Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

1

Caput Decimumoctauum, bi refeltuntur argumenta capitis sexti decimi.

2

COnfirmanda atque tuenda veritate ea rationum ac testimoniorum praesidia satis sint, quae capite superiore sunt posita. Nunc vero argumenta ea confutanda sunt, quibus aduersatij contra pugnarunt. Atqe a primo quidem agumento, quo veritas impugnabatur, facilis est & expedita defensio. Fateor enim, non singulas scripturae particulas, vt a sacris auctoribus scriberentur, propria & expressa reuelatione indiguisse, sed singulas tamenscriptas ex peculiari Spiritus sancti instinctu afflatuque vere & iure contendo. Ille, Christus ait, vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Alias etiam oblita suggeret, alias etiam vestris auribus audita suggeret, quae alias natura sponteque sua in mentem venire poterant, ea quoque suggeret. Non supernaturalia modo, sed & naturalia suggeret, & quae alias humano mo re scriberent. Omnia, inquit, quaecunque dixi vobis. Atque Apostolus nos, ait, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, vt sciamus quae a Deo donata sunt nobis: quae & loquimur, non indoctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spi ritualia comparantes. Spiritualis enim iudicat omnia, sicut scriptum est, Quis cognouit sensum Domini? Nos au tem sensum Christi habemus. Ecce Apostoli, in quorum nomine Paulus loquitur, ad doctrinam spiritus edendam spiritum accipere, per quem in Christi sensu omnia iudicabint. Nimirum animalia illa oculis vndique plena ad expressionem quatuor Euangelistarum posita per scriptores omnes sacros trasferre merito & optimo iure possumus. Nihil ergo auctores sacri caecis oculis scribebant: sed scribentium calamum spiritus ipse attemperabat, ne scribendo laberentur. Inde enim, cum in secunda ad Corinth. epistola quedam dixisset Apostolus, quae humano more ab ecclessae praefecto dici possent, subiecit protinus, an experimentum eius quaeritis, qui in me loquitur Christus? Spiritu igitur sancto inspirati quasuis scripturae partes scripsere sancti Dei homines. Nolite, inquit, cogitare quomodo aut qud loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Quod idem profecto sacris auctoribus praeceptum erat, vt non cogitarent scilicet quomodo aut quid scriberent: dabatur enim illis illa hora quid scriberent. Hoc vero Spiritus sancti donum toto vitae decursu non habebant: sed tantisperdum lingua eorum calamus erat scribae velociter scribentis. At Christus nullum vnqe verbum locutus est, quod non idem ab Spiritu 8. extiterit. Erat enim, vt scholae verbis vtar, Christi Iesu sacratissima lingua perpetuum diuinitatis instrumentum. Et hinc apparet eius argumenti certa ruina, quo deinde contrariam partem confirmabamus. No. ni asserimus, per immediatam Spiritus sancti reuelationem, quae quidem proprie reuelatio dicenda sit, quamlibet scripturae sacrae partem fuisse editam. Quin Lutas quae ab Apostolis accepit, ea scripto ipse mandanit, vt in euangelij sui prooemio testatur. Et Marcum quae a Petro didicerat, rogatum a discipulis scripsisse: auctores sunt Clemens in 6. dispositionum libro, apud Eusebium li. 2. eccle. hist. c. 15. & Papias apud eundem eo. lib. & c. & lib. 3. c. vlt. & Orinenes 1. li. comment. in Matth. eodem Eusebio referente si. 6. c. 18. & Eusebius quoque ipse lib. 3. cap. 4. & Hieronymus de viris illustrib. in Marco, & lrenaeus li. 3. aduersum haereses c. 1. Siue ergo Matthaeus & Ioannes, siue Marcus & Lucas, quamuis illi visa, hi audita referrent, non egebant quidem noua Spiritus sancti reuelatione, egebant tamen peculiari Spiritus sancti directione. Primae gitur argumentationi hoc modo satisfecerimus. Secundae vero sic responsum est. Paulum Domini seu praeceptum seu consilium eo sane loco vocare, quod Christus Dominus ore proprio, vel praecipit in Euangelio, vel consulit. Nam, quod consilium suum Paulus Spiritus sancti confilium existimaret, satis ipse indicat: dices, beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod & ego spiritum Dei habeam. Huius vero argumenti confirmatio ex ijs maxime eliditur, quae primae sunt argumentationi responsa. Etenim, quae sacri auctores scripsere, haec in duplici sunt differentia. Quaedam, quae supernaturali solum reuelatione cognoscebant: & ea Basilius tradit a Spiritu sancto esse. Alia vero naturali cognitione tenebant, quae scilicet, aut oculis viderant, aut manibus etiam attrectauerant. Atque haec quidem, vt paulo ante diximus supernaturali lumine & expressa reuelatione, vt scriberentur, non egebant, sed egebant tamen ppiritus sancti praesentia & auxilio peculiari, vt licet humana essent & naturae ratione cognita, diuinitus tamensine vllo errore scriberentur. Haec vero illa sunt, quae iux- ta Basilium Paulus & Prophetae de suo loquebantur. Solent etiam nonnulli veterum, Origenis non sententias modo, sed verba referre, non aliter certe accipenda, quam Origenes ipse acceperit. At Origenes eam re significauit potius quam asseruit. Nec. n. in ea sententia persistit. Sed & Ambrosius in priorem epistolam ad Corinthios, vbi locus proprius erat, nobiscum apertissime sensit. Ad illud vero, quod tertio loco obiectum est, breuis & non difficilis est responsio. Non enim ibi poenitere, resipiscere est: sed tristari. Tristatur autem pater, cum filios dolentes videt: sed laetatur, cum dolorem ad salutem fuisse intellexit. Nam quod additur, id facillimum etiam est. Quo enim modo Paulus sit intelligendus, Paulus ipse explicat, inquiens: Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Et paulo ante, iterum dico, ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me. Et capite eiusdem epistolae duo decimo, si voluero gloriari non ero insipiens: veritatem enim dicam. Et paulo post, factus sum insipiens, vos me coegistis. Quid ergo, sapiens & insipiens? Nempe sapiens re vera, sed quasi insipiens: qui tanquam insipientis personam assumere & seipsum iactare videretur. Laudare quippe se insipientis hominis nota est. Verum haec, quae stultitia esse videbatur, Dei erat sapientia, vt Apostolus non sponte, sed coactus: non ex vanitate, sed ex charitate gloriaretur. Ab Spiritum igitur sancto erat huiusmodi quasi stulta gloriatio. Sed ne illud quidem est difficile, quod deinde subijcitur. Non enim, quod ait quidam, incaute Paulus fuerat locutus. Sed ne quis in ea laude aut arrogantiam aut vanitatem aliquam subesse interpretaretur, docet se non in se, sed in Domino gloriari. Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Simile fere illud est, quod cum Domi nus doctrinam Euangelij suam appellasset: subiecit proti nus, mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me patris. Huns igitur in modum cum Paulus vere dixisset, se plus omnibus laborasse, addit, & vere etiam addit, se non plus omnibus laborasse, & c.

