Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 1
BEne habet. Scripturae diuinae auctoritatem primo ia loco constituimus. Ad secundum deinceps aggrediamurApostolicarumque, traditionum quamta sit & vis, & auctoritas, via & ratione explicemus. Et quidem hunc locum Lutherani imbecilliorem esse dl. credunt, quam vt ductis inde argumentis dogmata fidei confirmentur. Nam, quod ecclesiae traditiones a Christo & Apostolis descenderint, existimant probari posse nullo modo. Nec enim adeo sunt stupidi, vt verba Christi, quae modo Christi esse constaret, infirmare pergant, quod non fuerint ab euangelistis scripta. Sed quoniam quid Christus, quidue Apostoli fuerint locuti, eos solum nosse putant, qui Christum & Apostolos audiero: colligunt, apud nos nunc ne vnum quidem dogma posse traditione probari. Quin oportere omnes fidei & religionis controuersias sacrarum literarum testimontis conponere: finire vero nihil, nisi quod sacris literis sit expressum. Erasmus: eisam cum saepe alias, tun in epistola nuncupatoria operum Hilarii, hoc demum asserit eruditionis verae Theologicae esse, nihil vltra quam sacris libris proditum est definire: detera omnia esse problemata in illud reiicienda tempus, quum sublato speculo viclebimus Deum de facie. Nec hi tamen aut primi, aut solipeste huic loco afrerre tentarunt. Tentauerat idem prior Vuitcleffus, vt Thomas Vualden: scribit, Ii. doct. fi. anti. 2. c. 19. Tentarant hoc aliis ante feculis haeretici quidam, quos Bernar. homi. 66. in canti. commemorat. Sed & Arianis hanc haeresim tribuit Augustinus in conflictu contra Maximinum. Thom. Vual. referente lib. de Sacramental. doct. 2. Ariani certe, qui in synodum Seleucianam conuenerunt, non obscure testati sunt, se in fidei quaestione praeter diuinas scripturas nihil omnino recepturos, vt auctor est Epiphanius haeresi 73. Qui & ipse Aerianis humc errorem assignat haeresi. 75. Basilius Eunomium dicit in eodem errore versatum. Tertullianus lib. de praescript. haere. & Irenaeus 3. lib. aduersus haereses, cap. 2. his adiungunt Valentinum ac Marcionem. Basilius vero quidam Anciranus episcopus in confessione, quam exhibuit. 7. Synodo Anathematismo 7. non solum Iconomachorum, sed Arii, Nestorii, Eutychis. Dioscori, sententiam hanc communem fuisse confitetur, Quanquam autem error hic communis fuit haereticis pene omnibus. Lutherani tamen quasi proprium vsurparunt, quantaque maxima potuere vi astruere nisi sunt, nihil praeter scripturas sacras apostolicam habere auctoritatem. Infidelis, inquiunt, est & incerta illa per manus traditio, quod is qui accipit, vel non satis accurate auscultat, vel morbi, aetatis, naturaeque iniuria nonnunqe obliuiscitur, vel certe interdum moritur, ante quam tradat accepta. Ea etiam, quae de aure in aurem transeunt, aut in dies maiora fiunt, aut non eadem profecto perseuerant, sed mutatis auribus permutantur. Quin etiam pereunt, nisi ea literarum monimenta conseruent. Pytnagorae quam pauca extant? Druidarum ecquid est reliqui? Nempe traditionibus illi confisi, nihil ad memoriae aeterniatem literis prodiderunt. Quamobrem, quae Christus dominus ad salutem fidelium vidit esse necessaria, & quae in ecclesia certa esse voluit atque perpetua, ea literis consecrari vel iussit, vel suggessit. Augustinus item testis est, multa quidem dominum & fecisse & dixisse, quae scripta non sunt: eiecta vero esse quae scriberentur, quae credentium sauti sufficerent. Augustinus etiam idem docuit, quod vbi de te obscurissima disputatur, non adiuuantibus diuinarum scripturarum certis clarisque documentis, cohibere se depet humana praesumptio, nihil faciens in alteram partem declinando. Et mox, illud credo, inquit, quod diuinorum eloquiorum etiam hinc clarissima auctoritas esset, si homo illud sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. Nihil ergo creditu necessarium extra sacras lite ras est. Paulus quoque