Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

quae sint quaestiones seu conclusiones Theologiae. Caput quintum.

2

VTHeologiae causis exposits consequens est, vt effe cta exponamus: quae quum in dubium vocantur, quaestiones sunt, quum ratiocinatione coguntur, conclusiones. Quaestio igitur theologica, quoniam circa eam omnis Theologi versatur labor, quid sit & quae ilius partes in primis explicabimus. Nam quo modo tractanda sit, deinceps exponemus. Ne vero quempiam fallat huius nominis ambiguitas, intelligendum est, quaestionem theologicam aliquando appellari pronunciatum omne, quod a Theologo quouis forte etiam & temere fuerit addubitatum. At si adeo late Theologiae materiam quaestionemque tendamus, quaestio theologica non iam ex natura huius facultatis, sed ex hominum vel stultorum arbitrio aestimabitur. Ita fiet, vt in Theologiae quaestionibus illas ponamus, Num si forma aquae per diuinam potestatem a materia separetur, in materia vel forma seorsum baptismus conficiatur? Num asinus baptismum possit bibere? caeterasque his similes, quas studio breuitatis omitto, ne fastidium stomacho lectoris faciam. Mihi profecto non est cordi, stultas & sine disci¬ plina questiones, quas vitare Apostolus praecipit, in Theologiae finibus comprehendere. Fines porro extremaque disciplinarum, conclusiones voco. Eadem vero res est, vt a principio capitis leuiter attigimus quaestio & conclusio. Sed quum per interrogationem elata in controuersia ponitur, questio est: quum argumentatione colligitur, conclusio. Quod si eandem rem argumentis suis Theologus addicit & conficit, quae in quaestionem fuerat adducta, futilissimae scilicet illae questiones Theologicae vocari, nec debent nec vero possunt, vt quae ex principiis Theologiae finiri nequeant & solui, atque adeo ne conclusiones quidem esse doctrinaes eius, sed indoctorum hominum commentitiae chimerae. Quam ergo intelligimus Theologicam quaestionem? Opinor eam, quae plane ad rem facit, hoc est, ad Theologiam spectat. Non autem spectant vanae, ineptae, noxiae: sed solidae, apte, commodae. Ego, inquit, sum Deus tuus docens te vtilia. Theologia ergo, quae Dei nimirum doctrina est, nullo modo inutilia colligit. Quin super fidei fundamentum, quod ab Apostolis est positum, aurum, argentum, lapides pretiosos superaedificat. Nam qui ligna, foenum & stipulam, ij non hoc ex Theologia, sed ex errore faciunt. Maneat igitur eam esse proprie Theologicam conclusionem, quae ex Theologiae principijs, yt effecta e causis suis, orietur. Vnde illud consectarium est, nullam Theologiae quaestionem existimandam, quae non possit ad eiusmodi initia referri, exque ijs apte & congruenter argumentando diffiniri. Quanquam sunt quaestiones quasi appendices, quas quoniam gratia explicandi illas, quae vere & proprie Theologicae sunt, apposite & grauiter adiunguntur, iure quodam vel similitudinis vel propinquitatis, vel etiam ordinis, Theologicas itidem haud absurdem appellaueris. Verum hoc loco & tempore de questione theologica fecundum naturam & ordinem diiciplinae loquimur. Contingit enim aliquando non in Theologia modo, sed in caeteris fere humanis etiam disciplinis, vt quae suapte natura principia sunt, ideoque a discipulo supponenda, si res via ordineque procederet: ea, vt hominum ingenia sunt, & reuocentur in du¬ bium, & argumentationibus comprobentur. Ita fiat perturbatus ac praeposterus rerum ordo, vt causae posteriores sint prioraque effecta sumantur. Quae res effecit, vt Diuus Thomas caeterique Theologi in quaestionibus Theologicis eam etiam ponant, Sit ne Deus: & alias omnino similes, in quibus dubium non est, prima certaque principia in dubium verti, ac perinde vt si essent disciplinae huius connexiones, ex alijs quasi principijs necti. Atque haec causa Aristoteli quoque fuit, vt in scientias omneis quatuor genera quaestionum inferret, nempe an res sit, quid sit, qualis sit, propter quam causam sit. Quae duae pusteriores quaestiones terminari recte atque ex ordine naturae possunt, priores duae non possunt: nisi forte quum duae eiusdem rei finitiones sunt, quarum vna per, materialem causam, altera per finalem definitae rei naturam explicant. Tunc enim definitio posterior per priorem demonstratur, ratione quodammodo & via naturae seruata. At enim rei finitio, quae