Caput 4
Caput 4
Caput, quartum. Vres itaque ad naturae rationes occludere, si quando a Theologis afferantur, id nos in errore maximo ducimus. Si enim cadit in Theologum aliquando, vt de rebus humanis philosophetur, quod profecto cadit, nisi ex eo extirpatam humanitatem arbitremur, quaenam rogo causa est, cur naturales argumentationes a Theolo gia pellamus, ne, vt quae diuina sit, humanis adminiculis eguisse videatur? Non egeat his, esto: cum suis, hoc est, diuinis quasi lineis continetur. At volumus ne nos Theologum, qui solum diuina calleat, in humanis erret, labatur, caecutiat, hallucinetur? Quid autem interest ratione animi sublata, non dico inter rusticum & Theologum, sed inter Theologum, & pecudem aut saxum, etiam aut truncum, aut quiduis generis eiusmodi? Quae vero ista sit mens, vel quae hominis ratio potius, si nec philosophiam nec Dialecticam habeat, nec vllam omnino humanae rationis disciplinam? Intelligendum est autem Christianae doctrines professores duabus quasi indutos esse personis. Quarum vna est communis, ex eo quod omnes participes sumus rationis, a qua omnis argumentatio naturae trahitur, & ex qua ratio inueniendi argumenti naturalis ex- quiritur: Altera autem quae proprie Theologis est attributa, vnde argumenta expectatur, quae propria sunt Theo logicae facultatis. Deponat igitur Theologus personam hominis, si ita placet, cum diuina tractat, cum vero tractat humana, quae nam rogo stultitia erit, hominem ex homine tollere? Quanquam, in quacunque disputatione, siue de humanis seu de diuinis disseratur, vtramlibet personam deponere, stultissimum erit. Quid enim stultius esse potest, quam vel pedem abijcere, cum caput munus suum explet, vel caput tollere, cum pes munere suo fungitur? Nam nec pes capiti officit, nec caput pedi. Quin etiam, vt Apostolus monet, non potest caput dicere pedibus, non estis mihi necessarij. Sic nimirum, cum nec humanarum rerum intelligentia diuinarum coonitioni obsit, nec diuinarum cognitio, humanarum intelligentiae: neutram debemus in alterius propria functione abijcere, nisi volu mus esse stulti. Porro qui Theologiam sic instituit, vt nihil habeat cum naturae ratione coniunctum, omniaque egregiae disciplinae dogmata sola scripturarum fide metitur, hic, si in ea opinione persistat, & non interdum naturae bonitate vincatur, nec Theologiam colerc tuerique possit, nec fidem nec humanitatem. Non humanitatem saepe enim dicendum est, quia sine ratione humanitas ex tirpatur: qui autem rationales disciplinas Theologo auferunt, hi suam illi rationem eripiunt. Quoniam si veritatem, quae in disciplinis cernitur & hominis intelligentia, a ratione tollas, iacebit profecto vel nulla erit potius. Nec fides rursum se ipsa sola sine doctrina, & ratione tutari potest. Nam Philosophia, & omni ratione disputandi sublata, cum fide sancta rusticitas manet: quae, vt Hiero ad Paulinum scribit, quantum prodest vitae merito, tante simplicitate nocet, si aduersarijs non resistat. Itaque vacillabit fides, nisi fidelis, quod Petrus ait, paratus sit red dere rationem, id quod sola fide sine ratione fieri non potest. Theologia denique citra naturae rationem non constat. Cum enim sit homo rationalis, est illi ingenita rati cinatio, siue agat secum quid, siue cum altero, siue velit h mana seu diuina cognoscere. Quare vbi homines disse ret, rationem naturalem repeliere nec debent, necyero pos sunt, nisi homines esse desierint. Ratio. n. res omnes continet, quoquo te verteris, praesto, est, nulla disputatione excluditur. Quamobre qui naturalem rationem ab vsu Theo logiae remotam esse volunt, i omnem a Theologia disputatio nem excludunt : sine qua tamen, quid in vnaquaque re verum