Caput 1
Caput 1
IN eum locum incidimus, quem longe lateque patentem Theologi, praesertim iuniores, copiose tractare solentpropterea quod sedis Apostolicae non auctoritas modo & grauitas, verum etiam omnis omnino vis & facultas, cum semper ab haereticis impugnata est, tun multo magis hoc tempore a Lutheranis impetitur, quorum in Romanam ecclesiam contentio pertinax & odium aeternum est. Sed non ego persequar quaestiones infinitas de Romani pontificis potestate, tantum de auctoritate dogmatum videamus. Nolo autem agere confuse, vt id explicemus hac disputatione quod queritur. Itaque eorum imprimis argumentationes exponemus, qui locum impugnant. Deinde loci nos vim & auctoritatem cum catholica ecclesia conseruabimus. Posthaec aduersariorum argumenta diluemus. Quae si longior fuerit oratio, cum magnitudine vtllitatis comparata, fortassis etiam breuior videbitur. Qui igitur, locum hunc infirmare pergunt, his argumentis, vt sibi videntur, efficiunt.
Primo Ioannes 22. publice docuit, iustorum animas non videre Deum vsque ad iudicii diem : cauitque ne Parisiis Theologiae gradum quisquam consequeretur, nisi prius in hanc sententiam iurauisset. Errare igitur summus Pontifex atque adeo sedes apostolica in fide potest. Secundo, Celestinus. 3. definiuit, quod cum alter communiugum labitur in haeresim, dissoluitur matrimonium, vt patet dem diuortiis. c. quanto. Super quo affirmat Hostiensis, Celestini epistolam decretalem habitam olim in corpore iuris. Errauit igitur in fide Celestinus. Nam definitio illa Euangelio contraria est.
Tertio, Alexander 3. de sponsa duorum, capite, licet. asserit, quosdam suos praedecessores iudicasse: quod si post matrimonium contractum per verba de praesenti, non consummatum tamen, aliud nouum matrimonium consummetur, primum dirimitur, secundum est validum. Hic aunem error est sine dubio in fide & moribus manifestus.
Quarto, idem Alexander3. c. cum esses. de testam. definit, alienum esse & a generali ecclesiae consuetudine, & a diuina lege, & sanctorum patrum institutis, vt testameta, nisi quinqe vel septem testium fuerint subscriptione firmata, penitus rescindantur. Constat autem ciuilem legem, quae eiusmodi testamenta minus solennia irritat, a viris hodie ecclesiasticis comprobari. Falsus est igitur in fide Alexander, vt qui pronunciet legem aliquam esse diuinae contrariam, quae re vera contraria non est.
Quinto, Innocentius Primus in epistola ad Rufum & Eusebium. c. 1. qui viduas, inquit, acceperunt vxores, ad summum Sacerdotium agnoscimus peruenisse. Quod contra legis esse praecepta, nullus ignorat : cum Moyses clamitet, vxorem virginem sacerdos accipiat, contra quod praeceptum diuina auctoritate subnixum, nulla defensio opponitur, nisi consuetudo vestra, quae ex ignorantia profecta est. Et Innocentius tertius. cap. per venerabilem, qui filii sint legitimi, cum quandam lege Deuteronomii retulisset, sane, ait, cum Deuteronomium secunda lex interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur, vt quod ibi decernitur, in nouo testamento debeat obseruari. At decreta veteris legis debere a nobis obseruari, sacris etiam literis, non modo concilio Florentino aduersatur.
Sexto, Nicolaus tertius in extrauaganti. exiit qui seminat. de verborum significatione. decernit, abdicationem proprietatis, omnium rerum tam in speciali quam in communi Christum dominum & verbo & exemplo docuisse, Quod erroneum esse Ioannes 22. docet in extrauaganti. cum inter nonnullos. Septimo. Nicolaus ad consulta Bulgarorum, referturque de conse. d. 4. c. a quodam Iudaeo. definit, quod si in nomine Christi aliquis baptizetur, rebaptizari non debet. Cuius oppositum Pelagius papa determinat, in epistola ad Gaudentium episcopum, referturque eadem dist. cap. multi. & c. si re vera. quae ambo capitula ex eadem epistola sunt deprompta. Consentit & cum Pelagio Tacharias papa. c. in synodo. eadem dist. Aut Nicoiaus igitur, aut Pelagius falso de fidei quaestione decreuit.
Octauo, Diuus Gregorius in epistola quadam ad Augustinum Canthuariensem archiepiscopum, Gregorius quoque tertius in epistola ad Fonifacium episcopum, ex apostolicae Romanaeque ecclesiae auctoritate pronunciarunt, quod si mulier infirmitate aliqua fuerit correpta, nec valuerit debitum marito suo reddere, maritus quidem aliam vxorem ducere potest, ea lege tamen, vt subsidii opem coniugi priori non subtrahat. Quod autem vir ab vxore, quae per infirmitatem debitum reddere non valet, discedere possit, atque ad secundas nuptias transire, doctrine euamgelicae apostolicaeque aduersum est, vt Gratia. 32. 4. 7. dixit.
