Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 3
SAnctorum auctoritas, siue paucorum siue plurium, cum ad eas facultates affertur, quae naturali lumine continentur, certa argumenta non suppeditat: sed tantum pollet, quantum ratio naturae consentanea persuaserit. Primum quidem, quoniam sancti auctores non erant adeo soliciti in Philosophiae dogmatis perserutandis, quin philosophorum libros, vt totos sese diuinae sapientiae dederent, aut valere sinebant, aut etiam interdum a limine salutabant. Gregorius quippe Nazanzenus & Basilius tredecim annos, omnibus libris seculiarium remotis, solis diuinae scripturae voluminibus operam dedisse referuntur a Ruffino, libro ecclesiasticae historiae suae secundo cap. 9. & Hier. in prooemio commentariorum. 3. lib. super epistolam ad Galat. plusquam quindecim annisunt, inquit, ex quo in manus meas nusquam gentilium literarum quilibet auctor ascendit: & si quid forte inde dum loquimur obrepit, quasi antiqui per nebulam somi ni recordamur. Et de studijs nostrorum paulo post, quotusquisque, ait, nunc Aristotelem legit? quanti Platonis vel libros nouere vel nomen, vix in angulis ociofi eos Senes recolunt. Rusticanos vero & piscatores nostros totus orbis loquitur, vniuersus mundus sunt. Hacte nus ille. Plura, exempla non quaero, cum manifestius, hoc sit quam vt pluribus indigeamus.
Accedit quod ex sanctis antiquis nonnulli Physicen& Metaphysicen vel non habuere quidem, vel certe leuiter attigerunt. Alij vero magna ex parte fuere Platonici, priusquam conuerterentur ad fidem. Quamobrem cum in Philosophiae quaestiones incidunt, aut vulgi & Rhetorum opiniones sequuntur, aut etiam quas a Platonicis acceperant, in Christianorum scholam inuehunt. Ita viri docti errores forte quosdam Cquod ad Philosophiam quidem humanam attinet in sanctis antiquis deprehendunt. Atque huius rei exempla proferre facillimum esset, sed non libet etiam in his paruis, maiores nostros designare.
Secunda conclusio. Vnius aut duorum sanctorum auctoritas, etiam in his quae ad sacras literas & doctrinam fidei pertinent, probabile quidem argumentum subministrare potest, firmum vero non potest. Ita despicere, & pro nihilo habere impudentis erit: suspicere, & habere pro certo, erit omnino imprudentis. Atque hanc conclusionem demonstrat ratio illa manifesta, cui nulla proi sus via occurri potest. Quod cum sanctorum quisque, his duntaxat exceptis, qui libros canonicos ediderunt, spi ritu fuerit humano locutus, & aliquado vel in eo errarit, quod ad fidem spectare postea demonstratum est, aperte constat ex huiusmodi auctoritate exploratam fidem fieri non posse. Quo in loco admonendi sunt, hi qui praeceptis Theologiae nullis acceptis, post bonas, quas vocant, literas, statim ad sanctorum veterum lectionem appellunt animum.
Non enim quaecunque ibi legerint, ea sunt probanda omnia. Nec quenquam hoc errore duci oportet, vt si quid Ambrosius aut Hieronymus contra morem doctrinamque huius temporis fecerint locuti ve fuerint: idem sibi arbitretur licere.
Primum, quoniam res nonnullae non erant tunc adeo in ecclesiae definitae, vt nunc esse videmus. Deinde, quoniam magnis illi & diuinis bonis quandam licentiam faciendi dicendique assecuti sunt, quae non est passim cuilibet permittenda. Atque etiam si nostra hac aetate illi fuissent, quaedam profecto aliter & facerent & loquerentur. Quid: quod, vt ante dicebamus, in rebus quoque ipsis, quae ad fidem attinent, sancti nonnunquam errauere? a quibus si ne transuersum quidem vnquem discedendum sit, necesse est sane in magnos quandoque errores, fidei etiam aduersos incurrere.
At Gela. 15. distinct. deere. cap. sancta Romana probat opuscula Cypriani, Chrysostomi. Gregor. Nazanzeni, Basil. Ambrosij. Nihil ergo in his fidei catholicae contrarium reperitur. Alioqui cur Ruffini opera non eodem modo ibi probata sunt, sed potius reprehensa: quod Hieronymus eum in quibusdam de arbitrij libertate notauit 2 Cut item Origenis libri damnantur, non etiam Ambro, aut Cypria. si hi quoque in nonnullis fidem orthodoxam contra dixerunt: Aut igitur damnentur omnes, in quibus error aliquis doctrinae sanae contrarius inuenitur, aut probentur omnes quamlibet vno, & item altero errore sint aspersi. His videlicet argumentis Gloss. 9. dist. decre. docet, ea. D. Aug. testimonia, quibus certa fides ve teribus derogatur, intelligenda esse secundum illa tempora, cum scripta sanctorum patrum authentica non erant, libet enim verba Glossae vsurpare. Sed hodie, inquit, iubentur omnia teneri vsque ad vltimum iota. Verum hic error ab alijs confutatus non desiderat orationem meam, Quid enim? An hoc agere Gelasis voluit, in veterum libris non esse quicquam erroris: Atqui laterem, vt aiunt, lauerit quisquis isthuc conetur. Hanc si quidem foelicitatem Deus in solis diuinis voluminibus inesse voluit, quemadmodum Aug. grauissime ac verissime tradidit. Caetero qui nemo quantumuis eruditus & sanctus non interdum allucinatur, non alicubi caecutit, non quandoque labitur. Sanctus vero is fuit, qui credidit ab haereticis baptizatos esse rebaptizandos. Sanctus fuit, qui inChristi corpore & sensum poenae & dolorem fuisse negauit. Sanctus fuit, qui in Chiliastarum dogma descendit. Sanctus fuit, qui viro ob adulterij culpam vxorem repudianti alterum ma trimonium concessit. Sanctus fuit, qui animis piorum vsque ad iudicij diem veram foelicitatem ademit. Sanctus fuit, qui animam hominis ex traduce esse putauit. Sanctus fuit, qui animam Adae ante corpus fuisse editam opinatus est. Sancti fuere, qui angelos multis ante mundum corporeum aeternitatibus creatos esse existimarunt. Atque horum opuscula a Gelasio comprobata sunt. Hos ego tamen reuerentiae causa proprijs nominibus non appelloMalo enim antiquitati sanctitatique parcere, quam otioso lectori facere satis. Legentur itaque a nobis patres veteres, cum reuerentia quidem, sed vt homines, cum delectu atque iudicio. Quod si quis aliter sapit, nec sanis consialijs acquiescit, hic iam non sanctorum religione, sed sui ipsius amore capitur: & sub veterum nomine nouas opinationes inuehere. conatur. Qua de re Vincentius Lirinen. Orerum, inquit, mira conuersio. Auctores eiusdem opinionis catholici, consectatores vero haeretici iudicantur. Absoluuntur magistri, condemnantur discipuli. Quod quidem mihi diuinitus promulgatum videtur esse iudicium, propter eorum maxime fraudulentiam, qui cum sub alieno nomine haeresim concinnare machinentur, captant plerunque veteris cuiuspiam viri scripta paulo inuolutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo congruant: vt illud, quod proferunt, nec primi, nec soli sentire videantur. Quorum ego nequitiam odio dignam iudico. Quod sancti cuiusque viri memoriam, tanquam sepultos iam cineres, prophana manu ventilant, & quae silentio operire oportebat, rediuiua opinione diffamant, sequentes, omnino vestigia actoris sui Cham, qui niuditatem venerandi Noe non modo operire neglexit, verum quoque irridendam caeteris enunciauit. Longe aliter fratres illi fui, qui nuditatem ipsam reuerendi patris nec suis temerare oculis, nec alienis patere voluerunt: sed auersi, vt scribitur, texerunt eum. Quod est, erratum sancti viri nec ad probasse, nec prodidisse. Hactenus ille. Ac rursum. Quid, inquit, si in ipsa vetustate duorum, aut trium error deprehendatur? Curabimus omnino, vt paucorum inscitiae vniuersalis concilij decreta praeponantur. Quae si desint, collatas inter se maiorum sententias lector consulat eorum, qui diuersis licet temporibus, & locis, in vnius tamen ecclesiae catholicae communione ac fide permanentes, magistri probabiles extiterunt. Et quidquid non vnus aut duo tantum, sed omnes pariter vnoendemque consensu, aperte, frequenter, perieueranter tenuisse, scripsisse, docuisse cognouerit: id sibi quoque intelligat absque vlla dubitatione credendum. Haec Vincentius Lirinen, non minus prudenter quam vere dicit. Quibus ex rebus Caluini calumnia facile retunditur, qua apud regem Galliae Franci scum, vt Lutheranorum impudentiam excusaret, Catholicorum innocentiam traduxit. Cu enim Lutheranis verissime ac grauissime obijceretur, quod patrum essent vbique & contemptores & aduersarij: mul ta, ait Caluinus ignorarunt sancti illi viri, saepe inter se conflictantur, interdum etiam secum ipsi pugnant. Tum deinceps quotquot patrum errores colligere potuit, falso etiam illis affictos, enumerat, quaeritque cur nos item a patribus discedamus? Nos autem. Diui Augustini partitione primum vtimur, qui libro aduersus Iulia. 1. capit. 2. alia sunt, inquit, in quibus inter se aliquando etiam dodissimi atque optimi regulae Catholicae defensores, salua fideicompage non consonant: alia vero, quae ad ipsa fidei pertinent fundamenta. In prioribus illis a patribus nos quandoque discedimus: in posterioribus LutheraniAc nos quidem modeste ac reuerenter oculos a patrum errore auertimus?: Lutherani autem patres, aut irridendos, aut certe despiciendos propinant. Deinde nos ab vno interdum aut altero patrum dissentimus: at Luthe rani ab omnibus consentientibus saepe dissentiunt. Aliud est autem vnius, aut duorum sanctorum priuatum dogma repellere, quod hac secunda conclusione aliquando licere dicimus, aliud vero contra omnium communem fidem & doctrinam dicere, quod quatenus liceat & quomodo, sequentibus conclusionibus demonstrabitur. Si prius tamen explicatum fuerit quid sibi ecclesia velit, cum sauctorum patrum libros approbat. Id nanque a nobis in hac forte disputatione desideratur. Nodum enim argumenta diluimus, quae illius Glossae opinionem confirmabant.
