Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 3
ENimuero in partibus ecclesiae censendis tres erroret fuisse animaduertimus. Primus eorum fuit, qui non putarunt illic ecclesiam habere partem, vbi non est solida vitae puritas & integritas. Quales olim fuere Cathari &, qui ad horum vesamam accedebant. Donatistae. Hodie lunt ex Lutheranis Anabaptistae, qui cum Pelagianis perfectam omnino in hac etiam mortali vita fidelium esse iustitiam volunt, cum Catharis & Donatistis nullam in ecclesia infirmitatem ferunt. Fuere alij, qui solis praedestinatis ad gloriam locum in ecclesia concesserunt. Cuius erroris auctores praecipui reperiuntur, Ioannes Vuiclef & Ioannes Hus, damnati in concilio Constan. Postremi solos probos ad ecclesiam pertinere arbitrati sunt, improbos autem nullo modo. Id quod post veteres quosdam modo asserunt Lutherani non omnes, sed qui in eis habentur nobilissimi. Verum non est animus quae aduersum hos errores a catholicis disputata sunt, ea hic exquisite resumere. Summatim ergo argumenta referemus, quibus singuli confutantur.
Primus itaque error ante omnia refellitur eisdem omnino testimonijs, quibus Pelagiani olim & Donatistae refutati sunt. Si dixerimus quod peccatum non habemus, psi nos seducimus, & veritas in nobis non est. Item. Dimitte nobis debita nostra. quam orationem Christus Apostolos suos docuit, qui ecclesiae nimirum partes erant. Item, in multis offendimus omnes. Item, omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur, vt offerat sacrificia pro peccatis. Qui condolere possit ijs, qui errant, quoniam & ipse circundatus est infirmitate: & propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Item, non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur coram teomnis viuens. Item, non est homo, qui non peccet. Item, quis potest dicere mundum est cor meum, mundus sum a peccatorItem, non est homo iustus in terra, qui faciat bonum & non peccet, caeteraque similia, quae ex Iob & Daniele referri solent. Si igitur ecclesiam in singulis etiam membris, omni prorsus labe & culpa vacare oporteret nulla profecto in terris esset ecclesia: quoniam nemo vsquam mortalium est, vt praedicta testimonia comprobant, qui omni ex parte, perfectus & immaculatus sit. Praeterea, Caephas, ecclesiae sine dubio pars erat, qui ecclesiae columna erat, at ei tamen in faciem Apostolus restitit, quia reprehensibilis erat, nec recte ambulabat ad veritate Euangelij. Non ergo opus est ecclesiae mebra adeo pura esse, vt nulla in eis macula, nullus naeuus resideat. Ad haec, in Thessalonicensibus ecclesiam agnoscebat Apostolus: in his vero ijsdem quosdam etiam notabat ambulantes inquiete & curiose agentes, quos docet non quasi alienos & inimicos existimandos, sed corripiendos vt fratres. Christi igitur confraternitas & societas aliquos habet fratres & socios imperfectos. Quid plura? Nonne Apostolus paruuulos quosdam & imbecilles in ecclesia esse affirmat? Tanquam paruulis in Christo, ait, lac potum dedi, non escam. Et rursum, infirmum in fide assumite. Quid illud? Quosdam quidem dedit Apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Euangelistas, alios autem pastores & doctores, ad consummationem sanctorum in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in virum perfectum, vt iam non simus paruuli & fluctuantes. Et statim, Crescamus, inquit, in illo, ex quo totum corpus compactum & connexum, augmentum corporis facit in mensuram vniuscuiusque membri. Non igitur omnia ecclesiae membra vndique consummata sunt, expletaque suis omnibus numeris & partibus. Sed otiosum erit amplius in erroris huius confutatione versari, praesertim cum Augustinus & Hieronymus in hac ferme eadem causa diligentissime elaborauerint. Pergamus itaque ad reliqua.
