Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

Caput Tertium. In quo quatuor fundomenta ponuntur ad traditiones Christi. Apestolorum congtituendas.

2

Primum fundamentum.

3

ECclesiam esse antiquiorem scriptura, fidemque, proinde ac religionem sine scriptura constare. Nam vetustissimi illi primorum saeculorum patres, qui in lege naturae ante Moysen veri Dei cultores sunt habiti, sacrifi ciorum ritum, veramque de rebus diuinis sententiam nc scriptis legibus, sed etiam re & instituto maiorum seruauere. Circuncisionem quoque a Deo primum accepta, Abraham deinceps familiae prodidit. Proles vero illa hominum Hebraeorum, eiusmodi sacramentum non aut membranis aut tabulis inscriptum, sed in animis consuetudine imbutis quasi impressum conseruauit: multosque annos in Aegypto citra vllam scriptam legem, vnius Dei veram fidem & religionem tenuit. Christus etiam Dominus librum nullum scripsit, imo, quantum legimus, ne praecepit quidem vt scriberetur. Euntes, non ait scribite, sed praedicate euangelium omni creaturae. Mar. vlt. Et per Hierem. c. 30. dabo, inquit, legem meam in visceribus eorum, & in corde eorum scribam eam. Et Apostolus 2. Corin. 3. Epistola ait, estis Christi, administrata a nobis, & scripta non atramento, sed spiritu Dei viui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Lex ergo Euangelica, quae lex spiritus est, non literae, non est a principio literis exarata, sed in animis fidelium insculpta. Nam & caeteri Apo stoli prius viua voce Euangelium docuerunt, deinde ma darunt literis, vt testes satis graues & idonei sunt lraene. 3. aduersus Valentinum libro, Euseb. cum alijs locis non obscure, tum luculentius in 3. histor. Ecclesi. libr. cap. 24. Chrysost. homil. 1. in Math. Theophilactus in initio comment: in Matth. Hieron: in catalogo scri eccle: in Matth. & in Ioanue. Breuiter, ne omnes fingillatim enumerem, vniuersi ecclessastici auctores. Nolo enim in apertis rebus multus lectori videri: eo maxime, quod Lucas Euangelista huius rei certissimum testimonium praebet, inquiens. Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum: sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt, & ministri fuerunt sermonis: visum est mihi assecuto omnia, a principio diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile, vt cognoscas eo rum verborum, de quibus eruditus es veritatem. Constat igitur doctrinae fidei iam vulgatae scriptionem Euangehiorum accessisse. Accessisse, inquam, non praecessisse. Constat item Christianam Ecclesiam & religionem non literis primum, sed traditione substitisse. Constat rursus, fidei doctrinam in Ecclesia primitiua non ab scripturis habuisse auctoritatem, sed contra scripturas a traditione. Sicut tradiderunt, ait, nobis, qui ab initio ipsi viderunt, & ministri fuerunt sermonis. Constat denique aliquam do in ecclesia Christi fuisse catholica dogmata, quae sacris nullis literis continerentur. Quare permotus Irenaeus ait, quod etsi Apostoli nullas nobis scripturas reliquis¬ sent, tamen & oportebat nos sequi ordinem traditionis ecclesiae, quam fideles scilicet ante scriptum Euangelium sequebantur.

4

Secundum fundumentum. Non omnia, quae ad doctrinam Christianam pertinent, esse etiamnum in sacris literis expressa. Nam perpetuam beatae Mariae virginitatem, descensum Christi ad inferos, Baptismum paruulorum, conuersionem panis & vini in corpus & sanguinem Christi, processionem Spiritus sancti ex filio, trium personarum in vna substantia, aequalitatem, earundemque per relatiuas proprietates distinctionem, non ita expressa in libris canonicis inuenies, sed adeo tamen certa in fide sunt, vt contrariorum dogmatum auctores ecclesia haereticos iudicarit. Quemadmodum igitur articulus resurrectionis continebatur in illo, ego sum Deus Abraham & Isaac, quod postea Christus Dominus minus intelligentibus exposuit: ita nonnulla perispiritum veritatis expiicuit ecclesia, quae in sacris literis habentur obscura.