Nono, Gelasius contra Eutychen & Nestorium definit, in altaris sacramento, facta etiam consecratione, panis vi nique substatiam manere. Id quod a fide catholica alienum est.
Decimo, Romani Pontifices literas saepe sacras falso exposuerunt. Nam vt ea loca praetermittam, quae Caietanus refert in opusculo. 27. quaestionum. q. vltima. certe Gelasius papa cum concilio septuaginta episcoporum, & refertur sub nomine Pelagii. 21. dist. cap. quanuis. atque Anacletus. 22. distin. cap. sacrosancta. probant, Romanam ecclesiam caeteris esse praelatam, illa Euangelica voce Domini saluatoris. Tu es Petrus & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Quod idem plures etiam alios pontifices sensisse constat. Ridiculum autem videtur esse, Euangelicum testimonium in eum sensum velle flectere. Ad eundem quoque modum plerique summi Pontifices ad probandum matores ecclesiae causas ad sedem Romanam esse referendas, inducunt illud ex Luca, ego rogaui pro te Petre ne deficiat fides tua. Quod quam ineptum sit, vel ex eo liquere aiunt, quod ibi Dominus Petro solum, non item posteris loquebatur. Subdit enim, & tu aliquando conuersus, confirma fratres tuos. Quae verba si ad posteros referantur, nimirum Romanos pontifices, prius auersos fuisse oporteret, vt aliquando conuersi confirmarent fratres suos. Lum itamque Romani episcopi sacras literas falso interpretentur, falli & fallere in fidei dogmate possunt. Nam ex sacrarum literarum recta intelligentia vera dogmata, ex obliqua vero falsa trahuntur,
Vndecimo, si Apostolica sedes in fide errare non posset, id maxime ex priuilegio Petri, Luc. 22. Ego rogaui pro te, Petre, vt non deficiat fides tua. At, Petri fides, defecit, iuxta id quod Ambrosius ait, fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse defenit. Multo ergo magis caeteri successores errare in fide potuerunt. Vt errauit certe Anastasius 19. di. c. Anastasius. Errauit quoque Honorius, vt in conc. 6. Constam. actio. 13. & 18. definitur.
Postremo, Hieronymus in epist. ad Euagrium, cum illi obijceretur Romanae ecclesiae consuetudo, si auctoritas, inquit, quaeritur: orbis maior est vibe. Vbicunque fuerit episcopus, siue Romae, siue Constantinopoli, siue Alexandriae, eiusdem meriti, eiusdem est & sacerdotij. Potentia diuitiarum & paupertatis humilitas, vel sublimiorem, vel inferiorem episcopum non facit. Caeterum, omnes Apostolorum successores sunt. Quid ergo mihi profers vnius vrbis consuetudinem? quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges ecclesiae vindicas? Hactenus Hieronymus. Et Ambrosius lib. 3. de Sacram. capite primo, cum Romanam consuetudinem sibi opponeret, in omnibus, ait, cupio sequi ecclesiam Romanam: sed tamen & nos homines sensum habemus: ideo quod alibi rectius seruatur, & nos recte custodimus. Ipsum sequimur Apostolum Petrum : ad hoc ecclesia Romana quid respondet: Vtique ipse auctor est nobis huius assertionis Petrus Apostolus, qui sacerdos fuit ecclesiae Romanae. Quod si Hieronymus & Ambrosius ecclesiae Romanae in stituta facile reijciunt, certe non est cur Apostolicae sedis praescriptam in moribus regulam sequi debeamus. Eo vel maxime, quod Trullana synodus, canone 55. asserit, Romanam Ecclesiam praeter ecclesiasticam traditam consuetudinem Sabbatis quadragesimae ieiunare: corrigitque hunc ecclesiae Romanae morem, qui contra Aposto lorum canonem. 65. inoleuerit. His potissimum argumentis hunc locum quidam infirmum esse contendunt. Credunt enim sedem Apostolicam errare posse, etiam cum de fidei quaestione iudicat. Inter Parisienses Gerson & Almainhuius sententiae praecipui auctores habentur. Eandem sequitur Adrianus in 4. senten. de confir. quaest. vltima. Ac Thomas quidem Vual. lib. 2. doctri. fid. Anti. cap. 19. eandem videtur sequi, tametsi in lib. de sacramentalibus doctrina. 10. longe aliter sentit. Gratianus. 19. distinct. 5. hoc autem intelligendum est. eidem opinioni videtur etiam assentiri. Nec ab hac, vt apparet, alienus est Cardinalis Turreere. lib. 4. par. 2. cap. 16. Quamuis in lib. 2. cap. 109. 110. contrariam sentetiam & tenuerit & ostenderit. Hanc Erasmus libenter amplectitur super epistolam Hieronymi ad Damasum de nomine hypostasis. Quin in libro de ratione verae theologiae fenestram dicit aperire ad perniciem verae pietatis eos, qui doceant, Romanum Pontificem errare non posse, quoties de moribus aut fide pronuntiat. Huic Lutherus subscribit, huic Vuiclefistae, atque adeo omnes haeretici subscribunt libentissime.
On this page