Text List

Caput 6

Caput 6

Caput Sextum.

SEd quoniam haereticis procliue est, veterum patrum usum auctoritatemque contemnere, ostendam deinceps, ipsorum quoque apostolorum doctrina, & exemplis rationes naturales in Theologiam inuectas. His adductos ex- teros ad fidem, confirmatos fratres, inuitatos dociles, repulsos repugnantes. Adducuntur primum ratione exteri ad fidem, & quasi praeparantur. Deus quippe, fide in mortalium mentes inducenda naturae incitamentis vtitur vt primo loco fusius explicatum est. Hinc etenim & resurrectionis suae oculatos testes protulit, & miracula doctrinae coniunxit. Nimirum, vt Apostoli non solum per verbum, sed etiam per ipsum opus persuaderent fidem audientibus, vt Epipha. lib. 2. haere. 51. docet. & Ambr. in commen, epist. ad Ro. ca. 1. testis, ait, doctrinae virtus est, vt quia quod praedicatur incredibile mundo est, gestis fieret credibile. & Beda lib. 3. in Luc. c. 7. concessa, inquit, primo potestate signorum, misit praedicare regnum Dei, vt fidem verbis daret virtus ostensa. Signis ergo & miraculis via fidei, per sensus & rationem sternitur. Sic enim Sergius Paulus vir prudens, cum Vidisset factum, credidit admiras super doctrina Domini. Sic Centurio videns quod factum fuerat, glorificauit Deum dicens, Vere filius Dei erat iste. Petrus etiam ac Paulus quo suauius audientes ad fidem resurrectionis allicerent, ratione naturae ostendunt locum illum scripturae, non dabis sanctum tuum videre corruptioneni, de Dauid intelligi non posse, ac proinde de Christo intelligendum. Ac Petrus ipse alio iterum loco, Christi resurrectionem insinuat audientibus, primum testium oculatorum certissimo testimonio, deinde euidentia miraculi editi. Nos ait, testes huius sumus. Et mox, in nomine eius, inquit, hunc quem vos videtis & nostis Deus confirmauit, & dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. En Petrus, sensus ipsos citando, testes clarissimos veritatis Christi resurrectionem suadere conatur. Nec frustra tamen, multi enim audientium crediderunt.

Confirmantur deinde ratione naturae fratres. Non enim ait, praecedentibus, sed sequentibus signis: nec sermonem inferente, sed confirmante. Marci vltimo cap. Ita Hieronymus in 8. Matth. caput annotat, Dominum, post sermonem illum montis, egregium miraculum edidisse, vt per hoc praeteritus apud audientes sermo firmaretur. Petrus insuper persuasurus fidelibus conclusionem illam de legalibus, de qua in concilio erat controuersia: Viri fratres, inquit, qui nouit cordam Deus testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, &c. Et protinus tacuit omnis multitudo, & audiebant Barnabam & Paulum narrantes, quanta Deus fecisset signa in gentibus. En quae acciderant res externae & sensuum testimonia referuntur, in controuersia etiam fidei apud catholicos dirimenda. Atque in concilio illo, legem de abstinendo a sanguine & suffocato, idolothito & fornicatione, apostoli nullo modo tulissent, nisi rationem naturae sequerentur. Testimonia siquidem nulla suppetebant, quae ea lege probanda idonea viderentur. Non modo igitur ad externos, qui naturam ducem solam habent, sed etiam ad eos, qui intra ecclesiam sunt, humanis rationibus Theologo licet vti. Id vero eo loco magis, vt ante iam diximus, vbi res naturae lumine cognoscibiles, siue alienis seu nostris persuadere cupit. Hac enim via Barnabas & Paulus ingressi sunt, vt Acto. 14. legitur. Nam cum sacerdos & populus Barnabae & Paulo sacrificare vellent, quod erat naturae rationi contrarium, naturali quoque ratione ipsi contradixerunt. Viri, inquiunt, quid haec facitis? & nos mortales sumus similes vobis homines, annunciantes vobis conuerti ab his vanis ad Deum viuum, qui fecit caelum & terram, & mare, & omnia quae in eis sunt, &c. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, bene faciens de caelo, dans pluuias & tempora fructifera, &c. Quia ergo res naturales testimonium perhibent Deo, quemadmodum hoc loco Apostolus asserit, non est absurdum, quin etiam est maxime consentaneum, vt Theologus de diuinis quoque disserens, huiusmodi etiam naturalium rerum testimoniis vtatur. Nam & Actor. 17. Paulus idem probat. Deum non indigere aliquo, quod caeli & terrae sit dominus, & det ipse omnibus vitam & inspirationem & omnia. Probat item Deum non esse longe ab vnoquoque nostrum, quoniam in ipso viuimus, mouemur & sumus. Ac propheta, Psalmo 138. ostendit Deum cognoscere nos & intima nostra, quia formauit nos, & posuit super nos manum suam. Quod idem naturale argumentum habes, & psalm. 93. Quibus ex rebus breuiter disputatis intelligi potest, id quod ante ponebamus, dociles quidem, si infideles sunt, ratione allici inuitarique ad fidem, sin vero fideles, confirmari: vtrosque autem in his, quae naturalia sunt, persuaderi. Quod si indociles sunt & repugnantes, vt euincantur, ratio quoque naturae valet. Principes enim & seniores videntes Petri constantiam & Ioanis, comperto quod homines essent sine literis & idiotae, admirabantur: hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. Caecus quoque ille apud Ioannem, Iudaeos Christo aduersos, naturae ratione eludit inquiens. In hoc mirabile est, quia vos nescitis vnde sit, & aperuit meos oculos. Dominus item Matth. 12. eos qui calumniantur, quod in sabbato curasset aegrotum, naturali & ratione & exeplo refellit. & Mat. 22. Saducaeos refutat duobus principiis positis. Quorum vnum erat Exodi testimonium illud, ego sum Deus Abraham, Isaac & Iacob: quo posito & aduersariorum consensu approbato, alterum Christus e ratione naturali assumpsit, nempe non esse Deum mortuorum, sed viuentium. Quo syllogismo collegit Abrahami, Isaachi, & Iacobi animas viuere, quod Saducaei repellentes, resurrectionem mortuorum ex consequenti negabant. Rationes itaque naturales contra fidei aduersarios multum valent. Nec sunt arma Saulis, quae pugile Christi magis grauent, quam iuuent, vt quidam inepte per allegoriam argumentantur, sed, si allegoriis agendum est, sunt potius gladius Goliad, quem cum ipsi e manibus extorseris, suo illum gladio iugulas. Sed aiunt. Si credo quod traditum est, quid opus est operosa disputatione? Si non credo, nullis humanis rationibus persuadebitur. Egregio vero dilemmate rem alioqui lucidissimam obscurare volunt. Non credo: adducor, credo, confirmor. Repugno: confundor. Ratione non domina, sed administra, syllogismo non praesidente, sed subseruiente, Quid multa? Nonne videmus, cum reliquorum apostolorum, tum vero maxime Pauli epistolas, & aduersarios concidere, & fidei domesticos instruere, non scripturarum modo testimoniis, verumetiam naturae rationibus? Id quoniam dubium non est, maneat, hunc disserendi morem a Christo Domino profectum ab Apostolis repetitum, a Sanctis auctoribus confirmatum. Theologis non solum vtiliter, sed etiam necessario vsurpari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6