5

Tertium Fundamentum. Multa pertinere ad Christianorum doctrinam & fidem, quae nec aperte, nec obscure in sacris literis continentur. Id primum Innocentius probat de celebra. missae cap. cum Marthae. Verba enim, quibus in calicis consecratione vtimur, quibusque Christum dominum vsum esse profitemur, scilicet, mysterium fidei & aeterni testamenti, in Euangelistis non habentur. Ac ne illud quidem, eleuatis oculis ad Deum patrem suum. Sententiam quoque illam, Beatius est multo dare, quam accipere, Christum dixisse nesciremus, nisi Paulus in actis docuisset. Quemadmodum ergo non omnia gesta Iesu Euangelica scriptura complexa est, ita ne omnia verba quidem: sed quaedam per traditionem accepta sunt. Rursum sanctorum Martyrum auxilium precibus implorandum, eorumque memorias celebrandas, imagines venerandas esse, in sacrificio Eucharistiae simul cum corpore sanguinem sacerdotibus esse & conficiendum & sumendum, sacramenta confirmationis & ordinis non iteranda, sacrae literae nusquam forte tradiderunt. At, eiusmodi atque alia pleraque id genus, ita firmiter ecclesia catholica retinet, vt si sacris codicibus fuissent inscripta. Quatuor demum euangelia, quae nunc ecclesia recipit, quatuordecim epistolas Pauli, breuiter, vt in summa dicam, vtrunque & vetus & nouum Testamentum, firmissime retinemus: nec tamen ea tenere possumus scripturae auctoritate: Multa igitur sunt fidei catholicae dogmata, quae sacris literis non habentur.

6

Quaytum Fundomentum. Apostolos maximis de causis alia quidem literis, alia autem viua voce prodidisse. Sed quae illae causae sint, repetendum altius uidetur. Morem porro hunc tradendi quaedam discipulis non scripto, sed verbo, olim quoque icimus a Philosophis obseruatum. Pythagoram certe hunc. in modum discipulos instituisse, posteriorum omnium scripta testantur. Qui & ipse, vt 1. strom. Clemens Alexa. refert, circuncisus fuit, vt adyta ingrediens Aegyptiorum mysticam disceret philosophiam. Galenus lib. 2. de anatom. admini. Veteres Physicos ait, artes a maioribus quasi per manus traditas conseruasse. Cicero lib. 1. de legib. serendos in Republica mores existimat, nec scriptis omnia sancienda. Et eodem rursum libro, sacra putat melius in Repub. conseruari, si a patribus accepta deinceps fami ujs prodantur. Caesar de bello Gallico lib. 6. Druidas scribit disciplinae praecepta nefas existimasse, vt literis mandarentur. Scribunt item non modo celebres Hebraeorum doctores, sed ex nostris Hilarius & Origenes, Moysennon legem solum, sed secretiorem legis enarrationem in monte diuinitus accepisse: praeceptum autem ei a. Deo, vt legem, quidem populo scriberet, iegis autem occulta my steria ipse ministro suo Iosue, hic deinceps succedentibus, lacerdotum primoribus, magna silentij religione reuelaret, Anatolius quoque apud Euse. lib. 7. eccle. histo. c. 28. 7O. interpretes refert Ptolomaeo regi percontanti, multa exMoysis traditionibus respondisse. Atque illud etiam auctor 4. libri Esdrae c.14. non obscure tenatur. Enarraui, inquit, Moysi mirabilia multa & praecepi ei dices, haec in palam facies verba, & haec abscondes. Quod idem praeceptum Dhs Esdrae lege instauranda dedit, inquies. Quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. Ad huiusmodi vero traditiones Propheta videtur spectasse cum ait: Deus auribus nostris audiuimus, patres nostri an nuntiauerunt nobis. Et rursum, quanta mandauit patribus nostris, nota ea facere filijs suis. Ad similes quoqe veterum traditiones Moyses ipse reuocat, vbi dicit. Interroga pa tres tuos & dicent tibi, maiores tuos & annunciabunt tibi. Quaedam igitur non scripto, sed verbo tradere, non philosophorum modo, verum Moysis, imo Dei etiam consilium fuit. Huius ergo. optimi consilij rationem Iesus Christus vitae magister habuit, habuerunt Apostoli. Multa. n. a do mino illis tradita scribere noluerunt. Quibus vero rebus adducti idipsum fecerint, breuiter explicandum est. Cesar de bello Gall. lib. 6. duabus de causis Druidas instituisse dicit, ne disciplinae pcepta literis proderent: qo neque in vul gum disciplinam efferri velint, neque eos, qui discunt, literis con nsos minus memoriae studere. Quod fere plerisque accidit, vt literarum praesidio diligentiam in pdiscendo ac memoriam remittant. Nimirum, vt Ioanni Pico in Apologia placet, prior illa causa Pythagorae ac Platoni prcipua fuit, vt mysteria quaedam oeculta verborum traditione discipulis comendarent. Nec. aliter existimarunt Philosophi dignita tem se posse tueri, Aegyptios Clemens Alexam. 5. stro. refert, non quibuslibet mysteria commisisse, nec rerum diuinarum cognitionem ad prophanos deferre solitos, sed ad eos solos qui erant ad regnum peruenturi: & ex sacerdotibus iis, qui iudicati fuerant probatissimi & educatio ne & doctrina & genere. Extat Lvsidis Pythagorei epistola, in qua Hipparchum reprefiendit, quod publice, contra ac Magisterinstituit, philosopharetur. Nec enim fas esse, ea omnibus porrigere, quae paucis & ijs quidem disertis & laborantibus communicanda sunt. Qui autem Pythagorae praecepta passim vulgo traderent, aequereos impios haberi, vt qui prophanis hominibus Eleum finarum dearum arcana patefacerent. Eis etiam esse similes, qui in praealtum puteum coeno plenum aquam puram atque nitentem, effuderint. Quos nihil aliud quam coenum turbare & aquam amittere. Nec solum a Lyside Hipparchus reprehensus est, sed accusatus a discipulis aiijs, & expulsus e schola, & propter ipsum tanquam propter mortuum facta coluna est: quemadmodum Clemens Alexan. 5. strom. scripsit. Non licet, inquit, quoque Pindarus, apud omnes veterem aperire orationem, praeterque fidelissimis silentij vijs. Amat enim natura celari, vt Porphyrius scripsit, nec diuina mysteria Deus patitur in aures vulgi introire pollutas. Aurum & gemmas in altissimas terrae latebras natura condidit. Ita magno habentur in pretio, vilescerent, si essent exposita. Basilius in lib. de Spirit. sanct. c. 29. & Origenes homil. 5. iIn Numeros, ob id asserunt Moysen non esse passum, vt omnia, quae erant in templo, omnibus essent peruia, quod sciret res vsu tritas expositas esse contemptui: quod vero sepositum est, & rarum, huic coniunctam esse summam admirationem & reuerentiam.

