Text List

Caput 1

Caput 1

DE AVCTORI TGTE DOCTORVM SCHOLASTICORVM QAE S E PTIMOLOCOPOSITAESIT LIREROCAVVS caput primum.

SEquitur locus huic disputationi vel maxime necessarius, qui scholae Theo logicae continet auctoritatem. Quam haeretici iuniores fio modo eleuat & extenuant, verum etiam explodunt & exibi lat. Ac signifer impietatis Germanicae Lutherus, Vyicieffi in hoc, vt in alijs, discipulus, in libro quidem aduersus Iacobum Latomum asserit, Theologiam scholasticam esse aliud nihil, quam ignorantiam veritatis, inanemque fallatiam, quam ad Coloss. c. 2. Apost. praecauet. In lib. autem de abrogam. Missa priuat. Academias dicit esse Antichristi lupanaria. Philippus vero Melanch: in Apologia contra Parisien. Lutetiae natam esse, ait, prophanam scholasticen, qua admissa, euangelium obscuratum, ac fidem extinctam. Breuiter Lutherani omnes ad vnum scholae nostrae aucto ritatem & mirifice contemnunt, & inimice insectantur. Atque hinc fortasse tanquam ex primo fonte, reliquae istorum haereses deriuatae sunt. Principio nanque quod erat facile, scholae auctoribus contemptis, scholae quoque iudicia contempserunt. His neglectis, mox necesse erat, Hieronymus Aug. Greg. Ambr. Basilius negligerentur, quos Theologi recentes dogmatum suorum auctores habebant. At antiquis sanctis posthabitis, despectui quoque habita sunt eorum concilia. Vnde consecutum est, vt & libros quosdam canonicos, & ecclesiasticam auctoritatem Lutherani conciderent. Adeo verum illud est, qui minima negligit, paulatim defluit, Absit inuidia verbo. Nec enim minima scholae auctoritas esse potest, quam parui facere¬ nemo sine fidei discrimine potest. Connexae quippe sunt ac fuere semper post natam scholam, scholae contemptio & haeresum pestes. Quamobrum tuear etiam hunc locum, neque facile ac breuiter, vt mihi videtur, expediam. Nam & si facultatem disserendi, a dialecticis exercitationibus acceptam, scholastica in nobis Theologia amplificauit, neque enim medioeren a primo tempore aetatis, in eo studio operam curamque consumpsimus, at hic sane quanque in loco proprio versamur, non ad copiam nostram nos in vtramque partem exercere volumus, sed ad nostrum mo rem tenuiter angusteque disserere. Sed in omni oratione memento Lector eam me. defendere scholae doctrinam, quae sacrarum literarum fundamentis constituta sit. Ex quo id efficitur, quod ego magno cum assensu omnium dicere me video, miseram esse scholae doctrinam, quae se titulis magisterij defendat: miseram etiam, atque haud scio an multo magis, quae detracta scripturae sacrae auctoritate, syllogismis contortis de rebus diuinis philosophatur. Imo ne de rebus diuinis quidem, sed nec de humanis, verum de his quae nihil ad nos attinent. Intelligo autem fuisse in schola quosdam Theologos ascriptitios, qui vniuersas quaestiones Theologicas friuolis argumentis absoluerint, & vanis inualidisque ratiunculis magnum pondus rebus grauissimis detrahentes, ediderint in Theologiam commentaria, vix digna lucubratione anicularum. Et cum his in sacrorum Bibliorum testimonia rarissima sint, conciliorum mentio nulla, nihil ex antiquis sanctis oleant, nihil ne ex graui philosophia quidem, sed fere e puerilibus disciplinis scholastici tamen, si superis placet, Theologi vocantur, nec scholastici sunt, nedum Theologi, qui sophismatum faeces in scholam inferentes, & ad risum vi ros doctos incitant, & delicatiores ad contemptum. Quem vero intelligimus scholasticum Theologum?aut hoc ver bum in quo homine ponimus? Opinor in eo, qui de Deo rebusque diuinis apte, prudenter, docte e literis institutisque sacris ratiocinetur. Quod & si ita esse pluribus ver bis postea disserendum est, illud tamen nunc breui consitendum est, nisi qui is sit, esse Theologum scholae neminem. ? Intelligo etiam in schola fuisse nonnullos, quasi ad discordiam natos, qui tum optime disseruisse se putant, cum contra doctiores dixerint, vt non tam verum inuenisse velle videmtur, quam aduorsarios conuincere, concertationibusque & rixis totas chartas implere. Atque hos, sunt in ecclesia multi, qui tanquam milites auctoritati vel tuentur vel impugnant, & tota eorun de re Theologica disputatio, partium studium est contentio atque dissidium. IQuos ego probare nec debeo nec possum. Nam quamuis dissentientium inter se reprehensiones non sint vituperandae, concertationes tamen in disputando pertinaces indignae philosophia prophana, nedum sacra doctrina, mihi videri solent. Nec enim quod Cicero disertissime dixit, disputari sine reprehensione, nec cum pertinacia recte disputari potest. Atque illud vere a Publio dictum est, veritatem nimium altercando amitti. Minime vero assentior ijs, qui ex circulorum scholastico rum disputationibus ortam esse pertinaciam volunt, irri tationemque scalpendi omnia. Quin istiusmodi malorum xxistimo in moribus esse culpam, non in schola. Moderati enim, nec contentiosi homines nec pertinaces, quascunque res sobrie ad temperantiamque, definient. Quod eum omnibus est faciendum, qui disciplinam quamlibet profitentur, tum nemini potius quam Theologo. Euere autem sine dubio in schola multi, qui his vitijs declinatis, rem Theologicam grauiter sane ac modeste tractarunt. Nam quos isti pertinaces vocant omniaque scalpentes Theologos, paucos, si vere loqui volunt, significare possunt. Quietiam mihi, si cui maxime displicent: sed propter paucorum vitia, non est omnium corona traducenda. Quod & si plerique Theologi in his vitijs essent, iniqua esset adhuc ista calumnia. Quemadmodum enim fiemo iustus & prudens vniuersos adolescentes accusat, quamuis plurimum sint libidinosi, quoniam libido non est omnium adolescentum, sed non proborum: sic quoniam ista scholastica pertinacia Theologorum leuium est, non omnium, inique profecto, vt modo dicebam, schola traducitur propter ea vitia, que non sunt scholae, sed inertis, vanae, contentiose scholae. Theologos itaque scholasticos, qui modo hoc cognomine digni sunt, asserere equidem & vindicare volo, idque faciam, si prius scholae proprium institutum, &rationem docendi propositam, ostendam, qua minime intellecta, nihil recte aut pro illis, aut contra illos dici potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1