Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

caput postremum, in quo argumenta primi capitis confutantur.

2

PRimum vero argumentum promptissimum est refellere: nec vno tantum, sed multis etiam modis. Tum, quod nec Moyses nec Iosue, in quorum gubernatione tempus illud erat positum, in populi furorem & insaniam inciderunt. Tum, quod ne certum est quidem, eos, qui in castris remanserint, in flagitium omnes consensisse: quin vero simillimum est, nonnullos etiam repugnasse. Nam, vbi primum Moyses illam vocem edidit, si quis est Domini, iungatur mihi: congregati sunt ad eum omnes filij Leui, consecraruntque manus suas Domino vnusquisque in filio & in fratre suo. Ex quo intelligitur, qui ad vnam Moysi vocem se illi coniunxerint, qui a Domino steterint, quos Dominus iustitiae suae administros in vltione fecerit, hos in eo scelere caeterorum socios & consortes non fuisse. Quid? quod Aaron non dum sacerdotio fuerat initiatus, nec adhuc ei fuerat superhumerale impositum rationalique adstrictum, & apta tum, in quo erat doctrina & veritas. Nihil ergo mirum, si Aaron filijque ius nec pastores populi constituti, nec sacerdotes consecrati in fide ac religione errarunt. Quanquam Aaron, quod & Petro & Marcellino postea accidit, metu peccauit, non infidelitate. Nihil ergo contra nos affertur, qui asserimus, sacerdotes pastores iam ecclesiae a Christo institutos errare omnes in fide ac religione non posse. De argumento itaque primo tantum.

3

Secundum autem Videtur esse grauius, quo non Caluinus modo, sed Donatistae etiam aduersum catholicos vsi sunt: quemadmodum libro de vnitat. Ecclesiae ca. 12. Augustinus tradidit. Sed non est necesse noua nunc re sponsa meditari: quando huic argumento egregie ab Augustino responsum est. Plerunque, ait, sermo diuinus impias turbas ecclesiae sic redarguit tanquam omnes tales sint, & nullus omnino remanserit. Inde quippe admonemur, in suo quodam numero eos dici omnes, id est, omnes filios gehenuae. Isti ergo vel imperite vel fallaciter agentes colligunt de scripturis talia, quae vel in malos bonis vsque in finem permixtos, vel de vastatione prioris populi Iudaeorum dicta reperiuntur: & volunt ea detorniuere in ecclesiam Dei, vt tanquam defecisse ac perisse de toto orbe videatur. Hactenus Augustinus. Huiusmodi ergo Prophetarum oracula hunc in primis sensum habent, vt quoniam in comparatione malorum adeo pauci boni sunt, vt nulli esse videantur: scriptura totum vnacomprehensione populum reprehendat, quamuis in eo nonnulli sint boni. Deinde, praedictiones propemodum illae erant: non reprehensiones. Describiturenim populus ille non qualis tunc erat, sed qualis post Messiae aduentum futurus erat. Vterque sensus, ne haeretici nostrum esse causentur, exemplis scripturae manifestis comprobandus est. Exechiel eodem quo & Hieremias tempore vati cinatus est. Quid dicat ei Dominus audiamus. Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audireme. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est & duro corde. An putas in tota hac deprauata domo partem aliquam super esse, cui generalis illa sententia non conueniat? Audi quid etiam dicat Dominus: Signa Thau super frontes virorum gementium & dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. Non ergo omnes in populi flagitium consenserant: non omnes attrita fronte & duro erant corde. Esto aliud exemplum. Saluum, inquit, me fas quoniam defecit sanctus. Vana locuti sunt vnusquisque ad proximum suum. En vnus totius generis humani culpas voce magna & queribunda deplorat, perinde ac si relictus sit solus. Sed quid dicit illi diuinum responsum? Propter miseriam inopum & gemitum pauperum nunc exurgam. Intelligens ergo iam suae querimoniae se plures habere consortes: Tu Domine, inquit, seruabis nos ageneratione hac in aeternum. In libro autem contra Donatistas post collationem, capit. vicesimo, idem quoque Augustinus, Ne forte, ait, arbitrentur Prophetarum tantummodo moris fuisse, & non ad nouum Testamentum, sed ad veteris consummationem pertinere, sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populoarguantur, & sic alloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur: ecce sic ad Corinth. Apostolus loquitur: Paulus Ecclesiae quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis, sanctis, cum omnibus qui inuocant nomen Domini, gratia vobis & pax a Deo patre nostro & Domino Iesu Christo. Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo: quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni verbo & in omni scientia, &c. Quis haec audiens credat in ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem verba ista sic sonant, velut ad omnes directa sit ista laudatio? Et tamen paulo post dicit: Obsecro autem fratres vt non sint in vobis schismata, &c. Et in hoc horrendo vitio tanquam omnes increpans dicit: Diuisus est Christus? Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptixati estis, &c. Hactenus ille. Poterat & ea commemorare, que in eadem epistola subiecta sunt: Tan quam paruulis in Christo lac potum vobis dedi, non escam: nondum enim poteratis. Sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. Cum enim sit inter vos zelus & contentio, &c. Item, & vos inflati estis, & non magis luctum habuistis, vt tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Item ex epistola ad Galatas: O insensati Galatae, quis vos fascinauit non obedire veritati, &c. Et postea tamen ait: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, huiuscemodi instruite spiritu lenitatis, &c. Item ad Philippenses: Omnes quae sua sunt quaerunt, & non quae sunt Iesu Christi, &c. Quas res in ea disputatione & multas alias similes a summo Theologo praeteritas arbitror, quod essent faciles: sunt certe ad praesens institutum vtiles, easque fere in epistola ad Vincentium attigit. Iam quod pleraque eiusmodi Prophetarum testimonia ad populi Iudaici statum & mores post Messiam referenda sint, & sequenti libro multa exempla cognoscentur, & nunc satis in vno exemplo demonstrabitur. Aggaeus Torobabelem ac Iesum sacerdotem magnum totumque omnino populum, vt domum Dei aedificarent, his verbis admonuit, Et nunc confortare Torobabel, dicit Dominus, & confortare Iesu sacerdos magne, & confortare omnis populus terrae, & facite: quoniam ego vobiscum sum, & Spiritus meus erit in medio vestrum, nolite timere. At eodem postea capite subiunxit Aggaeus, si tetigerit pollutus in anima, ex omnibus his, nunquid contaminabitur? Et responderunt Sacerdotes, contaminabitur. Et respondit Aggaeus, Sic populus iste ante faciem meam dicit Dominus, & sic omne opus manuum eorum: & omnia, quae obtulerunt ibi, contaminata erunt. Quem omnino locum conuenientius de populi statu post Testamenti veteris consummationem ntelligimus. Tametsi Augustinus ad formam quoque superiorum hoc exemplum interpretatus est. Sed, vt dixi, & ad populi conditionem post Messiae aduentum aptius hoc congruentiusque refertur, & plura alia prae sertim apud Isaiam huic proposito inseruire, libro proximo ostensuri sumus. Itaque de Isaiae Hieremiaeque testimonijs dictum est satis.

4

Illud vero, quod tertio loco subijcitur, ecclesiam occultam esse posse. Donatistae etiam olim posuere. Quibus tamen Augustinus occurrit in haec verba. Non est ecclesia nobis operta, quia non est sub modio, sed super candelabrum: vt luceat omnibus qui in domo sunt. Et de illa dictum est: Non potest ciuitas abscondi super montem posita. Donatistis operta est, &c. Tantum Augustinus. Primum autem illud falsum est, veterem populum aliquando nullam ecclesiae speciem habuisse. Nam cum se tolum relictum quereretur Helias, septem millia virorum scriptura commemorat genua sua non curuasse ante Baalquibus sane illud perspectum & exploratum erat non fidem & vnitatem, sed regnum esse diuisum: extareque proinde in Hierusalem templum Dei, summum sacerdotem, veram de lege ac religione doctrinam. Eiusinodi Tobias erat, qui, cum tribules reliqui irent ad vitulos aureos, quos fecerat Hieroboam, ipse pergebat ad templum domini, & ibi ado rabat Dominum Deum ssrael, decimas fideliter offerens, & caetera his similia secundum legem Dei puerulus etiam obseruans.