3

Ad quartum vero argumentum sunt qui respondeant, ecclesiae auctoritatem tantam esse, vt quaedam etiam de scripturis sacris immutarit. Huius generis exempla ponunt, Sabbatum, esum suffocati & sanguinis, Baptisma in nomine Iesu, & que Christus coenatis dedit Eucharistiam, ecclesia ieiunis, Christus sub ambabus speciebus, ecclesia laicis sub vna, quo Paulus denique permisit dispares in fide coniuges, ecclesia improbauit. Ita quauis lex scripturae sit, vt is non ordinetur episcopus, qui duas habuerit vxores: ecclesia tamen eam legem poterit vel ex parte soluere, vel etiam omnino abrogare: Hoc autem responsum hanc quidem habet viam, quae deducit ad conuenientiam conseruationemque, ecclesiasticae auctoritatis, quam si sequemur, nunque aberrabimus, sequemurque & id quode certum & tutum est, & id quod ad fidelium consociationem accommodatum, & id quod vehemens atque forte. Sed cauendum sane est, ne si in argumentorum confutatione ad ecclesiam tand in u ermimpo nuum o moeama proy veao a vsas aV ga viam VaM aamur. Mihi itaque aliud responsum multo & doctius vide tur & verius, quod duplici partitione subnixum est. Vna est huiusmodi. Scripturae praecepta quaedam temporaria erant, id est, ad tempus ex loci, temporis, personarum alia rumue rerum & causarum ratione seruanda. Atque huiusmodi ipsa ex se in praefinito tempore antiquabantur, nulla etiam ecclesiae interueniente auctoritate. Quod empro necessitate temporis statutum est, cessante necessitate, debet cessare pariter quod vrgebat 1. 4. 1. Quod pro necessitate. Eius generis fuit Sabbatismus, & reliqua om nia, quae proprie ad legem vetere pertinebant. Talis etiam lex illa fuit de immolatis, sanguine & susfocato. Talis quoque vsus Apostolicus de baptismo in nomine IesuAlia vero praecepta aeterna sunt, quorum seruandorum ratio non breuis & temporalis, sed perpetua & sempiterna est. Sempiternum autem scripturae more voco, qu semp erit, non qud semper fuit. In hoc genere sunt oia naturae praecepta, que tam in veteri quam in nouo Testamento continentur. In hoc etiam lex illa, nisi quis renatus fuerit, &c. & alterasimilis de poenitentiae sacramento. Praecepta rursum Apostolorum, quae in sacris literis scripta sunt, quaedam a Christo ipsi acceperunt gentibus euulganda, iuxta illud, Baptixate omnes gentes, docentes eos seruare omnia, quaecun que mandaui vobis. Altera vero non fuerunt quidem a Christo Apostolis iniuncta: sed ipsi post Christum in coe los assumptum ea populis tradiderunt. Quae tamen Christi Deique praecepta dicuntur, non ob eam modo causam, quod per acceptam a Domino potestatem lata sunt: verumetiam quia Dei Spiritu peculiariter suggerente edita fuere. Visum est, inquiunt, Spirituisancto & nobis, nihil vltra imponere, &c. Quae verba Basilius 5. libro contra Eu nomium referens, spiritui, ait, visum est quidem, a quo vt Domino ecclesiae leges datae sunt: Apostolis vero tanqe ministris, per, quos decreta sunt edita. Quod autem praecepta haec Christi quoque dici possint, Christus ipse do cet inquiens, qui vos audit, me audit, & qui vos spernit, me spernit. Inter haec autem scripturae mandata non leue discrimen est, quod priora illa a Domino Apostolis tra¬ dita, vt propria sunt legis nouae praecepta: ita ea ecclesia nec soluere, nec remittere vlli potest, sicut ne legem naturae quidem. Cuius rei causam nos in relectione de poenitentia dedimus, quo legis auctor Euangelicae Christus dominus non alia praecepta per se ipse edidit, que quae essent summopere ad salutem necessaria. At posteriora mandata pprie quidem humana & ecclesiastica fuere: que videlicet ab Apostolis ecclesiam gubernantibus edita sunt, non aliter atque alia fuere, postea a praefectis ecclesie subsequenti bus: dispari tamen auctoritate. Nam Apostolorum nemo in pceptis suis errare poterat: sed ab Spiritu 8. peculiarissime eorum quisque, dirigebat in ferendis ecclesiae legibus. Posteriores vero antistites hanc peculiarem Spiritus S. praesentiam non habent, nisi cum in nomine Christi & ec clesiae congregantur. Quod vtique sit in concilijs generalibus. Qua de re libro postea quinto fusius disseremus. His autem praeceptis, licet Apostolica fuerint, & in sacris etiam literis scripta, Sumus pontifex subditos suos liberare, vel ex parte, vel omnino potest. Qua etiam ratione, vt alia non esset lex illa Apostolica de abstinendo a sanguine & suffocato, per ecclesiae potestatem abrogari potuit. Quam quam, vt diximus, ea lege admonitae sunt gentes, ne sua li bertate in fratrum offensionem abuterentur. Praescribunt autem Apostoli quatenus pro tempore expediebat, quibus illae rebus in fratrum offensionem possint incurrere. Quiam igitur lex a finesuo aestimanda est, tunc haec intelligitur aprogata, cum ab illis offensionibus ac dissidijs, d bus occurrere voluerunt Apostoli, nihil amplius periculi fuit. Quibus positis facile, vt opinor, quartum illud argu mentum refelletur. Nam Pauli praeceptum de non ordinando episcopo qui bigamus fuerit, secundi generis est, id est, humanum & ecclesiasticum: cuius proinde vinculum soluere ecclesia iure suo potest. Sed id tamen nisi semel aut iterum, & graui etiam vrgente causa non fecit. Nec id nisi summo Pontifici permissum in ecclesia est, nam episcopis contra Apostolum dispensare cum bigamis non licet: vt Lucius & Innocentius tradunt. Diuus vero Augustinus de legibus primi generis loquebatur, quas si Christus ipse tulerit, vt quae vere & proprie diuinae & euangelicae sunt, nemo aut possit aut ausit immutare. Quarto igitur argumento diluendo satis dixisse mihi vi deor. At quintum sic refellitur. Primum, sunt qui velint, aut impiorum malitia, aut librariorum errore pro Tacharia Hieremiam scriptum esse. Cuius sententiae fuit Eusebius li. 10. demonst. euang. demonstra. 4. Id quod nec Origeni displicuit, & Caietanus verosimile existimauit. Nec Hieronymus certe ab hac opinione alienus est. Quin in psalm. 77. errore scriptoris dicit pro Tacharia Hieremiam esse suppositum. Sunt alij qui opinentur, eandem sententiam & apud Hieremiam olim scriptam reperiri: sed non omnia Hieremiae vaticinia nunc extare. Opinatur quoque Augustin. lib. de cons. Euange. 3. ca. 7. quoniam eodem spiritu Hieremias & Racharias scripsere, nihil referre, si vnius sententiam alteri tribuas: imo peculiari Spiritus sancti consilio id factum esse, vt ab eodem auctore scripti libri omnes sacri credantur.