Secunda porro haeresis a nostris maioribus primum explosa est, quoniam nexum necessario illi cohaerent aliae pestilentissimae in eodem concilio damnatae. Si papa fuerit praescitus, non habet potestatem super fideles, nisi forte a Caesare. Item, nullus sine reuelatione potest rationabiliter de se: asserere, quod sit caput particularis ecclesiae. Item, praesens iustitia & gratia non facit aliquem esse, aut Christi membrum, aut ecclesiae. Item, praedestinati etiam infideles semper sunt Christi ecclesiaeque membra. Quare nec Paulus vnquam fuit membrum diaboli, nec Iudas Christi. Quae omnia & p se sunt falsa perspicuem, & catholicae fidei vehementer repugnantia. Res certe Christi publica fuisset insipientissime constituta, si magistratuum in ea potestas tantis esset tenebris circumfusa, vt nulli prorsus fidelium eluceret. Cum enim vniuersi fideles dubitent, an Summus Pontifex, episcopi, sacerdotes, ac caeteri ecclesiae ministri praedestinati sint necne: dubitent etiam oportet, num decretis iudicijsque eorum astringantur. Ita fiet, vt ecclesiae ac conciliorum dogmata ambigua sint omnia, & leges cunctae imbecilles, sineque vi ad coercendum idonea. Quid autem stultius dici potest, quam ciuem ciuitatis suae magistratus cognoscere, qui sint, omnino non posse? Qui igitur ita sentiunt, ij cum stultum Christianae Reipu. auctorem faciunt: tum omnia scita, praecepta, sanctiones euertunt, omnemque funditus ecclesiae potestatem. Quae apud eos sane vacillet & cadat necesse est, quibus occulta, incerta, atque infirma est. Nec argumentis a ratione ductis opus est irrationalem, non opinionem dicam, sed insaniam coarguere: cum ad eam refellendam, manifestissima sint scripturae testimonia. Vos, inquit, estis lux mundi. Non potest ciuitas abscondi supra montem posita, nec accendunt lucernam & ponunt eam sub modio, & caeItem, si non audierit eos, dic ecclesiae: si autem ecclesiam non audierit, & caetera. Ecclesiam igitur manifestam & cognitam fidelibus esse necessum est. Item, ad regnum coelorum familiamque suam Christus eum quoque seruum pertinere docuit, qui, quoniam conserui sui non est misertus, tortoribus traditus est. Non ergo in Christi familia, quae ecclesia est, soli serui praedestinati continentur. Item, simile factum est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, in quas intrauit etiam ille, qui missus est in tenebras exteriores. Item, simile est regnum coelorum decem virginibus, quarum quinque erant fa¬ tuae, & quinque prudentes. Non ait quinque simile esse, sed decem. Et tamen quinqe ex illis clausa est ianua. Item, ecclesiam esse ex praedestinatis praescitisque permixtam, illa Christi parabola demonstrat, in qua reti comparatur, quo pisces omne genus colliguntur, nec feliguntur donec in litore sint expositi, ubi angeli separabunt de medio iustorum malos, & mittent eos in caminum ignis. Illa quoque idem ostendit, in qua agri dicitur similis, qui bona fruge consitus, 2izanijs inimici fraude inficitur quibus non expurgatur, donec in aream aduecta fuerit messis, cum colligenda zxizania sunt, & alliganda in fasciculos ad comburendum. Et quoniam omnia persequimur, ecclesia area illa est, in qua sic collectum est triticum vt sub palea delitescat, donec vano & cribro repurgatum in horreum tandem reconditur: paleae autem combum runtur igni inextinguibili. Praeterea non ex praescientia, sed ex praesenti iustitia Dei populum, ciuitatem, familiam nominari, illud demonstrat. Qui aliquando non populus Dei, nunc autem populus Dei. Illud item, Eratis illo in tempore alienati a conuersatione lsrael & hospites testamentorum. Iam autem non estis hospites & aduenae, sed estis ciues sanctorum & domestici Dei, &cae. Quod, nisi ita sit, beatus & iustus estiomnis ille, qui est praedestinatus ad gloriam, tum etiam cum miser & impius est. Non igitur a praescientia, sedia praesenti iustitia proprie denominamur. Dedit eis potestatem, ait, filios Dei fieri. Quipus: Num ijs quos praesciuit esse credituros: Non, sed his qui credunt in nomine eius. Item, ei atis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino: vt filij lucis ambulate. Item, An nescitis, quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Item, qui facit iustitiam iustus est, qui facit peccatum ex diabolo est: in hoc manifesti sunt filij Dei & filij diaboli. Item, multi vnum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Quod nisi secundum iustitiam praesentem nullo modo sumus. Item, in vnospiritu omnes nos in vnum corpus baptizati sumus. Per baptismum ergo, & non per praedestinationis gratiam in Christi corpus transimus. Sed in huius erroris confutas tionem satis multa diximus. Iam tertium eundemque postremum refutemus.