5

Deinde, non sequitur, si populus ille ita vacillauit, vt pene cecidisse videatur: si ita dispersus est, vt propemodum formam & speciem amiserit, Christi quoque ecclesiam vsqueadeo obscurari posse: vt nulla eius species effulgeat. Plebs enim illa vetus, vt quae casura esset, ruinam saepe minabatur. Et quoniam futurum erat, vt illi reipublicae tanquam sempiterna nox esset offusa: nihil mirum si sensim obscurata est & euanuit. Quid autem si quandoque etiam vix apparuit, cui tam parua lux tenuisque noctis splendor affulsit? nempelucerna lucens in caliginoso loco. Sed haec explicabuntur in sequenti libro diligentius. Nam Hilarij auctoritatem, qua nos Caluinus vrgendos existiniat Vincentius Augustino quondam opposuit: sed hic loca omnia, quae ille ex Hilario collegerat, tanquam meras calumnias contudit & obtriuit fere in haec verba. Ecclesia aliquando obscuratur quidem multitudine scandalorum, sed etiam tunc in suis firmissimis eminet. Aliquando tentationum fluctibus operitur atque turbatur: & tale tunc erat tempus, de quo scripsit Hilarius, vnde putasti insidiandum contra testimonia tot diuina, & caetera. Potes hoc modo dicere nec ecclesias Galatiae tunc fuisse, quando dicebat Apostolus? O stulti Galatae, quis vos fascinauit? Sic enim calumniaris docto viro, qui tardicordes & timidos grauiter increpabat. Quis enim nescit illo tempore obscuris verbis multos parui sensus fuisse, delusos, vt putarent hoc credi ab Arianis, quod etiam ipsi credebant: alios autem timore cessisse & simulate consensisse. Quanquam & illi, qui tunc firmissimi fuerunt, & verba haereticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem erant in comparatione caeterorum, sed tamen etiam ipsi quidam pro fide fortiter exulabant, quidam toto orbe latitabant. Hilarius ergo decem prouinciarum Asianarum aut 2izania non triticum arguebat, aut ipsum etiam triticum, quod defectu quodam periclitabatur, quanto vebementius, tanto vtilius arguendum putabat. Habent enim etiam scripturae canonicae hunc arguendi morem, vt tanqua omnibus dicatur, & ad quosdam verbum perueniat. Hactenus Augustinus.

6

Ac Hieronymus, ingemuit totus orbis, inquit, & Arianum se esse miratus est. Periclitabatur nauicula apostolorum, vrgebant venti, fluctibus latera tundebantur, nihil iam supererat spei. Dominus excitatur, imperat tempestati, bestia moritur, tranquillitas redijt. Manifestius dicam, omnes episcopi, qui de proprijs sedibus fuerant exterminati, ad ecclesias redeunt. Tunc triumphatorem suum Athanasium Aegyptus excepit, tunc Hilarium de praelio reuertentem Galliarum ecclesia complexa est: tunc ad reditum Eusebij lugubres vestes Italia mutauit. Haec Hieronymus, multaque alia, quae breuitatis studio praetereo. Sed haec satis sunt vt omnes intelligant, nauem ecclesiae in alto haeresum, seditionum, discordiarumque procellis fluitantem, fuisse iactatam quidem ac pene opertam fluctibus: sed non fuisse tamen in tanta etiam tempestate demersam. Quin in suis licet paucis fortissimis eminuit, qui quo magis in remigando laborarunt, eo aspectabiliores clarioresque fuerunt. Nec hoc loco opus est ecclesiae Romanae fidem lucemque proferre, quae nunquam omnino ipsa latuit, sed toti semper orbi manifesta fuit, quemadmodum sexto postea libro accuratius ostendetur. Nec vero sub diuersis pontificibus, fides ecclesiae aut soluitur aut occultatur. Quin eo etiam tempore ecclesia catholica fidei suae manifestum argumentum edit. Iudicia tunc pastorum periclitantur, quae sine certo ecclesiae capite infirma atque incerta erunt. De qua re alio libro disseremus. Iam, in sexto argumento Caluinus & multum operae ac verborum sumit, & vano se labore frangit. Poterat breuius ac facilius dicere, quoniam synagoga extincta omnino et deleta est, ecclesiam quoque Christi funditus esse delendam. At discessio, quam praedixit Apostolus, venire non potest, dum vera ecclesiae facies extiterit. Id Caluinus dicit: non probat. Itaque falsum est. Quin posteaquam Germania non solum a Romano pontifice, sed a Romano eodemque suo imperatore maiore ex parte defecit: illa fortassis Pauli praedictio impleta est, instantque proinde Antichristi infoelicissima tempora. At, filius hominis veniens fidem non inueniet in terra. Sed huic argumento respondet Hieronymus, illam hic fidem nominari, de qua Dominus aiebat, Fides tua te saluam fecit. Et alibi de Centurione, Non inueni tantam fidem in lsrael. Et rursum ad Apostolos, Quid timidi estis modicae fidei? Necnon & in alio loco, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, & c. Nec enim Centurio aut illa muliercula in Trinitatis sacramenta crediderant: sed simplicitas mentis & deuota Deo suo anima commendata est. Haec est fides quam raro inuentam deus pronunciauit. Haec est fides, quae etiam apud eos, qui bene credunt, difficile perfecta inuenitur. Eodem quoque modo Augustinus respondet, dominum de perfecta fide loqui: quae ita difficilis est in hominibus, vt in ipsis admirabilibus sanctis inueniatur aliquid vbi trepidauerint. Addit rursum, propter iniquorum abundantiam & paucitatem bonorum, quae illa potissimum aetate erit. Dominum ita loquutum. Propterea enim non dixit, Filius hominis veniens non inueniet fidem in terrased quasi dubitans, putasne, ait, inueniet fidem. No quod ille cuncta sciens de aliqua re dubitaret, sed vt sua dubitatione figuraret nostiam: quia propter multa scandala circa finem seculi pullulantia, hoc erat infirmitas humana dictura. Illorum autem error eripiendus est, qui vanissimis argumentis adducti sunt, vt putarent fidem in solo vno manere posse. Cum enim ecclesiae nomen collectiuum sit, si vnus tantum crederet, non crederet ecclesia. Adde quod Dominus per Matthaeum dicit. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculiVobiscum ait. Et per Ioannem, cum pollicetur spiritum veritatis fidelibus sempiternum, pluribus illum pollicetur: non tantum vni. Adde etiam quod corpus non est vnum membrum, sed multa, vt Apostolus ad Corinthios docet. Sed corpus Christi: quod est ecclesia, vtidem ad Ephesios ostendit, vsque in finem permanebit. Non ergo vnquam multi fideles in ecclesia deerunt.

7

Praeterea triticum simul cum zizanijs in agro, bonique pisces cum malis in reti, vsque ad consummationem seculi durabunt. Non ergo solum in vno manebit fides. Sed deficiet hostia & sacrificium. Equidem hanc Danielis vaticinationem non ad finem seculi, sed ad synagogae consummationem existimo referendam. Quod si quis ad tempus Antichristi referre velit, cum hoc ego non magnopere contenderim: modo sic interpretetur, vt propter crudelissimi tyranni saeuitiam sacerdotes a publico & solenni sacrificio desistant. Quod vero ex Apocalypsi Ioannis obijcitur, quoniam valde obscurum est, nihil contra nos habet ad faciendam fidem virium. Tametsi hoc oraculum in Luthero fateor esse completum: cui data est clauis putei abyssi, vt errores penitus demersos atque defossos eruendo, tanta caligine orbem obduceret, vt vel lucem ipsam tenebris circunfudisse videretur. Sed affulget adhuc ecclesiae lumen his, qui oculos habent ad videndum. Nam Lutherani caeci sunt & duces caecorum. Si autem omnis gloria filiae regis abintus, nihilque, in ea externi splendoris est: qui fieri potest, vt illa cohaereant, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circundata varietate. Item, Sic luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona: & non potest ciuitas abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam, & ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, vt qui ingrediuntur lumen videant, caeteraque similia quae sunt, ne logum faciam, praetereunda. Planum est igitur in sponsa Christi, in qua nihil fictum, nihil fucatum, nihil simulatum est, sed omnia vera, syncera, solida, omnem etiam externam gloriam ab interiore virtute & splendore procedere. Ac de sexto argumento nimis multa diximus.

