Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

Cap. Vndecimum. Vbi confutantur argumenta capite nunc proximo posita.

2

NOn ego catholica doomata crassis istorum circumd fundere tenebris, nisi lumen possem accendere, quo quasi sole exoriente fugarentur. Alioqui in haereti¬ corum argumentationibus recitandis digitos ad fontes solum intendere, ne videlicet lutulentae illorum aquae in nostra scripta deriuentur: Consilium est amicorum quidem, sed cnisi me fallit amorptimentium vbi non est timor. Existimarent namque, imperiti argumenta esse maiora quam vt a nobis refelli possent, si aut summatim & breuiter perstringeremus, aut certe omnino dissimularemus. Mucronem itaque aduersariorum ipsi, qui acuimus, retundemus.

3

Nam ad primum argumentum tametsi respondere possumus, non omnes libros canonicos esse simul ab vniuersa ecclesia receptos, quo fieri potuisse, vt quem priora comcilia minime recepissent, eum posteriora confirmarent: Respondemus tamencidque verius, Baruch prophetiam tanqe partem quandam Hieremiae fuisse a veteribus conputatam. Quodine nostrum videatur esse commentum testimoniis antiquitatis roborandum est. Augustinus in primis tradit hoc 18. de ciuit. Dei lib. haec in verba, Prophetans autem de Christo Hieremias, hic Deus meuscinquit & non aestima bitur alter ad eum: Post hac in terris visus est, & cum homini bus conuersatus est. Atque, euestigio Augustinus hoc testi moniumCait, quidam non Hieremiae, sed Baruch scribae eius attribuunt: sed Hieremiae celebratius habetur. Et auctor lib. q. ve. & no. test. q. 1O2. siue Augustinus siue quicunque tandem alius is fuerit. Cassio. etiam in Psal. S1. Chrysostoquoque idem testimonium nomine Hieremiae citat, in homilia quadam de Trinitate. Sexta etiam Synodus sess. 8. refert ex eiusdem Chryso. altera homilia, cuius initium est, Profundam sectionem nomine Hieremiae illud idem testimo nium. Clemens item Alex. Ii. 1. Pedago. cap. 1O. illud, Audi Israel mandata vitae, &c. quod Baruch 3. nos habemus, Hieremiae assignauit: & li. 2. cap. 3. referens illud, vbi sunt, &c. diuinam scripturam vocat. & Basilius. 4. Ii. contra Eunomium super illud, vt cognoscant te solum verum Deum. Ambrosius item lib. 1. de poenitentia. cap. 8. & lib. 3. Exameroncap.14. & lib. 1. de fide. cap. 2. ex eodem lib. sub nomine Hieremiae testimonia referunt. His adde Sixtum Papam in epistola sua prima ad omnes Christi fideles. Foelicem in epistola ad Petrum episcopum Antiochenum ins. Synodo condemnatum. Pelagium denique in epistola ad Vigi¬ lium. Ecce qui libellus Baruch nomine nunc legitur, eum olim antiqui Hieremiae tribuebant. Essetque difficile credere, nisi testes huius rei certissimos haberemus, quorum auctoritate primum illud argumentum, difficulter quidem, sed abundem tamen elusimus.

4

Ad confirmationem autem facilius responderi potest. Fateor enim tempore. D. Hieronymi, quod nunc tenemus, id non fuisse adeo certum. Sed quemadmodum ante tempora Hieronymi, licet quidam asseruerint epistolam Iacobi ab alio sub nomine eius editam, tamen paulatim Cvt idem aito procedente tempore obtinuit auctoritatem, & epistola Iudae, quam a plerisque Hieronymus astruit fuisse reiectam, auctoritatem vsu meruit: ita & liber iste Baruch quamquam olim a quibusdam non fuerit receptus, modo tamen dignus est habitus, qui ab ecclesia & conciliis vniuersalibus reciperetur. Secundum quoque argumentum facile diluitur. Nec enim verum est, in libris canonicis decernendis ecclesiae reguam esse Hieronymum: quod Caietanus perperam ne dicam perniciose existimauit. Hieronymus quippe Svt Ioanes Cocleus vere dixit in enumeratione canonicorum librorum veteris testamenti, Iosephum secutus est: qui in 1. lib. aduersus Apionem ex maiorum suorum traditione, vt inquit. 22. lib. enumerat. Auctor est Euse. Ii. 3. c. 9. & 19. At Augusti nus non Iudaeos, sed Christianos in ea re sequitur, & recte hic quidem: Nam ecclesia gentium columna est & firmamentum veritatis. Probatur vero a Gelasio sententia Hieronymi non in canone sanctarum scripturarum constituendo, sed in his auctoribus condemnandis, quos Hieronymus zelo Dei & fidei religione reprehendit. Atque ad secundum argumentum haec satis dicta sint.

5

Nam ad prima eius confirmationem respondeocid quod doctiores fere credunt, librum illum non esse Cypriani, sed Ruffini. Certe D. Cyprianus in epistola ad Rogatianum Ecclesiasticum, & in libro de habitu virginum, Sapientiam, vt diuinos libros citat. Quod vero Ruffinus asserit, ex patrum traditione eos libros a canone reiiciendos Space lectoris dictum sitpatrum traditiones ignorauit. Tertium namque, Carthaginense concilium, quod hos inter cano¬ nicos numerauit, dicit se a patribus accepisse. & August. lib. 1. de praedest. Sanctorum, proxinios apostolorum affirmat librum Sapientiae tanqua diuinum citauisse. Atque Dionysius ex eodem libro magno praefationis honore testimonium allegat inquiens, In primis scripturarum institutionibus quendam de diuina sapictia dixisse comperies, Amator factus sum formae illius. Quid omnes commemorem? Hieronymus in primum caput Hieremiae vt librum prophetae citat: Ambrosius autem 1. lib. de fide, Gregor. 18. moralium. & concil. Sardicense in epistola ad omnes episcopos, vt diuinum librum Sapientiae referunt. Concilium demum Toletanum vndecimum in confessione fidei sanctam esse scripturam asseuerat. Quid ecclesiasticum? vt diuinum citat Clemens Alex. 7. lib. Strom. Ambros: serm. 31. & lib. 4. de fide. Euaristus papa in epistola prima ad episcopos Aphricanos: Sixtus secundus in epistola ad Gratum episcopum. Vtrumque autem librum diuinam scripturam esse tanquam re certa in fide tradit Epiphanius haeresi 76. Anomaeorum. Non igitur patrum traditione eos libros Ruffinus, sed suo potius sensu refutauit. At eo tempore quo res nondum erat definita. Qua etiam ratione & reliquos excusamus. Nam quod D. Thomas in eam sententiam aduocatur, id ferendum nullo modo est: vt ex 1. parte q. 1. art. 3. colligere licet. & ex commentariis in quartum caput de diuinis nominibus. Sed in illa quaestione. 89. nihil de suo dixit: quin ad verbum retulit Augustinum. Qui tamen quam haberet constantem firmamque, sententia, lib. 2. de doctri. Christiana, cap. 8. & li. 17. de Ciuitate Dei. c. 8. & ad Horosium contra Priscilianistas. cap. 11. imo eo ipso libro de cura pro mortuis gerenda. cap. 17. manifeste declarauit.

