Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

Cap. Duo decimum, Vbi eorum argumenta ponuntur, qui su adere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraitum Grecum recurrendum.

2

IN tertia vero quaestione magna dissensio est, eaque nisi 43 Ldiiudicetur, in summo errore necesse est nos atque in maximarum rerum ignoratione versari. An in sacrarum literarum intelligentia ad Hebraicum Graecumque fontem sit recurrendum, An potius editio ipsa Latina tam magnae sit auctoritatis & ponderis, vt nec ab originali scriptura pendeat, nec per eam aut. corrigi oporteat aut limari.

3

Prior autem huius controuersiae pars suadetur ante omnia. D. Hieronymi testimonio, qui in libro aduersus Eluidium huius assertionis primus auctor esse creditur: ea ratione vel maxime, quod multo purior credenda sit manare fontis vnda que riui. Idem etiam in epistola ad Marcellam, cuius initium, post priorem, cum fateretur aliqua sese in vulgata editione euangeliorum Latinorum emendasse, atque ad Graecam originem renocasse Latina, obtrectatores suos contemnens. Si displicetcinquit fontis vnda purissimi, coenosos riuulos bibant, & diligentiam, qua auium syluas, & concharum gurgites norunt, in scripturis legendis abiiciat. Idem confirmat in epistola ad Damasum de verbo Osanna, cuius initium est, Multi: & in commentariis super achariam dicens, Cogimur ad Hebraeos recurrere, & scientiae veritatem de fonte magis quam de riuulis quaerere. Nempe, vt Cicero de oratore etiam ait, tardi ingenii est riuulos consectari, fontes rerum non videre. Et in epistola ad Vitalem docet, se ad Hebraicam veritatem tanqua in praesidium & arcem solitum esse confugere. Huc adde Augustini testimonium ex 2. de doct. Christ. ca. 15. & ag. de ciuita. Dei. Quibus locis Hieronymi sententiae subseribit.

4

Praeterea. Damasus coegit Hieronymum vt nouum testa mentum ad Graecam reduceret veritatem: quemadmodum Hyeronymus idem in praefatione supertquatuor euangelia testatur. Id vero Damasus non iussisset, nisi intelligeret noui testamenti veritatem e Graeco, fonte petendam.