Ecclesiastici auctores etiam probatissimi non eodem gradum & loco sunt omnes. Nec magnopere conandum est eorum hic stultitiam refellere, qui libris canonicis Hieronymi, aut Augustini opuscula aequarint. Quemadmodum autem res a Deo conditae probatae, quidem fuere vniuersae Cvidit enim Deus cuncta, quae fecerat, & erant valde bona sed rerum Variae differentesque naturae non eundem locum, vim, stabilitatem accepere. Nam sunt corpora coelestia & corpora terrestria. Sed alia quidem coelestium gloria, alia antem terrestrium. Alia claritas selis, alia lunae, alia stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. 1. Corinth. 15. Sic sane scriptores ec clesiastici probati sunt, qui scilicet Spiritus sancti illustrati luce ecclesiam ipsi illustrarunt. Sed alia tamen claritas Matthaei, alia Hieronymi, alia Isaiae, alia Ambrosij. Atque auctores canonici, vt superni, coelestes, diuini, perpetuam stabilemque constantiam seruant. Reliqui vero scriptores sancti inferiores & humani sunt, deficiuntque interdum, ac monstrum quandoque pariunt, praeter conuenientem ordinem institutumque naturae. Quinergo probatur Eusebius Caesarien. episcopus? Quin Ruffinus? Quim Origenes? Nam & hi ecclesiam Christi suis literis illustrarunt. Nempe aliud fuit errare in rebus obscuris, & quae non erant eo tempore explicatae ac definitae: aliud in apertis, &quae tunc etiam in ecclesia firmissime credebamtur. Illud aut Cypriano, aut Ambrosio, aut Augustino accidit: hoc Origeni, Eusebio ac Ruffino. Cyprianus item, Ambrosius, Hieronymus in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deuiarunt, nec ab eius fideli praedicatione seiuncti sunt, sed communionis ipsius gratia semper fuere participes, vt Gelasij verbis etiam vtamur, at Otigenes deseruit vnitatem, & fons Arrij iure ac merito existimatus est. Hine schismaticus a Gelasio dicitur. Hinc etiam Eusebius Origenis laudator nimius, Arrij fautor acerrimus reprehenditur. Nam Ruffinus vir alioqui reliniosus, praeterque quoe in libero arbitrio re videlicet manifestissima errauit: Origeni Origenisque discipulis vehemen ter fauisse conuincitur. Fuit aurem ecclesia semper non solum cauta, sed etiam acris & seuera in Origenistas, vt a quibus grandem in doctrina ecclesiastica peste fuerit experta. Sed de secun. conclu. satis. Iam pergamus ad reliquas.
Tertia conclusio. Plurium Sanctorum auctoritas, reliquis licet paucioribus reclamantibus, firma argumenta Theolo go sufficere & prestare non valet. Id quod ex secundo argumento ante posito satis ostenditur. Angelos quoqe esse corporeos, Augustinus ac pauci quidam alij inter veteres sanctos asseruerunt: & quamuis opinio haec falsa sit, sed tanquam fidei aduersa ex communi veterum sententia euinci non potest. At Thomas Vyalden: in prooemio do ctrinalis fidei antiquae docet, quo maior pars patrum ab Apostolis senserit, id esse catholicae ecclesiae fidem. Idem quoque Vincen. Lirin. tradit in lib. aduers: propha: nouatones. Vera sunt haec, non inficior. Sed tunc, cum vnius aut paucorum contrariam sententiam ecclesia penitus ex- plosit: vt illorum qui putarunt ab haereticis venictes esse iterum baptizandos: illotum etiam, qui Melchisedech non homine quempiam, sed Spiritum 8. esse dixerunt. Vtrunque. n horum post ea tempora ecclesia semper exborruit. Porro autem si vnius, aut paucorum opinatio non fuerit ab ecclesia reiecta, tum plurimorum auctoritas, quemadmo dum diximus, nihil certum, firmumque conficiet. De tertia igitur conclusione hactenus, Quarta conclusio, Omnium etiam sanctorum, auctori¬. tas in eo genere quaestionum, quas ad fidem diximus minime pertinere, fidem quidem probabilem facit: certam tamen non facit. Quam ego conclusionem postremo illo argumento abunde probatam existimo. Quod enim ea controuersia non sit ex illarum numero, quae catholicam fidem, aut promouere, aut immouere possint, vel ex eo perspicuum est: quod beatam Virginem a peccato originali fuisse penitus liberam, e libris sacris iuxta germanum literae sensum nusquam habetur. Quinimo lex generalis in eis traditur, quae vniuersos filios Adam, carnali scilicet propagatione creatos, sine vlla exceptione complectitur. Nec vero dici potest, per traditionem Apostolorum id in ecclesiam descendisse. Cum huiusmodi traditiones non per alios, quam per episcopos illos antiquos, & sanctos auctores Apostolis succedentes, ad nos vsque peruenerint. At constat, priscos illos scriptores non id a maioribus accepisse. Traderent enim bona fide & ipsi poste ris suis. Non igitur ad fidem illud attinere potest, quod neque in sacris literis, aut Apostolorum traditionibus in uenitur, neque ex eis certa valet connexione confici. Caeterum, quo opposita etiam assertio, hoc est, D. Virginem peccatum originale a parentibus contraxisse, non sit in mumero dogmatum catholicorum, manifestissime colligitur ex eo, quod a lege vniuersali per singulare priuilegium vnam Dei matrem excipere, sacrarum literarum fidei nullo pacto aduersum est. Alioqui cum sacrae literae in vniuersum clament, non videbit me homo & viuet, Deum nemo vidit vnquam, qui Paulum aut Moysem excepisset, sacras li teras contra pugnasset. Atque ea causa est, nisi toto. coelo animus meus errat, quamobrem nec Sixtus 4. necconcilium Lateranen. sub Leone 10. nec synodus Tfiden, sub Paulo & Iulio tertijs inchoata, eam quaestionem definierunt. Neutram enim ex illis opinationibus, poterant tanquam dogma catholicum approbare. Ita is errauit, qui asseruit, erroneum esse, aliquem praeter Christum a lege illa originalis peccati liberare. Errauit ac multo etiam magis Basiliense concilium, cum definiuit, doctrinam illam, quae docet beatam virginem Mariam nun¬ quam originali subiacuisse peccato, tanquam consoram acripturae sacrae ac fidei catholicae amplectendam fore, nullique de caetero licitum esse in contrarium docere. In pari quippeerrore versantur, qui alterutram partem ad catholicam fidem attinere posse credunt. Difficile est hoc dicere. Gredo, si in concione quaeratur, at hoc loco & disputatione facillimum. Non enim hic cum Vulgi imperitia certamus, sed eos instituimus, qui verae germanaeque Theologiae solidam & expressam effigiem tenere cupiunt, nec fugientes vmbras persequi. Proposirum est autem, Veri reperiendi causa, & contra nostros & pro alienis etiam dicere: &, cum res postulat, vtrosque nullius accepta persona reprehendere. Atque in eo opere maxime, quod ad ecclesiae publicam vtilitatem cudimus, priuatis non debuimus affectibus inseruire. Nec deerunt post haec etiam ex viris plane doctis, qui me obiurgent, erunt etiam qui vituperent: quod in quaestionem multis nominibus inuidiosam consulto & cogitato, inciderim, vt rem alias grauissimam nullius in Christiana religione esse momenti asseuerarem. At ego, & beneuolos obiurgatores placare, & inuidos vituperatores confutare possum: vt alteros reprehendisse poeniteat, alteri didicisse se gaudeant. Non mihi, fateor ingenue, alia via patuit ad illud Erasmi argumentum eludendum, quo sanctorum auctoritatem acute ille quidem tentauit eludere. Nec fuit integrum, quod haereticis semper proprium fuit, antiquorum patrum libros corrumpere, & bonam etiam partem voluminum detiuncare, vt ore saltem reclamate, licet conscientia possem, Bernardum, Augustinum, Ambrosium, aliosque item patres in ea fuisse opi nione negare. Quid enim prodest, si verum scire cupis, sauctorum testimonia membranis inscripta radere, cum animo insculpta abolere non possis? Porro, si vt sanctorum auctoritatem in doctrina catholica tueremur, quod erat ecclesiae Dei apprime necessarium, quorundam opinationes, ne dicam factiones, asseruimus non esse ad fidem & mores necessarias, quid est, per Deum obsecro, quod nos ea de re valeat quisquam aut admonere amicem, aut inimice insectari? Atque haec quidem hactenus in quartae conclusionis confirmationem dicta sint. In quaetiam causa habemus testem satis idoneum & grauem Vin cent. Lirinen: in libro aduersum prophanas nouationes. Vbi antiqua, ait, sanctorum patrum consensio non in om nibus diuinae legis quaestiunculis, sed solum in fidei regula, magno nobis studio & inuestiganda est & sequenda. Id quod quinta conclusione explicandum est. In qua, quoniam huius loci cardo vertitur, & si multa praetereunda, multa tamen dicenda sunt, & ad cognitionem saerarum literarum vtilissima, & ad scholae vsum necessarias.