6

Secunda autem confirmatio, quae ab auctoritate concilij Laodiceni sumitur, imbecilla est. Non enim concilium negat esse canonicos: licet inter canonicos noluerit annumerare: quod nondum ea res satis erat explorata. Videlicet Cquod saepe iam diximus non omnes simul libri canonici ab ecclesia sunt communi consensu recepti.

7

Ad tertiam vero confirmationem CQuoniam nihil in praesentia de auctoritate canonum, qui dicuntur apostolorum, disputare volumus, nam haec quaestio ab ea, quae nunc in manibus est, separatur, dupliciter respondemus. Prius, ne quis eiusmodi argumento nos velit vrgere, intelligat eodem ca. 84. tres Machabaeorum libros inter canonicos supputari. Quod si apostolorum hos octogintaquinqe canones recipere cogimur, respondeant hic ipsi nobis qui Machabaeorum libros reiiciunt. sinautem cne confiteantur hos esse canonicos, testimonium huius capituli contemnunt: iam profecto non est cur pondere illius nos velint obruere. Sed hanc disputationem Cvt diximus, in aliud tempus reseruantes, quod ad presentem locum satis est, alteram responsionem subiicimus: Clementem qui eos canones dispersos in vnum volume congregasse dicitur, non omnes libros canonicos collegisse, quos apostoli verbo tenus ecclesiae tradiderunt. Non enim aliunde, vel concilia, vel patres apostolorum proximi, hos esse: sacros, quam ab apostolis didicerunt. Ait tamen Irenae. lib. 3. c. 3. referturque ab Euseb. lib. 5. cap. 6. Clementem, quoniam cum Apostolis vitam semper egerit, atque ab apostolis institutus fuerit, recentem gessisse traditionis eorum memoriam, & eorum formam semper in oculis habuisse. Ita si haec responsio non placet, detur alia, non omnes illos canones a Clemente editos, sed nonnullos a Graecis adiectos, esse. Ad postremam denique confirmationem, huiusmodi habeto responsum. Vt cum iis liberaliter agamus, donemusque cis Synaoogam in fide errare non posse Cquod tamennon perinde vt de ecclesia catholica certum est, negamus hos libros a Synagoga esse reiectos. Aliud est enim non recipere, aliud vero reiicere. Iudaei ergo intra suum canonem hos quidem libros publica auctoritate minime receperunt: tametsi nonnulli etiam ex eis diuinos & sacros esse crediderunt. Qua de re vide Coclaeum in libello de canonicae scripturae & catholicae ecclesiae auctoritate. De secundo igitur argumento hactenus. Ad tertium autem praecipuum argumentum respondetur, Ante id temporis nec re fuisse tam expeditam, nec conciliorum lectionem tam assiduam, nec haereticorum impudentiam tam procacem in libris canonicis, vel infirmandis, vel etiam reijciendis. Quocirca, non fuerunt perinde soliciti fideles de huiusmodi quaestione: cuius definitionem sine iactura pietatis poterant ignorare. Quod si argumentum idem contorquere in aduersarios volumus, nihil est quod facilius efficere possimus. Nam Cvt ex concilio primo Toletano didicimus, si quis dixe rit, vel crediderit alias scripturas praeter eas quas ecclesia catholica recipit, in auctoritate habendas esse, vel ve nerandas, anathema est. Cum ergo pleriquesquod retro ostendimus, hos libros tanquam diuinos venerentur, cer te si ecclesia non reciperet, in anathema concilij Toletani pariter omnes incurrerent. Ne igitur hos audaciae & temeritatis condemnemus, illos potius ignorantia labo rasse concedamus. Imo cum perniciosius ecclesiae sit libros recipere pro sacris, qui reuera non sunt quam librum reijcere, qui alias vere sacer est Tvt D. Thomas prima par te, quaest. 68. artic. 1. & de potentia quaest. 4. artic. 1. latius explicato cum concilium Carthaginense, Florentinum, Tridentinum, Innocentius, Gelasius, ac fere sancti hos libros tanquam sacros Ecclesiae tradiderint, profecto, si ij non essent, perniciosissime falleremur. De tertio igitur argumento satis dictum est.

8

Ad quartum vero argumentum primo dicitur, quod Gelasius forsitamvnius sibri nomine ambos complectitur: quod etiam in Esdra non ipse modo fecit, sed & lsidorus & Hieronymus qui Esdram interpretatus, vnicum edidit, sequens Hebraeorum consuetudinem, qua Esdrae primus & secundus liber in vno est, vt Origen: in primum Psalmum docet, & Eusebius lib. 6. capitulo i8. Hanc autem mentem fuisse Gelasij, Vel illud abundem magnum argumentum est, quod idem ipse probat lectionem scriptu rarum, quae per anni circulum distribuuntur, librum autem Machabaeorum pro dominicis Octobris: in quibus ambos ecclesia legit. Deinde respondetur, Gelasium de secundo libro ambiguam forte sententiam tenuisse: eoque consilio in enumeratione eum librum praetermisisse. At Augustinus 18. de ciuitate Dei, & Isidorus 6. Etymologiarum, vtrumque Machabaeorum, ab ecclesia recipi isseuerant. Quod & in prooemio horum librorum asseritur. Nec id modo in dubium vocare licet, quod Diuo Gregorio, Euseb. atque reliquis licuit aliquando dubitare.

9

Iam ad primam rationem, quae in huius quarti argumenti confirmationem affertur, Ioannes Annius in commentariis super secundum librum Philonis de temporibus tradit, libros Machabaeorum, qui absque temporibus scripti erant, Iosephum adiectione temporum apocryphos reddidisse. Ostendit vero id argumento, quo nos vsi sumus: quo eodem Ioannes quoque Lucidus permotus est 4. suae chronographiae libro. Vnde autem Annius noster acceperit aut sine temporibus Machabaeorum olim libros haberi, aut Iosephum adiecisse tempora cingenue fateor, me praeterit. Sed si id verum est, quemadmodum mendum, quod in numeris facillimum est, non auctoribus, sed librariis imputatur: ita menda, quae Iosephi per incuriam inducta sunt, non auctori libri Machabaeorum, sed Iosepho tribuemus. Nec ob id libros hos apocryphos existimabimus. Tametsi Iosephum germanam veramque catholicorum lectionem vitiasse viris ecclesiasticis omni bus dissimulantibus, atque adeo conniuentibus, mihi quidem non fit verisimile. Nisi volumus mille quingentos annos & eo amplius, ecclesia in vtramquesaurem dor mitante, inimicum hominem 2izania superseminasse. Quamobrem, multo melius Eusebius Caesatiensis licet hos libros non crediderit in sacrorum numerum refere dos, asserit tamen auctorem illorum non supputare Grae corum regnum ab Alexandro, sed a Seleuco Nicanore, qui regnauit in Syria anno a morte Alexandri exacto vndecimo. Cui numero si addas quinque annos, quibus Alexander tanquam Monarcha imperauit Graecis, conficitur numerus annorum exactus sexdecim. Quibus minor erat supputatio Monarchiae Graecorum iuxta rationem Hebraicam. Nam Graeci ab Alexandro supputabant. Igitur quod iuxta annalia Graeca Antiochus regnasse dicitur anno centesimo quinquagesimo tertio, & iuxta primum Machabaeorum anno centesimo trigesimoseptimo, verborum, non rerum dissensio est. Quippe, si centesimo trigesimoseptimo sexdecim adiicias, nume¬ rus centesimus quinquagesimustertius conficietur. Ioannes vero Lucidus in eo discrepat ab Eusebio, quod scribit Alexandrum post adeptam Monarchiam annos septem regnasse, Seleucum vero anno octauo post mortem Alexandri iam exacto. Sed quod ad praesentem attinet quaestionem, non ad modum refert, vtrum ex his ve rum sit, cum supputatio praecipua, de qua hic agimus, minime varietur.

