Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 13
Caput tertium decimum, in quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur. O quod non est nunt ad Hebraeos Graecol ve recurrendum.
PRima conclusio, quae maxime rem causamque, continet, nam caeterae sunt quasi consectariae, editionem hanc vetere atque vulgata, quam post tempora D. Hieronymi Latina ecclesia vsurpauit, fidelibus esse retinendam in his omnibus quae ad fidem & mores spectabunt.
Secunda, si qua morum & fidei quaestio inter catholicos exoriatur, eam definiri oportere per Latinam hanc vetere editionem: cuius videlicet si aliquod testimonium alteram quaestionis partem confirmauerit, ea sit catholicis amplectenda: sin contra reprobauerit, reiicienda. Tertia. In fidei ac morum disputatione non esse nunc temporis ad Hebraica Graecave exemplaria prouocandum, nec exiis certam controuersiarum fidem esse faciendam.
Quarta. In his quae ad fidem & mores pertinent, non esse Latina exemplaria per Hebraica vel Graeca corrigenda. Primum siue axioma siue pronunciatum seu propositionem scholastico more vocare velis, Concilium Tridentinum, sessione 4. in haec verba definit. Sacra synodus considerans non parum vtilitatis accedere posse ecclesiae Dei, si ex multis Latinis editionibus quae circumferuntur sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit innofescat, statuit & decreuit, vt haec ipsa vetus & vulgata editio, quae longo tot saeculorum, vsu in ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, aut expositonibus pro authentica habeatur: & quod eam nemoreiicere quouis praetextu audeat, velpraesumat. Hactenus Concuium.
Ne autem Concilii solum auctoritateaduersarios obruamus, causas cur id definierit subiiciemus: nec enim synodo rationes deesse potuerunt, quibusiita iudicauerit.
Primum enim, vel in hac scriptura Latina aliquod falsum continetur, quod ad fidem monesque pertineat: vel econtrario verum est quod nobis vbique tradit. Si verum est, id confirmare nitimur: sin falsum, iam ecclesia Romana at Latina, in qua vel sola nunc temporis fides catholica perseuerat, circa ea quae fidei sunt grauiter aberraret. Falsa enim aliquam scripturam tanqua ab spiritu sancto reuelatam nomine vel prophetae, vel apostoli, vel euangelistae proponeret. Qua vna re auctoritatem sibi adimeret in reliquis proponendis. Quo nihil aut absurdius aut incommodius posset accidere. Deinde, vt exempli causa ponatur aliquid quod latius pateat, si forte modo vocetur in dubium, an historia mulieris adulterae vera sit, neget autem quispiam veram esse, tunc aut hic error satis exploditur ex codicum Latinorum vnanimi consensione, & id profecto est quod quaerimus: aut non satis exploditur, impuneque licet eam historiam comntemnere, quae Latinorum omnium cosensu celebratur, quaeque nomine Ioannis Euangelistae quotannis in ecclesia legitur, & iam Romanae Latinaeque ac catholicae ecclesiae fides & auctoritas infringitur, violatur, eneruatur: dum errare in caeteris posse simili ratione existimabitur. Quod, quoniam absurdum penitus erat, iure idem Concilium Tridenti num eadem sessione decernit, vt si quis libros ipsos canonicos integros, cum omnibus suis partibus prout in ecclesia catholica legi consueuerunt, & in veteri vulgata Latina editione habentur, pro sacris non susceperit, anathema sit. Conficitur itaqe editionem Latinam tot annorum centenariis vsu ecclesiae comprobatam, in his quae ad fidem & mores attinent, esse inconcusse tenendam.
Praeterea, Cum scholastici auctores ab hinc fere quadringentos annos in dogmatis theologicis confirmandis, aut etiam in haeresibus refellendis, solam Latinam editionem tenuerint: id peto, An quicquam in suis disputationibus confecerint, necne? Quod si nihil certi confectum est, o miseros homines, qui tercentum annos, atque eo amplius, & oleum & operam perdiderunt. Quippe linguae Graecae atque Hebraicae non habuerunt peritiam: sed solo interprete Latino contenti, scholae quidem dogmata confirmabant: reiiciebant autem vniuersa quae illis aduersarentur, Romana atque adeo Latina ecclesia tacente, vidente, probante. Sin vero confectum est a Theologis scholasticis quippiam, cre¬ dendum est certe, suis stabiliendis conclusionibus tutos sese Latinae editioni commisisse. Ea igitur editio est a fidelibus retinenda.