4

lllud vero, quod Marco Euangelistae obiectum est, friuolum his videri solet, qui Latinam editionem passim ad Graeca exemplaria expendunt. In quibus quoniam non legitur, Sicut scriptum est in Esaia, sed sicut scriptum est in Prophetis: argumentum esse infirmum aiunt, vt quod librorum deprauatione nititur. Huic vero sententiae Theophilactum subscripsisse, facile profecto suaderi potest. Non enim in Esaia, sed in Prophetis legit. Atque Hieronymus in comment, super 3. Matth. caput, huic quoque opinioni subscribit inquiens: Nos nomen Esaiae putamus additum scriptorum vitio, quod & in alijs locis pro bare possumus, aut certe de diuersis testimonijs scripturarum vnum corpus effectum. Existimat ergo Hieronymus, siue hoc, siue illud accipias, locum esse deprauatum. Id quod & de Psalm. 13. credidit. At Erasmus, tametsi fatetur Graeca exemplaria omnia, quae videre quidem ipse potuit, O Ageourpis habere: lectionem nostram probat tamen, Graecamque, asserit a Graecis fuisse immutatam, Hieronymus etiam ipse in epist. ad Pammach. de opt. ge. in. solam hanc, quam habemus lectionem, probat: alterius autem eo loco ne meminit quidem. Et Porphyrius14. libr. Marcum euangelistam eo nomine acculat, quod homo imperitus & rudis, vel suas literas nesciat, idque quasi ab vno eo demque, propheta scriptum referat, quod non ab vno, sed a duobus scriptum est. Cui calumniae Chrysostomus respondens non causatur, aut codices mendosos esse, aut certe ab impio locum deprauatum: sed plane consentit, eo prorsus modo lectum iri, quo Porphyrius in obiectio ne legit. Qua ex re perspicuum fit, ante Chrysostomi & Hieronymi tempora in editionem nostram omnes & Grae cos & Latinos codices consensisse. Vbi non possum nouitios istos interpretes non ridere, qui tanta facilitate & confidentia e prauis Graecis Latina emendant non praua. Nimirum enim patientur hic, si de ipsis ludimus: quibus in vsu est ludere de nobis. Imo patientur potius, vt quod hoc loco eorum antesignanus Erasmus summo iure magnaque ratione facit: idem nos aliis quoque locis faciamus, & Graecis exemplaribus posthabitis, Latinam editionem veneremur. Sed vt eo reuocetur, vnde huc de clinauit oratio, cum argumentum illud non sit tam facile, quam istis est visum: maiore omnino vi & arte refellendum est. Illa igitur verba, Sicut scriptum est in Esaia, non referuntur ad omnia ea, quae sequuntur: sed ad id tantum, vox clamantis in deserto, &c. Illa vero, Ecce ego mitto angelum meum &c. tanquam de suo Euangelista addidit, quod facere iure potuit, quamuis eadem in alio propheta reperiantur. Non enim, si Aristotelem refero, opus est, sequentia verba omnia Aristotelis esse. Quin licet mihi nonnulla de meo adijcere, praesertim si ad explicationem Aristotelis conducunt maxime. Sic quoniam Euangelistae illa: verba, Ecce ego mitto angelum meum, &c. verborum Esaiae erant exposito quaedam: nihil Marci derogat fidei, si Esaiae testimonium verbis eiusmodi adiectis & exposuit & ornauit. Nisi infidelis seruus est, qui apposito verborum ornatu heri sui munus amplificat. Hoc re spondet Chrysostomus. Hieronymus autem Euangelistas fuisse ait non de verbis, sed de sensu solicitos: omnia vero illa, quae in Marco sequuntur, ab Esaia scripta non secundum verba quidem, sed secundum sensum esse. Qui enim vocem clamantem, &c. aperte dixit, is angelum eun dem esse sensit, qui viam Domino praepararet. Aque haec responsio a Beda vel maxime probatur in comment. super Marcum. Iam, quod falsitatis etiam Marcus qui Christum scripserit hora tertia crucifixum: de haquatuor video sententias ferri, quarum nulla est, non maior adhuc probabilitas desideretur. Prima eor est, qui animaduertunt, Ioannem non scribere, Pila hora ferme diei sexta pro tribunali sedisse: sed pa ues hora fere sexta. Aiunde vero diem, aliunde parasce uen initium sumere. Nam Iudaeos ante diei principium hoc est, anae solis ortum praeparationi paschali o dare solitos, rationi consentaneum est. Si enim Christias ni in huiusmodi festorum vigilijs multo ante diluculi incipiunt quaedam necessaria praeparare: Iudaei ac mul etiam magis idem fecisse credendi sunt, qui non modo axy ma in multos dies, verum complura quoque alia erant paraturi, non solum ad festum diem, sed ad vesperam etiam paschae. Sunt & alij, qui Augustinum secuti, putant, Marcum non de crucifixione militum locutum esse, sed de crucifixione Iudaeorum. Hi enim vel maxime Christum crucifixerunt: quemadmodum Actorum c. 4. illis Petrus edixit. Vt ergo ostenderet. Euangelista Dominum lesum non tam a militibus, qui simplex ministerium praesidi prae buere, quam a Iudaeis crucifixum: posteaquam militum ministerium expressit inquiens, Et crucifigentes eum diuiserunt, &c. tum vero ad vocem, quae sanguinem iusti petijt, auctoresque flagitij crucem Domini reuocauit in haec verba, Erat autem hora tertia & crucifixerunt eum. Horam quippe crucifixionis militum, vt quae vulgo nota erat, non credidit exprimendam. Alij credunt huic se absurditati satis occurrere, si dicant, Christum intra horam tertiam & sextam crucifixum: & ab vtroque extremo, quemadmodum media solent, horam mortis Christi esse nomi natam: ab vno videlicet tertiam, ab altro sextam. Sed haec responsio patentem habet scrupulum. Quod enim hora quinta fiat hoc, si quis vel quarta, vel sexta fieri ab vtroque extremo dicat: quauis improprie id quidem dicat, sed ferri tamen vtcunqe potest. At quod in quinta hora fit, hoc in tertia vel secunda fieri, nec vsus profecto nec ratio fert. Ponunt igitur alij, qo quemadmodum nox in quatuor vi¬ gilias, ita dies in quatuor stationes & partes diuisus a ludaeis est. Quarum prima incipiebat a diluculo, & durabat vsque ad horam diei tertiam: vocabaturque prima, eo quod ab hora prima initium sumeret. Secunda autem incipiebat ab hora tertia, & durabat vsque ad horam sextam: vocabaturque hora tertia, quod ab hora tertia, principium haberet. Tertia vero diei pars incipiebat ab hora sexta, & durabat vsque ad horam nonanzappellabaturque similiter ab hora vnde principium acceperat, hora sexta. Quarta demum statio parsque diei