5

Hieronymus quoque ipse in commentariis veterem interpretem saepe vellicat, vt qui interpretando frequenter errarit. Non igitur veteri editioni Latinae fidem habere necessum est: nisi Hieronymum aut maleuoletiae velimus arguere, si dedita opera, aut imperitiae, si ignoras ea quae bene conuersa erant, reprehendit. Aliunde igitur quam ab editione Latina quaerenda est sacrarum literarum firma intelligentia. Quid ? quod Laurentius Faber, Erasmus, Eugubinus, aliique nonnulli iuniores veteris interpretis nunc oscitantiam, nunc negligentiam, nunc imperitiam nunc superstitionem coarguere idoneis causis rationibusque, videntur? Nec animus est, tamen omnia eorum argumenta referre, qui Latinam editionem, qua ecclesia vtitur, solent reprehendere. His enim argumentis refutandis aliud & temporis & operis dandum est. Illas solum reprehensiones afferemus, quibus veterem editionem falsitatis accusant. Primum autem nume. vltim. c. Latinum aiunt interpretem sensum reddidisse non Hebraicae modo veritati, verum etiam sacris omnino literis repugnantem. Illius enim editio praeceptum non obscurum habet, vt nullus vir foeminam ducat nisi de tribu & familia sua: nec vlla foemina viro nubat alterius tribus & familiae. Id autem tantum abest a scripturae fide, vt nihil illi magis possit esse contrarium. Moyses quippe primus hoc neglexit: nec vsque de sua ille tribu duxit vxorem. Aaronvxorem accepit Elisabeth de tribu Iuda. Exodi sexto. Soror regis Iudae nupsit Ioiadae pontifici, secundi Para. vicesimosecundo. & quarti regu. vndecimo. Elisabeth, cum esset de filiabus Aaron cognata erat Beatae Mariae, quae sine dubio erat e tribu Iuda. Dauid Michol duxit filiam Saulis de tribu Beniamin. Vndecim tribus non legem, sed iuramentum praetexunt, quo minus filias suas Beniaminitis collocent, cum interim tamen eos qui non iurarant, nulla lege prohiberi apertissime prae se ferant. Iudi. 21. Subdititium ergo est adulterinum & falsum, quod interpretis solum auctoritate redditum est. Deinde Micheae. 5. latina vetus editio hunc in modum habet. Et tu Bethleem Ephrata paruulus es in millibus Iudae, ex te mihi egredietur, &c. At Matthaeus contrario penitus sensu verba eadem allegauit, inquiens, & tu Betnleem nequaquam minima es. Praeterea psal 7. vers. 12. nostra editio habet. Nunquid irascitur per singulos dies? vbi Hebraica veritas contrarium sensum habet, cui Hieronymus omnino consentit. Contendit etiam Caluinus locum illum, Ecclesiastes 9. Nemo scit vtrum odio vel amore dignus sit, mendose esse ab interprete redditum, falsamque, esse sententiam interpretetis, cum plerique sciant se odio dignos esse, & nonnulli scierint se fuisse amore dignos. Ac sunt qui credant interpretem Matth. 24. falsam reddidisse lectionem, dum pro fulgore reddidit fulgur. Quod vtique non pertingit ab oriente in occidentem, sed solis fulgor est qui pertingit. Atque illud quoque vrgent, quod Ionae 4. vertit interpres, dominum hederam praeparasse vt esset vmbra super caput Ionae, & c. cum ipso quoque Hieronymo auctore Eixaion, nec hedera sit, nec cucurbita, sed quoddam genus fruticis latinis & Graecis incognitum, quod Syris familiare est. Non ergo dominus hederam praeparauit, nec Ionas sub vmbra hederae requieuit, quod interpres falso transtulit, Ad haec, si veteris latini interpretis editioni addicti esse debemus, compellemur adeo historiam Susannae recipee: atque etiam Beldraconis narrationem: quam quoniam Hebraica veritas non habet, Hieronymus fabulam vocat, non eam sacris libris additurus, nisi apud imperitos vt ipse ait, videretur magnam partem voluminis detrumcasse. Item cogemur etiam Marci postremum caput accipere, quod Hiero. ad Hedib. quaest. 3. non credit esse necessarium, cum in raris feratur Euangeliis, & omnibus pene Graeciae libris hoc capitulum non habeatur. Necessarium quoque erit historiam adulterae mulieris venerari, quae Ioannis 8. c. nunc habetur. Cum eam tamen nec Eusebius cognoscat nisi in euangelio secundum Hebraeos, nec Hieronymus eam prorsus agnoscit: sed ne Chrysostomus quidem eam interpretatione sua dignatus est, quamuis illius alias fecerit mentionem. Atque Euthimius licet eandem enarret, paulo tamen superius ait in exactio ribus exemplaribus non haberi, eo quod illegitima videatur. Rursum si Latini interpretis sequenda esset editio, fateri oporteret, omnes esse resurrecturos, ac proinde morituros, iuxta id quod in priore ad Corinthios epistolae dicitur: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. At, huic sententiae stare non cogimur. Vt D etiam Tho. in commentariis super eundem locum astruit. Quin probabilissima opinio est, homines, qui reperientur in die iudicii viui, nulla interueniente porte viuos esse iudicandos. Quod Apostolus certe videtur asserere in priore ad Thessaloni. epistola. Adde huc, quod interpres non erat Propheta, auctor ve sacer: sed humano spiritu, & intelligetia, sacras literas ex aliena lingua in propriam transferebat. Errare igitur fallique interpretando potuit. Quamobrem interpretis sensum non tenemur amplecti: sed ipsum textum, quemadmodum ab auctore sacro, vel Hebraice, vel Graece traditus est. Aliud quippe fuerit Cvt Hieronymus aityatem esse, aliud interpretem, ibi enim spiritus ventura praedicit: hic eruditio & verborum copia quae intelligit transfert.