10

In huius vero confirmatione argumenti Ambrosius Catharinus Caietanum affirmat tot peccata admisisse, quot verba pene effudit. Sic enim ille loquitur. Nec aduertit homo ad carpendum promptulus, se quoque in re prehendendo Caietano saepe ac multum errasse. Hoc certe loco ter errauit. Sed istius errores coarguere nec meum est, nec huius temporis. Quid ergo? Nonne hic peccauit Caietanus? Peccauit sane. Primum in eo quod temere & inconsiderate, ne superbe dicam & arroganter, auctorem libri Machabaeorum ait in intelligentia Danie lis esse deceptum: quem constat Spiritus sancti afflatu eum librum scripsisse. Deinde falso existimat Caietanus, si auctor libri Machabaeorum verba Danielis vsurpat, id circo Danielem interpretari. Quasi non licuerit Bernardo verbis scripturarum passim vti: quas si quis arguat ab ipso male intelligi, quod verba non in eum afferat sensum qui scripturarum erat germanus & proprius, is stultus esse videatur. Certe poetae recentiores veterum versus etiam integros vsurparunt elegantissime: nec tamen priorum illi versus a posterioribus in eandem sententiam capiuntur. Fallitur praeterea Caietanus in eo quod putat, Danielis prophetiam non potuisse ad idolum Antiochi referri: quia Dominus ad futura tempora referendam declarauit. Eadem quippe scriptura & ad Luciferum pertinet & ad Nabuchodonosor, & ad Antichristum. Vanissimum ergo fuit auctorem libri Machabaeorum repre hendere, quod in idolo, abominatione & desolatione Antiochi ad verba Danielis alluserit, vel ea certe in simi li causa vsurparit. Nam & si in illum sensum Danielem adduxisset, id fecisset egregie, quod & Paulus & Apostolicaeteri saepe fecerunt. At secunda ratio duobus modis refellitur. Prius enim nihil impedit vt Spiritus 8. scriptori assistat, qui in quibusdam tamen humano more ex modestia loquitur. Sic enim Paulus ait, & si imperitus sermone non tamen scientia. Et rursum, vt minus sapiens dico, plus ego. Et iterum, lonate mihi hanc iniuriam.

11

Posterius aliud est loqui de ipsius historiae veritate, aliud de interpretatione in aliam linguam. Interpres ergo veniam petit, non falsitatis, quae nulla erat: sed elocutionis, quae ab homine erat. Secunda igitur illa ratio hac du plici responsione conuellitur.

12

Sed & tertia bis quoque confutari potest: & quia non est opus confiteri, epistolam, cuius in priori fit mentio, eam esse, quae euestigio subditur: & quod si esse quis contendat, habet in promptu quid dicat: puncta librariorum incuria esse male distincta. Illa enim verba, Anno centesimo octogesimooctauo, non sunt initium epistolae sequem tis, sed finis antecedentis. Vt subsequens epistola hoc principium habeat, Populus qui est Hierosolymis. Cuius rei illud est argumentum, quod diem annumue, quo scribitur epistola, non ab initio statim, sed a fine ponere solemus: salutationem vero statim a principio. Tametsi vtrumque Constantinus & in epist. ad Donum papam, & in epistola ad Georgium Constantin. Patriarcham, coniunxerit. Quae igitur secundo loco ponitur, haec scripta est anno centesimo sexagesimonono, vt in priori episto la dicitur. Quae vero ordine quidem scripturae antecedit, sed re ipsa tamen posterius missa est, ea scripta fuit anno centesimo, octogesimooctauo.

13

Ita ad quartam rationem facile dici poterat squod ante monuimus, illam epistolam non esse cuius prior meminit. Quare nec necesse est fateri, eam esse scriptam anno centesimo sexagesimonono. Quin compilator illius secundi libri, siue is fuerit Iosephus, vt Annio placet, siue quisque alius, quascunque epistolas inuenire potuit a Iudaeis scriptas, nullo seruato ordine, in initio libri forsitan collocauit.

14

Quod si secundam illam esse admittimus, quam commemorat prima, dicere oportet, numerum non secundum Hebraicam computationem haberi, sed secundum Graecam. Potuit enimcnec id incommodeofieri, vt qui eas literas dederint, ij Graecam monarchiae supputationem fuerint secuti: quam tamen is qui librum illum dicitur in compendium redigisse, noluit immutare: sed exscribere numerum, vt scriptum reperit. In aliis vero secutus est semper supputationem Hebraicam. Iudas itaque mortuus est iuxta Hebraeorum rationem, anno centesimo quinquagesimosecundo expleto: hoc est, anno centesimo quinquagesimotertio. Quibus si apponas sedecim annos Graecae supputationis, constat numerus centesimus sexagesimus nonus: qui idem est cum priori. Nam, quo anno Iudas mortuus est, scripsit epistolam. Ita non est necesse cum Ruperto libro de victoria verbi, alium a Machabaeo Iudam diuinare, qui eam epistolam dederit.

15

Ad quintam non desunt qui existiment non Antiochum membratim diuisum, sed ducem ab eo missum: sic enim videtur 1. cap. significari. Illum vero fuga elapsum morbo pestilenti interiisse, vt cap. 9. dicitur. Sunt etiam qui contendunt in cap. illo. 1. particulam, &, adiectam esse librariorum vitio: lectionem autem Veram hanc esse, Percusserunt ducem, & eos qui cum ipso erant, diuiserunt menbratim, &c. Scio autem verbum percutere interdum sivnificare id, quod occidere. Vt eo loco: Percussit Philistaeum, & c. Sed non cogimur hic vocabuli propria significatione deserta ad dictionem confugere figuratam, prae sertim cum Danielis 11. cap. de Antiocho scriptum sit, Et venient super eum Romani & percutietur. Quo loco Hieronym. Percussus ait, dicitur esse, non quod interierit &c. Et 2. Reg. 2. Serui Dauid percusserunt de Beniamin 36O. qui & mortui sunt. Sed ne illud quidem huic expositoni repugnat, quod Lyranus obiicit, Antiochum vvt hic dicitur cecidisse. Non enim semper eo verbo mors significatur: sed qui victus est cecidisse vere asseritur. Ceciderunt, inquit, per prona fugientes. Sed ne illud quidem obstat quod ibi legitur, Cum ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum: Cum autem intrasset Antiochus, &c. Vbi videtur designari Antiocho conclusio nullum fuisse locum fugiendi reliquum. Non enim intelligendum est templum clausum post ingressum ducis: sed cum milites essent intra fani ambitum, vt si exempli causa dicamus, in atriis, sacerdotes clauserunt ianuas templi. At contra, cum milites Antiochi aditum templi occultum aperuissent, vt cognita res est, lapidibus sunt a Iudaeis obruti. Potuit ergo dux ipse percussus, si ducis nomine Antiochus intelligitur, quo aditu aperto intrauerat, exire atque fugere. Ob quam fugam c. 9. dicitur, inhoneste ac turpiter de Perside rediisse. Sed ne rimulas quaerere ad elabendum videamur, illa responsio & planior & verior est, cui historicorum grauium consentit auctoritas, non eundem esse Antiochum de quo primo capite, & de quo capite nono perhibetur. Sed ibi Antiochi magni mortem scribi, hic vero Antiochi Epiphanis. Cuius etiam finis primi libri capite sexto texitur. Nam illum Strabo libro 16. ait templum Beli expoliare conatum finitimos Barbaros interemisse.