incipiebat ab hora nona, & durabat vsque ad occasum solis, vocabaturque, vel hora no na, vel vespera. Quae si vera sunt, iam pulchre consentient Euangelistae. Nam in secunda statione, quae hora tertia dicebatur, circa finem Christus crucifixus est, hora scilicet illa nondum elapsa. Aliquanto vero prius, in eadem hora tamen stationeque diei, Pilatus pro tribunali sedit: nempe hora quasi sexta. Vere siquidem tertia erat, sed erat proxima sexta. Quae nimirum opinio longe erit probabilissima, si probetur ad eum modum diem a Iudaeis diuidi solitum. Atque in historia passionis quidem nominatim diluculi, tertiae, sextae & nonae horarum mentio fit: de reliquis autem interfluentibus omnino tacetur. At paFabola de patrefamilias operarios in vineam suam conducente, quam isti etiam afferunt in huius rei confirmatonem, non solum nihil iuuat, sed etiam officit. Quoniam ibi Dominus non tantum primae, tertiae, sextae & nonae, sed vndecimae meminit. Id quod absurdum esset, si quarta diei pars, hoc est, hora nona reliquuin omne eiusdem diei tempus complecteretur. Ac re vera, vt breuiter simpliciterque dicatur, qui vndecimae horae, quae inter nonam & duo decimam interfluxit, expressam mentionem fecit, eum certo certius constat, diem non ad eum modum instationes & horas quatuor: sed vt moris est nostri, in partes & horas duodecim diuisisse. Verum vt haec cunque habeant,, huic nos responsioni libentissime subscribemus, si illa diei in stationes quatuor partitio, illaeque rursum ab initijs denominationes quatuor aut idoneo testimomo, aut prohabili ratione constant. Nec enim desunt, qui existiment haec a recentioribus Iudaeis esse conficta omnia. Nam secunda diei statio, cum tres solum horas complecteretur, quartam, quintam & sex- tam, non hora tertia a fine scilicet stationis proxime elapsae, sed hora quarta ab initio stationis eiusdem nominamda erat. Ecquis autem ferre possit stationem, quae a decima vsque ad duo decimae finem protenditur, nonam horam appellari: Certe sicut prima hora, si verum est quod isti dicunt, a principio suo nomen accipit, sic & stationes caete rae a suis proprijs principijs nominarentur. Mihi simplicissima ratio huius loci explicandi esse apparet, si cum Theoph. & Caietano dixerimus Marcum ita scripsisse, u de ligo. 9? id est, erat autem hora sexta. Sed indoctos oscitantensue librarios notam illam senarij 8. in 7. quae est nota ternarij mutasse. Quod & hoc loco ob nonnullam literarum similitudinem factu procliue fuit, & in his auctoribus, quorum libri huiuscemodi numeros & notas habent, saepe fieri notius est, quam vt indicandum sit. Nec Theophi, solum & Caietani auctoritas, sed ratio quoque me, vt ita tenerem, impulit. Nam sexta hora Dominum vere ac proprie crucifixum, vut omittam quod & vulgo Christianorum persuasum est, & passim in crucis officio ac precibus celebratur, certe ex Ioannis Euangelio colligitur. Tradit enim Pilatum hora ferme sexta pro tribunali sedisse. Erat igitur propemodum elapsaquinta. Alioqui falso hora fere sexta diceretur. Incredibile autem est id quod reliquum erat horae quintae, cum esset breue & perexiguum in sententia ferenda, in suscipiendo lesu & educendo, in eruce vsque ad Caluariae locum baiulanida,s non esse insumptu. Etenim nec locorum intercapedo parua erat, nec tantum fuit celeritatis in via, vt non potuerit interea & Si mon angariari Cyrinensis, & a Christo oratio haud momentanea ad mulieres haberi. Itaque sine dubio si vere & pprie Marcus loqe voluit, cur autem noluerit nulla est causa, non scripsit hora tertia, sed sexta Dum crucifixum. Id qu Hieronymus, si is tamen horum commentariorum est auctor, in Psal. 77. aperte docet. Sed quisquis illum Psalmum exposuit, si non fuit Hieronymus, certe eruditus fuit. Atque Erasmus in annotationibus super hunc Marci locum non mine Hieronymi hoc commentarium refert. Accedit, quod non alia fere scribit Marcus quam Matthaeus, idque maxime in historia passionis Christi. Itaque dum considero, Marcum in historia passionis non solum eadem eodem ordine cum Matthaeo, sed eisdem etiam pene verbis scripsisse: facile adducor, vt sentiam ipsum non notam ternarii sed senarii, vt est apud Matthaeum, posuisse. Quod autem huic sententiae obiicit auctor commentariorum in Marcum, quae Hieronymi titulo circumferuntur, hoc facillime refellitur. Si sexta, inquit, hora dominus fuit crucifixus, cum a sexta vsque ad nonam tenebrae suffuderint terram, non potuissent praetereuntes in eum mouere capita, quem per tenebras omnino non cernerent. Cui ego respondeo breuissime, Christum in sextae horae principio crucifixum. Hora autem eadem labente conuicia in eum iactata sunt. Sed circa eiusdem horae finem tenebrae orbem circunfuderunt. Quod Marcus appositissime significare videtur his verbis. Et facta hora sexta. Quid enim expeditius est, quam factam intelligere, non incipientem sed expletam? Id quippe sactum, & vulgo & Philosophis vere dicitur, non quod inchoatum sed quod consummatum est. Qua ex re, velit nolit Osiander, satis plane intelligitur, omnia euangelistae dicta cohaerere: si legamus, Erat autem hora sexta, & crucifixerunt eum. Qua hora interfluente quoniam ea gesta sunt, quae euangelista subiicit, idcirco ait tandem, & facta hora sexta tenebrae, &c. vt expleta iam hora, nisi valde essemus tardi, tenebras factas acciperemus. Ac de quinta obiectione satis abundanter, vt arbitror, disputatum est. Eam vero obiectionem, quae sexto loco posi ta: est, qua via Caietanus noster repelleretentauerit: inuitus quidem facio, vut dicam, sed dicam tamen, ne euangelii veritate tuenda nostris videar pepercisse. Significat certe ille primum, nam deinde in ea opinione non perstat, Eucam euangelistam 7O. interpretum errorem in hac parte, sine proprio tamen errore secutum. Id quod ego non solum intelligere, sed ne cogitatione quidem informare possum. Si enim euangelista imprudens. 