8

Reliquis vero argumentis diluendis illud admonere operaepretium est, per figuratam dictionem multa, quae parti conueniunt, in totum solere transferri. Id nobis in vsu est, cum persepe alias, tum magis cum de ciuitate, populo, regno, omnique omnino coetu loquimur, de quibus ea in vniuersum dicimus, in quae non omnes reipublicae partes, sed interdum paucae etiam concurrunt. Populum enim robustum, gentem bellicosam appellamus, non quod omnes in ea republica aut robusti aut bellicosi sint, sed quod viri ex ea ad rem bellicam selecti eiusmodi soleant esse. Nec enim aliter de humana republica ac de humano corpore loquitur. Dicitur autem homo agere vel pati, quae manus pesque vel agit vel etiam patitur. Dicitur mundus immundunsue, si facies aut munda, aut immunda sit: eodemque omnino modo similiter in reliquis. Inde adeo venit, vt vocabula, quae quibusdam ecclesiae partibus conuenire videmus, ecclesiae ipsi attribuantur. Ad hanc enim legem ecclesia dicitur amica, pulchra, immaculata, sancta, videlicet ratione bonorum: hortus conclusus, fons signatus, ratione electorum. Qui cum prima atque optima pars sint ecclesiae Christianae, imo vero regni coelorum cum sint principes, quamuis in terrena repub. despicatissimi ac contemptissimi: vere ac iure ea, quae in eos conueniunt, in totam ecclesiam trasferuntur. Quoniam, vt ex Aristotele etiam ante docuimus, id ciuitas aut esse aut facere dicitur, quod in ea primarij & optimates aut esse dicuntur aut facere. Neque hoc loco, vbi a Lutheranis vel maxime petimur, Lutheri testimonium negligendum est, quo intelligant hi rem esse tam apertam atque dilucidam, vt eam ne Lutherus ipse quidem negare potuerit. Is igitur, cum in concione quadam ad populum explicaret, quemadmodum ecclesia sancta diceretur per synecdochen docet Matthaeum scripsisse, latrones blasphemasse: cum vnum eorum id fecisse Lucas scribat. Sic vnus & idem populus, vt ait, arguitur in Prophetis, cum multi sint inter eos boni: rursus laudatur, cum multi sint inter eos mali. Et pulcherrimae charitatis ea est figura, quae communia faciat omnia bona: communia item omnia mala. Vt alter alterius onera portet, & sic impleat legem Christi. Sic ciuitas vel regio Vel domus fecisse aut passa esse dicitur, quod aliquod in ea fecerunt aut passi sunt. Hactenus Lutherus. Hic ego haereticos vniuersos appello, vt iam vel ipsi sint iudices, num pudenter, nobis opponant ecclesiam hortum conclusum esse, fontem signatum, puteum aquae viuae, paradisum cum pomorum fructibus, sanctam, pulchram, perfectam, sine macula & ruga gloriosam: vt in ea nullum praescitum, nullum infirmum, nullum improbum esse conficiant. Sed respondeamus ad singula. In septimo argumento canticorum de ecclesia encomium ponitur, cui abunde, vt reor, satisfecimus. Ade ditur deinceps, in arca solos eos fuisse qui salui facti suntarcam autem ecclesiae imaginem extitisse. At ne quis in hunc errorem incideret, vt putaret omnes qui per baptismum in ecclesiam transeunt, esse saluos: idcirco Petrus caute & sapienter adiecit, Quod & vos nunc similis formae saluos facit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, &c. Alioqui etiam, quod Hieronymus aduersum Luciferianos ait, vt in arca omnium animalium genera, ita & in ecclesia vniuersarum gentium & morum homines sunt. Vt ibi pardus & hoedi, lupus & agni: ita & hic iusti & peccatores, id est, vasa aurea & argentea cum ligneis & fictilibus commorantur. Arca igitur in eo potissimum ecclesiae typus est, quod ex- tra eam nullus feruatus est: non in eo quod omnes intra illam facti sunt salui. Sed arcae Sacramenta e Hieronymo in dialogo illo petantur. Nos pergamus ad reliqua.

9

Christus, aiunt, non est alterius ecclesiae caput, nisi eius, cuius saluator est. Hoc primum non est adeo expeditum. Est enim caput angelorum Christus: nec constat tamenan eorum sit proprie seruator. Certe ego non puto: quamuis contra sit a nonnullis disputatum. De qua re non est hic locus disserendi. Deinde, ea connexio infirma est, Christus est ecclesiae saluator, ergo omnes qui sunt in ecclesia seruat. Est enim saluator omnium hominum, maxime fidelium: nec omnes tamen re ipsa saluos facit. Atque vt Christus corpus suum, quod est ecclesia, seruet: seruet, inquam, rei efficientia & exitu: adhuc non sequitur, eum somnes qui sunt in ecclesia seruare. Tum quoniam iam sutis ostensum & patefactum est, quaedam de ecclesia vere dici, quae ei non omnium, sed quarundam partium ratione conueniunt. Tum quoniam totius partiumque vocabula latius fusa sunt, quam voces corporis atque mem¬ brorum, quemadmodum paulo post explanaturi sumus. Ita non sit, vt si corpus Christi omniaque eius membra seruantur: partes ecclesiae seruentur omnes. Nec vero Paulus ait, Christum exhibere sibi gloriosam ecclesiam: solum astruit feipsum tradidisse, vt eam exhiberet gloriosam: Quemadmodum autem mortuus ille est, vt omnes viueremus, iiecsyiuunt omnes tamen: sic se tradidit pro ecclesia, vt eam mundaret & glorificaret: nec tamen omnes qui in ecclesia sunt mundantur & glorificantur. Tametsi vere ecclesiam suam sibi exhibet gloriosam: sed nec in omnibus partibus, nec in hoc fortasse tempore. Porro id quod sequitur facillimum est. Nam, quanquam filij Dei aliquando secundum praedestinationem nominentur: at propria eademque frequens denominatio a praesenti iustitia fit: vt capite tertio explanatum est. Videmus autem, vere filios exhaeredari, ac iuste aliquando quidem. Non itaque colligitur, filius est, igitur percipiet haereditatem: nisi illud simul ponas, & ius quod accepit non amisit. Quoniam autem filius Dei non semper probus intelligitur, sed is quoque interdum, qui paterna bona prodegerit: etiam hoc distinguendum puto, Ecclesiam e Dei solum filijs constare Nam si filios voces, qui per baptismum sunt Christo & Ecclesiae geniti: id nos asserimus. Sed in his sunt improbi quidam & stulti filij, quos patris matrisque cura parturire iterum gestit, donec formetur in eis Christus. Sin filios Dei iuxta frequentiorem scripturae vsum eos tantum appelles, qui probi & sapientes sunt: certe ecclesia non ex his modo constituitur, sed ex illis etiam qui patersiae & probitatis & sapientiae effigiem eluerunt. Nam & in hos nomen filij quandoque diffunditur. Nonne, inquit, ipse est pater tuus? At generatio peruersa erat & infideles filij. Item, filios enutriui & exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Item conuertimini filij reuertentes, & sanabo auersiones vestras: Item, Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias. Quod de sanctis ecclesiae viris dictum esse omnes Christi fideles agnoscunt. Vnde autem appellat spinas, nisi, vt Augustinus ait, Propter malignitatem morum? Et easdem vnde filias, nisi propter communio¬ nem sacramentorum? Fona ergo filia in medio malarum est, in eademque paterna domo. Sed ouile Christi non nisi ex Christi ouibus constituitur. Quid Ium? Quasi non alias pecudes habeat pastor. Habet sane capras, habet & hoedos. Pastori itaque non niodo. puile est, sed & caprile & hoedile. Hoedi porro & agni in Dei cognitione intelligentiaque discreti sunt. in Bominum scientia & cogitatione confusi. Dum hic viuitur, diuersi licet greges, in vna tamen congregatione sunt: adeoque permixti, vt segregari non possint, donec ille veniat qui separabit eos abinuicem, sicut pastor segregat, ques ab hoedis: & statuet quidem oues a dextris, hoedos autem, a sinistris. ped vt argumento huic scholae more pressius distinctiusque respondeam, illud considerandum oenseo, quod, ut nomen ouis non in eo solum loco, sed in sacris fere literis pro bonis ac iustis accipitur: sic quile, ecclesiam i bonis iustisque desionat. Quales sunt, quemadmodum lu pra diximus, voces asiae nonnullae, vt exempli ciusa, amica, columba, immaculata, hortus conclusus, Ions signatus, paradisus cum pomorum fructibus, quae nimirum voces ecclesiae, vel propter iustos, vel etiam propter electos tribuuntur. Quocirca non fit, vt si in quili non sunt, nisi oues, in ecclesia non sint hoedi, quos sponsa pascereiussa est, quoad eos ab agnis pastor ille summus segregauerit. Nomen etiam ouis malos nonnunquam in ecclesia significat, nedum probos. Hinc enim illa sunt, Erraui sicut ouis quae perierat: & omnes nos quasi ques errauimus. Et, ncut oues in inferno positi sunt. Et, iratus est furor tuus super oues pascuae tuae. Et in Euangelijs puem, errantem legimus, & oues, quae perierunt, domus Israel. Atque eum Dominus. Petro commisit, ques, si nomen hoc pro solis bonis vsurpatum censeamus: verendum est vtique, ne mali a Petri cura existiment se exemptos. Sane vero quicunque fidei sacramentum habent, Petro intelliguntur esse commissi: nec ab eo modo requirendum, si gregem bonorum pauerit: sed illa etiam, an quod infirmum fuit consolidarit, & quod aegrotum sanarit, & quod confractum alligarit, & quod abiectum reduxerit, & quod perierat requisierit. In quem sensum, ouile Christi non est angustius quam ecclesia: sed perinde vt illa cum sanis morbosas etiam oues continet. Dominus autem Ioannis capite decimo in illum alterum sensum vocem ouis vsur pauit. Iam, quod in hoc septimo principali argumento demum obijeitur, id in promptu est refellere. Nam si ex discipulis pseudoprophetae exierunt, intus ergo prius domique, erant: nec enim aliter exire potuissent. At non erant, inquit, ex nobis. Hoc duobus modis exponitur. Initio significat. Ioannes fictos illos & simulatos Christi discipulos, fuisse: qui quasi amici ad tempus & socij mensae, indie necessitatis recesserint. Inter nos versabantur ait, eandem nobiscum mensam, caeteraque omnino sacramenta habebant communia, sed simulatio virtutis erat, venditatio, ostentatio: ideoque, quoniam non erant ex animo & vere nostri, non erant ex nobis. Nam si fuissent tales, quales nos sumus, ex animo Christiani, permansissent vtique nobiscum. Deinde de viris forte Apostolicis loquitur, cum ait, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nonnulli siquidem statim a principio nascentis ecclesiae, nomine se Apostolorum venditarunt, cum non essent Apostoli Christi veri, sed Pseudoapostoli. Quod igitur dicit tale est, ex nobis exierunt, hoc est, a nostra schola & societate: sed non erant ex nobis, id, est, non vere erant Apostoli: si enim ij fuissent, nobiscum profecto permansissent. Veri enim Apostoli, quos ad Euangelij munus delegit Christus, non tum hoc, tum illud, sed idem dicebant semper: eratque illis constans ac perpetua ratio & veritatis & vitae. Hoc enim ad auctoritatem euangelij pertinebat, vt eius primi administri, quibus scilicet illud est creditum, odorem saporemque Christi semper & in omni loco seruarent. Contram vero operarij subdoli quamuis aliquando se transfigurassent in apostolos Christi, sed insipientia tandem eorum manifesta erat omnibus, & finis secundum opera ipsorum. Quanqe si de praedestinatis, vt Hieronymo & Augustino visum est, Ioannes loqueretur: nihil adhuc haeretici conficerent. Nam quae rerum consequentia est, Non sunt ex nobis, id est, non sunt, ex electis: non igitur sunt in domo Dei, quae est ecclesia2:. Quasi vero in domo Dei non sint cum vasis electis in honorem, vasa etiam non electa, nempe in contumeliam. Sed ad argumentum septimum diximus multa. Nunc octauum diiuamus.