sit, discerni & comprehendi non valet. Quocirca hoc quidem constat, vt opinor. Theologis inter Theologos necessariam esse rationem: quae est disputationis cuiusque fons a natura constitutus. Quid ? quod gratia non tollit naturam, sed perficit, nec natura gratiam repellit, sed suscipit: sacra igitur Theologia, humanae naturae rationem non abijciet. Multa etiam in Theologiae principijs continentur, vt alio quodam loco diximus, quae nisi naturali ratione & discursu interueniente, intelligi & explicari non possunt. In principijs vero ipsis haerere, a consequentibus, & repugnantibus oculorum aciem seuocare, stultum erit. Rationem item si a Theologia submoueas, Theologia ipsa, & rem amittet, & nomen. Nec enim quicde aliud est Theo logia, si interpretari velis, quam sermo ratioque de Deo. Si aute rem ipsam quaeras, est, vt a veteribus Theologis definitur, rerum diuinarum scientia. Scientia vero, vt Ari¬ stoteles demonstrauit, non nisi per syllogismum quaeritur. Quod si etiam illud addimus, quod recte addi potest, nihil esse fere cuius in scriptura sacra mentio non fiat, non angelum, non animam, non acrem, non ignem, non aquam, non coelum, non tertam, concedatur profecto ve rum esse, si ornate, & eruditem haec Theologus explicare velit, Philosophiam, hoc est, rerum huiusmodi intelligentiam eum habiturum. Maximum itaque ornamentum Theo logiae tollit, qui ex ea tollit Philosophiam, qua scriptura etiam ipsa diuina, nedum humana ratio excolitur. Ac mea quidem sententia omnis institutio Theologiae, humanae rationis adiumenta desiderat, sed illa imprimis, in qua de rebus naturae disseritur. Disseritur autem de huiusmodi saepenumero. Atque vt illud omittam, quod sacra doctrina mores naturae moderationi consentaneos praescribit, vitia rationi contraria refutat, quo loco siue in schola de hisce definias, quicquam, siue populo in concione persuadeas recta, praua dissuadeas: naturae, rationis, Philoso phiae opem contemnere amentis erit: hoc tamen expeditum est, multa in sacris literis haberi, quae sine Philosophiae, Arithmeticae, Geometriae, Gcographiae, Astronomiaeque subsidijs expediri non queunt. Pleni exemplorum sunt sacri libri, cum saepe alias, tum maxime, vbi rerum naturalium, quasi miracula, quae in disciplinis humanis explicantur, a Solomone, Dauide, Iob, ac caeteris Prophetis, in diuinae, vel potentiae, vel sapientiae commenda tionem efferuntur. Quod quoniam in tertio decimo libro fuse sumus ac diligenter persecuturi, non libet in praesentia exponere. Nunc enim satis est fuisse demonstratum, rationes humanas homini Theologo non solum vtiles, sed etiam necessarias esse. Homo quippe rationem omnem tollens, Theologus ex auctoritate omnia statuens, esse terte nullo modo potest. Quo etiam magis vituperanda est rei maxime necessariae tam noxia reprehensio. Vna est enim Philosophia in rebus humanis, de cuius vtilitate, ecclesiae: scriptores, eodem omnes ore consentiunt, quanquam a Lutheranis ipsa contemnitur, & fallacia quaedam atque ostentatio esse dicitur. Qui autem hocidicunt ai aut nihil contra naturae rationem existimant dicere, aut censent se gigantum more Bellare cum dijs, id est, naturae repugnare. Si nihil existimant dissonum rationi se docere, quid cum illis disseras, qui, rationem naturalem homini Theologo eripere, non intelligunt rationi esse contrarium:Sin aduersari quidem rationi putant, errant in eo turpiter, quod homini rationali erro rem rationi aduersum suadere se posse credunt. Abeant igitur, & quoniam cum hominibus homines nec ratiocinari, nec philiosophari volunt, ei qui sit ex pecudum genere, sunt enim quidam homines non re, sed nomine, se suamque Theologiam insinuent.
On this page