7O1. interpretes errantes in historia euangelii sequitur, licet imprudens, sed errat tamen. Sin autem Videns prudensque, vt dicitur, fictam a 7O. narrationem suo euangelio inserit, errat quoque, & eo magis, que opera euangelii sy taminat. Breuiter, si Cainam non fu nec Salec filius Cainam, fals storia, in qua non obscure dicitu fuisse, Salec vero filius Cainam. Quod ctores habuerit grauissimos, quos in errid Euangelistam culpa liberare fortasse po certe errare non poterit. Quo magis Eug dendum censeo, qui aperte, constanter, & sin destiae aut reuerentiae temperamento asserit, errasseLucam in errore secutum. Iam, quod Hieronymus? Heluidium ait, Euangelistas opinionem vuli primere, quae, vt inquit, vera historiae lex est: id citur, si ad voces spectes. Non solum eni omnes omnino sapientes, vt Aristoteles mo ac vulgus sentiant, cum Vulgo saepe loquuntur: nec loquuntur falso tamen. Sic scriptura eos fratres appellaqui iuxta Philosophiae regulas proprie & runt, sed qui vulgo, ac sine falsitate id quidem, fratres vocantur. Sic etiam Euangelistae Ioseph patrem domini v cauerunt, nec re tamen ipsa falsam opinionem vulgi secuti sunt, quamuis sint locuti cum Vulgo. Pater namque Christi Ioseph sine mendacio dicebatur, & quia nueritius erat, & quia vir matris Christi erat, vtrique enim patres vocani solent. Quid ergo facturi sumus, qui, vt in prouerbio est, Lupum vtraque aure tenemus? Si enim veteris in strumenti versionem, qua ecclesia vtitur, asserere & vindicare nitimur: arguimus non solum 7O. interpretes, commenti frigidissimi, sed apertissimi etiam erroris Euangelistam. Sin Lucam defendere tuerique volumus, versionem scripturae sacrae ecclesiae vsu decretoque probatam improba mus. Incidit in scyllam cupiens vitare carybdin. Nobis autem illud in primis vitandum est, ne Lucam euangelistam atque adeo Christi euangelium suas hoc est, diuina auctoritate fraudemus. Tueamur itaque illam in genealogia Christi generationem, quam Lucas ex 7O. interpretum editione posuit. Etenim hanc quoque editionem ecc uo vsu probauit. Graeci certe scripto generationem cum 7O. interpretibus agnoscunt. Et August. 16. de ciuit. Dei. cap. 1O. nec quoquam pacto fit verosimile. 7O. interpretes viros probos vane frigideque generationem illam vnam confinxisse. Quid? quod vt Origenes ait, hoc pro vero habendum in scripturis diuinis est, quod 7O. interpretes: transtulerunt. Nam id esse quod auctoritate Apostolica confirmatum sit. Nostra igitur testamenti veteris editio imminuta est. Exemplaria vero, quae Hieronymus nactus est, non fuerunt integra. Itaque sine culpa & errore potuit vnam generationem omittere. Nam & Euangelista Matthaeus plures omisit & sine errore omisit, quu Christi genealogiam texeret. Alioqui nostram nos editionem a falsitate quidem omni, sed non ab omni imperfectione vendicamus. Nec me illud latet quod ab Hertmanno, Ioane Nauclero & Lucido dictum est: Luca euangelium esse deprauatum, ac pro verbo, fuit, particulam, &, substituendam hoc modo. Qui fuit Sale, qui & Cainam. Vt Sale binomius intelligatur. Sed hi non videntur editionem 7O. legisse: vnde Cainam nomen ab Euangelista acceptum est. In editione quinpe 7c. interpretum eundem fuisse Sale & Cainam ne fingi quidem potest. Sed & aliter ac fortasse melius: haec controuersia dirimitur, si dicamus: exemplaria Hebraica vera & emendata non habere quidem generationem illam Cainam: sed a septua ginta interpretibus fuisse: adiectam. Nec adiecta est falfo tamen. Quin vel ex maiorum traditione, vel ex historiis fide dignis habitum est, Arphaxad genuisse Cainam, Cainam vero genuisse Sale. Septuaginta igitur interpres non vere solum, sed forte etiam prudenter illam vnam generationem posuere: id videlicet metuentes, ne Ethnici aut Hebraeorum antiquas traditiones, aut sacras certe literafalsitatis arguerent: si in his legerent, Arphaxad genuisse Sale: exillis acciperent, non Arphaxad, sed Cainam Sase genuisse. Spiritus autem Dei occulta nobis ratione Moysis mentem manumque permouit, vt in ea patrum serie vnam illam ge nerationem praeteriret. Quemadmodum diuino consilio Mat. thaeus plures etiam in Christi genealogia praetermisit. Eandem vero causam Moysi Matthaeoque fuisse non absurdem hac con iectura assequemur. Matthaeus vbi primum Christi maiores recensuit, omnes, inquit, generationes ab Abraham vsque ad Dauid, &c. vt ne quis suspicaretur, aliquem ex maioribus memoriae lapsu & non potius de industria fuisse silentio praeteritum. Et quanuis multas rei huius fortasse causas Euangelista posset reddere: eam magis tamen in epilogo videtur prae se ferre, quae tessara decadis commendationem habet. Ob id quippe tres generationum ordines numero aequales esse voluit, vt numerus 14. teretiam in domini stemmate consecraretur. Quod Moyses vt fecerit, subest omnino causa eadem, Ab Adam enim ad Noe decem generationes attexuit. A Noe autem ad Abraham decem item alteras: vt in denario numero, in quem maiorum vtramque seriem redegerat, mysterium aliquod subesse intelligeremus. Cur autem numerus quartus decimus ad legem euangelicam, decimus vero ad naturae legem referatur: non est huius diei locique disserere. Vbi id tantum dicimus, nec sine causa septuaginta interpretes Cainan generationem addidisse, nec sine mysterio eandem Moysem praetermisisse. Vtrunque vere vtrunqe prudenter factum esse. Alterum & vere & prudenter Lucam esse secutum. Nec vero quis tragoedias nobis excitare debet, quod editionem nostram imperfectam esse in quibusdam locis dixerimus. Possunt enim verba Hebraica nonnulla in medium adduci, quae Hieronymus ipse in commentariis satetur significantius & melius potuisse transferri. Quin etiam in Isaiae caput 19. neo, inquit, quod nos transtulimus incuruantem & refraenantem: possumus dicere incuruum & lasciuientem. Nos autem verbum Hebraicum atum dum celeriter quae scripta sunt vertimus, ambiguitate decepti refraenatem diximus. Quod significantius Aquila transtulerit ggegyouro, id est, qui nihil recte agit: sed omne peruersum: Hactenus Hieronymus. Qui & cap. 9. eiusdem prophetae vocabulum idem in deprauantem verterat. Ac certe nec sensus, nec verba Hebraica patiuntur, vt refrenantem admittamus, quod alio loco explicandum erit. Nam de sexto argumento dictum est satis, vt arbitror, diligenter.