scripturam idoneam esse docet, vt per eam perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Si igitur quae erant satis, vt fideles essent ad omne opus bonum instructi, ea scripta sunt omnia, quorsum istae non scriptae traditiones moribus formandis necessariae finguntur? Quid ? quod non iubemur credere quaecunque nos docuerint sacerdotes, sed quae docuerint iuxta legem domini? Si ergo quicqe illi praeter legem docent, fidem eis habere non est necesse. Cum enim ex ipsis veris ecclesiis frequenter exeant seductores, quod auctor imperfecti argute dixit, ne doctoribus quidem credendum est ecclesiarum traditionem quamlibet praeferentibus, nisi ea dicant, quae scripturarum congruant veritati. Nam & Papias mille illos suos post resurrectionem futuros annos tanquam Apostolis tradentibus inferens, Irenaeum aliosque multos ecclesiae viros non tam veritate disputationis, quam apostolicae traditionis auctoritate commonuit. Et Irenaeus quoque ipse Ioannis Euangelistae aliorumque Apostolorum traditione docet, Christum dominum, quo die mortuus est, annos 4O. fuisse natum Quod tantum abest a veritate, vt nihil veritati magis possit esse contrarium. Ita Theophilus Alexan. scripsit, daemoniaci spiritus esse, aliquid extra scripturarum auctoritatem putare diuinum. Et Hieronymus dogmata condemnauit, quae absque auctoritate & testimoniis scripturarum ex traditione apostolica praeferuntur. Et rursum, sine auctoritate, ait, scripturarum garrulitas non habet fidem. Et iterum, eorum sententiam, qui traditione veteris historiae tennerunt, Tachariam illum, qui occisus fuit inter templum & altare, patrem fuisse Ioannis Baptistae, ea solum ratione reprobat, quod de scripturis non habet auctoritatem. Vnde eadem facilitate contemni, qua probatur. Atque Origenes necesse est, inquit, nobis scripturas sanctas in testimonium vocare. Sensus quippe nostri & enarrationes sine his testibus non habent fidem. Confirmat autem hoc maxime oratio illa qua in Nicaena synodo vsum fuisse Constantinum, refert Theodoritus. In disputationibus, inquit, rerum diuinarum habetur Sanctispiritus doctrina praescripta. Euangelici enim & Apostolici libri, cum prophetarum antiquorum oraculis, plene nobis ostendunt sensum numinis. Proinde sumamus ex dictis diuini spiritus explicationes quaestionum. Cui orationi, Caluinus ait, nemo tunc fuit qui refragaretur. Quod silentium perfidia non carebat, si verum est, praeter scripturas sacras Euangelistarum, Apostolorum & prophetatum traditiones esse tenendas, in fidei ambiguis questionibus. Cum igitur Theodoritus scribat, episcopos libenter amplexos esse id, quod dixit Imperator constat nouum esse traditionum dogma illisque saeculis omnino incognitum. Traditiones igitur istae seniorum parum valent ad dogmata fidei conprobanda. Quin, cum humanae sint non diuinae, non sunt nobis magnifaciendae: ne quod Pharisaeis, idem nobis obiiciatur, sine causa colunt me, docentes doctrinas & mandata hominum.
Quid? Quod haereticis semper getile fuit, mysteriis & traditionibus suos discipulos imbuere? Id quod a Christi doctrina alienum est, qui palam locuts est mundo, & in occulto, locutus est nihil. Ac si quid in tenebris dixit, profecto iussit Apostolis, vt dicerent ipsi in lumine, & quod in aurem aulierunt, vt pdicarent sup tecta. No ergo habemus Christiani oeccultas mysteriorum traditiones. Quod si veterum traditionibus fidem & religionem nostram asserimus, id Pagani, id Iudaei, id Sarraceni faciunt: eoque praesertim nomine fectas suas retinent, quod quemadmodum nos, ita ipsi quoque malorum institutis inhaerent: eaque longissimi temporis possessione tuentur, iustumque pro illis bellum suscipiunt. Non est autem disciplina nostra Pythagorica, vt traditionibus quasi vestigiis insistamus, literis est Christi doctrina prodita, illas in omni fidei & religionis quaestione amplecti lebemus. Haec Lutherani argumentantur.
On this page