16

Ad sextam, licet Rupertus omnia ea figurate velit intelligi de arca noui testamenti, id est, humanitate lesum Christi: ad literam tamen miraculum illud vel iam factum est, cum expulsis gentibus a Iudaea Hebraei ex diuersis locis, vbi erant dispersi, conuenerunt, vel forte etiam in conuersione Iudaeorum ante diem iudicij futura fiet.

17

Nec nostris coniecturis diuina promissio debilitanda est. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax.

18

Postrema demum ratione soluenda varie torquentur auctores. Alij namque fingunt, Machabaeos per matrem a tribu Iuda originem ducere: eaque ratione defendunt, sceptrum de Iuda non esse transsatum. Alij sequentes traditiones Talmud astruunt, Machabaeis quoque existentibus ducibus, fuisse iudices quosdam ex tribu Iuda, penes quos summa decernendi atque imperandi potestas resideret. Qui Hebraice xanedris, Latine senatus vt apud Romanos appellabatur. Vnde illud est, Populus qui est Hierosolymis, senatusque & Iudas, &c. Hos itaque cum Herodes qui primus ex alienigenarum genere ortus, regnum Iudaicae gentis obtinuit, in odinm Daui¬ dici regni de medio sustulit, tum vere sceptrum de tribum Iuda dicitur abstulisse. Alij hunc nodum soluunt: affirmantes illam Iacob prophetiam, promissionem fuisse ad legem comminationum intelligendam: quae scilicet mutatis moribus commutetur. Et quemadmodum sententia aduersus Niniuitas post poenitentiam translata est, ita quoque haec diuina promissio, filijs Iuda peccantibus fuerit commutata. Quam quidem normam in explicandis tum comminationibus tum promissionibus ex Exechiele desumunt: apud quem Dei & comminatio & pollicitatio pro conuersis, aut auersis hominum moribus transferuntur. Nos vero, quibus consilium est alienas expositones non inimice, aut insectari, aut repellere, facilius hunc locum expediemus, si ex primo Machabaeorum libro intelligimus populum Iudaeorum ducatum Machabaeis tradidisse, non tanquam proprium & haereditarium, sed ad legem depositi conseruandum: vt videlicet lsraeliticam plebem interea tuerentur, donec surgeret propheta fidelis, yel qui eos instrueret, vel quem de tribu Iuda venturum expectabant. Qua ex re sceptrum de tribu Iuda non auferebatur: eo praesertim, quod ipsa quoque tribus in hoc populi condictum sententiamque a principio saltem creditur consensisse. Quartum ergo argumentum cum suis confirmationibus hoc modo fuerit confutatum. Nam quod argumentum Caietanus in Matthaei 24. c. ponit auctorem libri Machabaeorum errasse in interpretatione Prophetiae Danielis, quam ad Antiochum ille refert: cum Lucas ad ex- ercitum Romanorum perspicue retulerit, id nullius momenti est. Eadem quippe litera & ad Nabuchodonosorum & ad Antichristum spectare potest. Sic eadem & ad Antiochiochum, & ad Idolum Romanorum & ad Antichristum pertinet. Quae omnino res, quoniam nihil obscura est, nostra explicatione non eget.

19

At quintum argumentum refellimus. Non modo concilium Carthaginense, & Innocentius, sed plerique alij Sapientiam & Ecclesiast. Salomoni assignauerunt. Nam, librum quidem Sapientiae nomine Salomonis citat Tertullianus de praescriptionibus haereticorum: Origen, super epistolam ad Romanos lib. octauo: Cyprianus sermone quarto de immortalitate: Basilius lib. 5. contra Eunomium: Ambrosius sermone octauo in Psalmum, Beati immaculati: & li. 3. Exameron, c. 15. & 4. lib. de fid. c. 6. & Euse. 11. lib. praeparationis Euangelicae cap. 5. Quin Eusebius ipse lib. 4. Eccl. hist. c. 22. asserit, Egesippum, Irenaeum, & omnes antiquos librum Sapientiae Salomoni tribuisse. Tribue runt certe Euaristus in epistola ad episcopos Aphricanos, Felix primus ad omnes episcopos Galliae, Felix secundus ad Athanasium & caeteros episcopos Aegypti, Epiphanius haeresi 76. Anomaeorum. Damascenus quarto suae Theologiae libro: vbi Iodocus Clichtoueus multis argumentis contendit, librum illum non fuisse Philonis, sed Salomonis. In quibus illud maximum est, quod verba quae auctor capite nono eiusdem libri de se dicit, non alij quam Salomoni congruere possunt.

20

Ecclesiasticum quoque auctores nobilissimi Salomonis nomine retulerunt: Clemens Alexand. lib. 7. stroma. Gregorius Nazanzenus oratione octaua, Basilius quarto lib. contra Eunomium, Chrysostomus, siue quis alius fuerit, homil. 3. imperfecti operis in Matthaeum, Ambros. super 7. caput prioris ad Corinth. Hieronymus in ca. 10. Ecclesiastes, Cyprianus ad Rogatianum, & tertio lib. ad Quirinum, & primo sermone de eleemosyna. Casiodo. in psalm. 55. & 66. & 93. Gregorius 10. lib. Moralium, & I. quaest. 1. c. non est putanda, Sixtus primus in epist. ad omnes fratres, Marcellinus ad Salomonem episcopum, Fabianus in epistola ad omnes Orientales episcopos, Sixtus secundus ad Gratum. Damasus ad episcopos Italiae, Ioannes papa ad Valerium episcopum. Quod si post tot tamque graues auctores libros illos Salomonis esse asseueremus, nihil erit profecto cur timere debeamus.

21

Deinde librum esse huius aut illius scriptoris non admodum interest catholicae fidei, dummodo Spiritus sanctus auctor esse credatur. Quod Gregorius in prooemio super Iob capite primo erudite & tradit & explicat. Nec enim refert, qua penna rex epistolam scripserit, si vere scripsit. Vnde, nihil obstaret, vt in ea re, quae ad fidem non pertinet, Innocentius & concilium Carthaginense com¬ munem antiquorum opinionem sequerentur. Nec proin de tamen in libris canonicis enumerandis errare potuere, quippe quod ad fidem attinere certum sit.