secundam illam quaestionem soluit, propemodum ex effectis notescit: quae licet natura posteriora sint, nobis, hoc est, in nostra cognitione priora sunt tamen. Illud item cum in alijs tun magis in theologiae doctrina vsu venit, vt principia ipsa vel disposita inter se & ordinata sint, quemadmodum causae ipsae in quatuor generadistributae ordinem prioris & posterioris habent: vel certe connexa & colligata sint, ita vt ex vtrisque concessis. ad aiterutra dubia liceat peruenire. Quapropter si aduersarius admittit principia quaedam, quauis caetera neget, ex concessis poterimus non concessa colligere, presertim si mutuo nexu coniuncta & copulata sunt. Hinc enim Theologi veteres vetus instrumentum probant ex nouo, contraque nouum ex veteri: ecclesiae auctoritatem e libris sacris asserunt, librorum rursum sacrorum ex ecclesia. Ita ne vnum quidem principium in theologia est, quod in quaestionem Theologi non verterint: vt si a quopiam fuerit negatum, qui alia forte principia concedet, parati simus ex his, quae dederit, hominem euincere, & quasi arrepto muerone confodere. Quae res & explanata est in secundo libro diligenter, & in postremo diligentius explanabitur. Nec ob eas solum causas principiorum suorum Theologi quaestionem faciunt, sed eo etiam magis, vt illa explicent & exponant. Nam, quod apud Rhetores olim pueri didicimus, omni disserenti proposita est quaestio, non ei modo, qui disputatione res ambiguas iactat, sed & historicis & poetis qui quaestiones sibi propositas non tam argumentatione soluunt, quam expositone. Exposito autem fidem in auditore saepe inuenit, argumentatio facit. Vbi familiae nostrae quosdam saepe risi, qui in eo laborant vehementer, vt Diui Thomae rationes, quas identidem ad explicandam fidem congruentes ille adfert proinde ac si essent demonstrationes certae atque perspicuae, defendant. Nam & aduersarios ipsos ridere soleo, qui in eo, in quo Diuus Thomas egregium se fidei administrum praebuit, illum impugnant quasi hostem. Nec intelligunt viri magis ad certandum quam ad docendum prompti, quaestiones fidei grauissime sanctissimeque proponi, non quia fidem dubitanti auditori facere nitimur, sed quia credenti ea, quae minus percipit & intelligit, exponere conamur. Quid igitur quaestio theologica sit, si eam ex disciplinae ordine naturaque finiamus: quid rursum illa sit, si ex ingenio nostro existimetur: quae quaestiones in Theologia primariae, quae appendices, quae argumentatione potissimum, quae contra potissimum expositone soluantur, dictum est satis. Nunc quaestio partienda est, vt ea, quae in re dispersa atque infinita videntur esse, ratione & distributione sub vno aspectu ponantur. Quaestionum ergo Theologicarum, quacunque de re sint, duo sunt genera, alterum cognitionis, alterum actionis. Cognitionis sunt hae, quarum finis est scientia, si quaeratur, Pater & filius sint ne vnum principium Spiritussancti, an duo? Diuinae personae anproprietatibus relatiuis, an absolutis distinguantur? Actionis autem huiusmodi exempla sunt. Sit ne poenitentia ad salutem necessaria tanquam medium, an etiam vt praeceptum. Num sacramenta nouae legis gratiam & virtutes conferant. Cognitionis quaestiones, si generaliter loquamur, quadripartitae sunt, cum aut sit ne vel Deus, vel angels, yel anima rationalis, aut quid sit, aut qualis sit, aut cur sit talis quaeritur. Quarum prima & secunda, vt di ximus, ex ingenij nostri conditione, secunda & tertia ex natura rerum & disciplinae ipsius explicantur. Actionis porro duo sunt genera, vnum ad salutem necessarium, alterum earum rerum, quae vtiles esse videantur. Prioris generis hae sunt quaestiones, Si exempli causa honor Christi periclitetur aut salus etiam spiritualis proximi, vir Christianus mortem ne pro his rebus subire debeat an non? De baptismo suscipiendo praeceptum ne euangelij sit: Posterioris autem generis, vt cum queritur, Diluat ne aqua lustralis, quam benedictam scholastici appellant, peccata ve nialia, planeque poenas peccatorum tollat vi sua, & quod aiunt, ex opere operato, an potius ex operantis merito? Num Eucharistiae Sacramentum ex attrito faciat contritum? Itemque an recedente fictione, quemadmodum baptismus & poenitentia suum effectum sortiatur? Plena est D. Thomen summa talium questionum. Non enim theologus