Quinta igitur conclusio est. In expositione sacrarum literarum communis omnium sanctorum veterum intellipentia, certissimum argumentum Theologo praestat, ad Theologicas assertiones corroborandas. Quippe cum sanctorum omnium sensus Spiritus sancti sensus ipse sit. Quam ego conclusionem magnis quidem argumentis confirmaturus sum, & quae, nisi me fallit animus, controuersiam decernere ita possint: vt inter catholicos vltram referri quaestio nequeat. Aggrediar autem ad eam rem, si prius pauca quasi de fama Caietani dixero. Ego virum hunc, vt saepe alias testatus sum, semper feci maximi. Plurimum enim ecclesiam Christi siis literis iunit. Longum est autem hominis commendare siue eruditionem, siue ingenium: molestum etiam vniuersa ipsius opera commemorare. Illud breuiter dici potest, Caretanum sum mis aedificatoribus ecclesiae parem esse potuisse, nisi quibusdam erroribus doctrinam suam quasi cuiusdam leprae admixtione foedasset, & vel curiositatis libidine affectus, vel certe ingenij dexteritate confisus, literas demum saeras suo arbitratu exposuisset, foelicissime quidem fere, sed in paucis quibusdam locis, acutius sane multo que foelicius. Nam & vetustae traditionis parum tenax, & in sanctorum lectione parum quoqe versatus, libri signati mysteria ab his noluit discere, que non suo sensu illa, sed maio rum traditione, vera. s: verbi Dei claue, aperuerunt. Ita, quum plurima scripsisset egregie, vertit ad extremum oia, & nouis quibusdam scripturae expositonibus aliorum, que vel grauissime dixerat, aut eleuauit, aut imminuit certe auctoritatem. Inuitus quidem facio, vt doctissimum virum nomine etiam expresso reprehendam, sed, cum nominis ac gloriae celebritas hoc loco a Lutheranis obiiceretur, notandam temeritatem putaui. Atque error, in quem incidit, est eiusmodi, vt eum ego submouere omni ratione debeam, nec sine summi tamen viri aperta reprehensione possim. In initio siquidem commentariorum in Genesim, si quando, inquit, occurrerit nouus sensus textui consonus, quamuis a torrente doctorum sacrorum alienus, aequum se praebeat lector censorem. Et Paulo post, nullus, ait, detestetur nouum sacrae scripture sensum, ex hoc quod dissonat a priscis doctoribus, non enim alligauit Deus expositonem scripturarum sacrarum priscorum doctorum sensibus: sed scripturae ipsi integrae sub catholicae ecclesiae censura. Alioqui spes nobis & posteris tolleretur exponendi scripturam a sacram, nisi transferendo, vt aiunt, de libro in quinter¬i num. Hactenus ille. Ac re vera sequi maiores nostros per omnia & in illorum vestigiis nos quoque pedes nostros figere, vt pueri faciunt per lusum, nihil videtur esse aliud, quam ingenia nostra damnare, iudicio nos priuare nostro & facultate inquirendae veritatis. Sequamur veteres, bene habet, sed vt duces non vt dominos. Non enim fidei nostrae dominaturi sunt, nec illis ita debemus, esse addicti & mancipati, vt sacris literis exponendis nullum habeamus arbitrium. Hoc scilicet argumento Caietanus moueri potuit, vt quintae conclusioni aduersaretur. Na Lutherus crassioribus coniecturis commoueri solet. In prologo siquidem assertionis suorum articulorum, patrum auctoritate dicit nemine esse cogendum, quod in omnium scriptis multi inueniantur errores, saepe sibijpsis pugnent, laepe inuicem dissentiant, & scripturas torqueant. Leges autem interpretandi verbi Dei nullas patitur. Quod verbum Dei non debeat esse alligatum, sed liberum. Quodque eiusdem sit leges condere & interpretari. Quare homines legum quidem humanarum certos interpretes esse posse, diuinarum autem nullo modo. Hanc eandem sententiam tenuit Vuicleffus apud Thomam Vualden. lib. doct. fi. anti. doctrin. 3. eandem quoque Petrus Abailardus tenuit in ipso statim suarum disputationum exordio: vt auctor est Diuus Bernardus in epist. ad Innocen. numero 19O. Ecclesiasticorum doctorum, inquit Bernardus, vnam omnium de hac re Petgus Abailardus dicit esse sententiam, & ipsam ponit ac spernit, & gloriatur se habere meliorem, non veritus contra praeceptum sapientis trasgredi terminos antiquos, quos posuerunt patres nostriIn eadem etiam erroris naui fuere Arius, Nestorius. Eutyches. Dioscorus, vt septima synodo actio. 1. Anathematismo 7. Basilius ipse fatetur. De Ario certe eiusque discipulis habes testem Alexandrum Alexandriae episcopum lib. 1. histo. tri. cap. 14. Nestorius autem dum eloquens fuisset, & se putaret doctum, libris antiquorum interpretum dedignabatur incumbere, omnibusque se meliorem putabat esse, vt lib. 12. hist. trip. cap 4. refertur. Eadem etiam via ingressus est Paulus Samosatenum, Eusebio auctore lib. 7. ecclesiasti. historiae, c. 26. Seueriani quoque eadem via ingressi sunt, vt idem Euse. lib. 4. eccle: histo. c. 29. testatur. Quid vero Vincentius Lirinen, aduersus prophanas nouationes de Origene referat, non pigebit adscribere: vt vel hoc vno exemplo viri pii sacris literis exponendis discant esse modesti. Cum igitur is auctor Orioenis ingenium, eruditionem, eloquentiam, virtutesque alias admirabiles extulisset hic idem, ait, tantus ac talis, dum gratia Dei insolentius abutitur, dum ingenio suo nimium indulget, sibique satis credit, cum paruipendit antiquam Christianae religionis simplicitatem, dum se plus cunctis sapere praesumit, dum ecclesiasticas traditiones & veterum magisteria contemnens, quaedam scripturarum capitula nouo more interpretatur, meruit vt de se quoque diceretur: si surrexerit in medio tui propheta, &c. Deute. 13. Haereticorum itaque & schismaticorum communis fuisse videtur Caietani illa sententia. Nec ego hic tamen haereticos volo argumentando reuincere. Quid enim illis facias, qui eadem impudentia & apostolicae sedis iudicia, & conciliorum dogmata, & apostolorum traditiones, & sanctorum omnium doctrinam contempsere: Aduersus Caietanum omnis oratio suscipitur a nobis, qui, vt erat ingeniosus, nostras rationes, expenderet: vtque erat pius, auditis grauissimis testimoniis mi¬ nime refragaretur. Atque nobis vnum sat erat, ita nobis maiores nostros tradidisse. Sed Caietanus auctoritatem contemnit, ratione pugnat: patietur igitur rationes meas cum sua ratione contendere. Quanquam a philosophis quidem rationem philosophicae conclusionis iure forsitan postularis, in sacrarum autem literarum intelligentia maioribus nostris debes, nulla etiam ratione reddita, credere: & quas sententias de lege, de fide, deque religione ab illis accepisti, defendere. Ego vero eas defendam semperque defendi. Nec me ex eo sensu, quem a patribus accepi, vllius vnquam ratio, aut docti, aut indocti mouebit. Sed age ratiocinemur, ostendamusque in expositione sanctarum scripturarum concordem antiquorum sensum esse tenendum, si volumus esse catholici. Sed prius tamenquid maiores nostri de ea re senserint, explicemus. Quamdo enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo quid didicerim, non modo Theologorum ratiocinationibus, verum etiam testimoniis antiquitatis.
