Text List

Caput 1

Caput 1

DE OCTGVO Loco., OVI RMTIONIS MATVRALISARGVMEMTA continet, Liber Nonus. caput primum.

SEquitur vt doceam, quidnam argumentorum ratio naturalis Theologo suppeditet, quod in octauo loco me acturum pollicebar. Agam autem, quantum res ipsa patietur breuissime. Est enim hic locus late patens, & quanquam non est theologiae proprius, sed alienus, magnus tamen est, & cum ab scholasticis reliquis, tum a Diui Thomae familia excultus vberrime. Non quod de loci huius aut vi aut vsu quisquam adhuc scholae theologus disputauerit, sed quod vniuersi philosophiam, caeterasque naturali ratione partas disciplinas, vel in scolam Christianam inuexerint, vel certe ab aliis inuectas excoluerint, pro sua quidem facultate quisque, sed in theologorum, vt ita dicam, grege sine controuersia. D. Thomas excelluit. Principio autem in huius loci tractatione duos errores contrarios fugere debemus. Vnum eorum qui vsque adeo argumentis a ratione ductis addixerunt se, vt siue disputent seu scribant, scripturam sacram sanctorumque patrum libros ne legisse quidem videantur. Qui parum illis dissimiles runt, quos Euseb. lib. 5. histor. eccle. postremo capite commemorat, in tantum stultitiae prolapsos, vt si quis sermonem de scripturis proposuisset, illi e contrario proponerent: vtrum ille sermo, de quo agebatur, coniunctum an separatum genus syllogismi faceret. De quibus rursum Eusebius, derelinquentes, ait, sanctas scripturas dei, geometriam tractant, & qui vere de terra sunt, de terra¬ loquuntur: & ideo eum, qui de sursum est, & de coelis venit, ignorant. Denique Euclides apud eos vel maxime in Geometriae disciplinis viget. Sed & Aristoteles & Theophrastus ab his in admiratione habentur: Galenus vero a nonnullis eorum. adoratur etiam. Ac fuisse olim in ecclesia nonnullos, qui rationem auctoritati prae ferentes, rem theologicam syllogismis absoluerint: Au gustinus in epistola ad Dioscorum, numero 56. Bernadus quoque epistola i89. testes locupletissimi sunt Hoc vero saeculo fuisse etiam in academiis multos, qui omnem ferme theologiae disputationem sophisticis ineptisque rationibus transegerint, vtinam ipsi non uisssemus experti. Egit autem diabolus, quod sine laclrymis non queo dicere, vt quo tempore aduersum ingruentes ex Germania haereses, oportebat scholae Theologos optimis esse armis instructos, eo nulla prorsus haberent, nisi arundines longas, arma videlicet leuia puerorum. Ita irrisi sunt a plerisque, ac merito irrisi, quoniam verae Theologiae solidam effigiem nullam tenebant, vmbris vtebantur, easque ipsas vtinam sequerentur. Feruntur enime scripturae sacrae principiis, cuius isti vel vmbras non sant assecuti. Quocirca homines verbotenus in Theologia magistri, pugnauere illi quidem aduersum ecclesiae inimicos, sed valde tamen infeliciter. Male enim se res habet, cum quod ingenio, & eruditione effici debet, id tentatur a viris, qui & ingenio parum valent, nec sunt admodum eruditi. Errabant illi autem a principio statim studiorum suorum. Cum enim facultates eas, quae linguam expoliunt, mirum in modum neglexissent, cumque sese in sophistica arte torsissent diutius, tum demum ad theologiam aggressi, non theologiam, sed sumum theologiae sequebatur. Quod si vituperandi sunt, qui per ignorantiam errauerunt, quid de iis existimanuum est, qui volentes & prudentes in errorem inciderunt? Nam cum rem perditam & collapsam sua restituere auctoritate deberent, tempori, vt inquiunt, seruientes, non modo sophismata non profligarunt, verum etiam auxerunt. Quae nimirum cum a philosophia, tum vero magis a theologia tollenda sunt, eaque argutandi ars, quae vult illa quidem videri se esse Dialecticam, sed abest ab ea, distatque plurimum. Dialectica enim est locata in peri tia vsuque partiendi, finiendi, argumentandi, id quod Theo logo est pernecessarium, sophistice autem nihil habet nisi argutationes vanas, quarum nullus in Theologia fructus est. Quin adeo nulla pernicies Theologiae maior inueniri potest, quam in sophismatum faece simulatio Theolegiae. Ex quo illa absurda nascuntur, vt sophistae Theologi esse videantur. Quod si quem etiam ista delectant, ne bellum omnino indixisse videar sophismatibus, quorum est etiam fortasse quidam modus, non intelligo, quid causae fuerit viris doctis, vt sub Dialecticae nomine exponibiles, obligationes, insolubiles, reflexiuas, aliaque id genus monstra in scholam intulerint, de vsu autem Diaiecticae non fecerint ne verbum quidem vllum. Nonne igitur sunt illa pueris vtilia? sint. Nam nos quoque sophistae fuimus aliquando, sed obsecro, ita vtilia habeantur ista, non vt ornamenta virorum, sed vt exercitamenta puerorum. Atque vel ipsi pueri intelligant, sophismaxum breuem quendam ludum esse oportere, aliumque vsum a Dialectica requirendum, Philosophiae Theologiaeque maxime necessarium. Verum haec hactenus. Iam ad propositum reuertamur. Qui igitur Theologiae dogmata humanis metiuntur argumentis, nec ea, quae a ratione ducuntur, volunt praeponderari auctoritate, hi primum omnem vim Theologiae & grauitatem amittunt, deinde faciunt, vt Theologia detracta auctoritate non solum contemnatur, sed ne Theologia quidem sit. Nam si vera & legi tima Theologia est, a fide descendat oportet, vbi huius facultatis propria principia resident, quemadmodum in huius operis initio constituimus. Fides autem tota, scripturatum & ecclesiae auctoritate continetur. Quamobrem satis exploratum habere possumus, que male valeant, ij de re Theolo gica aut scribere aut disputare, qui sacros libros, Aposto orum traditiones, conciliorum dogmata, iuris pontificij decreta, sanctorum veterum doctrinam, vel reijciunt vel ignorant. Itaque hoc quidem opinantium genus pellatur e medio, est. n. totum improbabile & impium, qui opinantur aptiora theologo ea argumenta esse, quae ex ratione, quam ea, quae ex auctoritate ducantur. Rebus enim ante dictis aperte intelligitor, cum deDeo presertim diuinisque, mysterijs disputatio :neidit, argumentis philosophiae praeponenda esse argumenta, quae pertinent ad Dei fidem, qua nihil Theologo debet esse antiquius. Sed prioris hu ius erroris leuitas, quoniam facile deprehenditur, non est pluribus refutanda.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1