Postremo, Haereticae prauitatis inquisitores in refutamdis haereticis atque puniendis, rogo, an hanc editionem Latinam sedulo tenere debeant, an potius necesse est illis ad Graecam & Haebraica, quam minime nouerunt, recurrere veritatem. Quod si indignum est, a re prorsus incognita grauissimi tribunalis penderae iudicium, si absurdum a nostratibus ad alienos, id est, Hebraeos & Graecos appellare, si impium, ad Iudaeorum & schismaticorum senatum referre catholicae fidei consultationem, haud equidem intelligo quorsum Theologus huic errori consentiat, vt non existimet, editioni Latinae certam fidem habendam. Intelligo autem nostra haec dilemmata versutos homines & impudentes cum plausu etiam elusuros. Nam, & irrident scholae vniuersos auctores, & totum negotium cognitionis fidei cauillamtur. Sed nos his argumentis sane nolumus haereticos petulantes tanquam aduersarios conuincere, sed Theologis modestis veritatem suadere.
Enimuero, qui hanc nostram editionem infirmare cupiunt, videntur mihi nihil aliud moliri, nisi quoddam occultum haereticorum patrocinium. Nempe, inquisitores despicient, qui scripturam Latinam tanqe certam regulam teneant, cum veritatis Graecae atque Hebraicae ignoratia teneantur. Scho lasticos auctores despicient, qui vulgari Latino interpreti fidem suam alligarint, cuius tamencyt aiuntpintelligentiam sequi non cogimur. Despicient sanctos etiam priscos, qui Hebraicae linguae peritia caruere. Nam, ex Graecis Doro theum, Origenem & Eusebium Hebraicas literas legimus calluisse, ex Latinis autem, praeter Clementem & Hieronymum, vix alius quisquam Hebraeas literas nouit: Quocirca, fere sanctos in veteri testamento hallucinari necesse erat, imo adeo eiusdem instrumenti sacramenta omnia caecis oculis attrectare. Ea si Christianae aures meriro perhorrescunt, consentiamus prorsus Latinam vulgatam editionem a fidelibus esse tenendam. Sane qquod frater Franciscus Titelmanus, vir literis & eruditione praecipuus, moribus & pietate insignis, praeclarissime dixitodum prouidam Dei dispensationem aduertimus, facile videmus quemad modum cum fidei rectitudine connexa semper fuerit scripturae veritas, & cum illa solita fuerit emigrare. Donec enim apud Iudeos solos firmitas perstitit rectae fidei, apud eos quoque solos scripturarum soliditatem cognoscimus latitasse. Postea vero quam veritas a Iudaeis repulsa, a gentibus suscepta est, digna ecclesia gentium est habita, quae proprio suo idiomate, id est, Graeco, quod & vulgatissimum erat inter eos qui ex gentibus crediderant, & latissime cognitum, scripturam noui testamenti acciperet, in stabilimentum fidei salutaris Porro antem, cum ad Latinos deuoluiiam fidei veritas crepit, Graecis maxima ex parte vel ob innatam leuitatem, vol ob contentionis studium ab ecclesiae corpore disiunctis, certe dignam aliquam, diuino munere, scripturae stabilitaten Latinos accepisse consequens fuit. Nec quoqe pacto illud fieri verisimile potest, Latinam ecclesiam, apud quam iam inde a multis annis Christianae fidei veritas fuit, nullam adhuc scripturam Latinam habuisse: cui suis stabiliendis dogmatis tuto inniti, suaeque fidei aduersarios condigna posset auctorit te reuincere, vis hiiisiiisilimiulsiiisheilium, visiu
Aliud quoque grauissimum iucommodum in ecclesiam mihi videntur inferre, qui Latina editione postposita, aliunde censent puram firmamque veritatem hautiendamQuod Latini fideles, Graecas videlicet Hebraicasque literas ignorantes, cum scripturam sacram in suo idiomate Latino legerint, semper ancipiti sententia pendehunt Siquidem nesciunt, num quae Latine legunt, sic an aliter apud Graecos & Hebraeos habeantur. Vacillabit itaque omni loco legentium fides, nec poterit alicubi firma comsistere. Quo guid perniciosius esse potest? Latinam igitur vulgatam editionem tutam esse legetium fidelium anchoram, sine dubio teneamus: eisdemque argumentis etiam secundam conclusionem: quae Cvt ante diximus Thuius primae, quam modo confirmauimus, corollaria est.