Clemens in primis ad discipulos Hieroso. Relatum est inquit, quosdam docere, non secundum traditionem patrum, sed iuxta sensum suum. Multas enim ex his quae legunt secundum ingenium hominum verisimilitudines capiunt. Ideo diligenter obseruandum est, vt lex Dei non secundum propriam intelligentiam doceatur. Sunt enim multa verba in scripturis diuinis, quae possunt trahi ad eum sensum, quem sibi quisque, sponte praesumpsit. Quod fieri non oportet. Non enim sensum, quem extrinsecus attuleritis, alienum & extraneum debetis quaerere, sed ex ipsis scripturis sensum capere veritatis. Et ideo oportet ab eo intelligentiam discere scripturarum, qui eam a maioribus secundum veritatem sibi traditam seruat: vt & ipse possit ea, quae recte suscepit, conpetenter asserere. Hactenus Clemens. Qui & lib. 1O. recogniti. csi liber hic modo retipitur Tdocumentum hoc a Petro apostolo se accepisse testatur.
Dionysius item 1. ca. lib. de caelesti Hierar. Ad sanctissimarum, ait, scripturarum intelligentias, prout illas a patribus accepimus, contuendas pro viribus pergamus. Accedit eodem testis locuples Irenaeus, qui etiam scribit lib. 4. cap. 63. expositionem legitimam scripturarum per traditionem maiorum accipiendam.
Epiphanius rursum, cum haereticos, qui se vocabant apostolicos, refutat, scripturae, inquit, speculatione indigent, ad cognoscendam vniuscuiusque argumenti vim & facultatem. Oportet autem & traditione vti, non enim omnia a diuina scriptura accipi possunt. Haec Epiphanius. Traditionem autem sine dubio Vocat intelligentiam & sensum a patribus acceptum. Illam enim clauem verbi Dei esse, auctor est Petrus, apud Clementem Ii. 1O. recognihanc autem legisperiti habuisse dicuntur, ad quos, scilicet traditiones Moysis & seniorum quasi per manus venerant.
Clemens vero Alexandrinus Sroma. lib. 7. qui aduersus ecclesiasticam traditionem scripturas interpretatur, hos regulam veritatis amisisse affirmat. Et postea eodem quoque lib. de haereticis disserens, gloriae, inquit, tenentur desiderio, qui ea quae ex sua natura conueniunt, sermonibus diuinitus inspiratis tradita, a beatis apostolis & magistris, sua sponte fallaci sapientiae simulatione corrumpunt per alias tractationes, humanis doctrinis resistentes diuinae traditioni. Nam inter eos viros qui tanti erant in ecclesiastica cognitione, quid restabat dicendum a Martione, Prodico, & similibus, qui non sunt ingressi re cta via? neque enim eos, qui praecesserunt, superare poterant sapientia, ut aliquid adinuenirent iis quae ab illis vere dicta sunt. Sed bene cum eis actum, esset, si scire potuissent ea, quae prius sunt tradita. Atque Origenes tractatu in Matth. 29. Quoties haeretici, inquit, canonicas proferunt scripturas, in quibus omnis Christianus consentit & credit, videntur dicere, Ecce in domibus verbum est veritatis. Sed nos illis credere non debemus, nec exire a prima & ecclesiastica traditione, nec aliter credere, nisi quemadmodum per successionem ecclesiae Dei tradiderunt nobis. Haec Ori.
Ambrosius quoqe tertio ad Gratianum de fide libro, seruemus, ait, praecepta maiorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus, librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, & multorum iam martyrio consecratum? Hieronymus insuper in episto. ad Euagrium, reuolui me, inquit, ad veterum libros, vt viderem quid singuli dicerent, vttibi quasi de multorum consilio responderem. Et deprehendi, horum omnium opiniones ad vnum computum peruenisse, vt dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum. & post multa, quae narrare longissimum est, Habes, ait, quae audierim, quae legerim de Melchisedech. Meum fuit recitare testes, tuum sit de fide testium iudicare. Quod si omnes repuleris, tuum certe illum spiritualem interpretem non recipies, qui tanto supercilio & auctoritate Melchisedech Spiritum sanctum pronunciauit, vt illud verissimum comprobarit, quod apud Graecos canitur: imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Et in Danie. 12. cap. Scripturae, inquit, sanctae intelligentiam absque Dei gratia & doctrina maiorum sibi imperitissimi vel maxime vendicant. Et in epistola illa ad Paulinum celebri, multis & testimoniis exemplisque, & rationibus elegantissime docet, neminem in scripturis sacris sine praeuio & monstrante semitam posse ingredi. Id quod Clemens Alexand. 5. Stro. lib. doguerat. Et Cicero, in vniuersum nulla ars, inquit, hteris sine praeceptore & interprete percipi potest. 1s autem ad sacras literas sine doctore aggredit, qui neglecto sensu antiquorum patrum, arcanam scripturam ex suo interptetatur,
His etiam similia concinit Augustinus in libro de vtilita. cred. ad Honoratum cap. 7. cum enim sacros iste libros sine aliena ope & legere & intelligere se posse arbitraretur, ita ne est Augusti. ait? Nulla imbutus poetica disciplina Terentium sine magistro attingere non auderes. Asper, Cornutus. Donatus, & alii innumerabiles requiruntur, vt quilibet poeta possit intelligi, tu in sanctos libros sine duce irruis, & de his sine praeceptore audes ferre sententiam. & ca. 17. Si vnaquaeque disciplina inquit, quanquam vilis & facilis, vt percipi possit, doctore aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum sacramentorum libros ab interpretibus suis nolle cognoscere? Hactenus Augustinus. Gregorius etiam lib. 28. mora. cap. 9. hanc etiam conclusionem confirmat, exponens de sanctis doctoribus illud, super quo bases illius, soli datae sunt. Vnum his Cassiodorum adiiciam in prooemio lib. diuinarum institu. disserentem in haec verba. Ad diuinam scripturam ascendamus per expositiones probabiles patrum, velut per quandam scalam visionis Iacob, vt eorum sensibus prouecti, ad cognitionem domini efficaciter peruenire mereamur. & lib. eod. ca. 11. Sunt nonhnulli, ait, qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant, & aliquid noui vt periti uideantur, inueniant. Et ca. eiusdem libri 25. Cuncta, inquit, quae antiqui expositores probabiliter dixerunt, solicita mente tenenda sunt: illa vero quae ab eis intacta sunt relicta, ne infructuoso labore fatigemur, primum rimanda sunt, quas virtutes habeant, aut ad quae nos instituta perducant.
Adde huc quoque Grego. Nazan. & Basil. qui vt libri II. Eccles: histo. Ruffinus tradit, diuinarum scripturarum intelligentiam, non ex propria praesumptione, sed ex maiorum scriptis & auctoritate secuti sunt. Quos & ipsos ex apostolica successione intelligentiae regulam suscepisse constabat. Hactenus ibi. Atque haec satis erant homini modesto, vt in nostram sententiam induceretur. Nam clarissimis monumentis contestata consignataque antiquitas quem non moueat? Certe cum Clementem. Dionysium. Itenaeum, Epiphanium, Nazan. Basi. Amb. Hiero. August. Cassio. Bernar. audio vnum idem proferentes, non existimo totidem hominum doctissimorum quidem & sanctissimorum, attamen hominum, me audire sententiam: sed Catholicae Ecclesiae, cuius illi fuere columne praecipuae. Nec enim aliud viri illi omnes tanto consensu sensisse credemdi sunt quam quod communiter ecclesia catholica sentiebat. Sed habemus praeterea grauiores testes ad huius rei fidem plenam & integram faciendam. Dixerit enim fortasse quispiam testimonia fere illa, quae retulimus, aduersum Lutheranos magis, qua Caietanum facere. No enim hic adeo fuit insolens: vt aut omnino veterum magisterium contemne ret, aut eorum in sacras literas commentaria. Negauit solum communem antiquorum intelligentiam certam esse lineam, ad quam intelligentias nostras semper dirigere debeamus. Id quod nondum adhuc videmur refellisse. Verum, vtcunque haec habeant, placet mihi iugulum causae petere, ac propius conferre pedes, vt Caietani error certissimis arpumentationibus refutetur.
