Text List

Caput 6

Caput 6

Cap. Sextum, de firmitate n certitudine traditionum Apostolicarum.

QVibus rebus exposits, non erit difficile ostendere, &id quod in hac parte maxime quaeritur, ex Christi & Apostolorum traditionibus certissima posse argumenta elici, & ad ecclesiae consuetudines, & ad fidei dogmata comprobanda. Si enim Apostolus Paulus ecclesiae consuetudinem Corinthiis contentiosis opponit, cur nos itidem ecclesiae morem ab Apostolis vsque receptum, totque seculorum vsu ac gentium consensione probatum, non opponemus haereticis, cum a nobis scriptura in cuiusque rei confirmationem efflagitant?: Certe Paulus, cum & per scripturas & per naturae rationem satis dixisse videretur ad eius rei fidem faciendam, quam Corinthiis persuasam esse cupiebat, considerans tamen inter Corinthios fore quosdam, qui illiusinodi forte & testimoniis & rationibus repugnarent: non aliud potius argumentum ad causam euincendam habuit, quam si eos ad ecclesiae morem reuocaret. Si quis, ait, videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus nec ecclesiae Dei. Quod dicit tale est. Si quis adeo est durus & pertinax, vt argumentis positis non adducatur, sed adhuc contendat, Foeminam aperto capite orare oportere: hunc ego non aliter refello, quam quod ecclesiae Dei talem consuetudinem non habent. Tanta vis in traditione est, vt quos nec scripturae nec naturae ratio mouisset, eos Paulus existimarit ecclesiarum more & instituto refellendos. In priore rursum ad Timotheum epistola, si quis, ait, aliter docet & non acquiescit sanis sermonibus. Non dicit scripturis. Et ad Gala. "Si quis, inquit, vobis euangelizauerit praeter id, quod accepistis, anathema sit". Quibus ex locis recte Origenes in commentariis epistolae ad Titum definit haereticum, eum qui se Christo credere profitetur, & aliud de veritate fidei Christianae credit, quam habeat traditio ecclesiastica. Et lib. 1. periar. Sicut multis, inquit apud Graecos & Barbaros pollicentibus veritatem, desueuimus apud omnes eam querere, qui eam falsis opinionibus asserebant, postquam credidimus filium Dei esse Christum, & ab ipso hanc discendam esse persuasi sumus: ita cum multi sint, qui se putant scire quae Christi sunt, & nonnulli eorum diuersa a prioribus sentiant, seruetur vero ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab Apostolis tradita, & vsque ad praesens in ecclesiis permanens: illa sola credenda est veritas, quae in nullo ab ecclesiastica traditione discordat. Hactenus Origen. Ignatius quoque in epistola ad Heronem, omnis, ait, qui dixerit praeter ea, quae tradita sunt, tametsi fide dignus sit, tametsi ieiunet tametsi viroinitatem seruet, tametsi signa faciat, tametsi prophetet, lupus tibi appareat. Si igitur anathema, haereticus & lupus habendus est, qui ecciesiasticae traditioni repugnat, ex illa profecto certissima argumenratio promitur, ad fidei dogmata & ecclesiae mores comprobandum. Praeterea auctores grauissimi aperte confirmant huiusmodi instituta etiam sine literis accepta eandem vim habere ac si scripta ab Apostolis fuissent, Irenaeus lib. 3. aduersum haereses. cap. 4. & lib. 4. cap. 43. Tertullianus item, quamuis ipse postea ab ecclesiae traditione discesserit, in lib. tamen de corona militis eandem sententiam habet. Cuius verba libet in praesentia referrenec enim solum quid sentiat tradit sed cur etiam sentiat. Antiquas, inquit, obseruationes ecclesiae, si nulla scriptura determinauit, certe consuetudo corroborauit, quae sine dubio de traditione manauit. Et statim, cum quarumdam traditionum meminisset, quarum in scripturis mentio nulla est, istarum, ait, & aliarum disciplinarum si ex- postulas legem, nulla tibi legis traditio praetendetur, Auctrix est consuetudo, confirmatrix est & fidei obseruatrix, idonea est testis traditionis veteris. Consuetudo autem