Tertiam vero primum ostendimus, ex eo quod plures scripturae particulae nobis subtrahentur, quae scilicet in Graecis, aut Hebraicis huius, temporis exemplaribus non leguntur: vt historia puerorum & Susannae apud Danie¬ lem: & historia mulieris adulterae apud Ioannem: Imo & illud egregium de Trinttate testimonium, tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, verbum, & Spiritus sanctus, &c. ex Graecorum mendis ante aliquot annos no bis fuerat detractum: vt & Marci extremam coronidem, atque alia item multa ex Latino exemplari noui isti interpretes expunxerunt. Non igitur in Graeca, vel Hebraica exemplaria fidei controuersia resoluenda est: alioqui, eas scripturae partes reiiciamus oportet, quas concilium Tridentinum atque adeo ecclesia vna voce & consensu recipit.
Deinde tertia illa conclusio hoc etiam argumento monstra tur, quod si est ad Graeca exemplaria veritas expendenda, in psalm. 13 octo versus nos habemus, quos Hebraicus textus minime habet. Ita, merito a nobis expungerentur: cum eos tamen auctoritate apostoli nos habeamus.
Huic vero argumento nec Origenem, nec Hieronymum fecisse satis ecclesia demonstrauit. Quae vsqe ad hoc temporis octo illos versus in psalmo i3. seruandos credidit: non seruatura, si Cquod illi asserunto errore ignorantium fuissent inserti. MItem, Hebraeorum doctores, nostri videlicet inimici, multo studio contenderunt textum Hebraicum corrumpere, vt vetus testamentum nostris exemplaribus facerent esse contrarium, vt Euse. li. 4. eccle. his: c. 18. refert. Graeci quoque eadem contentione multis locis, vt scriptura ad suum sensum traherent, inouum testamentum violarunt: vt Tertullianus 5. li. aduersus Marcionem testatur, & Euse. li. 5. eccle. hist. ca. vlt. & Irenaeus aduersus Haere. lib. 1. c. 29. & Basilius li. 2.. contra Eunomium. D. quoque Ambrosius in commen, superapist. ad Roma. & in prooemio primi libri super Lucam. & Hieronymus in prooemio super epistolam ad Philemonem, & Origenes in commentariis super epistolam ad Roma s nos. Nam in plerisque Graecis exemplaribus deest totas illa. clausula, Ei autem qui potens est, &c. Quam ne Theophylactus, quidem habuit. Nec in sacris literis solum, sed in sanctorum codicibus fecere idem. Nam, & in sexto concilio Constantinopolitano Macharius eiusque discipuli conuicti sunt, quod in confirmationem sui erroris sanctorum testimonia aut truncarint, aut deprauarint, & in 7. Syno. acti. 4. ostenditur, Iconomachos ex testimo nio Beati Nili deprauato nonnullis imposuisse. & actio. 5. ostensi sunt synodo libri quidam ab Haereticis deprauatiQuin sub nomine Vigilii Romani Pontificis duos libellos productos & epistolam nomine Menae ad eundem vigilium scriptam, titulos ementitos & supposititios hapuisse, eodem concilio palam factum est. Et Leo in epistola quadam ad Palestinos queritur epistolam, quam ad Flauianum scripserat, a Graecis deprauatam. Atque hunc Graecorum morem fuisse Nicolaus in epistola ad Micha. Imperatorem testatur. Existimat Gregorius epistola decimaquarta 5. lib. Chalcedonensem Synodum sicut & Ephesinam esse a Graecis deprauata. Vnde monet Narsum, vt non nouis codicibus passim credat. Romanos autem codices veriores esse affirmat quam Graecos. Dionysi: quoque Corinthien. Episcopus apud Euseb. lib. 4. c. 23. quid autem mirum, inquit, si dominica verba sanctae scripturae falsare conati sunt, qui vilia haec, quae nos scripsimus, corruperunt? Haec Dionysi cum quereretur suas epistolas esse ab haereticis adulterinis detractionibus additionibusque corruptas. Extat epistola Cyrilli ad Successum Diocaesarien. episcopum, vbi refert se sciscitatum a Budo Emesenae ciuitatis episcopo, an consentiret epistolae Athanasii ad Epictetum Corinthiorum episcopum, respondisse. Si haec apud vos scripta non sunt adulterata, nam plurae ex his ab hostibus ecclesiae deprehenduntur esse deprauata. Et cum