10

Et ad testimonia quidem ex canticis post ea, quae dicta sunt, nihil est necesse respondere. Illud autem, quod ex Apostolo obiectum est. D. Augustinus in libro lecun do retractationum ita interpretatur, vt ecclesiam deseribat Apostolus, non quae iam sit, sed quae praeparatur vt sit quando apparebit etiam gloriosa. Et in libro de persectione iustitiae, cum enim, ait, non tantum Apostolus dixerit, vt exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam, aut ruga, sed addiderit gloriosam: satis significauit: quando erit sine macula, aut aliquid huiusmodi, tunc vtique, quando gloriosa. Non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tata permistione hominum pessimorum, in tantis opprobrijs impiorum, dicendum, est eam esse glo riosam. Nam si Dominus ipse, non fuit glorificatus nisi resurrectionis gloria, quomodo dicenda est, ante resurrectionem suam, ecclesia eius esse gloriosa? Mundat ergo eam lauacro aquae, abluens peccata praeterita, deinde perficiens eius sanitates, facit eam occurrere in illam glorio sam sine macula & ruga. Hactenus August. Cuius sententiae fuit non solum D. Thomas, sed etiam Hieronymus ac Bernardus. In quem omnino sensum Esaiae testimonium idem Augustinus interpretatus est, in lib. con. Donatist. post collat. capite 8. Quanquam altera est eius loci commmodior intelligentia, vt incircuncisus & barbarus popu us non sit ecclesiam Dei oppressurus, quemadmodum opprimit qui pede calcat. Et cap. 9. docet, distinguenda esse tempora ecclesiae: & pro diuersitate varia scripturae loca, quae partim ecclesiae puritatem, partim malorum permixtionem annuntiant, esse concilianda. Memini me tamen sic Pauli verba aliquando exponere, vt ad efficientiam baptismi etiam praesentem illa omnia referantur. Quod enim ait, vt eam sibi exhiberet sine macula, hoc planum & expeditum est: cum sine controuersia omnes omnino maculas baptisma deleat. Quod vero subiungit, Sine ruga, id certum ad baptismi nouitatem attinere, qui veterem hominem substulit & absumpsit. Renouatur quippe, vt aquilae, iuuentus nostra per lauacrum regenerationis & renouationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abundem, &c. At, quomodo ecclesia per baptismum gloriosa? Nempe tunc gloriosa sponsa sponso suo exhibetur, cum illi virgo genere ac virtute clara, pulchra, munda, veste pretiosa, auro gemmisque, ornata exhibetur. Non autem regina illa, quae astitit a dextris regis in vestitu deaurato circundata varictate, non Hester regio fulgens habitu & circundata gloria sua, non in omni gloria sua Salomon ita gloriosi descripti sunt: quin gloriosior ecclesia sua Christo sit recens baptismi initiata sa cramento. Nec enim minus in ecclesiam quam in synagogam illa quadrant: Laui te aqua & emundaui sanguinem tuum ex te, & vnxi te oleo. Et vestiui te discoloribus, & calciaui te hyacintho, & cinxi re bysso, & indui te subtilibus. Et ornaui te ornamento: & dedi armillas in manibus tuis, & torquem circa collum tuum. Et dedi inaurem super os tuum, & circulos auribus tuis, & coronam decoris in capite tuo. Et ornata es auro & argento, &c. Quae singillatim in baptismi efficientia explanare, erat facile id quidem, sed huius temporis non est. Non ergo cogimur ad futurum tempus ea effecta referre: quae in praesenti baptismus ecclesiae praestat. Omnia siquidem illa in duo haec Apostolus contulit, vt ecclesia sit sancta & immaculata. Vt exbiberet, inquit, sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed vt sit sancta & immaculata. Qualem certe nunc etiam credimus esse: non in omni sua parte quidem, nam id, quemadmodum ante diximus, non est necesse: sed in multis membris, quorum sanctitas & puritas facit, vt ecclesia ipsa sancta vere immaculataque dicatur.

11

Sane in paruulis adultisque, nunc primum per baptismum lotis, nulla prorsus quaestio est, quin ecclesia sancta & immaculata sit. Sed esse sine macula, vt Augustinus docuit, v nonaburde etiam ille dicitur: qui & criminibus caret damnabilibus, & ipsa peccata venalia non negligit mundare eleemosynis. Hos enim immaculatos scriptura vocat. Ero, ait, immaculatus cum eo. Quomodo? Obseruabo me ab iniquitate mea. Item, Beati imma¬ culati in via, qui ambulant in lege Domini. Non enim qui operantur iniquitatem in vijs eius ambulanerunt. In his ergo, qui ab iniquitate & crimine mundi sunt, sunt autem plurimi, ecclesia immaculata est, quamuis impuritatis nonnihil, hoc est, culpae venialis ex leui inconstautique natura contrahant omnes.

