Text List

Caput 1

Caput 1

DE HVMANAHiSTORIAE AyCTORE TTTLGVAE pOoSTREMO L0CO 2sT posLa LIBBR vM ba CIMVS caput primum.

SVperiorem locum vix dum finiera, & ecce nuntius affertur, parentem meum charissimum Viennae diem extremum obiisse. Eo vero audito nuntio, si motum me negem, q id recte facia, viderint sapientes: sed certe mentiar. Motus sum enimtali parente orbatus, qualis, vt arbitror, apud mortales reliquus nullus est. Cum autem ego illi meas has lucubrationes nuncuparem, scilicet a laboribus, quos eius potissimum causa susceperam, aliquandium cessatum est. Mihi enim ante ita iucunda huius libri confectio erat, vt non modo omnes abstergeret laborum molestias, sed efficeret labores molles etiam & iucundos. At vero postea nihil omnino erat, quo taedium & cura leuaretur. Etenim viuo patre, cum de locis theologicis aliquid vellem scribere, ille mihi occurrebat non eo solum dignus munere: sed in cuius etiam nomine vigiliae nostre gratius apparerent. Nunc autem, quem similem inuenturus sum, vt patris loco substituam: Solebam mihi equidem charissimum parentis vultum sistere. Et quotiescunque scribendum erat, aue ego eram cum illo, aut ille mecum. Ille addebat aculeos, ille torpentem ex- eitabat: illeme oscitare quidem me sinebat. Tanta erat in absentem etiam patrem reuerentia. At modo opus coeptum persequi cupienti aqua haeret, vt aiunt, nec quicquam conor, vbi non labascat animus victus quam cito. Longo enim a me ille spacio seiunctus, non minus mihi dereliquit moriendo doloris, quam afferebat viuendo laetitiae. Sed cum accepto vulnere otium mihi magnum insperatumque contigerit, nihil autem agere animus nec deberet, nec posset, ad postremum locum omnino appellendus fuit. ne res bene & vtiliter inchoata, eius morte interciperetur, qui etiamnum e superis vigiliarum mearum munus exigit. Nec vero dubitem ego quaerenti, cui scribam, respondere: Patri meo scribo, qui me non ipsi haec tantum modo dare voluit, sed etiam alijs prodere. Quanta igitur apud Theologos sit historiae humanae & vtilitas, & aucto ritas, explicaturi modo sumus. Orabit autem sine dubio Pater, vt quod iter illo in terris cogente carpsimus, eodem nunc e coelis fauente peragamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1