contulissent epistolam cum antiquis exemplaribus, deprauatam inuenerunt. Quo loco admonendi sunt omnes boni vt a Caluini, Philippi, ac caeterorum similium fraude cauendum intelligant, quoties sanctorum veterum sententias ad causam suam accommodabunt. Id vero tun magis, cum nec librum, nec locum annotauerint, ibi enim eorum fides in veterum sentetiis proferendis suspectior est. Proferren autem multa huiusmodi loca, nisi esset lectori molestum, nec numc alias res nos ageremus. Non igitur ad Hebraica & Graeca exemplaria, vt quae deprauata sint, est recurrendum. At Hieronymus in Esa. 6. cap. non credit esse verosimile, vt Hebraei scripturam suam deprauarint. Quid Hieronymi aetate fuerit, ego non disputo: quanuis Iustinus Triphone euicerit, quod a Iudaeis multa Prophetarum loca detruncata fuissent. Illudque inter caetera refert. Dicite in nationibus, quia Dominus regnauit a ligno. E quo versu illa verba, a ligno, detracta fuisse contendit. Post ea certe tempora a Iudaeis scripturas contaminatas Hieronymus, si viueret, non negaret. Praeterea, qui Hebraicis exemplaribus adhaerescunt, necesse est eos sequi Rabbinorum expositones, & non catholicorum. Nam catholici vel septuaginta interpretum Vel Latinam editionem exposuere. Indignum autem est, vt nunc denuo ab Hebraeis nostrae fidei pracula petantur. Christiana quippe veritas ab Ecclesiae viris quaerenda est, non a Rabbinis Synagogae.
Ad haec, vt ex multis vnum aut alterum exemplum in medium proferatur, Geneseos octauo capite, nostra editio Latina habet, quod coruus a Noe dimissus egrediebatur & non reuertebatur. Sic Hieronymus habet in dia logo contra Luciferianos, & in epistola ad Oceanum. Sic Cyprianus in epistola ad Nouatianum haereticum, 9 lapsis non est spes: veniae deneganda: Sic Ambrosius do Noe & Arca, cap. 17. Sic Augustinus tractatu sexto in Ioannem: sic lsidorus & Chrysostomus in commentarijs super Genesim: sic Euseb. in chroni. sic breuiter omnes doctores catholici tam Graeci quam Latini, tum vetusti, tum iuniores ex7O. interpretibus habuere: contra nunc Iudaei legunt, Coruum egredi & reuerti. Quos sequuntur noui interpretes Lutherani Pelicanus & Munsterus. Quibus ergo putas potius credendum esse?Num Iudaeis hostibus ChristiiNum hereticis inimicis ecclesiae: Nonne magis septuaginta interpretibus? Nonne magis Hieronymo? Nonne magis sanctis antiquis, viris ecclesiasticis? Qui omnes inter se concinentes eadem asserere nullo modo possent, nisi vno diuino spiritu continerentur Symachi. Theodotionis, Aquilae translationes, quod vel Iuduismo infecti, vel haereseos nota essent infames, parum auctoritatis habere Hieronymus non semel testatur. Irenaeus etiam apud Euseb. lib. 5. Eccle: hist. cap. 8. argumento Theodotionis & Aquilae transsationem infirmat, quod Iudaei essent ambo & Proselyti, eosque Hubionytae sequerentur. Et nos Iudaeos atque haereticos Iudaeorum in¬ terpretes & in errore socios admittemus? Ita ne omnia exemplaria nostra tam Graeca quam Latina, tam antiqua quam noua a librarijs corrupta sunt, sicque mille annis permanserunt? minime vero gentium. Quod si recentiores aliud sentiunt quam veteres Hebraei, quis non malit veterum sententiae subscribere, quam horum magis adhaerere, praesertim cum tot exilijs agitati, tantaque caecitate sint percussi, vt amissa suae linguae & omnium bonarum disciplinarum cognitione, nullam in Deum fidem, hominum vero vix communem sensum obtineant. Quo loco mirari satis non possum, Augustinum Eugubinum virum alioqui egregie doctum & pium, maluisse Iudaeis & haereticis o catholicis consentire. Nam Caietanus eisdem semper vestigijs inhaerendo, per omnia in veteri testamento Hebraicos, in nouo Graecos codices prorsus amplectitur: vix vlla Latini interpretis habita ratione. Non est autem Vel a seipso admonitus, qui cum in Lucae 3. c. scriberet, consentaneum rationi esse dixit, vt