etiam in ciuilibus rebus pro lege suscipitur, nec differt, scriptura an ratione consistat. Hactenus Tertullianus. Ac praeclare ille quidem. Quoniam si legem ratio commendat: mos, qui ratione constet, non minus quam lex habet commendari. Dist. 1. cap. consuetudo. Basilius insuper in libro de Spiritu sancto. cap. 27. ac magno quidem argumento eandem rem confirmat, inquiens. Dogmata, quae in ecclesia praedicantur, quaedam habemus e doctrina scripto prodita, quaedam rursus ex Apostolorum traditione in mysterio occulto recepimus. Quorum vtraque parem vim habent ad pietatem. Nec in his quisque contradicit, qui sane, vel tenuiter expertus est. Nam si consuetudines, quae scripto proditae non sunt, tanqe non multum habentes momenti conemur reiicere, & ea damnabimus, quae in Euangelio necessaria ad salutem habentur: imo potius ipsam fidei praedicationem ad nudum nomencontrahemus. Hactenus Basilius. Cuius ratio, si auctoritas negligitur, certissimam rei huius faciet fidem. Cum enim scripturas ipsas ecclesiae auctoritate recipiamus, nec certiore argumento Euangelium Matthaei nomine inscriptum ipsius vere esse probemus, quam quod sic a patribus accepimus, simili profecto ratione ex reliquis institutis, quae videlicet ab Apostolis retinemus, firma argumenta deriuabimus. Quod si quis, nouum librum sacrum ingerat, quem patres nostri minime receperunt, vt Basilides, qui prophetas sibi nuncupauit atque constituit, is non alio certiore argumento, refelli potest, quam traditione maiorum: vt secundo iam libro latius explicatum est. Sic quippe apud Euse. lib. 6. cap. 1O. Euangelium nomine Petri ab haereticis prolatum Serapion grauissime exclusit. Atque, vt Basilius idem argumetatur, etiam in reip. iudiciis. vbi scripturae deest instrumentum, testibus habetur fides. Et sicut in rebus humanis oculatos testes, ita in fide auritos accipimus, quia "fides ex auditu est". Esset autem ridicula respublica, quae in iudicis scripto omnia, nihil sine scripto probaret. Scripturas enim propter litigiosos faci mus. Alioqui boni viri solo verbo in veritate & officio continentur. Praeterea, multa ad Christianos mores & doctrinam pertinent, quae e sacris literis non habentur, vt ante nobis constitutum est, stultum ergo fuerit in oinibus scripturam postulare. Traditione itaque opus aliquando est ad fidei dogmata comprobanda. Rursus, cum traditiones non scriptas Polycarpus, Tertullianus, Irenaeus, Marcioni ac Valentino : Epiphanius Melchisedechianis, Apostolicis, Aerianis: Hieronymus Vigilantio: Augustinus Donatistis: denique cvt in summa dicamo omnes sancti aduersariis Catholicae fidei fidenter obiecerint, earumque vi, perinde ac si fuissent scriptae, haereses sui quisque, temporis deturbauerint : certe non minori efficacia per huiusmodi traditiones nos haereticorum, qui aut nunc sunt, aut etiam sunt futuri, quaecunque dogmata refellere ac deturbare poterimus. Absurdissimum quippe fuerit, vt Hieronymus aduersus Vigilantium colligit, vnum Lutherum aut Oecolampadium in ecclesiae angulo obloquentem audire, vniuersos autem maiores nostros vsque ab Apostois contemnere. Quorum traditiones si negligamus, difficile dictu est, quantum religio detrimenti sit latura, quemadmodum dist. 11. cap. Ecclesiasticarum dicitur. Qualis enim rerum omnium facies erit, qualis praesertim erga Deum pietas, cultus, caeremoniae, non in ecclesia dico, cuius & mysteria & sacramenta maxima ex parte traditione constant, sed in vna qualibet republica, vel mediocriter instituta, si mores illi, qui a principio statim cum rep. adoleuerunt, contemnantur, labefactentur, euertantur? Longiores hoc loco sumus, quam necesse est. Quis enim est, cui non perspicua sint illa, quae pluribus verbis a quibusdam commemorantur? Commemoratur ab his Augustinus in epistola ad Ianuarium, & in altera quoque ad