semper de necessarijs disserit, sed quandoque etiam de ijs, sine quibus salus religioque constat. Et quoniam omnia persequimur, dicendum est etiam questionem Theologicam, siue ad contemplationem siue ad mores attineat: aliam naturalem esse, aliam vero supernaturalem. Supernaturalem, opinor, questionem vcoare licet, quae ex supernatura libus solum principijs definitur. Naturalem autem questionem eam esse dico, cuius cur ita sit, ratio naturae constans reddi potest. Est & questio media, quae partim ex supernaturali principio, partim ex principio naturali pendet. Primi gene ris exemplum est, An omnes mortui simus: Quam quaestionem Paulus hac argumentatione definit, Si pro omnibns Christus mortuus est, omnes mortui sunt: at pro omnibus mortuus est Christus. Item, An omnes resurgemus? Quam sic Apostolus terminat. Christus resurrexit, ergo & nos resurgemus. Secundi vero generis haec sunt ex¬- empla, Num Deus sit vbique? Num immutabilis? Num animus hominis immortalis sit? Num diuidi & secari in partes possit? Quarum omnino probationes, quamuis e sacris literis peti liceat, qua ratione ad fidem vtique pertinent, sunt tamen in lumine naturae clarae & euidentes: eaque re non sunt per se fidei quaestiones: sed, vt diximus, quasi per accidens. Tertij generis, vt sit ne Christus riliuus? Habeat ne duas voluntates & intellectus duos duasque item vtriusque potentiae operationes. Quae ex vtrisque principijs patescunt. Prima ex his, Christus est homo, & omnis homo est risiuus. Reliquae vero ex his, Christus duas naturas perfectas habet, diuinam & huinanam, omnis autem natura perfecta propriam sibi & operationem & potentiam vendicat. Est denique alia diuisio Theologicae quaestionis, ad quodcunque genus illa pertineat. Sunt enim fidei quaestiones quaedam, hoc est, quae cum ad fidem spectent, pro earum veritate theologo est in capitis etiam discrimen veniendum. Aliae vero sunt, quae in vtranque partem & ignorari & negari sine fidei iactura possunt. Quam partitionem Augustinus cum alias saepe, tum in lib. 2. de peccato originali contta Pelagium & Celestium. cap. 23. commemorat. Atque penitus partitio haec non est solum memoriae commendanda, sed in oculis semper habenda, si absoluti Theologi esse volumus. Vtriusque generis exempla sunt. Prioris hoc pacto, An Christi anima simulatque verbo coniuncta fuit. Deum clare viderit: Item, An in locis inferis ignis purgatorius sit, vbi fidelium animae poenas peccatorum luant: Posterioris Augustinus quidem varia atque innumerabilia esse dicit, & quae certo aliquo genere complecti ac definire difficile sit: sed quae ponit, ea sunt. Cum quaeritur, qualis, vel vbi sit paradisus, vbi constituit Deus hominem, quem formauit ex puluere, quum tamen esse illum paradi sum fides Christiana non dubitet. Vel cum quaeritur, vbi sit nunc Helias, vel Enoch, an ibi, an alicubi alibi, quos tamen non dubitamus in quibus nati sunt corporibus viuere. Vel cum quaeritur, vtrum in corpore an extra corpus in tertium coelum sit raptus Apostolus, quanquam sit ista impudens inquisitio id scire volentium, quod se ille, cui hoc praestitum est, salua vtique fide nescire testatur. Vel quot sint coeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat. Vel vtrum elementa mundi huius conspicabilis quatuor, an plura sint. Quid faciat solem lunam ve deficere his defectibus, quos praedicere Astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt. Cur antiqui homines tam diu vixerint, quam sancta scriptura testatur, & vtrum proportione longioris etatis filios sera pubertate gignere coeperint. Vbi potuerit Mathusalem vinere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus & Graecis & Latinis numerantur anni, reperitur superuixisse diluuiovel vtrum paucioribus, qui rarissimi inueniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, vt ante diluuium defunctus fuisse monstretur. Hactenus exempla Augustini posui. In hoc genere. D. Tho. 2. con. gen. ca. 7O. quaestionem illam esse censet. An coclum animatum sit, quam inter caeteros errores Origenis Hieronymus enumerat in epistola ad Auitum, sed D. Thomae consentire videtur Augustinus in enchi. cap. 57. Verum ne diutius lectorem demorer, de omni isto genere quaestionum quid sentiam, & quae praecepta danda existimem, perbreuiter exponam.