potius noui rex- tus Hebraei manci & corrupti sint, quam vt 7O. interpretes, viri boni & insignes, studuerint commento & menda cio fingendo. Haec nimirum apud viros doctos vehement idoneaque ratio est. Nam quas illiratiunculas addunt ad con nurgandam incredibilem nouitatem, non est quidem diei locique huius refutare. Satis em modo est aduersarios suis quoque argumentis refellere. Quoniam his de gradu deie? ctis, abunde sententiae nostrae venitus comprobatur. Vt igitur eo, vnde digressa est, recurrat oratio, si vocetur in quaestionem, an coruus reuersus fuerit ad arcam, rogo an impune libereque a catholico negari possit, etiam si in Hebraicis omnibus exemplaribuscquod isti dicunt? contra rium habeatur. Si negari potest, profecto euicimus Hebraica exemplaria nec firma, nec apta esse ad catholicas controuersias finiendas. Si non potest, iam dicito, si ita libet, nec Hieron, nec Ambros, nec Cypria. nec Augustin. necChrysi: nec reliquos huius ordinis viros catholicos esse, nos vero haereticos etiam dicito, coruum namqe ad arcam reu ersum, inficiamur. Hoc dicene, quoniam insolentissimae vesaniae est, illud dicamus potius, Hebraeorum noua ista exemplaria in Theologiae quaestionibus nihil virium habere ad faciendam fidem. I. Praeterea. Magna est dissensio saepenumero Grae corum codicum, qui nunc habentur in manibus. Vnde, & qui nostris temporibus ad Graeca dicunt se expendere. Latina, haud raro inter se dissident, non in verbis modo, sed in sententijs quoque. Quid, quod interim eadem exemplaria noui isti interpretes non eodem sensu interpretantur? Nam, versum quartum Psalii 1O9. aliter Lutherus, aliter Pomeranus, aliter Pelecanus, aliter Buzerus, aliter Munsterus, aliter Tuinglius, aliter Foelix, aliter Pagninus traduxerunt, vt iam mihi videantur Theodotionis, Symachi, Aquilae, quinta, item sexta & septima aeditio, ac vulgata quoque septuaginta numero paucissimae, si ad horum innumeras conferamus. Quid, quod Erasmo cum seipso non conuenit? Extat enim quinta, extaret & sexta editio, nisi vel inconstantiae notam sibi inurendam metuisset, vel morte fuisset interceptus. Ac certe haec varie tas versionum, semper fuit haereticis quasi gentilis & pro pria. Id enim Acte monitis olim a viris Ecclesiasticis obiectum est, quod ne ipsa quidem exemplaria sibi ipsis concordarent, si priora cum posterioribus conferrent: Semper, inquit, emenilant, quibus semper displicet quod emendant, & noua quaeque perquirunt, cum eis, quae in vsu sunt, videbuntur aduersa. Et Lutherus primum quidem, noui Testamenti, veterem editionem, Germanica sua versione mutauit, quo persuaderet populo scilicet maiores nostros vsque ad id temporis verum Euangelij tex- tum non habuisse. Ipse tamen idem non post multos annos suam editionem ita correxit, vt ex solo Matthaei Euange lio annotauerint viri docti triginta & eo amplius locos immutatos. Itaque homines leues non tam ex fontibus sacras literas vertunt, quam circa fontes ipsi vertuntur: doctrinisque, varijs & peregrinis adducti, paruuli fluctuant, & circumferuntur omni vento doctrinae. Et re vera, cum nouitas quaelibet quasi nouus Ventus ebullit, statim cernitur frumentorum grauitas & leuitas palearum, tuncque sine magno molimine id excutitur ab area: quod nullo pondere intraaream tenebatur. Quorsum haeccinquies, tam Iogo repetita principio? Nempe, vt intelligamus, noui tios istos interpretes vel exemplarium, vel interpretationum discrepantia, varietatem in ecclesiam inducere magnopere suspectam, & pijs omnino mentibus formidandam. Ac nouitas ipsa quidem primum timenda est, quae sine Reip. perturbatione esse non potest, ob eam enim causam Hebraeis regem petentibus, si Gregorio credimus, Dominus succensuit: quod omnem in Republ nouitate habeat exosam. Metuenda quoque rerum mutatio est, nam & parua momenta tantum valent ad communem statum ciuium perturbandum, vt