6

Praeterea, si non licet ab interpretis Latini translatione discedere, danamus iuniorum omnium in vertendis sacris literis diligentia, linguarumque peritiam tanquam videlicet otiosam ad sacras literas intelligendas. Nimirum, etiam si alium sensum habeant verba vel Hebraica, vel Graeca, hic scilicet contemnendus est: ille vero omni ratione tenendus, quem Latina vetus litera praeferat. Nec his argumentis satisfieri ea responsione potest, quod Hierony mus, huius editionis auctor, multo fuerit linguarum peritior quam alius quisquam: ac proinde illius auctoritas, ingenium, & eruditio, maiora sunt quam cuiusquam alterius interpretis iunioris. Haec cinquamo responsio non facit satis. Primum, quoniam prestat oculis tuis videre, quam alienis. Satius igitur erit, vt quisque, linguas ipsas calleat, & videat ipse, potius quam credat interpreti. Deinde etiam, quoniam cum septuaginta interpretes, viri doctissimi, atque Hebraicae Graecaeque linguae peritissimi interdum lapsi interpretando fuerint: non est cur existimemus, vnum Hieronymum nusquam a vero dum interpretaretur errasse. Vt illud praetereamus, quod editio haec vetus an Hieronymi sit an alterius, summa virorum doctissimorum dissensione certatur. Nouum certe testamentum Cyt de veteri taceam, aut Hieronymus non vertit, aut si vertit, eius Versio non extat. Quod si extaret: manet semper integrum aroumentum, quod modo posuimus: Hieronymi vtique sensum, vt qui sacer auctor non fuerit, non oportere semperamplecti.

7

Praeterea, in Clementina prima, titulo de magistris Viennense concilium statuit, in vniuersitatibus Bononiensi, Parisiensi, Salmanticensi, parandos esse trium linguarum doctores, qui earum peritiam studiosa instructione in alios transfundant. Id quod nisi esset ad sacras literas intelligendas magnopere necessarium, nulla ratione synodus statuisset.

8

Insuper non videtur hoc diuinae scripturae negandum, quod humanis scripturis omnibus concedere necesse est: vt, cum de aliqua scriptura scilicet ambigitur, ad archetypum, vnde translata est, recurratur,

9

His argumentis, & iis quidem non leuibus, sedcvt plerique iudicanty sane firmis, nouarum rerum studiosi sibi primum persuaserunt, ad veritatem noui ac veteris testamenti cognoscendam, duarum linguarum Graecae & Hebraicae peritiam esse necessariam. Inde rursus in eam opinionem descenderunt, vt non se existiment sacras literas exponere, si interpretationem Latinam vulgarem sequatur. Id enimcinquiuntest, non auctorem scripturae sacrae, sed eius interpretem explicare. Denique & eo progressi sunt, vt asserant non oportere Latini interpretis auctoritatem amplecti: sed ipsius textus Hebraei in veteri restamento, Graeci autem in nouo. Quo fieri, vt Latina editio nostra per exemplaria Hebraica & Graeca sit omnino limanda ac corrigenda.

10

Hanc vero persuasionem Lector optime, si forsitan induisti, exue rogo tantisper, dum tibi quae sunt veriora certioraque proponimus. Nos si quidem hanc sententiam a plerisque receptam refellere tentabimus. Refellemus autem Cvt spero, illo ferente opem, cuius tueri causam cupimus, aduersum impugnatores veritatis. Ego enim si aus ostentatione aliqua adductus, aut studio certandi ad hanc potissimum disputationem me applicui, non modo stultitiam meam: sed etiam mores & ingenium condemnandum puto. Nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumna coercetur. Ego ne, de maximis & quae ad ecclesiae vnitatem continendam magnopere pertineant, aut certare cum aliis pugnaciter, aut frustrari cum alios, tum etiam me ipsum Velim? Causa igitur veri reperiendi disputare cupientes, controuersiam hanc quatuor conĀ¬ clusionibus breuissime definiemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12