12

Secundum hanc interpretationem, quae mihi, & verbis & sententiae Pauli magis consentanca videtur, patet: ecclesiam etiam num extare, in quibusdam suis membris quidem prorsus immaculatam, hoc est, sine omni omnino macula: in quibusdam vero ita puram, vt quiddam maculae, leuis illius tamen, possit habere: Sic in quibusdam columba est, in quibusdam perfecta. Perfectos autem pin pui, vt aiunt, minerua appellamus eos, quibus vita morta lis contenta est, qui assequuntur, quantuin homines possunt, optimam in terra viuendi rationem & viam, tametsi in rebus minimis quandoque deficiunt. At omnis qui peccat, non cognouit Deum: & omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit. Hunc locum Diuus Bernardus in concione de septuagesima, cuius initium: Magna mihi consolatio, accipit de filijs Dei secundum praedestinatio nem, quos interpretatur, non peccare, id est, non permanere in peccato. Diuus autem Augustinus homilia quarta in hanc Ioannis epistolam, & secundo libro de baptismate paruulorum, capite octauo. Et libro secundo contra Parmenianum, capite septimo, & multo fusius in lib. de perfect. iustit. exponit, filios Dei non peccare ex hoc quod filij Dei sunt: eos vero qui peccant, non cognoscere Deum, qua ratione peccant. Peccatum enim non a fide & scientia, sed ab ignoratione proficiscitur. Fides contra & charitas, quibus filij Dei sumus, non agunt perperam: sed refutant omne peccatum. Quam sententiam Diuus Thomas cum familia sua sequitur, secunda secundae, quaestione vigesimaquarta, articulo vndecimo ad primum. Eandem secuti sunt cum Augustino, alij Episcopi Aphricani, vt patet in epistola quinque Episcoporum ad Innocentium.

13

Quemadmodum enim Paulus dicere potuit: Si autem quod volo illud facio, ia non ego operor illud, sediduod Habitat in me peccatum: ita homo iustus, si ex lege alias naturae renugnantis leuiter aliquando deficiat, illud quoque vere dicet. Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Quam interprerationem, quoniam ei & huius epistolae quaedam loca, & viri clarissimi consentiunt, non audeo equidem improbare. Sed vt dicam ex animo quod sentio, mihi magis Hieronymi sententia placet, qui non putat Ioanne in genere de peccato loqui, sed tantum de mortali. Id quod in toto quasi contextu epistolae facilem cernitur. Hoc enim apostolus ibidem agit, vt ostendat nullam esse communicationem lucis ad tenebras, Christi ad Belial, nec misceri posse iustitiam & iniquitatem, crimina & charitatem, Christum & Antichristum, non plus certe quam noctem & diem. Nam fuere quidam haeretici, quales numc sunt ex Lutheranis plurimi, quibus satis fuit, si semel baptismo suscepto fidem haberent etiam sine operibus. Quem erroren a primo statim capite, Ioannes coepit depellere, in haec verba, Deus lux est, & tenebrae in eo non sunt vllae. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, & in tenebris ambulamus, mentimur. Item capite secundo. In hoc sciius quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruamus. Qui dicit se nosse Deum, & mandata eius non custodit, mendax est. Item eodem capite, qui dicit, se in ipso manere, debet sicut ille ambulauit, & ipse ambulare. Qui dicit se in luce esse, & fratrem suum odit, in tenebris est. Item si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo, &c. Item capite tertio. Omnis qui facit peccatum, & iniquitatem facit. Scilicet, ne quis putaret de quolibet peccato etiam leui futurum esse sermonem. Iniquitas enim graue peccatum est. Tunc ergo subiungit, omnis qui in eo manet, non peccat, & omnis qui peccat, non: vidit eum, nec cognouit eum. Nam est cognitio quaedam scientiaque de Deo, ijs familiaris & propria, qui spiritum intellectus, scientiae, sapientiae, consilijque habent: quo nimirum spiritu omnes improbi carent. Itaque nec vident, nec cognoscunt Deum. Quamlibet visiones, & reuclationes Dei habere se praedicent. Item filioli, nemo vos seducat. Qui fatit iustitiam, iustus est. Qui facit peccatum, nempe mortale, ex diabolo est. Omnis qui natus est ex Deo, pecca¬ tum non facit, videlicet quandin filius Dei est, quoniam

14

semen ipsius, hoc est, Charitas in eo manet: & vt arbor bona, nisi vitietur, non potest malos facere fructus, sic filius Dei crimen & flagitium committere non potest, nisi filius Dei esse desierit. In hoc manifesti sunt filij Dei & filij diaboli. Qui iustus est, filius Dei est: qui non est iuest, nec diligit fratrem suum, filius est diaboli. Item in fine epistolae, omnis qui natus est ex Deo, non peccat. Hoc est, non violat charitatem, sed seruat mandata, quoniam generatio Dei conseruat eum, & malignus non tangit eum. Nimirum quandiu semen ille conseruat, gentratio Dei conseruat eum, & malignus non tangit eum. At si volens semen illud abiecerit, ex quo semine natus est, tunc profecto filium diaboli effectum, iam malignus non solum tanget, sed vtetur eo etiam pro suo. Quem ieronymi sensum Augustinus etiam amplectitur, homilia in hanc epistolam quinta. Atque vtinam haec apostoli doctrina nostri seculi hominibus non esset necessaria. Sed videmus esse multos, qui cura fratrum suorum & charitate neglecta, alijsque euangelij & naturae praeceptis omissis, preculis, meditatiunculis, non enim contemplationes dicam, die noctuque vacantes, mentiuntur se & nosse, & diligere Deum. At in hoc scimus quod cognoscimus eum, si mandata eius obseruamus. Qui enim non diligit, non nouit Deum. Haec est autem charitas Dei, vt mandata eius custodiamus. Sane qui ium secundam, tum maxime tertiam epistolam eiusdem apostoli legerit, intelliget euidentius, totum apostoli sermonem, eos coarguere, qui bonos, iustos, amicos, & filios Dei se esse sine proximi charitate mentiebantur. Id vero grauius, quo maiori simulationis artificio fingebant se cognitioni Dei, & contemplationi vacare. Verum de hoc argumento plura dicta sunt, quam fortasse ratio instituti operis postulabat.

15

Itaque ad illud ex epistola ad Hebraeos testimonium, ne molestum sit plura dicere, dicemus nihil. Nec necesse est. tamen aliquid dicere, cum in eiusmodi argumentis diluendis nostra opera & studium minime desiderentur.

16

Illud etiam est facile quod in nono argumento primum opponitur Iam enim demonstratum est, vt ecclesia sancta sit, non oportere omnes eos sanctos esse, qui illius partes esse dicuntur. Non autem, quamuis id Hieronymus fecerit, ecclesiam dupliciter vsurpamus, & eam, quae vndique sancta & tota corpus Christi sit: & eam, quae cum sanctis malos habeat permixtos. Sed id docemus, populum Christianum vere sanctum dici: licet non omnes, qui in nloc populo numerantur, sancti sint. Nam argutias illas elegantissimas, quibus hoc impugnatum est, consilium est negligere. Sophistarum quippe sunt merae nugae gerris, vt aiunt, Siculis vaniores, Praeterquam, quod forsitan ecclesiam sanctam credimus, quia populus est Deo per baptisum dicatus, consecratus, sanctificatus, hos enim scriptura sanctos appellare solet. Illud vero quod statim additur, diligenter expendendum est. Aliud porro est pattes ecclesiae esse, aliud esse ccclesiae menbra. Nomen siquidem partis latius diffunditur, nomen membri contractius est. Pars ad totum refertur membrum ed animantis corpus. Ita pars sine vita inuenitur, vt in lapide, ligno, ac caeteris eiusmodi. Membrum autem vere & proprie sine vita ne intelligi quidem potest. Quamobrem improbi partes quidem ecclesiae sunt: membra ecclesiae aut Christi non sunt. Sunt autem diaboli membra. At in ecclesia esse censentur, ciuesqe ciuitati huic & annumerati & adscripti: ciues mali & flagitiosi tamen. Quo vero pacto probi atque improbi eundem omnino populum conflent, nec sit tamen societas lucis ad tenebras, conuentio Christi ad Belial: D. Augustinus egregie explicat contra Dona. post colla. ca. 6. Qua vna ex re caeterae huius argumenti confirmationes extremis, quod aiunt, digitulis euertuntur. Siue enim dicas corpus siue panem siue granum, siue triticum, seu alia similia quaeuis: nomina sunt, quae bonis per se conueniunt quidem, sed per bonos illi etiam populo, cuius boni primariae sunt partes. Hunc vero sensum omnia quoque Augustini verba pre se ferrae notius est, quam vt indicandum sit. Negat enim malos in corpore Christi esse, nec posse habere Christum mebra damnata. Negat in columbae membris computari. Negat ad illam ecclesiam pertinere, quae non habet maculam nec rugam. Negat aspectare ad com¬ pagem domus Dei aut in in ea etiam habitare, in qua vnanimes solum habitant. Etenim haec vniuersa, vt persaepedictum est, tantum probis ex se attribuuntur, & horum ratione attribuuntur ecclesiae. Quemadmodum ratione partis in toto ipso insignis atque praecipuae, quaedam de toto enuntiari solent, quae partibus singulis perinde conueniunt. Quanquam Augustinus illam fortasse Hieronymi partitionem secutus est, vt ecclesiam bifariam distribueret: & eam quae omni ex parte bona Christique corpus sit, & eam quae ex honis malisque confletur. Qua vero fronte nobis Augustinum obijciunt, qui in libro retract. 2. cap: 18. & in Psalmum 24. ac 25. & libro contr. Peti. 3. cap. 12. & de vnitate ecclesiae cap. 13. & contra Donat. post collat. a4. vsque ad vndecimun cap. nostram habet apertissime constantissimeque sententiam? Nec dubium est Cyprianum atque Hieronymum eadem nobiscum concinuisse: illum in epistola ad Maximum, hunc in comment. epistola. ad Galatas, & in dialogo aduersum Luciferianos. Ac de nono argumento hactenus.

