Text List

Caput 5

Caput 5

caput Quintum.

POrro vt ad illud, quod de ecclesiasticorum auctorum consensu diximus, reuertamur. Clemens Alex. 1. stro. lib. & a nobis stat, & multas etiam causas affert, cur Philosophia sit Theologo necessaria. Vnam ad philosophos edocendos. Simili enim edocemur simile. Sicut ergo Apo stolus Hebraeis Hebraeus factus est, atque adeo omnia omnibus, vt omnes lucrifaceret, ita Theologiae professor fiat necesse est Philosophus Philosophis, vt hos conuenientius faciliusque lucretur. Exhibenda. n. cuique sunt, quae ei conueniunt, & quae sunt familiaria, vt per propria ad fidem veniat veritatis. Atque hanc etiam causam 5. libro Stro. resumit. Alteram affert, ad refellendos sophistas. Nam quo pacto fallaces Philosophorum argutias re futare possumus, nisi arguendi & refellendi artem persequamur? Tertiam, quod varia ac multiplex praeceptoris doctrina, & delectat, & admirationem adfert, atque adeo auditores captat. Quod varie item multiformi argumento suadetur, id firmius haeret animis discipulorum. Apostolus quoque docere se ait in omni sapientia, vt exhibeat omnem hominem perfectum in Christo. In omni, inquit, sapientia, hoc est, diuina, & humana, vt cuiusuis generis homines afficeret perficeretque in Christo. Astitit praeterea Regina a dextris Christi circundata varietate. Adhaec, quomodo ferri ac silicis concussione ignis, sic hominum doctissimorum conflictu, & disputatione veritas elicitur. Quam ob causam Peripateticorum mos estide omnibus rebus in vtranque partem disserendi, Cicero sibi dicit placuisse. Disputationes autem inter homines humanae di sciplinae imperitos solent esse ineptissimae. Quod si inutilis est sapienti philosophia, quorsum Deus Salomoni philosophiam indidisset? Dedit autem illi Deus horum, quae sunt, scientiam veram, vt sciret dispositionem orbis terrarum, & virtutes elementorum, diuisiones temporum, stellarum dispositiones, naturas animalium, vim ventorum, differentias virgultorum Si igitur Dominus harum rerum scientiam docet, est vero Deus, qui vtilia docet, vt Esaias ait, certe illa non potest esse Theologo noxia, sed erit po tius accommoda. Et si haec scientia vera est, vt dicit Solo mon, quid dicet Lutherus, qui speculatiuas omnes disciplinas errores esse affirmat, inanesque fallacias? Pergit Clemens argumentari ex eo etiam, quod Athleta, qui non se prius instruxit ad certamen, iure contemnitur. Qui ergo ad certandum cum fidei aduersarijs multiformibus, non est etiam multiformi disciplina instructus, is non est dionus, qui in perfectis Theologis hebeatur. Insuper diuidere, inquit, voces, quae in scriptura efferuntur ancipites, Theologo necessarium erit, ne ex amphibolia & eludat & eludatur. Hoc autem praestare, sine Grammaticae artis auxilio non poterit. Quod si Grammatica semel admitti tur, quid ni Dialectica? quid ni Philosophia? An volunt Grammatici sibi solis Theologiam vendicare, caeteros omnes, Dialecticos, Physicos, Astronomos, Geometras, ab illius participatione secludere? Id quoniam constat esse vanissimum, fateamur necesse est, humanas disciplinas Theologo esse perutiles. Quod si non sunt, inquit Clemens, adhuc necesse est illas addiscere, vt rite valeant damnari. Qua enim fronte de his sententiam ferimus, quae perspecta, & cognita non habemus? Hactenus Clementem Alexand, secuti sumus, non vt interpretes, sed, vt solemus reliquos, iudicio arbitrioque nostro quantum quoque modo videtur e fontibus eorum haurientes.

Origenes autem, vt Eusebius auctor est libro sexto ecclesiast. histo. cap. 15. Philosophiae studia detrectantibus respondet, se huic quidem operam nauasse diligentem, sed non absque virorum grauissimorum exemplo: Panthaeni, Haeraclae, aliorumque similium, qui cum essent doctores Apostolici, nihilo secius Philosophorum libros legere, & in Philosophiae studijs exerceri solebant. Refert etiam Eusebius Origeni morem istum fuisse, vt si quos nostrorum adolescentulorum ingeniosos videret, traderet eis etiam ea, quibus Phiilosopni discipulos suos velut primis elementis imbuere solent. Dicere vero solitum, non parum ad intellioentiam scripturarum emolumenti fidelibus conferri, si in liberalibus & philosophicis literis exer cerentur. Nostrae enim philosophiae partes Graecos anteuertisse: nec debere partes suas omittere veritatem, quia eas sibi praeueniens falsitas vindicasset. Vide etiam Eusebium lib. 4. c. 7. & Soxom. lib. 3. histo. suae c. 15.

Theodoritus quoque libr. 8. histo. tripar. c. 8. Didymum refert, Grammaticam, Rhetoricam, Arithmeticam, Geometriam, Astronomiam, syllogismosque Aristotelis didicisse, quod aduersus mendacium arma veritatis existerent. Fortiter enim expugnantur hostes, quando aduersum eos ipsorum armis vtimur. Socrat. 3. lib. c. 16. & Damasus 4. libr. ca. 18. Neque statim praua opinione fallaris contra hostes hoc esse licitum, in alijs disputationibus dissimulandum: quia, vt Hieronymus ad Magnum ait, omnes pene omnium doctorum ecclesiae libri eiusmodi eruditionis plenissimi sunt. Quod autem ibidem Theodoritus ait, huiusmodi disciplinis veritatem, nempe fidei, non erudiri, id significat, non his Euangelium quasi tignis fulciri, aut inde catholicae veritatis proliationem pendere. Alioqui viri grauissimi ad ea etiam suadenda, quae fidei nostrae ac religionis propria sunt, naturalia aroumenta inseruerunt. Exemplo nobis sunt Eusebius libro tertio histo. eccle. cap. 25. & lib. 9. cap. 8. Melito rursum apud eundem libro 4. cap. 26. Iustinus quoque eodem Eusebio referente li. 4. c. 8. Tertullianus praeterea in Apologe, id quod Euseb. etiam retulit lib. 2. c. 24. Lucianus denique Martyr, & summa eruditione vir, eodem Eusebio auctore, lib. 9. cap. 6. Non hic refero Damascenum 4. lib. c. 4. non Epiphan. haeresi 76. non Aug. lib. 1. de mo. ecclesi. & toto primo aduersus Cresconium libro, qui vt Grammatidus Dialecticam in Augustino damnabat. Et de vtili. cre. c. 97. & contra episto. funda. c. 4. & 18. de ciui. ca. 41. non Bedam 37. d. c. turbatur. non Hiero. ea. dec. siquis artem, & c. Qui de mensa. non Syno. Euge. papae. c. de quibusdam. non Clemen. c. relatum. Haec inqe & alia plura non refero, quoniam libris sequentibus huiusmodi argumentum sum diligentius persecuturus. Id modo constat clarissimos viros, non solum ad ea suadenda quae rationi naturae consentiunt, sed etiam ad ea, quae lumen naturae superant, humanis rationibus vsos esse: eisdemque, ab ethnicis calumniantibus Christianam religionem asseruisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5