Text List

Caput 16

Caput 16

Cap. Sextum decimum, Vbi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati, sacros auctores in libris Canonicis, non semper diuino spiritu fuisse locutos.

QVarta consequens fit. An auctores sacri in libris Canonicis spiritu interdum humano sine diuina & supernaturali reuelatione loquantur. Fuerunt enim viri Ecclesiastici nonnulli vt Hieronymus in prooemio super epistolam ad Philemonem testatus est, qui crede rent, non semper auctores sacros spiritum in se loquentem habuisse. Quia nec humana imbecillitas vnum tenoremSancti spiritus tam longo orationis decursu ferre potuisset: Nec dignum est Cinquiunt vt ad huius corpusculi naturales & euidentes necessitates Spiritus sancti maiestatem sine causa deducamus. Adhibent vero huius rei exempla ex epistola ad Timotheum 2. penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum. Et illud, Lucas est mecum solus: & Trophimum reliqui infirmum. & alia eiusmodi, quae passim in epistolis Pauli humanitus scripta inueniuntur. Non igitur scriptores sacri Spiritum lanctum semper manentem & in ipsis loquentem habuere. Nam, & hoc Christo domino peculiare fuit, vt Ioannis 1. cap. dicitur : super quem videris Cinquit, spiritum descendentem, & manentem super eum, &c. Confirmatur autem idem hoc argumento, maxime quod sicut Deus non deficit in necessarus, ita non redundat in superfluis, quemadmodum Aristoteles demonstrauit. Ad ea vero quae naturali lumine nota erant, non erat supernaturalis reuclatio necessaria. Quae igitur scriptores sacri viderant, & manibus attrectauerant, non diuino lumine infuso, sed humano locuti sunt.

Deinde, Apostolus in priori ad Corinthios epistoli quaedam ponit, de quibus asserit, quod domini sunt madata. Praecipio Cinquit non ego, sed dominus. Mox vero subdit, Caeteris ego dico, non dominus. Quod si Paulus ex interna reuelatione spiritus sancti omnia scriberet, profecto non diceret, ego dico, non dominus. Quoniam eiusmodi consilia, quae Deo reuelante dantur, domini sunt : Quemadmodum quae a prophetis per reuelationem dicebantur, Dei verba erant. Non enim Propheta asseruisset, hoc ego dico, non dominus.