Primum autem in synodo sexta generali sess. 11. ob id damnati sunt Origenistae, quod easdem expositones, quas hic nouas Caietanus infert, conati fuerint contra maiorum traditionem inuehere. Multa alia, ait Sophronius, extra apostolicam atque paternam traditionem asseruerunt, paradysi plantationem proiicientes, in carne didam formatum fuisse nolentes, ex eo Euam formatam fuisse vituperantes, serpentis sonitum refutantes. Hactenus ille. Est autem probata haec Sophionii epistola Synodica actione i3. eiusdem sexti conci. generalis. Deinde Canon. 19. Synodi Trullanae sic habet. Oportet eos, qui praesunt ecclesiis, clerum & populum docere, ex diuina scriptura colligentes intelligentias & iudicia ueritatis, & non transgredientes: iam positos terminos, vel diuinorum patrum traditionem. Sed etsi ad scripturam pertines controuersia aliquae excitata fuerit, ne eam aliter interpretentur, quam quomodo ecclesiae luminaria & doctores suis scriptis exposuerunt, & maiorem ex his laudem assequantur, quam si ea quae a se dicuntur, componant. Nedum quandoque ad id haesitant, ab eo quod conuenit excidant. Hactenus concilium Trullanum.
Adhaec, cum de intelligentia illius testimonii Ioannis Euangelistae, ad Iesum autem cum Venissent, vt viderunt eum iam mortuum, &c. inter fideles quaestio esset exorta, eaque ad Viennen. Conci. referretur, Clemens concilic praesidens ita loquitur. Nos ad sanctorum patrum & doctorum communem sententiam apostolicae considerationis aciem conuortentes, sacro approbante concilio declaramus, &c. Sedes ergo apostolica & Viennen. concilium, cum de fide & intelligentia sacrarum literarum pronunciants sanctorum communem sensum tanquam Thesei filum tenent, eosque quasi duces intelligentiae sequuntur. Concilium quoque Lateranen. sub Leone decimo, actiit praecipit omnibus, qui Euangelicam veritatem populum docturi sunt, vt sanctam scripturam iuxta interpretationem doctorum, quos ecclesia, vel vsus dinturnus appro¬ bauit, explanent. Nec quicquam eis proprio sensu contratium aut dissonum adiiciant, sed illis semper insistant, quae a praefatorum doctorum interpretationibus non discordant.
Est praeterea idem definitum apertius in synodo Triden. sess. 4. in haec verba. Decreuit sancta synodus ad coercenda petulantia ingenia, vt nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei & morum ad aedificationem doctri nae Christianae pertinentium, sacram scripturam ad suos sensus contorqueat, aut contra eum sensum, quem tenuit & tenet sancta mater ecclesia, aut etiam contra vnanimem consensum patrum ipsam scripturam sacram interpretatari audeat. Hactenus concil. Triden. Poteram huc addere docretum quintae synodi ex Iuone titulo 11. lib. 2. cap.14. Alterum etiam simile concilii Melden. cap. 11. ex Burch. libro. 1. cap. 61. sed multa praeterimus, ne disputatione longa negotium lectori facessamus. Sed enim e sacris quoque literis ad eiusdem rei confirmationem habemus testimonia non pauca. Ac primum illud ex Ecclesia, stico c. 8. non te praetereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis, quoniam ab ipsis disces intellectum, & in tempore necessitatis dare responsum. Deinde illud apostoli ad RO. 12. non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: & vnicuique sicut Deus diuisit mensuram fidei: habentes donationes secundum gratiam differentes, siue prophetiam secundum rationem fidei, &c. Illud vero constat Prophetae vocabulum Apostolo vsurpari non modo pro eo, qui futuravidet atque praenunciat, verum etiam pro eo qui Spiritus sancti dono, prophetarum, Christi, apostolorum, oracula intelligit & exponit. Iubet autem Paulus, vt qui eiusmodi munus in ecclesia susceperit, primum, quidem non plus sapiat quam oportet, sed ad modestiam & temperantiam sapiat: deinde, vt prophetiam habeat secundum rationem fidei. Hoc est. Ne sacris literis exponendis humani acumen ingenii, aut naturae vim rationemque, sequatur, sed eas iuxta fidem a maioribus acceptam, & huius fidei proportionalem rationem interpretetur. Nam philosophos, quidem poteris forsitan exponere iuxta rationem scientiae nulla etiam adhibita fide, at sacros libros, sobrie sine maiorum fide & doctrina on poteris. Sed & qui explicando Aristotele veteres omnes peripateticos pro nihilo haberet, & his magna consensione reclamantibus ex philosophi sententia paradoxum nusquam auditum noua nobis interpretatione praescriberet, parum ille sobrius haberetur. Multo vero etiam magis qui in apostolorum libris suopte ingenio nouas quasdam sententias comminiscitur, easque apostolorum discipulis & antiquis omnibus interpretibus aduersas, hic non est profecto, cur satis sanus habeatur. Sed do secundo testimonio satis. Fertium. 1. ad Corin. 14. habes, prophetae, inquit, apostolus, duo aut tres dicant, & caeteri diiudicent. Ne quis autem areliquis temere dissentiat: non est autem, ait, dissentionis Deus sed pacis, id est, non eius qui a consentiendi vnitate defecerit, sed eorum, qui in consentiendi pace permanserint, vt Vincem. Lirine. exposuit. Sicut in omnibus, inqt, ecclesiis sanctorum doceo, hoc est, Catholicorum. Quae ideo sanctae sunt, quia in sanctorum communione persistunt. Me ne quis tandem harum rerum iudicium ad se vnum despectis caeteris reuocaret, paulo post addit. An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos peruenit? Siquis vi detur esse propheta, aut spiritualis, cognoscat quae scribo, vobis, quia domini sunt mandata. Mandatum vtique est, vt si quis est spiritualium rerum magister, summo studio vnitatis cultor existat: vt nec opiniones suas communibus reliquorum omnium praeferat, & ab vniuersorum sensibus non recedat. Id fiet autem, si duo praecepta teneantur. Vnum, vt sacrarum literarum interpres semper in priores spectet: a quibus verbum Dei processit in posteros. Huius enim rei apostolus Corinthios monet inquiens, an a vobis verbum Dei processit? Alterum, vt ne sensum suum tenaci contentione defendat, sed prius reliquos ecclesiae doctores consulat, vt si viderit omnibus id probari quod sentit, tuto iam teneat: sin reprobari, tuto iam deserat. Hoc enim significat apostolus dicens, aut in nos solos perueniti Sic enim mihi plane videor Pauli sententiam interpretari. Quod si hoc apostoli testimonium videbitur cuipiam ad suadendum magis que euincendum idoneum: cum illo non existimarim equidem contentiosa disputatione certandum. Nec enim vel ipsi credimus, omnia argumenta quibus vtimur, esse palmaria. Quartum porro eiusdem apostoli testmmonium grauissimum est. Habetur autem ad Ephe4. in haec verba. & ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Euangelistas, alios autem pastores & doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, vt non simus iam paruuli fluctuantes, & circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumuentionem erroris. Quae quidem Pauli verba, quoniam in tertio loco vberius explicata sunt, leui nunc brachio attingemus, quantumque satis erit ad id, de quo nunc agimus, confirmandum. Ex his itaque verbis plane intelligitur diuinae prouidentiae fuisse, vt non solum prophetarum, apostolorum, & cuangelistarum codices haberemus: verumetiam sanctorum doctorum in illos commentaria. Oh eam enim certe causam, post prophetas, apostolos, & euangelistas ecclesiae a Christo doctores dantur, vt illorum sacros hi libros interpretentur. Hos erge in ecclesia Dei diuinitus per tempora & loca procuratos, quisquis in scripture sensum eundem conuenientes contempserit, non hominem contemnit, sed Deum: a quo in id illi fuere destinati, vt populum Christianum sacras prophetarum, apostolorum, euangelistarumque literas edocerent. Quod si sancti omnes, dum illas interpretarentur, errarunt: Deo auctore erraret ecclesia, cum doctores sibi a Christo datos sequeretur, & in sacrorum codicum intelligentia eorum vestigiis