5

Ad illud vero, quod septimo demum loco sequitur, multa quidem & varia sunt virorum doctissimorum re¬ sponsa, sed adeo tamen improbabilia, vt nec doctis nec piis faciant satis. Nam primam obiectionis particulam Augustinus Eugubinus ita repellit, vt in editione 7O. interpretum. & Genes. 46. & ExO. 1. librariorum vitio dicat pro 7O. animabus scriptum esse. 75. Eandem quoque corruptelam a librariis Acto. 7. accidisse. Vel etiam Lucam, vt qui Hebraice nescierit, locum, vt se haberet ea tempestate, corruptum citasse, aut certe si 7O. interpretes ita conuerterint, Euangelistam eorum editionem, quae vbique erat receptissima, fuisse secutum. At Hieronymus in quaestionibus Hebraicis librariorum negligentiae nihil imputat: sed docet reclamare quidem Hebraeam veritatem 70. autem interpretes per prolepsim. 75. animas posuisse. Lucam vero non debere contrarium aliquid scribere aduersus eam scripturam, quae iam fuerat gentibus diuulgata. Maioris enim opinionis illo duntaxat tempore 7O. interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus & vilis & non magnae fidei in nationibus ducebatur: licet plerique, inquit, tradant Lucam Euangelista, vt proselytum Hebraeas literas ignorasse. Tantum Hieronymus. Principio autem, vt a capite exordiamur, omnia exemplaria tun noua tum vetera Graecaque & Latina tribus simul locis fuisse corrupta, vix credibile est. Nullum vero auctorem ante Eugubinum, quum & in ea loca & in hanc questionem incurrissent plurimi, rem apertissimam animaduertere potuisse, mihi quidem non sit verosimile. Atque si huiusmodi soluendis nodis librariorum iniuria pro libidine abutimur, verendum sane illud est, ne dum alienam prodere conamur inscitiam, prodamus nostram. Alioqui si ita placet, omnes ambiguas quaestiones & quae in scriptura sacra videntur esse pugnantia, ad istum modum explicemus. Id quod passim Eugubinus facit. Nam & postrema obiectionis parte pellenda affirmat, scribentium vitio pro Iacob positum esse Abraham. & patris positum esse pro filii. Certe si Diuus Hieronymus, quum ipsi 7O. interpretum obiiceretur auctoritas, hac se defensione tueri posset, ea libentissime abuteretur. Sed quum vi deret exemplaria vniuersa mirifice consentire, expositoresque omnes vnum idemque sonare: non mendosos codi¬ ces causatus est, sed confessus est plane 7O. interpretes ita vertisse, quos Lucas Euangelista sequeretur. At enim Lucam. Euangelistam locum ex veteri restamento, vt ea erat aetate deprauatum citasse: multo absurdius inuenio, cum ad veritatem coepi reuocare rationem. Aut enim igno rantem facimus Euangelistam, si eum latebat deprauatio, aut timidum facimus, si diuina auctoritate pollens non est ausus deprauata restituere, quod sine vlla auctoritat Eugubinus est ausus. Impium est autem quod Spiritus sancti consilio scripsit Lucas, id Hebraicarum literarum igno rationi tribuere. Cum ergo singulas scripturae parti culas diuina inspiratione & afflatu scriptas esse causis necessa riis addixerimus, nulla earum profecto potest a linguarum ignorantia proficisci: nisi spiritus sanctus, qui Euangelistae regebat & mentem & manum, Hebraicas literas ignorarit. Dicamus igitur, id quod praesenti loco satis est. 7O. interpretes. 75. animas Gen: 46. & Exo. 1. posuisse. Id quod ex contextu manifeste colligitur. Cum enim Genes: 46. filios Manasses & Ephrain, hoc est, Machir, Galaad, Sutalaam. Taam, Edem, interpretes 7O. annumerauerint, necesse fuit vt numerus. 75. conflaretur. An vero Hebraica exemplaria, quae 7O. interpretes conuerterunt, nepotes illos Ioseph in illa genealogia supputarint, an potius ipsi 7O. interpretes per anticipationem addiderint: incertum est. Illud certum, quae detraxerint, bona fide haec & prudenti fortasse consilio detraxisse: quae adiecerint, ea sine dolo adiecisse. Constat, enim eos nonnullis locis magis paraphrasim que interpretationem edere. Lucas vero ac caeteri Apostoli & Euangelistae. 7O. interpretum editione vsi sunt quoniam eo tempore illa erat praestantissima. Nec alienum sequuntur errorem, quod nonnulli imprudenter affirmant sed in eo, quo illi vere locuti sunt, eorum testimoniis vtuntur. Nec me illud terret, quod quidam obiiciunt, historiae huius veritatem non nisi per fipuratam dictionem defendi posse. Nam & editio nostra eadem defensione eget. Quum enim 7O. animae ingressae in Aegyptum dicuntur, necesse est quoque Ephraim & Manassem ad explendum numerum supputari, qui tamen ipsi in Aegyptum non sunt ingressi. Nec mirum est, si in 7O. interpretum editione anticipatio sit. Cum etiam in nostra admittamus postpositionem. Gene seos si quidem c. 12. post mortem Thare praeceptum domini scribitur, quo iubet Abraham exire de terra ac cognatione sua. At acto. 7. Stephanus non obscure docet, praeceptum illud datum esse in Chaldaea prius quam Thare moreretur & veniret in Charran. Id quod & D. Augustinus acutam vidit. 16. li. de ciuit. Dei. Et ratio quoque ipsa demonstrat. Cum enim iubeatur Abraham exire de terra& cognatione sua, Chaldaeam cogimur intelligere. Quae propria erat terra Abraham, vbi etiam habebat cognationem suam. Si autem de Charran iuberetur exire, certe, nec de terra sua exiret, nec de cognatione. Nam licet Charran pars Mesopotamiae esset, non erat tamen Chaldaeae pars, quod quidam parum docte asseruerunt. Nec clam me est Hieronymum in Exech. 3O. ca. scripsisse: in libris historicis praeposteram narrationem nullam reperiri, sed in psalmis & prophetis. Quod mirari magis equidem quam refellere debeo, cum in euangeliis constet anticipationes vsurpari. Qua de re alio loco diligentius. Sed ne illud quidem mouet, quod Ioseph dicitur. 75. animas accersisse, eadem enim difficultas esset, si 7O. solum animas posuisset. Cum Ephraim & Manassem nusquam omnino accersierit. Non igitur, vt Hieronymus ad Pamma. de opt. ge. interp. recte dixit, in scripturis verba non sunt consideranda, sed sensus. De prima ergo 6. argumenti particula hactenus.