Hanc vero argumentationem non leuiter, sed haud scio an grauissime Basilius confirmat lib. 5. contra Eunomium capite penultimo, in haec verba: Quaecunque spiritus loquitur, Dei verba sunt : & propterea oinis scriptura diuinitus inspirata, & vtilis est, quam locutus est spiritus. Nam vere id monstrat, spiritum non esse creaturam: Quoniam omnis rationalis creatura, est quando ea quae Dei sunt loquitur : vt cum dicit Paulus De virginibus autem praeceptum non habeo: concilium autem do tanquam misericordiam consecutus : his autem, qui matrimonio coniuncti sunt, praecipio, non ego, sed dominus. Et propheta, O domine, iudicia loquar ad teQuid quoniam impii prosperantur? & rursus, heum me mater, vt quid me peperisti? Nonnunquam autem dicit, haec dicit dominus. Et nonnunquam Moses, ego sum tenuis voce, & tardae linguae. Aliquando vero is ipse, haec dicit dominus, emittas populum meum, vt mihi sacrificet. Spiritus autem non sic. Nonenim aliquando sua, aliquando quae Dei sunt loquitur: id nanque creaturae est: verum omnia spiritus verba. Dei verba sunt. Hactenus Basilius. Sed & Origenes homilia 16. super numeros, sermo Cait qui apud Ionam scriptus est, & non est factus, a Iona potius quam a Deo prolatus esse videtur. Non enim semper ea, quae per prophetam dicuntur, quasi a Deo dicta suscipiantur oportet. Nam per Moysen multa quidem locutus est Deus, aliquanta tamen & Moyses propria auctoritate mandauit. Quod Dominus in Euangelijs euidentissima distinctione secer nit: cum dicit de repudio mulieris interrogatus, ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere vxo res vestras: ab initio autem non fuit sic, &c. ostendit haec & Paulus in literis suis. cum dicit de quibusdam. Dominus dicit, & non ego: & de aliis, haec autem ego dico, non Dominus. Et iterum in alijs, Praeceptum Domini non ha beo, consilium autem do. Et iterum, Quae loquor, non lo quor secundum Deum. Vnde similiter etiam in caeteris Prophetis aliqua quidem Dominus locutus est, & non Prophetae, alia vero Prophetae, & non Dominus. HactenOrigenes. Qui eandem quoque sententiam in prooemio commentariorum in Ioannem amplexus est. Et Ambros. lib. 8. in Lucam c. 16. explicans illud: Ad duritiam cordis vestri, &c. ostendit, ait, locus hic, quae propter fragilitatem humanam scripta sunt, non a Deo scripta. Vnde & Apostolus: Denuncio, inquit, non ego sed Dominus, vxorem a viro non discedere. Et infra: Caeteris, inquit, ego dico, non Dominus: Si quis &c. Hic Apostolus negauit legis esse diuinae, vt coniuigium qualecunque soluatur. Tantum Ambrosius. Cum igitur Basilius, Abrosius & Orige nes viri clarissimi, non in ea modo sententia fuerint, verumetiam scripturae sacrae testimonijs confirmauerint, ni hil erit absurdi, si nos etiam asseramus, non omnia, quae sacri auctores scripsere, Spiritus sancti afflatu scripta fuis se. Adde quod Apostolus in posteriore ad Corin. episto la, affectum se poenitentia dicit, quod illos prioris episto lae reprehensione vexarit. Rei autem semel scriptae, non alium poenitere potest, nisi eum, qui scribendo crediderit se errasse. Non igitur Paulus quaecunque ad Corinthios scripsit, diuino ea spiritu se scripsisse existimauit. Adde rursum, quod in hac etiam epistola posteriore, in quo quis audet, inquit, in insipientia dico, audeo & ego. Ministri Christi sunt Cvt minus sapiens dicoy plus ego. At blasphemum est, verba Spiritus sancti in insipientia dicta affirmare, spiritu igitur hominis Paulus ibidem locutus est. Adde etiam quod in eadem epistola, cum dixisset Apostolus se plus omnibus laborasse, correctione mox adhibita, docet parum se caute fuisse locutum. Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Praeterea si quaecunque Apostoli praescripserunt, ex diuina auctoritate ac reuelatione existunt omnia, certe illud Pauli praeceptum, quo iubet, vt Episcopus sit vnius vxoris vir, diuinum esset, non humanum. Ita fieret, vt summus pontifex in eo dispesa re non posset. Nam vt Augu. ad Ianuarium ait, quae Christus praescripsisset, ea nemo auderet variare. At, vt qui bigamus fuisset, is fieret episcopus, summus pontifex orbe etiam probante aliquando fecit: Non ergo Apostoli decreta omnia Spiritu sancto auctore praescripta sunt. Mattheus insuper memoria lapsus est, nam pro Tacharia Hieremiam posuit, & Marcus item, cum in Esaia scriptum affirmet, quod in Malachia scriptum est. Et cum rursum ho ra tertia narret Dominum crucifixum, qui hora fere sex- ta a Pilato iudicatus est, vt Ioan. c. 19. dicitur. Qua ex re sit, vt non semper in omnibus Euangelistae scribenti Spiritus sauctus affuerit. Praeterea Lucas capite Euangelij ter tio dicit Cainam filium fuisse Arphaxad, Salec autem fialium Cainam. Constat vero Genes: cap. 11. Salec non Arphaxad nepotem fuisse, sed filium, nullamque, inter hos ne diam generationem intercessisse. Superflua igitur est in genealogia Christi vna generatio, atque adeo non est instin ctu. Sancti spiritus apposita. Lucas denique idem Acto. 7. multa refert, quae spiritu afflante referri non poterant. Vt est illud primum, quod Ioseph accersiuit, omnem cognationem suam in animabus 75. At bene. 46. & Exod. 1. septuaginta solum animae enumerantur. Nec vero dict potest, Stephanum Iosephi eos etiam filios supputare, qui nati sunt postea. Et per anticipationem aut prolepsim hos cum illis simul 75. dicere. Eos enim Iosephus accersire no potuit. Dicit autem Lucas Ioseph 75. animas, accersisse, Il lud grauius est, quod deinde subijcitur, Iacob & Patriarchas tanslatos fuisse in Sichem. Cum Iosephus 2. anti. lib. c. 8. fratres Ioseph affirmat conditos esse in Hebron, qua in re non aliud scribere credendus est, quam quoda maioribus per manus traditum vulgo etiam tenebatur. Prae terquam quod Lucas hic aperte dicit Patriarchas sepultos esse in sepulchro, quod emit Abraham. At qui certum est, Abraham in Hebron emisse sepulchrum Gene. 23. Tertium vero multo difficilius est, quod rursum addit, Abra ham sepulchrum emisse a filijs Emor, filij Sichem. Iacob si quidem a filijs Emor agri partem emit, vt Gene. cap. 33. scribitur. Abraham aute non a filijs Emor, sed ab Ephron filio Sohar, speluncam emit duplicem, quod Genes. cap. 23. non obscure traditum est. Quid ? quod Emor Lucas dicit filium fuisse Sichem, cum Genes. 33. contra dicatur Emor patrem Sichem fuisse non filium. Frustra ergo, vt videtur, asserimus nihil in sacris esse libris, quod non idem spiritus afflatu scriptum sit. Verum a contraria parte illud facit, quod si in libris Canonicis aliqua humano more & spiritu, vel scripta, vel commemorata fuissent, nihil obsta re videretur, quo minus in ijs aliquod mendacium esset. Iam si errorem aliquem in scripturis sacris agnoscimus, earum auctorem Spiritum 8. esse quis credet?

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16