Casulanum, in quibus scripsit insolentissimae insaniae esse disputare, an eiusmodi consuetudines seruandae sint: nec minus esse eos coercendos, qui has contempserint, quanuis humanae aliquae illarum sint, quam si diuinas leges praeuaricarentur. Commemorare & alios auctores possumus, sed vtemur in re non dubia testibus non necessariis. Paulus enim vnus abunde rei huius facit fidem in 2. ad Thes: epistola c. 2. inquiens., Tenete traditiones, quas accepistis siue per epistolam, siue per sermonem. Parem ergo vim habent Apostolica dogmata, pariterque retinenda sunt, siue scripto seu verbo ad ecclesiam peruenerint, vt D. Basilius in lib. de Spi. sancto. cap. 29. ex hoc ipso apostoli testimonio argumentatur. Quin apostolus ipse ad Hebraeos & ex scripturis & ex traditione argumentatus est, quemadmodum Chryso. hom. 18. in epist. ad Hebr. admonuit. Ex quibus omnibus multisque aliis perspicuum est, qui traditiones contempserint, eos tanqe haereticos iure ac merito ab ecclesia fuisse semper explosos. Ita enimhaeretici illi sunt habiti, qui solennia quadra gesimae ieiunia ab Apostolis accepta pro nihilo habuere, vt apud Auoustinum de haere. c. 53. & apud Conci. Gangren: in epist. ad episcopos Armeniae videre licet. Ita qui distinctionem episcopi & presbyteri negarunt, etiam hi haereseos sunt damnati: vt apud August. eodem lib. & ca. & apud Epipha. lib. 3. cap. 75. & apud concil. Constantiense reperies. Ita breuiter, siue Vuicleffistas, siue Lutheranos, siue alias quascunque antiquiores pestes, non minus exhorruit ecclesia in eo quod huiusmodi traditiones inficiati sunt, quam in eo quod scripta dogmata reiecerunt. Inde adeo venit, vt septima Synodus generalis acti. 7. doctrinam nostrae orationi maxime consentaneam ediderit in haec verba. Fatemur nos ecclesiasticas traditiones, siue scripto, siue consuetudine valentes retinere velle, quarum de numero est imaginum effiguratio. Catholicae igitur ecclesiae traditionem obseruantes, definimus sanctas imagines venerandas. Qui ergo ausi fuerint aliud sentire, aut more impiorum haereticorum ecclesiasticas traditiones contaminare, si episcopi fuerint, deponuntor: si laici, communione priuantor. Et in fine eiusdem sessi: si quis, aiunt patres traditiones ecclesiae siue scripto, seu consuetudine valentes non curauerit, anathema. Et concil. Trident. sess. 4. idem definit his verbis. Saerosancta Trident. Synodus prospiciens veritatem Euangelii salutarem, & morum doctrinam contineri in libris scriptis, & sine scripto traditionibus ipsius Christi, quae ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos vsque peruenerunt: traditiones ipsas tum ad fidem tum ad mores pertinentes, tanquam vel ore tenus a Christo, vel ab spiritu sancto dictatas, & continua successione in ecclesia catholica conseruatas, pari pietatis affectu ac reuerentia cum libris sacris, suscipit ac veneratur. Et posterius: si quis autem traditiones praedictas sciens & prudens contempserit, anathema sit. Ne plura. Referri enim decet ad ea, quae capite 3. posui fundamenta, ex quibus, vt nihil aliud adiiceremus, id ipsum, quod hoc nunc capite persequimur, satis exploratum esset. Verum vt singula persequi est operis infiniti: ita quaedam explicare fusius, est necessarium. Nec tamenn quae huic loco explicando dedimus, nimis multa videri debent. Quo enim huic loco vis ab haereticis maior infertur, eo nobis magis claborandum erat, vt is quam dilipentissime & explicaretur & muniretur. Atque quemadmodum supra diximus, ex decem partibus, in quas loci Theologici naturam vimque, diuisimus: secunda haec, quae in traditione consistit, maxime Theologiam & fidem attingit. Et res tanta paucis absoluenda non erat. Sed iam argumenta ea tandem diluamus, quae capite primo aduersum traditiones opposuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6