6

Iam secunda, licet difficilior esse videatur, facilius tamen refelletur. Nam 12. Patriarchas sepultos esse non in Hebron, sed in Sychem, non solum ex Stephani narratione, sed etiam ex Hieronymi testimonio cognoscimus. In epitaphio nanque Paulae ad Eustochium, quum Paulae peregrinationem scriberet, sic ait. Transiuit Sychem, & circa puteum Iacob extructam intrauit ecclesia. Atque inde diuertens, vidit. 12. Patriarcharum sepulchra. Ad Pamma autem de op. ge. int. 12. inquit, Patriarchae non sunt sepulti in Arboch, sed in Sychem. Quam eandem sententiam Beda sequitur, aliique viri ecclesiastici. Quantum vero fidei Iosepho sit in historia habendum, vndecimo postea loco demonstrabimus. Atque de 2. argumen.6. parte tantum dictum sit. Tertia vero eademque, postrema indissolubilem videtur habere quaestionem. Nam quod Augustinus Eugubinus & hunc secutus Aloysius Lippomanus dicunt, locum esse deprauatum & pro Abraham legendum esse Iacob, pro filii esse substituendum patris: consistere hoc nullo modo potest. Tum quoniam omnia exemplaria Graeca atque Latina iam inde ab Apostolorum aetate fuisse corrupta non verosimile quidem est. Tum quoniam non est probabile Hieronymum, Rabbanum, Bedam, aliosque item ecclesiae auctores, qui in hunc locum & quaestionem incidere, huiusmodi defensionis praesidium neglecturos: si vel tantillum probabilitatis in ea inesse existimassent. Nec viri prudentes & graues difficillimam quaestionem esse dixissent, quae minimo quidem negocio, vt iunioribus istis visum est, explicaretur. Quid, quod in vocibus adeo dissimilibus nulla deprauationis occasio erat? Si enim librarii pro euerrit scribant euertit, pro fortem fontem, vocum scilicet magna similitudine fallentur. At pro Iacob Abraham, pro patris scribere filii: in tanta nimirum nominum discrepantia nullae deprauationis causae fingi possunt, nisi librariorum aut ebrietas aut amentia. Quid, quod in exemplari Graeco nec filii nec patris expressum est, sed post vocem Emor, solus genitiuus Tou &uneno scriptus legitur? Vbi Latinus interpres, quoniam propensius id erat, filium subintellexit, non patrem. Ad quem omnino modum Sanctus quoque Pagninus interpretatur. Nec me fugit, in epistola ad Pamma. de opt. ge. in patris legi, non fisij. Sed Erasini fortasse lectio illa est, non Hieronymi. Verum de voce patris nihil moror. Nam si Graeca phrasis permittit, quod permittit certe, vt vel filii vel patris nomen subintelligatur, Stephanus, qui Graece locutus est, nihil patietur in hac parte calumniae. At in voce Abraham locum non habet Eugubini responsum, pro qua si Lucas Iacob scripsisse dicitur, nihilo secius acculabitur. Iacob enim non praetio argenti sepulchum emit, sed centum nouellis ouibus: vt Iosue. capt vlt: scriptum est. Scio autem, quae nouitii interpretes hoc loco disserant: sed scriptura, quam ecclesia probat, editio quoque 7O. centum nouellas oues habent, non nummos argenteos centum. Maneat igitur exemplaria non esse corrupta. Et quoniam eadem facilitate reliquae aliorum responsiones coargui possunt, nihil video esse causae cur eis refellendis immoremur. Sed ne libenter quidem aliorum sententias reprehendimus. Hoc igitur loco mihi Bedae opinio placet, cui & Rabbanus assensus est. Verba illius in hunc modum habent. Beatus Stephanus vulgo loquens, vulgi magis in dicendo sequitur opinionem. Duas enim pariter narrationes coniungens, non tam ordinem circumstantis historiae, quam causam de qua agebatur, intendit, &c. Eadem sere Rabbanus. Quibus verbis verecundem quidem ac modeste significarunt, Stephano, id quod vulgo fere solet, accidisse: vt in longa videlicet: narratione eademque, praesertim