamilias tribuit in familiae commoditates distribuenda, non oeconomis haec, sed familiae ipsi tributa esse intelliguntur.

11

Sic quae episcopis & clericis populus dedit in pauperum expendenda vsus: ea non episcopis & clericis, sed pauperibus dicitur contulisse. Sic etiam, si princeps homini ignoto quicqua ob amici sui preces meritumque donarit, id iure ac vere dicet se non homini ignoto, sed amico donasse. Ad quam omnino legem illa quoqe explicanda sunt, quae ex Augustino contra Petri & successorum eius auctoritatem afferuntur. Claues non vnus homo Petrus, sed vnitas accepit ecclesiae. Item, Potestatem ligandi ac soluendi Petrus cum omnibus tanquam personam gerens ipsius vnitatis accepit. Item Ecclesiae claues datae sunt, cum Petro datae sunt: & cum ei dicitur, ad omnes dicitur: Pasce pues meas. Quae omnia, vt opinor, nihil aliud significant, quam Petrum ac caeteros ecclesiae ministros, nec sibi, nec ob sua merita, sed ecclesiae, obqueecclesiae causam, claues, reliquaque euangelii publica munera accepisse. Quanqua priora illa scio aliter ab aliis interpretari. Sunt enim qui ea referant ad vsum potestatis: quem mali, quia legitimum habere non possunt, dicuntur non habere. Asii referunt omnino ad gratiam, non illam lsacramentalem, quae etiam per malos ministros dari solet, sed quae precibus ministri respondet, vt de con. dq. Quomodo Augustinus videntur significare. Alij tandem existimant, Augustinum de publicis raptoribus, vsurariis, concubinariis, sacrilegis, loqui. Aquibus olim, perinde vt si essent ab ecclesia praecisi, non licebat sacramenta percipere. Ideoque illiusmodi ministri gratiam sacramentorum non dabant. Verum hoc disputare, vt saepe iam diximus, non est huius diei ac temporis. Et Vualdensium insania iam pridem explosa est: nec in eo negotio nos nunc oportet elaborare. Itaque de his dictum est satis. Nunc argumenta, quae a principio contra ecclesiae auctoritatem posita sunt, quam breuissime possumus, refellamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5