insisteret. Nec me clam est Paulinum Augustinumque in epistolis 5 8. & 59. Prophetas in hoc Apostoli testimonio non eos accipere, qui ante domini aduentum futura praedixerant, quorum nos scripturas vt canonicas ac diuinas retinemus, sed illos, qui in ecclesia Christi tempore apostolorum prophetandi gratia eminuere. At, quoniam vtrosque ecclesiae a Christo datos negare non possumus: nihil mirum videri debet, si neutros ab apostoli verbis excluserimus. Sed quae rat hic forsitan aliquis. Cum sit perfectus scripturarum canon, sibique ad omnia satis superque sufficiat, quid opus est, vt ei sanctorum & intelligentia iungatur, & auctoritas? Quia videlicet scripturam sacram pro ipsa sui & altitudine & obscuritate non vno eodemque sensu omnes accipiunt, sed aliter atque aliter, alius atque alius interpretatur, vt pene quot homines, tot illinc sententiae erui posse videantur. Aliter nanque illam Nouatus, aliter Sabellius, aliter Arius, aliter Donatus exponit. Quocirca necesse est, vt propheticae & apostolicae interpretationis linea propter tam varii erroris anfractus secundum normam aliquam dirigatur. Ob idergo post prophetas, apostolos & euangelistas, sanctos quoque doctores accepimus: quo eorum catholicam, hoc est, vniuersale intelligentia, tanqe ecclesiae regulam a Deo praescriptam sequeremur. Praeclare igitur illud adiectum est. Ad consummationem sanctorum, in edificationem corporis Christi, ne simus paruuli, &c. Ac de verbis quidem apostoli hactenus. Nunc Salomonis vnicum testimonium addemus, quod sidiligentius expendatur, multum conferet ad eam rem, de qua disserimus, corroborandam. Verba sapientium, ait, sicut stimuli, & quasi claui in altum defixi. Quae per magistrorum concilium data sunt a pastore vno. His amplius fili mine requiras. In quem locum Hieronymus, ex- ceptis, inquit, his verbis, quae ab vno pastore sunt data & a concilio atque consensu probata sapientium, nihil tibi vendices, maiorum sequere vestigia, ab eorum auctoriiate non discrepes. Haec Hieronymus. Nos vero, quis ille vnus pastor sit, per Ezechielem intelligimus. Suscitabo, ait, super ea pastorem vnum, qui pascat ea, ipse erit eis in pastorem. Ne autem existimares quod ipse per se Christus hoc semper, esset facturus, per Hieremiam monet inquiens, dabo vobis pastores iuxta cor meum, & pascent vos scientia & doctrina. Quod autem verba sanctorum data fuerint, ab illo pastore vno, talis tantusque omnium consensus ostendit, nec enim intelligere idem omnes vna mente possent, nisi vno eo demque Christi spiritu in ea vnitate continerentur. Vnde diuine ait Salomon, per magistrorum concilium data esse a pastore vno. Sanctos quippe antiquos sapientes fuisse, nemo negat, ecclesiae tuisse magistros certo constat, a Deo fuisse ecclesiae datos, dhristi erga ecclesiam prouidentia manifestat: datos esse vt apostolorum, prophetarum, euangelistarumque oracula exponerent, Paulus innuit: ab vno pastore tam multos atque adeo diuersis & loco & tempore fuisse procuratos, sententiae vnitas & concordia monstrat. Vt nihil aliud quam magistrorum concilium liceat intueri, quod ab vno veritatis spiritu fuerit congregatum. Certe, vt Augustinus lib. aduersus Iulianum 2. dicit, si episcoporum synodus ex toto orbe congregaretur, vt controuersiam decernerent circa sacros libros exortam: nec tales possent facile sedere nec tot. Quia nec sancti vno tempore fuerunt. MTe nunc Caietane pater, si filio patrem appellare licet, appello, te Caietane, inquam, appello, te in concilium voco, te non in lyceum aut Academiam induco, sed in sanctorum patrum pacificum honorandumque conuentum. Pone tibi ob oculos, rogo, te, tam numerosam seriem eruditissimorum virorum, quos in hunc vsque diem tot seculorum consensus approbauit: quos praeter admirabilem sacrarum literarum peritiam, vitae quoque pietas mira comment, dat. Aspice illos, obsecro te, quodammodo aspicientes te, & mansuete ac lemter dicentes tibi. Itamne nos fili Caietane in sacrarum expositone literarum simul omnes erramus? Itamne nobis omnibus, quos ecclesiae Christus praeceptores dedit, spiritus intelligentiae defuit? Itane, tu vnus aduersum nos pugnare audes, & ecclesiam credis vnius sensum hominis secuturam, huius vero grauissimi sanctissimique senatus commune iudicium deserturamt Vtrum plus tribuendum esse iudicas, tot eruditorum, sanctorum martyrumque praeiudiciis, an tuo singulari priuatoque iudicio? Respondebis ne ad haec, aut omnino hiscere audebis? Videre mihi videor Caietane pater modestiam tuam ingeniique candorem, atque adeo insanctos religiosam reuerentiam & pietatem, & quasi coram esses audio Vocem tuam aures meas circumsonantem, vicimus vtrique. Vterque nostrum palmam refert: tu mei, & ego erroris. Sed nescio bone lector, quo me impetus animi & nimius disserendi calor euexit. Nam & Caietanus eo iam diu loco est, vbi omnes sine mea disputatione vicit errores: & ego non consueni eorum insultare erroribus, quorum miror ingenia. Sed nos, vt coepimus, psequamur, & Theolo, quoque rationibus humo errore confutemus. Licet eni ad fidem in Theologia faciendam auctoritas plus polleat quam ratio: quippe cum ea sine ratione satis habeat momenti, ratio sine auctoritate non multum valeat. Sed auctoritati tamen ratio coniuncta quantum volet habebit ad faciendam fidem virium. Et nos iam inde a principio pollicebamur hanc cum Caietano causam, ratione magis que testimonijs transacturos. Primum autem, qui nouam hanc exponendi sacras literas rationem suscitant, hi, praeterquam quo veteres obterunt ma iorum laudes, cum vanis hominibus, tum magis haereticis exemplo sunt, vt nouis falsisque commentis sacrarum litetarum vera sensa contaminent. Quod si semel admissa fuerit haec licentia, vt libros sacros pro suo quisque arbittio interpretetur, horreo dicere, quantum abolendae religionis periculum consequatur. Etenim vna qualibet particula sanctarum scripturarum humanorum ingeniorum libertati permissa, alia quoque atque alia & omnes iam quasi ex more reliquae humanitus tractabuntur. Porro au tem si totam scripturam diuinam, hominum quorumlibet ingenio arbitratuque exponi liceat, nihil firmum relinque tur. Sed sit ibi deinceps errorum lupanar necesse est, vbi erat ante castae & incorruptae sacrarium veritatis, quemadmodum Vincent. Lirinen, non minus vere, que eleganter asseruit. Quin etiam praeter incommoda, & multa & magna, quae futuris in ecclesia fidelibus haec opinatio affert, ecclesiam, quae nos antecessit, erroris grauissimi nota liberare nequit. Cum. n. siue cocionatores, siue scriptores omnes, d sanctis antiquis successere, sacrae scripturae sensum populo tradiderint, iuxta doctrinam a sanctis accepta: populus autem sensum eundem fidenter acceperit: nimirum qui concordem sanctorum veterum expositionem reijcit, intelligentiam, quam hactenus ecclesia habuit, reijcere con uincitur. Exempli causa ponatur aliquid quod pateat latius. Sancti omnes eaposuere, Euam e costa Adae, vt literasonat, fuisse conditam. Id quoniam sacerdotes sequentes ita inuenere a sanctis expositum, populo Christiano sedulo significarunt, & populus ipse bona vtique fide credidit. Ita efficitur, vt sanctis antiquis errantibus in illius loci interpretatione, tota ecclesia in eodem fuenit errore versata. Atque sanctorum & ecclesiae igno¬ rationem esse coniunctam, Nestorius plane intellexit a concilio Ephesino damnatus in haec verba. Inuecti sumus in Nestorij sccleratam praesumptionem, quod sa. cram scripturam se primum & solum intelligere, & omnes eos ignorasse iactaret, quicunque ante se magisterij munere praediti diuina eloquia tractauissent. Totam etiam nunc ecclesiam errare, quae vt ipsi videbatur, ignaros doctores sequeretur. Hactenus Ephesi: concilium, refertur autem a Vincent. Lirinensi, in libello illo vere aureo, aduersum prophanas nouationes.