17

Decimo vero argumento ex his, quae in 7. dicta sunt, satis, vt arbitror responsum est.

18

At vndecimo argumento hoc habeto responsum. Non abhorret a sacrarum literarum consuetudine, si eundem omnino populum nunc propter iustos felicem beatumque dicamus, nunc propter improbos miserum & infelicem. En Moyses lsraelem modo vocat populum electum, beatum, gentem sanctam, populum Dei peculiarem: modo durissimae ceruicis populum, stultum & insipientem. Atque Isaias interdum populum Gomorrhae, interdum etiam populum Dei appellat. Et re vera si scripturae vsus est, quemadmodum in confutatione secundi argumenti multis exemplis patefec: mus, perinde populum reprehendere ac si omnes mali essent, atque itaconfolari vt si omnes essent boni: consectarium est quoque, vt populus idem & in reprehensione vituperationeque vocetur iniquus, & in consolatione ac laudatione sanctus. Nec Aug. dubitauit, ecclesiam nigra in malis, formosam in bonis interpretari in3. lib. de doct. Chr. ca. 32. Quin Ori¬ genes ecclesiam propter eos qui columbas in illam vendunt, speluncam latronum appellauit, tracta. in Matt. 15. Quod si hoc nos praesidium deficeret, habemus alterum: quod in huiusmodi maior quaedam vis boni quam mali est. Plusque omnino val arit pauci boni vt plebs bona sit, quam multi mali vt nominetur mala. Ecclesiam praeterea sanctam dicimus, quod Deo peculiariter sacra sit: qua ratione, quanuis mali in ea sint plurimi, Synagoga Sathanae appellari nec debet nec potest. Hinc enim in concilio Constantiensi eius impudens maledicentia damnata est, qui Romanam ecclesiam, Synagogam Sathanae appellauit. De 11. autem argumento dictum est satis. Duo decimum vero infirmum & nugatorium est, tametsi Caluinus inde exultare non dubitet, vnde erubescere debuisset. Ratiocinatur ille quidem interdum argutem, saepius eleganter: sed quandoque adeo inepte, insulse, frigidem, vt vix eum credas, non dico eruditionem acumenve, sed aut rationem omnino vllam, aut sensum etiam communem habuisse. Tantum haereticus error & caeca pertinacia potest, vt omnem prorsus doctrinam adimat, intelligentiae lumen extinguat, & vniuersam ingenii retundat aciem. Sed ad rem. Illud est verum Graecos esse schismaticos, ideoque apud eos ecclesiam non esse. Credimus enim vnam catholicam ecclesiam. Quare necesse est, vt qui ab vnitate se separat, quoniam non est in vna ecclesia catholica, ne in ecclesia quidem ille sit. Nec Graeci solum, schismatici sunt, sed sunt etiam haeretici: tum propter alia, tum hac praecipue causa, quod negant vnum totius ecclesiae pastorem esse a Christo in Beato Petro institutum. Sed haec importune hoc loco, alibi opportune disserentur. Quod si qui a Christo vero ecclesiae capite ita deficiant, vt ei abrogent fidem: hos fateor, ac multo etiam magis, priuilegium ecclesiastici nominis amittere. Mortuo autem summo pontifice, vna sine dubio ecclesia manet, & manet in ea spiritus veritatis: sed manca & imminuta sine Christi vicario, & ecclesiae catholicae vno pastore relinquitur. Quocirca licet veritas tunc etiam in ecclesia sit, at si controuersiae fidei & religionis oriantur: ecclesiae iudicia sine capite in terris non adeo certa erunt. Quae persequi huius loci non est. Atqua apostolus, cum eo loco dedita opera ecclesiae vnitatem definire vellet, eius rei prorsus oblitus est, a qua re nos dicimus vnitatem ecclesiae pendere. Sed mirari satis non possum istorum hominum futilitatem, qui cum non serua rint vnitatem spiritus in vinculo pacis, sed ab ecclesiae se corpore seiunxerint: Paulum eo loco nobis obiiciunt, qui illis vel aduersissimus est. Nam si vnum corpus & non duo Christus habet, quo modo nos duas ecclesias admittemus? Et si vna est fides: qui in fide & religione discrepat, hic quomodo in vna ecclesia est? Qui autem Christi vicarium contemnit, is ne vnum filium agnoscit?: Certe qui cultum Dei pro suo sibi arbitrio fingit, is nec spiritum vnum colit, nec patrem vnum suscipit, nec in vna proinde ecclesia est. Quae sine recta & catholica fide Deum vnum, nec colere, nec habere potest. Verum isthaec, quae extracausam praeterque institutum inuitis occurrunt, paucis refellenda sunt. Reliqua itaque persequamur. In Graecis, arutem, viri boni sunt aliqui. Sane, si sunt aliqui, hi tantum erunt, qui cum catholica fide consentient, qui ab schismate alieni sunt, qui vnum vnius corporis tenent caput, vnumque, vnius ouilis pastorem, non in caelis solum, sed etiam in terris. Sic enim Christo capiti nostro ac pastori visum est, vnum loco sui ecclesiae relinquere: quem simulatque fidelis abiiceret, & corporis & ouilis desereret vnitatem. Quemadmodum in Israel sub Hieroboam quidam erant viri pii, sed illi tantum, qui in diuisione regni nullam fidei, religionis, sacerdotii diuisionem meditabantur. Verum haec alias. Nunc illud admonendum puto, Apostolum eo loco ecclesiae perfectam vnitatem communionemque describere: nimirum qualis in bonis sanctisque, viris reperitur. Meminisse enim opus est, corporis nomen proprium esse ecclesiae iustorum. Vnum igitur corpus vno primum spiritu definitur: qui illud non modo quasi anima viuificet, sed tanquam spiritus membra eius singula ad fine suum quodque agat, moueat, instiget. Deinde vnum corpus vnam quoque spem vocationis requirit. Vbi spei vox pro re gloriaque sperata vsurpatur, vt illo etiam loco, Spes autem, quae videtur, non est spes. Vnum igitur finem, sicut caeterae, haec etiam respub. habet: ad quem omnes eius ciues vocati ac destinati sunt, in quem proinde spectant omnia huius corporis menbra. Tertio loco vna respu. Vnum Dominum, vnum rege, vnum caput desiderat. Nam si duo habeat capita, monstrosa erit. Exigit praeterea vnam fidem. Nisi enim huius reip. ciues fideles sint, Dei populum non conficient. Populus autem Dei intelligitur diuino cultui ac religioni dicatus. Quod nisi vna sit omnium communis fides, ne vna quidem religio erit: atque adeo nec vna Dei ecclesia. Quid, quod si diuersa credimus, cum fides sit quasi huius corporis oculus: eundem scopum & finem habere non possumus? Vna ergo fides necessaria est. Necessarium est denique praeter haec baptisma vnum: in quo inest caeterorum sacramentorum communicatio. Plebs quippe Christiana non interiore solum fidei communione ac charitatis vinculo, sed externa etiam fidei testatione sacramentorumque consociatione constat. Ex quo sit, vt nisi in eodem baptismo, eisdemque omnino sacramentis menbra exterius colligata sint in vnum Christi corpus, quod est ecclesia, coire non queant. Fecit autem apostolus solius baptismi mentionem, tun quoniam inter omnia sacramenta, vel maxime est vnum: tun quoniam hoc satramentum Christianae gentis proprium signaculum est: quo videlicet non consignamur modo, sed etiam sacramur. Id quod Synagogae circuncisio praestabat. Iam in verbis, quae addit Paulus, vnus Deus, vnus pater, & c. eo, vt mihi videtur, respicit: ne in vno huius reip. domino tyrannidem ac dominationem subesse putaremus. Vnum itaque dominum cum dixisset, blandioribus vocibus dominatum mollit ac mitigat. Ne te, inquit, terreat vnus dominus: vnus enim Deus idem est, vnusque etiam pater. In Dei porro nomine bonitatem, suauitatem, prouidentiam numinis intellige. Beatus, ait, populus cuius dominus, Deus eius. Sed ille multo beatior, cuius Dominus pater eius: in patre siquidem singularis amor & cura minime vulgaris designatur, vt non tam regnum quam patris vnam filiorumque familiam intelligas. Sed nescio quo pacto, dum Pauli verbis institit atque haesit oratio, a proposito longius excurri, institutique mei pene immemor factus sum. Diceba, apostolum perfectam corporis ecclesiae vnitatem causis suis omnibus definire. Ec¬ clesiae vero vnitas latius extensa est, & in eis inuenitur, qui non seruant vnitatem spiritus in vinculo pacis: nec inter se per amorem cohaerescunt, nec alii alios apprehendentes capiti suo connectuntur. Quin etiam partes quaedam in hoc toto sine fide insunt: vt haeretici occulti quandiu ab ecclesia non sunt exclusi. In quibus satis est vnum baptisma, sacramentorumque eadem societas & communio, vt in vna ecclesia esse dicantur. Nam summum pontificem, episcopos, caeterosque ecclesiae ministros, potestate ac iurisdictione per, haeresim abditam interioremque priuari: non modo non certum, sed ne probabile quidem esse, maxima auctoritate Theologi affirmant. Ractores vero ac magistratus & reipub. omnino administros illos esse, qui reip. huiusmodi partes non sint, ne cogitatione quidem informari potest. Ex quibus magna significatio fit, non esse aequam in omnibus ecclesiae partibus vnitatem: sed in quibusdam valde imperfectama Id si minus intelligitur, ex corpore naturali percipi potest In quo sic spiritus & anima existit, vt partibus quibusdam vim sentiendi tribuat, quibusdam vim crescendi: aliis, vt videtur, ne vllam quidem aut animalem, aut spirabilem facultatem: perinde vt si parres illae nec animam nec spiritum in se haberent. Quin etiam videmus, cum membrum aliquod sensu & vita carens arescit in corpore, quoniam reliquis omnino partibus continuatur, motum quendam externum ab spiritu participare: quanquam spiritus illi nihil interius:, vitaleque communicat. Quem profecto modum spiritus Christi in corpore ecclesiae tenet ac seruat. Quasdam enim partes ita animat & viuas facit, vt, nihil illis deesse, vitalium motionum videatur: in quasdam sic influit, vt non vitamieis quidem, sed interiorem quandam spirationem quasi vitalem conferat: aliis autem exteram vim suam facultatemque dimittat. Vt quanuis mortua prorsuis & arida membra sint, quia non sunt tamen a corpore excisa, ab spiritu cum corpore moueantur. Quae partium affectarum mirabilis continuatio ac series, licet tenuis illa quidem, & modica sit, at tantum in ecclesia valet, vt propter locum, quem habent in cor¬ pore, nonnullae partes vel capita ecclesiastici corporis appellentur. Vae, inquit, vobis, qui opulenti estis in Sion, optimates, capita populorum. Membra videlicet aliquando, non ex vita, quam sua sponte & natura vendicant, sed ex situ, quem sortita in corpore, sunt, per metaphotam transferri solent. Ita, qui locum primum in ecclesiae gubernatione tenet, caput ecclesiae ille dicitur: tametsi proprie ac vere membrum corporis ecclesiae non est. Sed de his, quae ad ecclesiae vnitatem spectabant, quantum huic loco satis erat, dixisse videmur. Nunc de vniuersitate ecclesiae dicamus, nam id in tertio decimo argumento quaeritur.