22

Denique vt has duas responsiones praetermitteremus, habemus aliam multo potiorem: quam ex Euseb. libr. 11. praeparationis euangelicae Ioannis Driedonis expressit. Cum enim Salomon iuxta scripturam, locutus fuerit tria milia parabolarum, & carminum quinqe millia, quae non sunt in vnum aliquod volumen a Salomone coacta: fuerunt alij atque alij qui sententias Salomonis sparsas collegerunt: vt patet Prouerbiorum cap. 25. Ita Augustinus Eugubinus secutus rabbi Moysen & Thalmudistas, cre didit Esaiam libros Salomonis scripsisse. Quod equidem incertum habeo: illud vero exploratum, sententias libro rum, qui sapientiales vulgo nuncupatur, a Salomone qui dem fuisse primum exceptas, sed non ab eodem auctore collectas. Vnde & Iesus Sirach in Ecclesiastico, non ait se protulisse, sed renouasse sapientiam de corde suo. Huius ergo rei Innocentius & concilium Carthaginense non ignari, optima ratione hos omnes libros Salomoni dede runt. Ac de quinto argumento haec dixcrimus.

23

Sextum vero argumentum Caietani est in fine commentariorum super libros historicos veteris Testamenti. Pu det autem Virum alioqui ingeniosum & doctum, virum pium ac nostrae familiae columen, vano distinctionis noae commento argumentum firmissimum eludere voluisse: atque vt leuiorem plapam repelleret, grauiorem accepisse. Cum enim nomen libri canonici apud scriptores omnes, vno excepto Caietano, pro sacro atque diuino sumatur, non modo comprehendi animo, sed ne suspicio ne quidem potest attingi, Pontifices & Concilia omnia ali ter vocabulum vsurpasse, quam erat in vsu vniuersorum. Deinde, concilium Carthaginense, ne quis aliter inuerteret, quid nomine scripturarum canonicarum intelligeret, declarauit: inquiens, Praeter scripturas canonicas, nihil in ecclesia legatur sub nomine diuinarum scriptura rum. Sunt autem canonicae scripturae, &c. Et Innocentius, hi libri, ait, recipiuntur in canonem sanctarum scripturarum. Et in concilio Florentino eodem spiritu inspirante illi omnes libri quos suscipit, & veneratur ecclesia, & de quibus praesens disputatio instituitur, scripti a sacris auctoribus asseruntur. Praeterea, cum sub eodem contextu omnes illi libri nullo facto discrimine definiantur esse ca nonici, ridiculum est, vt partim in vna significatione, partim in alia, libros canonicos habeamus. Ac si hanc semel distinctionem admittimus, auctoritate conciliorum atque pontificum nullus liber sacer constare poterit. Nam, pari causatione, si id quidem lubitum esset, haeretici dicerent, vnumquemlibet de caeteris non esse canonicum ad firmandam fidem, sed ad instruendos mores. Id quoniam absurdum omnino est, retineamus potius eam rationem oportet, quam Caietanus voluit euertere: vir Cvt saepe iam dixij cum primis eruditus & pius: sed qui in libris sacris constituendis Erasmi nouitates ingeniumque secutus, dum alienis vestigijs voluit insistere, propriam gloriam maculauit. Ac de sexto argumento hactenus.

24

Ad confirmationem autem facilius responderi potest, Non Ambrosium modo, sed & Cyprianum ad Pompeis num, & Augustinus 18. de Ciuit. Dei, referre ex 3. & Ad pro Esdrae testimonia: sed non tanquam ex spiritu diuino edita, quibus scilicet nefas sit refragari.

25

In septimo principali argumento moleste fero, non aienos modo, verumetiam nostrates Cbona venia legetur in tam nouam, ne dicam leuem sententiam incidisse, vt epistolam ad Hebiaeos apostoli Pauli esse negauermt. Sed id multo molestius, vt si Pauli non sit, protinus non sit canonica. Nam, auctore incerto poterit epistola certo esse canonica. Siue enim Lucas, seu BarnabasCquod quidam sunt opinatiy eam epistolam scripserint, canonica erit. Nam, & per Lucam & Barnabam Spiritus sanctus loquebatur. Sed ad rem. Cum haereticum sit hanc epistolam a sacris scripturis excludere, certe temerarium est cne quid amplius dicamo de huius epistolae auctore dubitare. Quem Paulum fuisse certissimis testimontis confirmatur. Origenes in primis libro primo commentariorum super Matthaeum, & refertur ab Eusebio lib. 6. ecclesiasticae historiae, Ego dicocait, quod ipsa manifestissime est Pauli apostoli, & semper omnes antiqui maiores nostri eam vt Pauli apostoli susceperunt: & opinio vsque ad nos peruienit, quod sermo eius est Graeco sermone compositus, vel per Clementem Romanae vrbis episcopum, vel per Lucam.

26

Clemens item Alexandrinus apud Eusebium6. Ecclesiasticae historiae libro. Manifeste cinquit est Pauli, scripra quidem Hebraeo sermone tanquam Hebraeis: sed a Luca in Graecum interpretata.

27

Eusebius quoque in eandem sententiam iuit 3. lib. historiae ecclesiasticae. Vbi cum dixisset Clementem Romamum Episcopum in epistola ad Corinthios nomine Pauli testimonijs huius epistolae vsum, continuo subijcit. Vnde constat quod Apostolus hanc epistolam tanquam Hebraeis mittendam patrio eam sermone conscripserit: & vt quidam traduntO Lucam Euangelistam, alij autem Clementem interpretatum esse: quod & magis verum est. Quia & stylus ipse epistolae Clementis cum hac concordat, & sensus nimirum vtriusque scripturae plurimam similitudinem ferunt. Hactenus Eusebius. Et cap. 3. eiusdem libri, Pauli manifeste i4: sunt epistolae. Dies me deficiet, si velim enumerare auctores Graecos, qui hanc epistolam Paulo tribuerunt: Nec minus si commemorem etiam Latinos. Quid enim referam Athanasium in epistola ad episcopos Aphricanos, & libro vn decimo de fide trini tatis? Quid Cyrillum duo decimo libro Thesau? Quid Chrysostomum infinitis prope locis? Quid lgnatium, Quid Irenaeum? Quid Damascenum? Quid Anacletum in epistola de ordinatione Episcoporum? Quid lginium in epistola ad omnes Christi fideles? Quid concilium Laodicenum? Quid tandem concilium E phesinum? Cum omnes Graeci scriptores Cvt auctor est Hieronymus ad Dardanum hanc epistolam Apostoli Pauli esse vna voce fateantur. Theophylactus certe miratur, eorum impudentiam, qui hanc epistolam Pauli esse inficiantur. Affirmatque eos non secus peccare, quam si a Paulo abesse Christum negarent. Quid Latini? Nempe fatentur etiam. Fatetur Ambrosius super Psalmum, Beati immaculati: & libro de his qui mysteriis initiantur cap. 8. Augustinus insuper 2. libr. de doctr. Christian. ca. 8. & saepe alias. Item Gregor, quinto libro moralium ca. 3. Gelasius cum concilio septuaginta episcoporum: Innocentius papa: concilium Carthaginense, Florentinum. Tridentinum. Quid moror? mille quingentos ab hinc annos ecclesia legit hanc nomine Pauli apostoli: & audemus nos in dubium vertere, quod omnes catholici tot retro saeculis sine ambiguitate tenuerunt? Omitto quod Petrus, nisi me valde opinio fallit, testatur

28

Paulum Hebraeis epistolam scripsisse. Nam primam Petri Hebraeis scriptam esse salutatio ipsa adeo aperte docet, vt ne Caietanus ipse quidem negare potuerit. At secunda Petri eisdem quoque scripta est. Ait enim, Ecce iam vopis hanc secundam scribo epistolam. In huius vero fine sic Petrus inquit, Sicut & charissimus frater noster Paulus scripsit vobis, sicut & in omnibus epistolis, &c. Vobis scilicet Hebraeis, ad quos scribebat Petrus. Vnde facta distinctione subiungit, Sicut & in omnibus epistolis: vt non obscure intelligeres, quod Paulus Hebraeis de longanimitate & salute Christi, idem & in aliis epistolis scripsisse. Non est ergo cur de auctore huius epistolae quir quam dubitet.

