Text List

Caput 8

Caput 8

Caput octauum.

Vibus rebus exposits, superest, vt doceamus, an hic LMlocus in Theologia firmus, an potius infirmus sit. Vbi nihil nobis immorandum esse video, cum naturaeargumentationes constet vnas certas, alteras inc ertas esse. Ac certae quidem sunt quas dialectici demonstrationes vo eant, hoc est, quae ex perspicuis exploratisque principijs aliquide certo euidenterque conficiunt. Incertae vero, quae, licet probabiles sint, coniecturis tamen huc atque illuc trahuntur: nullam habent suadendi necessitatem. Firmum argumentum illud est, non longe est Deus ab vnoquoque nostrum, in ipso enim viuimus, mouemur, & sumus. Acto. 17. Illud item, qui plantauit aurem non audiet?: aut, qui fin xit oculum non considerat?: Psal. 93. Atque illud etiam, edentes & bibentes quae apud illos sunt, dignus est enim operarius mercede sua. Lucae. 1O. & 1. Cor. 9. Pobabile argumentum hoc est, quo Petrus Actorum. 2. vtitur. Non em ebrij sunt hi, cum sit hora diei tertia. Ita patet naturae argumentationes, quae in vsum Theologiae veniunt, interdum infirmas, firmas nonnunquam esse. Nam qui omnium rerum infinitam volunt esse quaestionem, & nullo loco veritatem fixam constantemque persistere, ij & in na turam ipsam & in Deum impij sunt. Sapienter siquidem apostolus, cum rationes a natura profectas manifestas esse dixisset, tun demum ad Deum eas auctore reuocauit. Quod notum est Dei, inquit, manifestum est illis. Deus enim illis manifestauit. Num per angelos: Num per prophetas? Num per apostolos? Minime id quidem. Sed inuisibilia Dei, ait, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Conspicuae igitur & certae sunt quandoque naturae rationes. Vani enimque, sunt omnes homines, in qui¬ bus non subest scientia Dei, neque operibus attendentes cognouerunt, quis esset artifex. Amagnitudine enim speciei & creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri. Euidentes itaque sunt atque adeo firmae naturales quaedam argumentationes. Non ergo speculatiuae disciplinae, quae ex huiusmodi argumentationibus confsantur & efficiuntur, errores sunt inanesque fallaciae. Quod Lutherus non stulte modo, verum impie etiam asseruit. Quod enim humana scientia atque sapientia omnis a Deo sit, non solum illo Apostoli testimonio, quod modo posuimus, ostenditur, sed alijs etiam quae a Clemente Alexandrino referuntur. Vnum est illud, omnis sapientia a domino Deo est. Alterum illud, vocaui ex nomine Beseleel, & impleui eum sapientia & intelligentia ad excogitandum quidquid fabre fieri potest, &c. Fabrilis igitur ars, atque omnis proinde humana disciplina, ad Deum tanquam ad fontem, & primum sapientiae cuiusque principium referenda est. Ex quo & multis alijs intelligi debet, qui philosophiam erro rem esse inanemque fallaciam, eos non solum stultitiae, sed etiam impietatis esse damnandos. Deus quippe veritas est, & ab eo error est nullus. Qua ex re facile etiam intel ligitur, cum Philosophiae rationes a diuina veritate sint sumptae atque petitae, qui illas reijciuut, hos Dei veritati, qua illae subsistunt, refragari. Nec quod tali fundamento nititur imbecillum esse aut infirmum potest. Quocirca frustra homines vani conabuntur philosophiae naturaeque rationes euertere. Vtrumque enim lumen & naturae & fidei, quorum altero naturalia, altero supernaturalia videre dicimur, a Deo est: Illa enim, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem: & signatum est super nos lumen vultus tui domine, ad naturalem etiam mentis illustrationem referuntur. Ita non minus a Deo falleremur, errantes in naturae lumine, quam si per fidei lumen erraremus. Luminis igitur naturalis ducatum, inuestigationem, argumenta, repellere, non modo stultum est, quod August. 4. de Trini. docet, verum etiam impium, quod hoc nos loco abunde docuimus. Qui quidem locus concludi iam poterat, nisi prius argumentis illis respondendum esset, quae haeretici contra pofuerunt. Prima igitur videamus, deinceps ordine reliqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8