19

FoboMor Graece, si verbum verbo reddas, secundum totum interpretabere. Sop enim totum est Vnde catho lica, vt Aupustinus ait, nomen accepit: quod in toto orbe iuxta prophetarum praedictiones diffusa est. Quia vero in toto orbe vniuersae etiam gentes intelliguntur inde adeo venit, vt ecclesia catholica, id est, vniuersalis nominetur: quoniam in omni gete, populo, natione, sexu, conditione, longe lateque patet. Cuius vtriusque rei extai insigne illud oraculum, Postula a me & dabo gentes hae reditatem tuam, & possessionem tuam terminos terrae Atque hoc discrimine non solum a Synagoga, sed ab haere ticorum etiam conuenticulis congregationibusque distinguitur. Sunt etiam qui dicant, ecclesiam propter communem fidem vniuersalemque doctrinam catholicam appellatam. Fides autem ecclesiae atque doctrina multifariam communis & vniuersalis est. Primum ratione hominum iuxta illud, Praedicate Euangelium omni creaturae. Deinde ratione loci, quemadmodum scriptum est, Praedicauerunt vbique, & in omnem terram exinit sonus eorum. Praeterea ratione temporis. Quoniam apostoli non tum hoc tum illud, sed idem dixere semper. Fidelis, inquit. Deus: quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo est & non. Sod est in illo est. Item, Narrauerunt inihi iniqui fabulationes, sed non vt lex tuaOmnia mandata tua veritas. Et posterius, in aeternum domine permanet verbum tuum, in generatione & generationem veritas tua. Quod igitur ab omnibus omni & loco & tempore certo atque constanter creditur docetur, id vere dogma catholicum nuncupatur. Et qut huiusmodi dogmata ac disciplinam habet, ea vere ecclesia catholica. Nam haereticorum conciones, priuatas habent, peregrinas, inconstantes, clandestinasque doctrinas. Bene ergo & prudenter Vincen. Lirinen. de propha,. noua. in ipsa, inquit, catholica ecclesia, ad quam non vna natio, non vnus angulus, sed maris multitudo conuertitur: id teneamus, quod vbique, quod semper, quod ab omnibus cre ditum est. Hoc est enim vere proprieque, catholicum, quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia haec vere vniuersaliter conprehendit. Quae cum ita sint, ille est verus germanusque catholicus, qui quicquid vniuersaliter antiquitus ecclesiam catholicam tenuisse cognouerit, id solum sibi tenendum credendumque decernit. Quicquid vero ab aliquo deincens vno praeter omnes vel contra omnes nouum & inauditum subinduci senserit, id non ad religionem, sed ad tentationem potius intelligat pertinere. Hactenus Lirinensis. Scio causas proferri alias solere, cur ecclesia catholica sit: sed hae mihi visae sunt cognominis huius asserendi grauissimae. Quibus positis illud argumentum facile diluitur. Primum enim ecclesia non ita modo contracta est & adducta in angustum: vt in orbe diffusa non sit. Quin nostra memoria nouus orbis apparuit multo maximus atque latissimus, in quem discipulorum Christi sonus exiuit, ne quispiam dicat, Hispanos, Gallos, Italos, Germanos, caeterasque nationes, in quibus Christi nomen aut viuit, aut non omnino deletum est, minore partem orbis occupare. Deinde satis est, ecclesiam semel in totum mundum esse fusam, vt etiamnum vere catholica dicatur. Nempe eadem ecclesia est, eandemque fidem tenet, quam Apostoli in vniuersa terravulgarunt. Sane vero fidei praesentis vniuersitas ad eam vniuersitatem referenda est, quae tempore anteacto in ecclesia fuit: & haec ad illam tandem, quam apostoli in totum orbem ediderunt, quemadmodum in secundo libro demonstratum est. Ex quo efficitur, vt quanuis Christiana fides in vnius forte prouinciae angustias redigeretur, nihilominus catholica esset, & prouincia item, quae eam fidem haberet, ecclesia esset etiam catholica. Nam& ecclesiae singulae sub vniuersali comprehensae catholicae vocitantur, quoniam eam fidem habent, quam vniuersalis tenet tenuitque, semper ecclesia. Sed haec & ea quoque, quae restat, perspicua sunt omnia. Breuiter itaque expedienda sunt.