29

At, Hieronymus dubitat. Certe, vt dubitasset, non proinde nostram hanc certam indubitatamque, fidem, ambiguam efficere potuisset. Sed negamus Hieronymum ancipitem hoc locosquod illi falsissime impingitur, habere sententiam. Nam, vt innumera loca silentio praetereamus, quibus refert Hieronymus ex hac epistola nomine Pauli testimonia, vt illud etiam dissimulemus, quod de viris illustribus in Paulo, cum quorundam contrarium sensum expressisset, eorum argumenta refellit: ille profecto locus Hieronymianae sententiae clarissimus testis est, qui habetur in epistola ad Dardanum de terra promissio nis, in haec verba: Vas electionis loquitur ad Hebraeos, fide qui vocatur Abraham, &c. Nec me fugit quod perfidia Iudaeorum haec testimonia non suscepit. Illud nostris dicendum est, hanc epistolam, quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesijs Orientis, sed ab omnibus retro Graeci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi: & nihil interesse cuius sit, cum Ecclesiastici viri sit, & quotidie ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter scripturas canonicas, nec Graecorum ecclesiae Apocalypsim Ioannis eadem libertate suscipiunt: & tamen nos vtraque suscipimus, nequaquam huius temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui vtriusque testimonijs vtuntur, non vt interdum de apocryphis facere solent, sed quasi canonicis & ecclesiasticis. Hactenus Hieronymus. Et in epistolam ad Titum, lege cinquit ad Hebraeos epistolam Pauli apostoli, siue cuiuscunque alterius eam esse putas, quia iam inter ecclesiasticas est recepta.

30

Ad primam igitur rationem, quoniam in relectione de poenitentia accurate sane ac diligenter illa Apostoli loca explicata sunt, non est necesse modo respondere.

31

Ad secundam respondere necesse est, & quidem eoor dine, quo aduersum constitutam veritatem obiectionis singulae particulae fuere propositae. Nam, quod prima particula obijciebatur, facile diluitur: cum cotingere po tuerit, vt interpres reliquerit quidem in textu verba Haebraica, sed in marginesquod fieri soleto addita fuerit interpretatio, quam librarius textui deinceps inseruerit. Quod etiam idem in Matthaeo vsu fortasse venit in verbis illis Eli Eli, &c. Quod autem quae expositor fortasse quispiam in margine apposuerit, ea scriptorum vitio textui nonnunquam inserantur, Nicolaus Liranus recte 2. Regum 8. animaduertit. Illa enim verba, de quo fecit Salomon omnia vasa aurea in templo, & mare aeneum, & co lumnas & altare, in hunc modum & adiecta & inserta esse constat.

32

Potuit & alia ex causa proficisci: vt Apostolus vel Euangelista Hebraice scribens, quorundam vocabulorum interpretationem adiecerit, quod apud Iudaeos erant verba quaedam vel Chaldaica, vel Syriaca, quae potuerunt commode in linguam Hebraicam verti: vt Golgotha, & epheta.

33

Ecce duas causas, quibus interim argumentum illud Caietani posset eludi. Quo ne librum quidem Geneseos Hebraico sermone scriptum sibi Caietanus suaderet. Na ibi legitur, Rachel vocasse filij sui nomen Benoni, id est, filium doloris mei: nomen vero ei a patre inditum Benlamin, id est, filium dextrae: & in Exodo, est enim phase, d est, transitus Domini. Respondeant nobis isti, qui simili argutia negotium nobis exhibere volunt: & si non valuerint, tertiam causam nos reddemus. Videlicet, sunt nomina composita ex multis simplicibus, quae nonnunquam integra in compositione manent, interdum corruta, ea si alijs verbis eadem etiam lingua, explicare volue ro, nihil absurdum orietur, vt si verpi causa dicam Deicola, interpretatur, Dei cultor: paterfamilias, hoc est, domus gubernator & parens. Quod idem in nominibus Benoni & Melchisedech, euenire potuit.

34

Sed ne ad haec tanquam in aram confugiamus, illa causa & praestantissima & verissima est, Interpretem id iure suo facere potuisse: cum videlicet necessum fuit Hebrai ca verba manere. Si enim interpres transtulisset. Deus meus, Deus meus, vt quid dereliquisti me, non fuisset a Latinis perceptum, quorsum astantes dixerint, Helianvocat iste. Quare verba Hebraica retinere coactus, eorum interpretationem apposuit, quod facere aeque pote rat verbis Hebraicis non retentis. Certe Geneseos 3r& Exod. 12. in Hebraeo nominum interpretatio non hapeturised interpres adiecit de suo.

35

Quod si obijcias, illam particulam non esse sacram scripturam, si hoc, verum est: vt quae ab officina interpretis prodierit, Primum, conceditur conclusio: nec ego video cur perhorrescere debeamus. Deinde, negatur illa collectio. Si ab interprete proficiscitur, extra sacras literas est. Nam, particula quae ad seruandam, vel congruitatem, vel intelligentiam in sacrarum literarum interpretatione additur, non censetur a saeris literis aliena. Vnde Hieronymus in commentariis epistolae ad Galatas, hanc consuetudinem, inquit in pluribus locis scriptura conseruat, vt Hebraicum verbum cum interpretatione sua ponat: Bartimeus filius Timei, Aser, diuitiae. Tabita. Dorcas, & Mesech, vernaculus, Ecce scripturam Hieronymus vocat etiam eam particulam, quam interpretem addidisse compertum est. Atque id in epistola ad Hebraeos vel maxime locum habet: cuius interpres fuit, vel Lucas, vel Clemens: quod Apostolo & viuente & vidente factum esse, ad veritatis similitudinem uidetur esse propenuius. Verum esse asseuerarem, nisi academiae temperamentum in causa coniecturali placeret. Nibil ergo prima illa causa mouere nos debet, vt credamus hanc epistolam Hebraice scriptam non fuisse. Sed ne secunda quidem causa mouet, eadem enim in Apostolum torqueretur, qui in Actorum lib. Iudaeis loquens citat scriptura veterem iuxta translationem septuaginta. Itaque interpres aut Lucas, aut Clemens, licet Hebraeos Hebraice Paulus fuerit allocutus, versionem tamen septuaginta interpretum magis reddere voluit, ne Graeci literae nouitate turbarentur. Quam etiam ob rem Apostolus Romanis scrihens, abutitur testimonio Abacuch iuxta translationem septuaginta: ne Romanis auribus insuetam orationem afferret: vt Hieronymus auctor est in commentariis super Abacuch.

36

Iam vero, tertia illa causa, quae in postrema huius ratio nis parte nobis opponitur, nulla est. Audiui equidem ab Hebraeo, cui Hebraei Carpentoratenses primas ex suis hominibus deferebant, epistolam hanc Hebraicam hodic etiam, Matthaeique Euangelium extare. Sed vt Iudaeus ille nos irridere voluerit, aut etiam ex alicuius Hebraei versione illi habeant nunc Hebraicam epistolam Pauli, Euangeliumque Matthaei, perierint vero legitimum Matthaei ad Hebraeos Euangelium, & epistola Pauli ad Hebraeos, Iudaeorum cura id verisimillimum est accidisse.