3

Nulla Theologicae questionis praecepta firma stabiliaque tradi possunt, nisi ab ijs, qui in schola sese multum ac diu exercuerunt. Itaque propria est ea praeceptio scholasticorum: quoniam eorum, qui scholam negligendam esse existimant, nulla idonea, exquisita, excellens, de Theologiae quaestione disputatio est, tantum abest, vt harum rerum praeceptores sint, quas nullo vsu habent cognitas. Admonebat me res, vt hoc quoque loco intermissionem scholasticae Theologiae, ne dicam interitum, deplorarem, nisi vererer, ne cum de alijs academijs quererer. Hispaniam meam immodice extollerem, in qua valde his temporibus scholae Theologia viget. Sed apud nos etiam videmus quibus extinctis Theologis quam in paucis spes, quanto in paucioribus facultas, quam in multis sit audacia. Nihil vero de me, de praeceptore dicam libentius, qui academias Hispanas adeoinsigniter ingenio suo & doctri na illustrauit, adeoque nostris hominibus & spectabiles & amabiles reddidit, vt in eas certatim non confluxerint modo, sed irruperint. Quod si ille Gallis Germanis atque Italis scripsisset, quae erat hominis in disputando perspicuitas, elegantia & suauitas, non ita nunc apud eas gentes scholae studia iacerent. Nam ex eo credo quibusdam vsu venire, vt abhorreant a schola, quod inciderint in in¬ culta quaedam & horrida de malis quaestionibus deterius vestigata, deterrime etiam inuenta & conclusa. Sed age his omissis id, quod instituimus, persequamur. Nec tamen necesse est, vt res faciles separatim instruamus Theologiae praeceptis, sita sunt enim ante oculos. Nec rursum de ijs leges ferre operaepretium est, quae multum a ratione di screpant: ea enim facile apparent, nec magnopere admonitionem & praecepta desiderant. Quae autem difficilia vi dentur esse, neque a multis intelligi possunt, de ijs est diligentius praecipiendum.

4

Primum ergo officium Theologi disserentis existimo, vt quaestionem, quam versaturus est, saepe despiciat, & identidem interroget se, cuius generis illa sit. Aliter nanque quaestiones illae finiende sunt, quae naturae & disciplinae ordine in Theologiam veniunt, aliter quas humani ingenij Vel imbecillitas vel certe malitia mouet. Nec eodem modo disserendum est de ijs, quae querimus vt exponamus, ac de alijs, quae queruntur vt demonstremus. Longeque diuersa instituitur disputatio de naturali ac supernaturali questione, alijque, loci Theologici sunt huic atque illi accommodandi. Nam cognitionis actionisque, questiones, vt alias diximus, eodem fere modo exque eisdem locis tractandae & soluendae sunt.

5

Sed cum Vniuscuiusque genus questionis diligenter inue stigandum est, tum illud maxime, an praeter fidem illa sit, an potius ad fidem religionemque pertineat. Cum his porro, qui in fidei questione errant, velis equisque, vt dicitur, decertandum est, cum alijs vero qui de his controuersantur, in quibus salua fide decipi, errare, labi homines possunt, pugnare quidem, quod alias monui Theologi & possunt & quandoqe etiam debent, sed eructa pugna illis omnino interdicta est. Quam ridiculum est enim neruos omneis corporis & animi intendere in ea quaestione soluenda, cuius inscientia nihil periculi habet, error nihil habet criminis? Sed in toto hoc posteriori quaestionum genere quam magna Theologo sit adhibenda moderatio, in octauo & nono libris non indiligenter exposui. Hic dico quantum proposito ac formularum breuitati satis est, reliqua illinc petentur. Non enim mihi libet eadem hoc tem¬ pore & loco resumere. Illud huius loci & temporis est theologum admonere, vt non stultas modo questiones & genealogias & contentiones & pugnas legis deuitet, quae sunt interdum quoque noxiae, verum etiam inutiles quascunque & vanas, quae theologo nequeunt in vsum aut cognitionis aut actionis accersiri.