mutatis, quod Plato ait, musicae modis, & Reip. morumque necesse sit mutationem fieriQuamobrem, qui grauissimos legis diuinae modos, nouis alijs acutis illis fortasse quidem, sed leuibus tamen commutare pergunt, videant illi num religionis caeremo nias, sacramenta, sacerdotium, versionum praetextu simul inuertant, Adeo haec enim inter se connexa copulataque sunt, vt ex his nullum a caeteris nec diuelli nec distrahi possit. Ita qui vnum horum quodlibet versarit, reliqua etiam verset oportet. Id quod Lutheranorum exemplodidicimus, qui nouis inuentis vniuersa illa pariter mutauerunt. Porro autem uarietatem, vt ante dixi, ac multo etiam magis respuere ac formidare debemus, quae nimirum constantiae atque vnitatis inimica est. Quas ecclesia virtutes habere nequit, si scripturae non est vnitas eadem & consensus. Qua in parte foeliciora nostra secula sunt, quam antiqua. Nam, olim tot pene vulgabantur exemplaria, quot codices. At vero nunc sancti Spiritus sine du bio peculiari prouidentia. Damasi solicitudine, Hieronymi summis laboribus, ecclesia sancta concordem scripturarum vnitatem accepit, omnisque sublata de medio varietas est, vnica Latina editione omnium consensione recepta. Quapropter qui ad Graeca exemplaria nos reuo cant, eandem varietatem inferre volunt, a qua olim Hieronymus libros nostros asseruit: imo eandem falsitatem, a qua ille codices nostros expurgauit. Nam varietas codicum, facilis deprauationis occasio esse solet. Atque vt nulla deprauatio sit, ipsa tamen varietas noxia est. Nec enim potest vnquam verum asseri, quod diuersum est: vt Hieron. ad Donenionem, & Rogatianum scripsit, & ad Damasum: verum, inquit, non esse quod variat, etiam male¬ dicorum testimonio comprobatur. Si enim Latinis ait, exemplaribus fides est adhibenda, respondeant ij, quibus tot sunt exemplaria, pene quot codices. Varietas igitur exemplarium Latinorum, quae tunc erat, fidem eiusmodi exemplaribus derogabat. Atque huius quidem argumenti tanta vis & efficacia fuit, vt vel refractariam illam Lutheri procacitatem retuderit. Is siquidem Creferente Coclaeo in libro de Canonicae scripturae auctoritate, sic ait: Si diutius steterit mundus, iterum erit necessarium, vt propter diuersas scripturae interpretationes quae nunc sunt, ad conseruandam fidei vnitatem concilij decreta recipiamus. Prouidentissime igitur a sacra synodo Tridentina constitutum est, vt ex multis Latinis editionibus sacrorum librorum, vna vetus & vulgata editio, longo tot seculorum vsu recepta, in publicis disputationibus pro authentica habeatur. Non est itaque nunc temporis in fidei ac morum disceptatione ad Hebraica Graecanue exemplaria prouocandum. Quippe cum fidei dogmata per discrepantes aut Hebraeorum, aut Graecorum codices male confirmari possint, aut ecclesiae vnitas contineri. Atque eisdem fere argumentis quarta illa postremaque conclusio persuaderi potest. Nec enim sunt Hebraeorum aut Graecorum codices modo emendatiores, q Latini: imo plerunque aliter habent que ratio ipsa & veritas postulant, quemadmodum frater Franciscus Titelmanus & in collationibus super epistolam ad Romanos, & in apologia pro vet eri interprete, doctissime copiosissimeque differuit. Vnde duo solum ex innumeris loca desumere placuit, vt in his Theologi discant, quam parum nouis istis interpretibus sit fidendum.
Vnus locus est ad Roman. 12. Vbi enim nostra editio habet, Domino seruientes, noui fere interpretes reddunt, tempori seruientes, & tamen nostra litera praeferenda est. Quam & olim Graeci emendati codices habuere. Chrysostomus si quidem & Theophylactus non legunt s uqaeodopeuoy res, sed O augio. Quam etiam lectionem habuit Origenes: Atque adeo Hieronymus in epi stola ad Marcellam, cuius initium est, Post priorem epistolam, cum lectionem aliam reprehendisset, asseruit, se¬ cundum Graecam veritatem legendum esse, Domino seruientes.