Id quod in primis eaedem omnino Euangelij parabolae conficiunt, quibus ante vsi sumus. E quibus hoc idem Cyprianus, Hieronimus, Augustinus, argumentantur. In agro quippe dominieo internitentia culta, lappaeque & tribuli & sicriles dominatur auenae. In area paleae frumentum operiunt. In reti pisces & boni concluduntur & mali, in magna domo vasa sunt lignea, & fictilia honorata quoqe & in honorata. In regno coelorum cum sapientibus virginibus fatuae sunt. In Christi familia seruus nequam inuenitur: non ille solum, qui conseruo negauit misericordiam, sed is etiam, qui super familiam constitutus, cum moram domini causaretur, pristinumquetimorem abijceret, coepit ereutere seruos, & ancillas, edere bibere & inebriari. Quid? an non ecclesias in Apocalypsi legimus, quarum angelos & ministros Deus ad poenitentiam admissi criminis cohortatur? Nonne Apostolus ad Galatas eas etiam ecclesias vocat, quas ipse idem errore arguit deprauatas? Inter Corinthios quoque non vna erat peccatispecies, sed phurimae: neque leuia erant errata, sed flagitia. Et tamenApostolus eos non solum ecclesiam, sed sanctam Chiisti societatem & agnoscit & praedicat. Si inter Cointhios manet ecclesia, vbi feruent contemntiones, sectae, emulationes?: vbi lites vigent & iurgia, vbi fauetur sceleri, quod gemtibus ipsis foret execrabile: vbi proscinditur Pauli nomen, quem ceu patrem colere debuerant: vbi diuina dona ambitioni non Charitati seruiunt: vbi quidam mortuorum resurrectionem Iudibrio habent, vbi permulta demum indicenter & inordinate geruntur: Ecquis audet ecclesiae titulum eripere ijs, quibus decima pars istorum criminum impingi non queat? Qui tanta morositate saeuiunt in praesentes ecclesias, quid quaeso Galatis Corinthijsque fecissent, tantum non Euangelij desertoribus? Habet igitur ecclesia carnales suos, quos non esse ab spiritualibus deserendos monet Apostolus. Habet suos aegrotos & infirmos, quibus parata a Christo sacramentorum remedia medici administrant. Iis quippe, qui intus sunt, poenitentiae sacramentum paratum est. Quod frustra esset in ecclesia, si nulli essent in ea peccatores. Atque Lutherani, quoniam eludere ecclesiae iudicia volunt, ne fateri cogantur, improbos habere ecclesiasticam potestatem, hos ecclesiae partes esse negant: sibique, proinde ecclesiam fingunt quam nullus hominum videre potest, vt quae tenebras habitat inaccessibiles. Ecclesiam certe,quam ego non intelligo. Puderet me dicere non intelligere, si ipsi intelligerent, qui defendunt. At inuoluere isti & obscurare id volunt, quod in clara luce a Christo positum est, ne a catholicae ecclesiae vnitate recessisse videantur. Nulla est autem, vt Augustinus ait, securitas vnitatis, nisi apud ecclesiam, quae supra montem posita abscondi non potest: & ideo necesse est, vt omnibus terrarum partibus nota sit. Recte etiam est ab eodem Augustino dictum, vbi ecclesia manifesta non est, ibi ne Christum quidem manifestum esse posse: qui per ecclesiam non solum hominibus, sed principibus & potestatibus in coelestibus innotescit. Nobis itaque ecclesia lucerna est, super candelabrum posita, quam videant omnes qui in domo sunt. Qualis nimirum Antiochenis fuit, cum disceptationis causa finiendae Hierososymam ascenderunt. Qualem praescripsit dominus vbi ait, Dic ecclesiae, &c. Alioqui, quibus ecclesia occulta est, quid habent illi facere, cum in graues incidunt de lege ac religione controuersias? Num animi pendere vsque, & nullo firmo loco consistere, incerta nempe erunt omnia, si apud solos pios ecclesia est. In quocunqe enim ecclesiae iudicio excipiet is, contra quem sentetia dicitur, quod iudices non sunt pij. Quamobrem, qui ecclesiam iustorum solum numero definiunt, ij cum a malis ecclesiae pastoribus omnem potestatem auferunt, tum iudiciorum ecclesiasticorum vires infirmat, nec vlla habere possunt ecclesiae firma dogmata. Ac nisi Christus intelligeret, malos ecclesiae suae non partes quaslibet, sed primas etiam aliquando futuros, nusquam illud profecto admoneret, super cathedram Moysi sederunt scribae & pharisaei: quaecunque dixerint vobis facite, secundum autem opera corum nolite facere. Quid vero Paulus? Hiciam quaeritur, ait, inter dispensatores, vt fide: lis quis inueniatur. Mihi autem pro minimo est, vta vobis iudicer, & caetera. Quod si necessarij essent boni mo¬ res, vt quis ecclesiae pars & administer esse, posset: non vtique pro minimo haberet Apostolus ab hominibus iudicari, quippe eiusmodi iudicium cum apostolicae po statis ruina cernebat esse coniunctum. Nunc autem dens ad dispensatoris potestatem illud non esse necessarium, quod Corinthij nonnulli requirebant. Mihi, ait, pro minimo est, & cae. Iam quot quamque vehementes scrupuli, quanta confusio atque perplexitas ipsis etiam dispensatorum animis inijcerentur, si ex peccato ab ecclesia fierent protinus alieni, omnemque adeo ecclesiae potestatem amitterent? Bene igitur subdit Apostolus Sed nec me ipsum iudico, & caetera. Humanorum autem iudiciorum quanta temeritas, si ab animi virtute ecclesiae partes officiaque penderent? Ea propter adiunxit, itaque nolite ante tempus iudicare, & caetera. Quantum vero schismatum quotidie in ecclesia videremus, dum vnus alteri diceret, tu non es de ecclesia, quia malus es: ego de ecclesia sum, quia sum bonus? Dumque etiam quem hic damnaret, eum ille defenderet: quantam putas fore litium iurgiorumque materiam: Praeclare itaque concludit Apostolus. Haec autem transfiguraui in me & Apollo, ne vnus aduersus alterum infletur pro alio, & caeteraManeat igitur, ecclesiae nomen fideles vniuersos probos improbosque complecti. Quod in hoc capite suscepimus explicandum.
On this page