6

In his Hieronymus illas quaestiones censet, quot ne an nos vixerit Mathusalem? Quoto aetatis suae anno Salomo sortitus sit coniugium? ne forsitan Roboam vndecimo etatis illius anno natus esse credatur. In epistola quoque ad Vitalem, cum posteriori harum dupliciter respondisset, ad extremum ait, Apostolum de istiusmodi interdicere questionibus. Et post pauca, Relege, inquit, omnes & ve teris & noui Testamenti libros, & tantam annorum reperies dissonantiam & numerum inter Iudam & lsrael, id est, inter reenum vtrumque confusum, vt huiuscemodi haerere quaestionibus non tam studiosi hominis, quam otiosi esse videatur. At bene habet, quod non dixit attingere, sed haerere. Nam si id genus quaestiones breuiter ex- ponere otiosum & inutile est, non ego solum, qui in supe riore libro multas eiusmodi explicui, sed Augustinus ac Hieronymus quoque ipse arguentur. Non est igitur immo randum in huiusmodi questionibus minime necessarijs, licet ad veritatem historiae sacrae quodammodo spectare videantur, sed cum inomni disputatione, tum magis in ea, quae ad fidem & salutem nihil attinet, exercenda est facilitas quaedam, ne si hisce rebus disserendis diu ac multum haeremus, in morositatem inutilem & odiosam incidamus. At D. Aug. superuacaneum esse existimauit quaerere, vbi & quomodo sit in coelo corpus dominicum. Sed de fide & symbolo, licet coram synodi patribus, ad nouitios tamen doctrinam institue bat. Alioqui Caietanus, quem vnum nostrae familiae non ingenio solum & eruditione praestantissimum audeo dicere. sed in huius generis quaestionibus excitandis modestissimum, non est veritus, quum sacras literas interpretaretur, eam rem quaerere paucisque etiam explicare. At idem Au gustinus eas quaestiones nullo modo patitur, quas ex egr i tudine animi dicit existere. Ecquid faciebat Deus antequam faceret coelum & terram? Ecquid ei venit in mentem, vt aliquid faceret, quum antea nunquam aliquid fecerit? Sed poenitentiam agens, confitensque peccata vix aegre sert quaestiones necessarias, nedum minus vtiles, curiosas, importunas. Non itaquo eadem disputandi regula theologo praescribenda est cum in gymnasio certat, & cum in cubili aut etiam in templo luget. Sed regula haec erit & rationi & sanctorum auctoritati maxime consentanea, vt omnis theologus de re supernaturali disputaturus, nam haec illi propria disputatio est, nomen theologiae secum ipse reputet, titulum suum, hoc est, theologi frequenter legat, quaerat a se non semel, sed saepius, quorsum coeperit disputare, sciatque nullam illi quaestione asciscendam, nisi quae ad vera, quae supra naturam est, Christi, apostolorum & prophetarum philosophiam referatur. Huius enim praecepti quidam immemores innumeris quaestionibus praesertim dialecticis, physicis, & metaphysicis explicandis importunissimi longissimique fuerunt. Nemo autem est longus, qui materiae immoratur, si aliquid accersit atqueattrahit, quod suo videlicet instituto congrues consentiesque sit. Nec tamen quaestiones istas quauis non adeo necessarias exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque exercitatio quaedam non modo acumi nis plena, sed etiam ad theologiam scholae valde vtilis. Nam quod Augustinus ait, nihil ad se pertinere, vtrum coelum sicut sphera vndique concludat terram in media mundi molelibrata, an eam ex vna parte desuper velut discus operiat? ltem, an stet caelum an potius moueatur, hoc vel in Manichaeorum inuidiam & odium dicit, qui similes multas quaestiones se a magistro didicisse iactabant: vel illos certe reprehendit, qui iis excitandis & soluendis quaestionibus multum prolixa & rebus salubribus impendenda temporum spatia occuparent: illius enim verbis libenter vtimur. Caeterum quasi praetetiens id genus quaestiones ipse soluit quibus tamen, vt ait, ineundis atque tractandis neqe episcopo temporis satis erat, neque illis, quos ad salutem & sanctae ecclesiae necessariam vtilitatem cupaebat informari. Nec dissimile huic est, quod Augustinus idem curiosissimas Dioscori quaestiones reprehendit & scribit tamen, se non idcirco ea dicere, quia