Alter habetur prioris ad Corinthios septimo. Nam, vbi nos legimus, Qui cum vxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat vxori, & diuisus est, isti ex Graecocyt aiunto fonte, sic vertunt: Qui cum Vxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat vxori, diuisa est vxor & virgo. Quam posteriorem lectionem D. Hieronymus in priori aduersus Iouinianum libro, docet non esse Apostolicae veritatis. Quodque fatetur se aliquando illum locum in eum sensum disseruisse, &c. Sic igitur quae dam exemplaria, tum Hebraica, tum Graeca, olim Hieronymus nactus est, niulto emendatiora quam ea, quibus Iu niores interpretes & expositores fidem suam alligarunt. umque nobis opponunt codices quosdam ante annos sexcentos aureis literis descriptos Chos enim fontes appellanto Hieronymus pro nobis illis respondet: inquiens, Habeant qui volunt veteres libros, vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel vncialibus Cvt vulgo aiunto literis, onera magis exarata, quam codices: dummodo mihi meisque permittant pauperes habere scedulas, & non tam pulchros codices, quam emendatos. Quamobrem hominibus his, qui nouandis rebus student, illud saepe accidit, vt dum codicum, vel Hebraicorum, vel Graecorum, quos penes se habent, exempla sequuntur, nihil aliud agant, quam ex non correctis emendata corrigere. Quo quidem in loco lsidorus Clarius ferendus non est, cuius emendatio nihil est aliud, quam interpretis veteris reprehensio. Pollicetur enim in operis fronte veterem editionem correctam: postea vero quam pollicitatione hac depellit inuidiam nouitatis, multa inserit, adijcit quaedam, nonnulla mutat: vt lector non aliud possit in locis mutatis intelligere, quam aut veteris interpretis errorem, aut veterum codicum deprauationem. Quam bellum erat potius nouam editionem confiteri, quam ve terem emendatam: ne lectores simplices verbis ambiguis deciperentur. Nota sunt eiusmodi plurima loca apud lsidorum Clarium & in veteri & in nouo Testamento¬ proferremque illa nisi ad alia properaret oratio. Illud tantum admoneo, huiusmodi vel mutationes, vel detractationes, vel additiones, quae curiosos homines saepe delectant, parentibus nostris, si nunc viuerent, futnras esse molestissimas. Id quod ex primo libro historiae, quam vocant Tripartitam, colligere licet. Cum enimCvt ibi dicitur, multi Episcopi conuenissent, & quidam corum rogatus esset vt faceret sermonem populo, vir scilicet eloquio & sapientia praeditus, ille locus venit in medium. Tolle lectum tuum & ambula: vbi pro lecto, cubile dixit. Tunc Spiridon Cypriorum episcopus, vir sanctissimus, indignatus in eum, & exiliens de cathedra sacerdotali, tu melior es Cinquit eo qui lectum dixit, quia eius verbis vti confunderis? Hoc autem fecit populoconspiciente, mediocritatem docens eum qui eloquij supercilio praetumebat. Erat enim idoneus ad pudorem incutiendum, cum esset venerandus, & operibus gloriosus, simulque presbyter aeuo atque sacerdotis officio. Quid hic faceret, si lsidori Clarij. Quid si Erasmi, Quid si Caietani, Quid si reliquorum tam varias & multas versiones & inuersiones audiret? Quo putas animo ferret, cum in alijs libris, tum maxime in Dauidicis Psalmis, Caietani lectionem & textum vsqueadeo a nostro discrepantem, vt vix possis agnoscere, an idem liber sacer, an alius sit? Quid Hieronymus? Psalmos ne ad verbum translatos pateretur? Qui in libro de ratione interpretandi Horatianum praeceptum illud. Nec verbum verbo curabit reddere fidus interpres, etiam in sacris literis interpretandis magnopere commendat? Et in epistola ad Augustinum asserit, Hieronym. sensuum potius veritatem, quam verborum se ordinem conseruasse. Et ad Suniam & Tretellum boni interpretis regulam ponit, vt non verba verbis quasi paria & demensa respondeant, sed sensus sensui. Quid, quod Cicero in libr. 3. de finibus ait, verbum, e verbo exprimere in disertos interpretes solere? Fallitur ergo prae caeteris Caietanus, qui huius praecepti immemor, Psalmorum versionem dum fidam voluit reddere, reddit ad Ecclesiae quidem vsum prorsus inutilem.
On this page