37

Ad tertiam rationem, qua etiam id agitur, vt Paulus auctor huius epistolae non credatur, prius respondetur, testimonium illud in sensu literali ad Christum referri. Nec obstat, sensum etiam literalem ad Salomonem etiam pertinere: cum eadem litera plura simul literalia sensa contineat: vt D. Thom. & ante hunc D. Augustinus tradidere. Quemadmodum igitur nomine Dauid Chri stus interdum ad literam significatur, vt Ezech. 34. Suscitabo super ea pastorem vnum, seruum meum Dauid: & Hieremiae 3O. Seruient Domino Deo suo, & Dauid regi suo, &c. Sic & per nomen Salomonis Christum Dominum eo loco scriptura signauit. Id ne nos praeteriret, adiecit, stabiliam thronum eius vsque in sempiternum. Quod apud Lucam Angelum ad Christum retulisse, notius est, quam vt explicandum sit: filius, inquit, altissimi vocabiur, & super domum Dauid sedebit. Augustinus porro auctor est. Psalm. 71. licet in Salomonem inscribatur, Iudaeos tamen de Christo esse prophetiam inuictissime defendere, quia nonnulla ibi ita dicta sunt, vt in Salomonem conuenire non possint. Quae eadem profecto causa, vt de Psalmo quadragesimoquarto idem sentiamus cogit.

38

Posterius, vt in sensu allegorico hoc testimonio Paulus abuteretur, nihil a suo more faceret alienum: qui cum saepe alias, tum maxime in priori ad Corinth. epistola, ex sensu allegorico argumentatur. Aliud est enim ex sensu spirituali certum & efficax argumentum trahi, quod Augustinus, Dionysius, Hieronymusque negarunt. Aliud vero argumentum inde probabile duci, id quod nemo sane doctus negaro potest. Quod enim Rhetores argumenta verosimilia certis & exploratis adiungunt, id Apostolus quoque facit. Potuit autem hoc loco multo & conmodius & vehementius facere, vbi Hebraei intelligebant ea, quae Dauidi in Salomone Deus promiserat, in Christo esse complenda. Intelligebant autem, eisdem sacris literis saepius admoniti, vt Micheae 4. Dani. 7. patet.

39

Ad quartam rationem non oporteret respondere, si oratio Pauli colo & comate aptius distingueretur. Itaque lectio in hunc modum habere debet. Quae cuminitium accepisset enarrari per dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, vt illa verba, ab eis qui audierunt, non ad participium sequens, sed ad infinitiuum antecedens referantur. Sed cul haec displicent, is tale habeat responsum. Quod Paulus ait, in nos confirmata est, non ad se peculiariter refert, sed ad Iudaeos generaliter, vt Glossa interlinearis admonuit. Praeterquam quod Paulus non ait se accepisse doctrinam ab eis qui audierunt, sed salutis confirmationem: accepit enim & sacramenta ab illis & doctrinae confirmationem, tum quia Ananias dixit illi, quid oporteret eum facere. Tum quia ascendit ad antecessores apostolos, ne forte in vanum curreret, &c.

40

Ad quintam vero respondere oportet in hunc modum, nomen testamenti apud Latinos interdum significare pactum, & promissionem: vt Hiero. in Hiere. 31. ca. & in Mala. 2. cap. scripsit, & Innocentius in capite. cum Marthae. de celebratione missa. eruditem postea docuit. In quam significationem illud tradidit accipiendum, quod in canone dicitur. Hic est calix noui & aeterni testamenti, id est, nouae ac aeternae promissionis. & illud etiam ad Hebraeos, Noui testamenti mediator est, vt repromissionem accipiant qui vocati sunt, haereditatis aeternae. Illud etiam exploratum est, apud Graecos nomen, diabusu, interdum proprie testamentum, nonnunquam pactum, foedus, & pollicitationem significare. vt ex actorum apostolicorum capite tertio Bubaeus in commentariis probat. In qua etiam posteriori significatione & Geneseos nono, & psalmo. 54. & 88. & 1O5. nomen diobnen legitur.

41

Vocabulum quoque Hebraicum Beriib quod Exodi24. & Hieremiae 31. habetur, licet frequenter pactum foedusque significet, quandoque tamen ad testamenti significationem flectitur. Nam, & Hieronymus Rachariae nono, & psalmorum interpres Psalmo. 44. nomen Berith, in testamentum vertit. Imo licet Aquila nomen illud semperpactum interpretetur, at. 7O. tamen fere testamentum, vt Hiero. in 2. cap. Mala. testatur. In nomine igitur Hebraico Paulus ludere potuit Rhetorum more, & vocem a proprio ad improprium significatum flectere: quod idem si aut Graece, aut Latine loqueretur, facere potuisset. Idque eo magis, quod instrumentum a sanis obsignatum, testamentum dicitur: quanuis codicillo postea, vel mutentui aliqua, & aliqua inducantur, vel etiam totum omnino quod testamento semel cautum erat, antiquetur. Quocirca, & vetus illud legatum, testamentum quidem erat signatum a viuo: sed apertum moriente Christo, vt velum scissum ostendit: ac per euangelicam legem velut per codicillum abolitum. Id quod Lactantius de vera sapientia videtur mihi intellexisse. Nihil igitur obstat, quo minus Exodum loquentem de veteri foedere, loquens etiam proprie de testamento Paulus adducat. Quinimo consentaneum argumentum est, vt perfectum testamentum, scilicet nouum, sanguine confirmatum sit & morte testatoris. Quandoquidem imperfectum illud vetus non sine sanguine firmatum est: vt figura figurato congrueret. Atque haec quidem responsio argumento Caietani satisfacit: etiam si nomen Hebraicum non testamentum proprie, sed fodus solum significet. Quod & Hiero. in 31. cap. Hiere. & Hebraei docti contendunt.

42

Ad postremam vero rationem is ipse, qui posuit, respon det: Illa tria quidem in arca fuisse omnia, vt Paulus dicit: sed vrnam & virgam foris pendentes a latere: tabulas vero intus: vt 3. lib. Regum habetur. Rursum etiam forte post illa Salomonis tempora, sacerdotes cupientes virgam & manna in secretiori tutiorique esse custodia, intra arcam cum tabulis posuerunt. Cuius rei Paulus non erat inscius: nos sumus, qui Hebraeorum traditiones ignoramus. Theoph: in epist. ad Hebraeos. c. 9. asserit Paulum optime institutum in rebus iudaicis a Gamaliele ex traditione hoc habuisse, hodieque Pharisaeorum sectam assentiri rem ita se habere. Admonuerat fere idem prior Chrysost. homi. i8. De septimo itaque argumento & huic adiunctis rationibus satis est dictum. Na quod ex illis verbis, Celerius auem videbo vos, Caietanus argumentatur, alienum a ratione videri, vt postque appellauerit Cesare, spondeat se Paulus datu rum Iudeis: adeo leue est, vt referre pigeat, nedum refellere.