Adde, quod, vt iam pridem dicebamus, in his, quorum cognitio non pertinet ad populum, Ecclesiae fides, fides maiorum est. Cum igitur e scriptura sacra veram & synceram intelligetiam accipere non spectet ad plebem, nisi Lutheranorum insaniam sequi volumus, patrum certe nostrorum in libris sacris intelligentia, ecclesiae intelligentia ipsissima est. Quamobrem si sancti omnes antiqui diuinis literis intelligendis errarunt, ecclesia dubio procul errauit: idque Deo praecipiente. Peccaret enim populus, si scripturae iuxta sanctorum omnium sensum expo sitae repugnaret: in his praesertim, quorum iudicium non ad plebem, sed ad maiores spectat.
Praeterea ob omnibus sanctis, communi, vnaque mente idem sentientibus, non potuit Dei verbum recedere. Vt videlicet omnes simul haberent aliquam scripturam pro canonica, quae canonica non esset, aut ediuerso aliquam communi consensu exploderent, quae canonica esset. Ergo nec vera intelligentia verbi Dei potuit simul ab illis iecedere. Vtrumque enim ecclesiae promissum est, & spiritus & verbum: & si vtrumlibet omnibus sanctis doctoribus defuisset, Ecclesiae quoque pariter defuisset. Illud autem, quod priore loco assumptum est, si minus intelligitur, ex alijs fidei dogmatis percipi potest: in quibus sanctos simul omnes errare non posse, magnis argumentis ostensuri sumus: nec ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt. Quod vero & verbum & spiritus intelligentiae in ecclesia coniuncta sint, quemadmodum posteriori loco assumebamus, per Isaiam Dominus in haec verba testatur. Spiritus meus qui est in te, & verba mea, quae posui in ore cuo, non recedent de ore tuo, & de ore seminis tui amodo vsque in sempiternum. Semen vero Christi fidelium ecclesiam esse negabit nemo, qui vel parum fuerit in sacris literis exercitus. Quis est igitur, qui res a Christo in ecclesia copulatas audet errore diuellere, & aut verbum aut verbi sensum sanctis omnibus ac proinde ecclesiae tolleret
Praeterea vt Hieronymus in comment. super 1. caput epist. ad Galat. ait, ecclesia Dei quae a posteris Apostolorum fidem audiuit: non accepit hominis euangelium, sed Dei. Doctores enim ecclesiae, inquit, non tam ipsi docent, quam in ipsis Deus, qui ad sanctos loquitur. Ego dixi dij estis, & filij excelsi omnes. Qui autem dij sunt, tradunt Dei euangelium & non hominis. Marcion & Basilides & caeterae hereticorum pestes, non habent Dei euangelium: qua non habent spiritum sanctum, sine quo humanum fit euagelium, quod docetur. Hactenus Hierony. Et eodem locostatim, nec putemus, inquit, in verbis scripturarum esse euangelium, sed in sensu: non in superficie, sed in medulla:non in sermonum folijs, sed in radice rationis. Alioque & diabolus, qui loquitur de scripturis, & omnes haereses inde sibi consuunt ceruicalia. Grande periculum est in ecclesia loqui, ne forte interpretatione peruersa de euanpelio Christi hominis fiat euangelium, aut, quod peius est, diaboli. Haec quoque Hieronymus. Quae vt conferamus in pauca, hanc rationem habent. Si a sanctis antiquis Apo stolorum successoribus fideles sensum scripturae falsum acceperetterte non receperunt Dei euangelium, qui non est in verbis scripturarum, sed in sensu: non in litera occidemte, sed in spiritu viuificante: non in membranis, sed in cordibus. Id quod non Hieronymus modo, verum etiam Hilarius in lib. ad Constan. Augustum tradidit. Et si lex spiritualis est, & spiritu indiget vt intelligatur, quod in primo iam loco abundem monstrauimus, ecqua rogo tanta dementia, est, Spiri. 8. mihi vni affuisse dicere, sanctis omnibus defuisse? Age enim, vt a diuinis ad humanas rationes nostra defluat oratio, si in scripturae interpretatione quic quam tribuitur ingenio, & eruditioni, quid Graecorum ingenijs aut acutius aut perspicacius?, quid in literis saciis exercitatius? Nec vero Latinis sanctis defuit inge¬ nium, nec literarum sacrarum peritia defuit. Nolumus enim modo aut Latinos Graecis, aut Graecos Latinis anteponere. Vtrosque constat & ingenio & eruditione valuisse. Quod si in hoc iudicio magis spectatur vitae sancti monia, quis homo recens veteres illos ecclesiae primarios viros excellet: verum aiunt. Sed homines erant. At ego & nouicios istos interpretes homines esse reor. Audio, quid multitudo facit ad sensum spiritus? Respondeo, Quid facit paucitas? sed & in his quae vel apud homines fide creduntur, nonnihil facere solet testium multitudo, maxime seniorum.: Nam veterrimi quique solent esse grauissimi. Iuniores autem quasi pueri, si speciem afferant veritatis, non est illa quidem protinus repudianda: vetustas tamen suo loco conseruanda est. Maxima enim est vis & auctoritas vetustatis: & vbi cum nouitate certet, est illa sine dubio praeferenda. Sed nescio, quomodo a ratiobus grauissimis ad has leuiores oratio nostra delapsa est. Iam ad illas redeamus, easque ipsas concludamus aliquando. Illud ergo vrgentius & instantius premebamus, qui sanctos veteres in vniuersum omnes, sacrae vno quolibet scripturae sloco exponendo errasse affirmatteum catholicae ecclesiaehunc ipsum errorem attribuere. Id quod hoc etiam argumento confirmari potest. Vbicunque est enim ecclesiae corpus: ibi etiam est spiritus veritatis, vt Irenaeus docet, imo Christus Dominus inquiens, ego rogabo patrem, & alium paracletum dabit vobis, vt maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis. Docet quoque idem aperte Peulus ad Ephe. 4. & 1. Corinth. 12. Spiritus autem in corpore non easdem omnibus corporeis partibus tribuit functiones, quemadmodum Apostolus ad Roma. 12. & prioris ad Corinthios cap. duo decimo, elegantissime persequitur. Alij nanque datur per spiritum sermo sapientiae, alij prophetia, alij interpretatio sermonum, &c. Nec enim in ecclesia omnes Apostoli, nec omnes Prophetae, nec omnes interpretantur, &c. Certum est autem, quod sacrarum literarum intelligentia sanctis doctoribus, si quibus, maxime, per spiritum data est. Quai ergo spiritum veritatis, sanctis omnibus in scriptur ae sacrae interpretatione nagnt, hic sine dubio eundem spiritum ecclesiae tollit. Quemadmodum qui ab oculis vi dendi munus aufert, hic reliquas etiam omnes corporis partes obscurat. Nam si oculus non fuerit lucidus, totum corpus tenebrosum erit. Atque hae sunt quintae conclusionis causae grauissimae. Possunt enim esse aliae leuiores. Certe patrum optimorum & sapientissimorum exemplum non omnino leue est: qui quanquam erant acerrimo ingenio, scripturae tamen sanctae interpretationes ita referunt, vta maioribus didicisse, non vt ex se reperisse videantur. Ad quam legem nos non docti, sed facti: non instituti, sed imbuti esse debemus. Ac de quinta conclusione dictum est satis. Sexta conclusio. Sancti simul omnes in fidei dogmate errare non possunt. Hanc primum ostendit Diuus Augustinus, libr. aduersus Iulianum primo. capite secundo. Cum enim Iulianum vellet sanctorum testimonijs in dogmate fidei, de quo erat controuersia reuincere: non omnium, inquit, de hac re sententias commemorabo, sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere & cedere, si vllus in eis vel Dei timor vel hominum pudor tantum malum peruicaciae superauerit. & posterius, alia sunt, ait, in quibus inter se etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salua fidei compage non consonant, & alius alio de vna re melius aliquid dicit & verius. Hoc autem vnde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Et libro secundo aduersus eundem ita loquitur. Hoc probauimus catholicorum auctoritate sanctorum, ac per hoc non est consequens, vt falsum sit. Tales quippe ac tanti viri secundum catholicam fidem hoc verum esse confirmant, vt vestra fragilis & argutula nouitas sola auctoritate conteratur illorum. Praeteiquam quod ea dicunt, vt se per eos loqui veritas ipsa testetur. Sed nunc auctoritate primitus eorum vestra est contumacia comprimenda, vt dum tales homines Dei in fide catholica errare potuisse non creditis, ausus praecipites refraenetis. Et paulo inferius, ego: te, inquit, ante istos iudices constituo, quos non amicos meos & inimicos tuos in hac nostra disceptatione constitui cognitores, nec quorum sententiae de hoc, quod inter nos disputatur, incertae sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos & in sancta ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis & Aristotelicis & Tenonicis Cquanquam & in his nonnulli ex eis docti fuere verum omnes sacris literis eruditos nominatim sicut oportebat expressi, vt in eis timeas non ipsos, sed illum qui sibi eos vtilia vasa formauit. Qui runc de ista causa iudicauerunt, cum ab odio, amicitia, inimicitia, iravacui erant. Quod inuenerunt in ecclesia tenuerunt. Et posterius. Vsqueadeo, ait, permiscuit imis summa longus dies, vt videant Pelagius, Celestius, Iulianus, & caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius, Cyprianus? Sed qualiscunque homo sis, tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam tuam, ssi tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis & quodammodo audio Vocem tuam qua respondes. Absit, vt audeam caecos istos viros vel co gitare vel dicere. Et in fine libri tandem, qui sanctos reijcit, eos vniuersam Christi ecclesiam reijcere testatur. Et Vincentius Lirinensis, necesse: est, inquit, omnibus catho licis, qui sese ecclesiae ligitimos filios probare student, vt sanctorum patrum fidei inhaereant, adglutinentur, immoriantur, prophanas vero nouitates detestentur, horrescant, persequantur. Concilio enim Ephesino diuinitus placuit, nihil aliud posteris credendum decernere, nisi quod sacrata sibi consentiens sanctorum patrum tenuisset antiquitas. Hactenus ille. Nec Ephesina solum synodus ita sensit, sed Costantinopolitana sexta, actione. 12. in haec verba. Et dixit sancta synodus. Omnino necesse est non solum secundum sensum, sequi sanctorum patrum dogmata, sed eisdem vocibus vti cum illis, nihilque penitus innouari. Et iterum, sanctorum patrum dogmata tanquam lege sanctae Dei suscipiunt ecclesiae. Nec obstat, has sententias Sergij esse non synodi. Tum, quoniam si haereticus ipse Sergius, publica ecclesiae consensione victus, hanc nostram conclusionem negare non potuit, certe ini mici nostri sunt iudices. Tum, quoniam synodus acti. 17& 1i8. sanctos ipsos patres tamquam regulam sequitur, & synodus Later, sub Marti. 5. cano. 12. & 13. quae omnes conso nantes ecclesiae patres respuunt, ea catholica & apostoli¬ ca ecclesia respuere dicit, & que credunt, credere. Id quod non modo Aug. Vincen. conciliorumque grauissimis testimonijs, yerumetiam inuictissimis rationibus confiimari potest. Nam si sancti in aliquo fidei dogmate falsi sunt: & populi, qui eos sequebantur, falsi fuissent. Constat enim populum Christianum ante nos fidei sanctorum doctorum acquieuisse. Neque enim aliter fidem in Iesum habere po terat, nisi haberet etiam in sanctos eius. Gratias ago Deo meo, ait Paulus ad Philemonem, audiens fidem quam habes in Domino Iesu & in omnes sanctos eius. In quae ver ba Hieronymus, Quicunque, inquit. Deo credidit, aliter eius fidem recipere nequit, nisi credat & in sanctos eius. Non est enim in Deum perfecta fides, quae in ministros eius infidelitate tenuatur.
Praeterea. cum quaedam ad fidem pertineant, quod & si saepe dictum est, dicendum est tamen saepius, quae plebs penitus ignorat: si sancti omnes in fide rerum huiuscemo di decepti fuissent, ecclesia certe fuisset decepta. Adhaec, sanctorum omnium fide repulsa, magna ex parte Christi & Apostolorum traditiones repellentur. Non enim aliunde apertius quam ex sanctorum veterum testimonijs plerasque Apostolicas traditiones agnouimus. Vnde in septima synodo generali, actio. 1. Anathematismus 7. Basilij poenitentis sic habet. Qui doctrinas sanctorum patrum & traditionem catholicae ecclesiae contemnunt: quique, cau santur & voces Arrij. Nestoris, Eutychis & Dioscori iactant dicentes, quod nisi satis ex veteri & nouo testamen to instructi essemus, sanctorum patrum & catholicae ecclesiae traditiones sequeremur, execratio. Haec igitur duo ita sunt connexa atque coniuncta, vt diuelli ac dissociari non possint, doctrina sanctorum patrum, & ecclesiae traditio. Quisquis vnum istorum tentarit labefactare, altetius quoque fidem concutiat necesse est. Atque eiusdem synodi actione 6. Tomo quinto, Epiphanius pro synodo sic ait. Quod si is qui hanc expositonem contra vene tandas imagines edidit, asserit, se a sanctis patribus, qui circa ea tempora floruerunt, non fuisse receptum: quomodo ea, quae sancti patres non probauerunt, nos qui indigni sumus vt discipuli eorum nominemur, recipiemus? Neque synodus haec modo, verum reliqua concilia o mnia, omnes pontifices ac sancti doctores, hac via & ratione vniuersas haereses refutarunt. Non enim commode aliter poterant, nisi & in scripturis ipsis canonicis & in reliquis fidei decretis maiorum sententiam, vt acceperant, tenuissent. Qua de re, libet prorsus verba Vincentij Lirinensis adscribere. Sacra, inquit, vetustatis auctoritate prophanae nouitatis conteremus audaciam. Neque hoc sane nouum, si quidem mos iste semper in ecclesia viguit, vt quo quisque floreret religiosior, eo promptius nouellis adinuentionibus contrairet. Exemplis talibus plena sunt omnia. Sed ne longum fiat, summatim nonnulla ac breuiter perstringemus: vt omnes luce clarius videant, beatorum apostolorum beata successio, qua via semper ingressa nouas noctrinas refutarit. Intelligebant enim viri sancti atque prudentes, nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi vt omnia, qua fide a patribus suscepta forent, eadem filijs consignarentur. Idque esse proprium Christianae modestiae ac grauitatis, non sua posteris tradere, sed a maioribus accepta seruare. Ducatum quippe praebet nobis religio, non nos religioni. Nec maiorum sensa quam volumus trahemus, sed potius qua illa trahunt retrahuntque sequemur. Hactenus ille, vnum vero idemque praecipuum eius rei quam dixerat, exemplum affert ex Ephesino concilio, vbi cum de sancien dis fidei regulis contra Nestorium disceptaretur, decretum est, vt sanctorum patrum in medium sententiae proferrentur. Quod cum ita factum esset, Nestorius tamquam catholicae vetustati contrarius damnatus est, Cyrillus ve ro tanquam sacrosanctae antiquitati consentaneus est probatus. Sed, vt ipse idem dixerat, exemplis talibus plena sunt omnia. Sic enim Hieronymus Eluidij dogma reuicit. Sic Basilius ad Amphilochium spiritus sancti diuinitatem asseruit. Sic August. Donatist. & Pelagianos refellit. Sic Paulus Samosatenus a celebri quodam scriptore superatus est. Sic Theodoritus Alexandrini concilij definitiones: comprobauit. Sic Leo Papa apud Leonem imperatorem. Eutychem, huiusque sectatores confudit, astruxitque a sanctis doctoribus consentientibus nullos nisi im¬ pios & haereticos discrepare. Sic Agatho Papa ecclesiasti cum dogma de duplici Christi voluntate & operatione firmauit, nempe sanctorum scriptorum consentientibus testimonijs. Quibus ea solum ratione haeretici respondere se posse existimarunt, si libros deprauassent, & alia ex eisdem sanctis testimonia vel multila vel etiam conficta in confirmationem erroris adduxissent. Neque enim negare sanctorum auctoritatem integrum vel haereticis videbatur. Quorsum autem post vetera exempla nunc non niuitia proferamus? ex Bernardo epistola. 77. ad Hugonem, ex Innocent. De presbytero non bapti. cap. apostolitam. ex concilio Florentino, ex multis quoque alijs, quos ne longum sit, missos in praesentia faciemus. Satis enim nobis, si modo in philosophia Christiana aliquid profecimus, positis exemplis rationibusque & testimonijs persuasum esse debet, sanctorum omnium communem sensum certam fidem facere catholicorum cogmatum, aciproinde ex omnium auctoritate certa argumenta depromi Theologicis conclusionibus confirmandis. Id quod sexto hoc demum loco erat nobis constituendum. Con stituimus autem longa oratione id quidem, quomodo enim rem tantam verbis paucioribus explicaremus? sed adeo praeclare tamen, vt tenebrae quas aduersarij veritatis offundere suis argumentationibus conati sunt, iam su perioris disputationis luce fugatae esse videantur. Certe primum, secundum & tertium argumentum, post ea, quae dicta sunt, nulla responsione egent. Sed ne ratio illa quidem deinceps apposita. Eadem enim non magis contra veteres sanctos quam contra patres conciliorum omnes, atque adeo contra totam ecclesiam valet. Ita nos antea duobus illam locis refutauimus. Osiandri ergo & Caietani scrupuli modo restant, qui si fuerint exempti, nihil profecto erit amplius, quod sexto loco explicando desideretur.
On this page