20

Obiicitur ergo in quartodecimo argumento, frustra omnium fidelium sensum expectari. Cui ergo argumento haec breuissime retulerim, Duo sunt rerum genera, vt alias dictum est, quae ab ecclesia creduntur. Vnum, quod ad omnes aeque pertinet: vt Deum esse homine, Animum nostrum esse immortalem. Et in hoc genere non est valde difficile, omnium fidem sensumque cognoscere. Non dico autem, vt seorsum rogentur singuli, quod & permolestum esset & oppido quam ridiculum, sed singulorum fidem in huiusmodi statim sese prodere: satisque mediocri adhibita diligentia cognitam nobis & perspectam esse posse, praesertim si res in contentionem veniat, & vulgus suo more calescat. Alterum est genus earum rerum, quas cognoscere non rudium & imperitorum in ecclesia, sed maiorum & sapientium interest. vt epistolam ad Hebraeos esse canonicam, ac reliqua similia quamplurima. Quo in genere si vulgare plebis sententiam roges, perinde erit, vt si a caeco sensum colorum postularis. Caute igitur atque prudenter, cum huiusmodi fortasse res in sermonem populare incidunt, qui in vulgo paulo modestiores sunt, nihil omnino affirmate asseueranterque pronunciant: sed id se credere ac sentire in hisce rebus profitentur, quod ecclesia credit ac sentit. Quo profecto nomine sapientes ecclesiae maioresque designant. Porro siue in hoc siue in illo genere questio versetur, populus quasi de tribunali sententiam dicere nec debet, nec vero potest. Quoniam, vt hic pro certo & probato sumimus, ligandi, soluendi, iudicandique potestas in singulis fidelibus non est: sed in ecclesiae praefectis atque pastoribus. De qua re alio loco disseremus. Nunc illud dicimus, in communi omnium controuersia certum argumentum ex communi fidelium sensu depromi: quanuis non oporteat sigillatim omnium sensum perscrutari. In fide autem earum rerum, quae propriae sunt doctorum atque sapientum, solam horum sententiam expetendam: vulgi ne expectandam quidem. Nam illi certam fidem faciunt catholici dogmatis: hi faciunt nullam. At vero in vtrarunque rerum decretis ac legibus, nec vulgus nec sapientes omneis habere locum: sed ii tantum, qui sint ecclesiae pastores, quemadmodum libris sequentibus explicaturi sumus. Ea vero argumenta, quibus pastorum veritas atque auctoritas impugnata est, in librum huic proximum differantur: vbi haec multaque id genus alia longe opportunius refutabimus.

21

Caeterum, quod duo symbola ecclesiae internoscendae Caluinus ponit, nempe ordinem in verbo & sacramentis a Christo commendatum, ad quas omnino notas ceu ad Lydium lapidem omnis congregatio exigenda sit, quae ecclesiae nomen obtendat: bene profecto haberet, nisi hunc Lydium lapidem in manu habere ipse vellet: caeteris negaret omnibus. Nos asserimus Lutheranos nec synceram euangelii doctrinam, nec legitimam sacramentorum administrationem retinere. Illicontra nobis vtranque notam inurunt. Ecquis erit iudex: Negant apud nos ecclesiam esse: apud se, vt nos dicimus, existere mentiuntur. Ecqui sunt ij tandem, quibus lapis iste Lydius est certus, solidus, germanus, ad veram ecclesiam explorandam? Arrius. Nestorius, Macharius. Donatus, Pelagius, caeterique omnes haeretici, tum etiam cum ecclesiae bellum facient, eadem omnino insolentia se habere praeferent duas illas ecclesiae quasi tesseras. Quapropter in quacunque de fide cum haereticis controuersia ecclesiae notio periclitabitur. Excipient enim protinus nos aut in fidei errore versari, aut Christi sacramenta non perinde gerere vt a Christo nobis institutum atque praescriptum est.

22

Notior est ecclesia, mihi crede, notior est: quam vt quibuslibet motis quaestionibus eius non solum auctoritas, sed res omnino & nomen in dubium reuocentur. Verum hoc Caluinus loco sic insulsus extitit, vt nihil aliud eius nisi ipsa insulsitas rideatur. Ecclesiam enim apud nos esse, modo ait, modo negat. Nunc ecclesiam dicit nunquam fuisse intermortuam: nunc contra verbi puram praedicationem asserit aliquot iam seculis euanuisse. Tum affirmat sub Romano pontifice, quem Antichristum Vocat, non esse ecclesiae nomen abolitum, sed sub eius quoque tyrannide ecclesias manere: tum. astruit, praesentes omnes catholicorum coetus idololatria impiaque doctrina contaminatos esse, clauiumque proinde non habere potestatem. Quod si ita est, Christi ecclesie qui sunt, ecclesiae catholicae menbra erunt. Porro si membra sunt verae catholicaeque ecclesiae, nequeunt vel idololatriae probare scelus, vel errores Euangelio contrarios docere. Item nisi stultum mihi quoque ipsi videretur, exigerem ex illo cogeremque vt responderet: num viros aliquot probos in catholicorum concione esse arbitretur. Si nullos, quoniam, vt ait, omnes ad vnum sunt idololatrae, & in impietate esse pius nemo potest: eadem profecto causa ante Lutherum vir bonus in catholicis nemo esset, quippe cum tiusdem criminis rei essent omnes, in eodemque errore versarentur.

23

Ecclesia ergo Christi catholica iam ante Lutherum nulla in orbe erat. Et vbinam sunt illae de aeterno Christi regno promissiones, quas, quoniam apertae, clarae, perspicuae sunt: nulla iste interpretatione potuit eludere? Sin autem vere pii inter nos sunt aliqui, non est certe apud nos ecclesia impia, sed piaAqua cum se contentionis studio Lutherani separauerint, exploratissimum est, a vera eos Christi ecclesia desciuisse.

24

Quid ? An ne ambiguum est Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Basilium, Chrysostomum, caeterosque optimos ac praestantissimos viros, quos catholici & veneramur & agnoscimus, vera ecclesiae Christi membra fuisse? At illi stant a nobis vniuersi, Lutheranis vniuersi repugnant. Quod facillimum est ostendere. Sed quid ego stultus, qui suadere velim, Lutheranos haereticorum more cum ecclesia Christi bellare? Quasi vero difficile esset, causis euidentibus ac necessarus addicere, hos neque in Apostolica, neque in Catholica, neque in sancta, nec in vna ecclesia esse. Nihil sane facilius esset, nihil explicatius, nihil promptius, si huius esset aut loci aut temporis. Nimirum quibus omnino rebus cum Donatistis Augustinus egit, vt eorum animos ad veram notionem ecclesiae vnius sanctae Catholicae atque apostolicae reuocaret: iisdem nos Lutheranos vincere nullonegotio & labore possumus. Atque si res ipsae, quae tamen in manu nostra sunt in hac nos pugna desererent: at cognomina Catholici ac Lutherani apertissime planissimeque demonstrant, veram germanamque, ecclesiae notam & characterem habere nos, illos non habere: quanuis ecclesiae nomen fingant, simulent, obtegant. Sicubi, ait Hieronymus, audieris eos, qui dicuntur Christi, a quoquam alio nuncupari: vtputa Marcionitas, Valentinianos, Pelagianos, &c. scito non ecclesiam Christi, sed Antichristi esse synagogam. Quo eodem discrimine Augustinus atque Epiphanius haereticos a Catholicis distinguendos esse docuerunt. Cum itaque Lutherani cognomen ex Luthero traxerint, planum & expeditum est, eos a communi fide atque ecclesia catholica, in priuatam & singulare haeresim abiisse, Nobis autem super terram nullus fidei magister est, vnus caelestis est. Christus: a quo Christianorum cognomenest, quod habemus ex illo haereditarium. In Christi igitur ecclesia sumus. De qua haec, vt breuissime dici po¬

25

tuerunt, ita a me dicta sunt. Nunc ad reliquos lo¬

26

cos ex ordine instituto proorediar: meque,

27

ad meum munus pensumque

28

reuocabo. otarti Libri finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6