istiusmodi discuntur, sed quia vano sine discuntur. Ita respondit quibusdam earum breuiter, alijs vel prolixem. Ego vero si ab amico essem de rebus eiusmodi interrogatus, aut dissimulanter praeterire, aut aperte etiam responsa negare. Nec enim dignas eas quaestiones censere, quibus vel tantillum temporis impartirer. Sed Augustinus erat vel in amicos liberalior, vel in Dioscorum indulgentior. Quorsum haec?: vt intelligant ij, qui scholae perpetuam inuidiam conflant, controuersias circa Aristotelem exortas non esse disquisitione Theologi indignas, si quae in Cicerone ambigua erant, ea non est dedignatus explicare Augustinus. Quid? Quod is ipse nescientem quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime, quid corpus, quid species in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore, quid motus secundum locum, quid motus non secundum locu, quid stabilis motus, quid sit aeuum, & quid sit nec in loco esse nec nusqua, & quid sit praeter tempus & semper esse: quid sit & nusquam esse & nusquam non esse, & nunqe esse, & nunqe non esse, haec, inqua, nescientem nec de Deo nec de anima sua quicquam recte aut quaerere aut disputare posse asseuerat? Non sunt igitur quaestiones istae physicae & metaphysicae ab schola nostra expellendae, ne illae quidem, quae Erasmo, caeterisque, similibus curiosae sophisticaeqe etia visae sunt. Sed de hoc alio loco pluribus. Nunc ad fidei quaestionem redeoQuae nisi theologo in primis constituta sit, nihil ratione docere potest neque via. In hac igitur re vehementer elaborandum est, si in theologia quis sit gradus veritatis ac falsitatis exquirimus. Id nimirum vt theologiae maxime proprium est, ita est omnium difficillimum. Quare illud praestare valet nemo, nisi perfectus consummatusque theologus. Dixerit quispia, Quid? Nonne sunt notae aliquae, quibus quaestiones fidei seiungi ab eis, quae fidei non sunt, & internosci possint: Sane vero. Sed ne cuiuis contigit adi re Corinthum: nec sunt ista omnium communia contritaque praecepta. Ac pertinet quidem ad omnem fidei quaestionem constituendam semper in promptu habere eiusmodi notas & questionum fidei quasi indices: verum ea magna omnino res est, egetque doctrina & exercitatione non parua. Illas itaque, si poterimus, proferemus: nec ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt. Fidei porro quaestio bifariam intelligitur. Vna, quae immediate ad fidem attinet, vt vedit, aut scripto. Altera, quae mediate fidei est: cuiusmodi re attinent omnia, quae deus ecclesiae suae aut verbo edisunt omnes conclusiones, quas ordine disciplinae ex illis non in seipsis, sed in alijs tanqe principijs reuelatae a Deo prioribus colligere, & diffinire possumus. Quae, quoniam sunt, mediate fidei dicuntur esse, & qui eas negat, is fidem negare hoc modo dicitur. Atque equidem illud etiam animaduerto, eas non abs re forsan quaestiones fidei vocari, quae vehementer ad ecclesiae doctrinam pertinent, fideique sunt propter affinitatem appendices. Non quod aut ex ijs pendeat fides, aut ijs sublatis funditus illa tollatur: sed quod affecta aegraque sit, si harum rerum Veritas labefiat, quae nam doctrinam esse & verbum sanum, vt Apostolus ait. illi haerent & adiunguntur. Oportet nempe in ecclesia saQuemadmodum autem morbi quidam lethales sunt, alij vero non interficiunt quidem hominem, sed afficiunt tamen valetudinem: sic errores quidam non fidem ex- tinguunt, sed obscurant: non euertunt, sed infirmant: morbumque afferunt, non exitium. Sicut ergo quod saluti est noxium, vitae id quoque noxium est: ita quodcunque sanae doctrinae aduersatur, hoc fidei est etiam quodammodo aduersum. Ex quo intelligitur, quaestiones illis, quae ad doctrinae ecclesiasticae sanitatem spectant, ad fidem suo quodam modo spectare. Sed nos huius genetis controuersias non in fide proprie, sed praeter fidem esse dicimus. Nec qui in his errant, eos in fide, sed praeter fidem errare existimamus. Atque ita rebus his primo simpliciter collocatis, reliqua deinceps subtilius persequemur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4