43

In octauo vero principali argumento, quo quarta conclusio coarguitur, Caietanus quidem non negat epistolam Iacobi esse canonicam: sed auctore asserit incertum esse, Eras mus addit eam non sapere apostolicam auctoritatem. At, eum Hie ronymus de viris illustri. Vrbanus papa in epistola de con muni vita, Alexander Quintus a Petro in epistola ad omnes episcopos, Anacletus in epistola de oppressione episcoporum, Marcellus papa ad episcopos Antiochenae prouinciae, Gelasius cum concilio septuaginta, Innocentius primus, concilium Mileuitanum capite septimo, concilium Laodi cenum, Carthaginese, Florentinum. Tridentinum, hac epistolam Iacobi apostoli, Iacobi, inque, apostoli esse affirmauerint, idque ecclesiae vniuersalis vsu confirmante, temerarium est, ne dicam erroneum, huius epistolae certitudinem velle aut ex incerto auctore, aut ex stylo salutationis infirmare: idque argumento leuiori, quam cui respondere debeamus.

44

Ad nonum argumentum sic respondeo. Erroneum est, ne dicam haereticum, secundam illam epistolam Petri apo stoli esse, negare. Aduersatur enim imprimis omnibus sanctis: Deinde Innocentio & Gelasio. Praeterea, conciliis Laodiceno, Carthaginensi, Florentino. Tridentino: Denique vsui catholicae Ecclesiae, quae legit eam in festo trasfigurationis nomine Petri apostoli¬

45

Contineret etiam aliquid falsi, si Petrus apostolus eius auctor non fuisset. Nam, licet argume ntum ex salutatione ipsius epistolae forsitan eluderetur, quod a falsario quopiam esset adiecta: at, quod capite primo illius epistolae legitur, eludi nulla ratione potest. Hanc vocencait, nos au diuimus de caelo allata, cum essemus in monte sancto cum ipso. Quod si Petrus non scripsit epistolam, Ioanni autem Iacoboue tribuere stultitiae manifestariae est, falsum epistola continet. Quod est Haereticum. Argumentum vero illud, quod Erasmum mouit, imo plerosque olim ante Hieromymum Cvt refert idem de viris illustribus in Petropinfirmum est: cum eundem auctore saepe contingat, non aliam modo, verum eandem quoque sententiam stylo scribere differenti. Quod Cvt reliquos praetereamus, in D. Gregorio videre licet. Cuius epistolas si cum aliis eiusdem operibus conferas, iudiciumque feras ex diuerso dicendi charactere, ab alio auctore scriptas esse iudicaueris. Hieronymus tamen ad Hedibiam. q. 11. aliter respondet, inquiens. Duae epistolae quae feruntur Petri, stylo inter se & charactere discrepant, structuraque verborum: ex quo intelligimus Petrum pro necessitate rerum diuersis fuisse vsum interpretibus. En Hieronymus ex dissimili stylo non diuersos auctores colligit. sed inter pretes differentes. Apostoli enim in aliena lingua male bant per interpretem scribere, quam dono linguarum abuti: quod non ad elegantiam & luxum, sed ad vsus neces larios acceperat. Nec me fugit, quod Erasmus hunc locum Hieronymi detorquet: sed more suo facit, vt pro sua libidine interturbet omnia. Propter decimum argumentum Erasmus & Caietanus duas illas posteriores epistolas negant esse Ioannis Euamgelistae. Quam ego sententiam non temerariam modo, sed etiam erroneam esse crediderim. Quoniam si Ioannis cognomento senioris asseruntur, non sunt profecto canonicae. Nec enim quisquam Ioannem presbyterum auctorem sacrum existimauit. Sunt autem sine dubio, vt ante a nobis demonstratum est, epistolae canonicae: non ergo sunt Ioannis presbyteri, sed Euangelistae. Quod Origenes in 1. psal. apud Eusebium6. lib. Ecclesiasticae hist. cai8. Clemens lib. 2. stro. Damascenus 4. lib. lsidorus sexto etymolog. August. 2. de doctrina Christi, Hieronymus ad Euagrium, Innocentius primus, Gelasius, concilium Laodicenum, Carthaginense, Florentinum, Tridentinumque testantur. Sed & tempore paschali vniuersalis ecclesia duas has epistolas nomine Ioanis apostoli populo legit, Ecclesiae autem, conciliis, & sanctis antiquis tutius nos committemus, quam nouitiis istis auctoribus. Quorum argumentum cum imbecillum sit, alia confutatione non eget.

46

Vndecimum vero argumentum indignum esset, quod in aliorum numero censeretur, nisi ob illud Caietanus asseruisset, hanc epistolam minoris esse auctoritatis quam alias, quae sunt certo scripturae sacrae. Nam, huius epistolae auctoritatem expresse negare non audet, nequid inuidiae subeat, aut criminis. Cum autem Hieronymus asserat, auctoritatem iam vetustate & vsu meruisse, & inter canonicas computari: miror equidem cur Caietanus aliorum opinionem sub Hieronymi censuram non redegerit: quem pro certa regula sacrorum librorum habendum existimauit. Caietani igitur assertio hoc loco periculosa est, si vis comparatiui teneatur. Minoris Cinquit auctoritatis est iis, quae sunt certo scriptura sacra. Non est igitur certo scriptura sacra: quod est erroneum. At quidam ante Hieronymum hanc epistolam non probarunt. Fateor, sed fuerunt nonnulla ante Hieronymium in controuersia, quae modo in dubium vertere haereticum est. At, citat librum apocryphum. forsitan apocryphus apud Hebraeos non erat. Quod si esset, vt & Hieronymo & plerisque aliis pla¬ cet, nihil mirum si ab apostolo Iuda referatur: cum testimonia referat Paulus ex Arato, Menandro, Epimenide, aethnicis prophanisque poetis. Vide Hieronymum in episad Eph. cap. 5. & ad Titum 1. At coarouit hoc responsum Caieta. Non abs re, inquit, haec epistola a multis refutata est. Quoniam etsi citare apocrypha multo magis licet quam poetas: auctoritati tamen sacrae scripturae derogat, vt apocrypha prophetia, vt simpliciter & absolute prophetia inducatur. Haec ille. Verum aliud est, totum librum apocryphum esse, quod Hieronymus ait: quia scilicet quaedam in eo libro continerentur, quae essent ambigua. Aliud, particulam illam, quam Iudas excitauit apocrypham esse, quod nec Hieronymus, nec alius ex catholicis dixit. Nam licet ex alio loco non haberemus eam esse prophetiam: at auctoritas Iudae satis est, vt illam verissime a Spiritu sancto extitisse sentiamus. Sicut credimus illa verba, Beatius est magis dare quam accipere Iesu Christi esse, quia Paulus dixit. Sed stultus ego sum, qui huiusmodi argumenta conor refellere.

47

Ad postremum argumentum, Vbi Erasmi Lutherique coniecturae ponuntur, vt Apocalypseos auctoritas infirmetur, post ea quae diximus non fuerit opus respondere: tantum satis fuerit admonere discipulos. Manifesta enim percurrimus, vt in obscurioribus immoremur. Atque Franciscus Titelmanus in hac causa accuratissime elaborauit, ediditque peculiarem controuersiam, vnde lector petere ea poterit, quae huic responsioni nostrae deesse videbuntur. Nam ratio postulat, vt secundae huius controuersiae finem aliquando faciamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11