subita confuderit nonnulla & miscuerit, in quibusdam etiam memoria lapsus fuerit, in his duntaxat, quae ad rem parum, aut nihil omnino attinerent. Nam causae, de qua potissimum agebatur erat intentus. Lucas vero historiae veritatem retinere volens, neliota quidem immutauit, sed rem, vt a Stephano narrata erat, exposuit. Nos autem non Stephanum ab omni lapsu sed Euangelistam vindicare debemus. Solis quippe Apostolis, prophetis & euangelistis hunc honore deferre catholica fide docente didicimus, vt nullum eorum, vel memoria lapsum esse credamus, nullum nec in magnis nec in paruis errasse. At Stephanus plenus erat Spiritu sancto. fateor. At spiritus loquebatur in eo. Et id equidem fateor. Sed aliter in Christo spiritus loquitur, aliter in prophetis & Apostolis, aliter in Stephano & Ambrosio. Ac certe per hos omnes loquebatur. Per concilium generale Deus ecclesiae loquitur, per ecclesiae pastores Deus ecclesiae loquitur, per Veteres sanctos. Deus ecclesiae loquitur. Et hi omnes tamen in paruis labi possunt, memoria presertim, vbi lapsus facilior est, Scriptorum ergo sacrorum hoc priuilegium est, vt eorum nullus in scribendo erret. Apostolorum priuilegium est, vt nullus eorum inidocendo erret. Stephanc priuilegium hoc nec ratio concedit, nec auctoritas. Nec vero ab sacris auctoribus alienum est, errantium quoque verba referre. Sic enim Iepte Iudi. 11. trecentos annos possessionis praetendit, cu reuera trecenti non fuissent. Et facer tamen historicus tercentos retulit. Sic etiam Matthaeus, si Hieronymo credimus, prophetiam Michaeae non vt a Michaea scripta erant, sed vt a scribis erat enuntiata retulit. Scribere autem quam vanis & friuolis argumentis hanc Hieronymi sententiam Erasmus reprehenderit, non est huius, aut loci, aut temporis. Illud dicendum est, Hieronymi & Augustini verba in eum torquere sensum, vti credantur asserere, Euangelistas esse aliquando lapsos, nisiparum pudenter fieri no posse. Cum enim Hieronymus in epistola illa de optigen: int, quaedam loca e sacris auctoribus retulisset, quae lapsui memoriae assignari possent, subdit. Haec replico, non vt Euangelistas targuam falsitatis. Hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, fuliani. Id tamen ita Erasmus accipit, ut falsitatis crimen abominetur in Euangelistis Hieronymus: memoriae lapsum non item. Quasi falsum non sit, nisi quod mendacio de industria conficto scriptum est. Certe siue memoria seu ignorantia lapsi Euangelistae a veritate discesserint, iure falsitatis arguentur. Cumqe etiam Augustinus lib. de consquange. 3. c. 7. non lapsui memoriae, non errori tribuerit, quod. Euangelista Matthaeus. ca. 27. nomindid Hieremiae citauerit, quod apud Aachariam reperitur: sed tribuerit Spiritus sancti consilio, directioni, constitutioni, praecepto, quamobre contenderit illud sine falsitate esse tactum. At Erasmus errorem, & lapsum Euangelistae, ex Augusti. sententia interpretatur. Ea quam falso viris sanctilsimis impingantur, facillime iudicari poterit, cum ex iis ipsis locis, diligenter euolutis, tum ex aliis eorundem auctorum testimoniis, quae nos capite superiore citauimus. Nam quartae controuersiae iam tempus est, vt finem faciamus. Hic autem primus etiam locus concludetur, non paucis ille quideminam id fieri non poterat, quod amplissimus esset, & iusti voluminis copiosam materiam suppeditaret, sed quam paucissimis fieri licuit, vt loci firmis¬

7

simi auctoritas eo statu esset, quem neque humani u ingenii temeritas, neque Haereticorpiuitus miuinti, Ium labefactaret iniuria, rie eitossi di¬

8

Secundi libri finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18