7

Plato scribens Dionysio de quibusdam sacris mysterijs monet, vt epistolam euestigio concerpat, ne in manus indigni vulgi perueniat. Tantae fuit olim, vel ethnicis curae, disciplinarum mysteria & a contemptu & apro phano abusu defendere. Id vero maxime, si ad res sacras mysterium pertineret. Tarquinius rex Marcum Tullium duumuirum, quod librum secreta sacrorum continentem huius fidei custodiaeque commissum, Petronio Sabino scri bendum dedisset, culleo insutum in mare abijci iussit. Quod supplicij genus multo post parricidis irrogatum est: Ac iustissime id quidem, vt Valerius ait, quia pari vindicta parentum ac Dei violatio expianda est. Quae videli cet causa Apostolis fuit, vt secreto quaedam ex animo in animum solo intercedente verbo transfunderent. Consentaneum enim erat, mysteria quaedam praesertim facra clam populo rudi habere, perfectis & maioribus seorsum communicanda. Non iudicaui, inquit, me scire aliquid inter vos nisi Iesum Christum, & hunc crucifixum. Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Et rursum, Formam, ait, habe sanorum verborum, quae a me audisti, bonum depositum custodi, & quae a men audisti a me per mul tos testes, haec commenda fidelibusthominibus, qui ido¬ nei erunt & alios docere. Quod si Apostoli, quibus formis sacramenta essent conficienda, quibumsue ritibus administranda, aliaque id genus religionis secreta, passim vul go tradidissent, quid esset aliud, quam aduersus Christi legem sanctum dare canibus, & inter porcos spargere margaritas? Imo vero quid esset aliud, quam omnia mysteria Christianae religionis abolere? Nec enim mysterium est, quod ad populares aures effertur. Haec itaque prima ratio est, cur Apostoli quaedam sine scripto traderent. Nempe ne aut ab aethnicis sacra nostra irriderentur, aut vulgo etiam fidelium venirent in contemptum. Secunda est, quoniam habet nescio quid latentis eneroiae viua vox, & in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat, quemadmodum Hieronymus ad Paulinum ait. Indignum ergo erat, vt tota Euangelij doctrina, quae lex est spiritus & vitae, mortuis vbique literis committeretur, nec vlla ex parte committeretur cordibus, cum de ea peculiariter scriptum esset: Dabo legem meam in visceribus eorum, & in corde eorum scribam eam. Seruorum & rudium est, omnia ex praescripto agere. Iudaeorum ergo sit scripta haec lex, qua vniuersa etiam minima praefinsantur. At filij perfecti iam viri & in liberratem gra tiae vocati, habeant legem insculptam in cordibus. Quam obrem, qui Euangelium omni ex parte in characteribus & membranis includunt, nihil illius verbo, nihil cordibus relinquentes: hi Euangelio multum adimunt & dignitatis & virium. Papias apud Euseb. Si quando, ait, aduenisset aliquis ex ijs, qui secuti sunt Apostolos, ab ipsis sedulo expiscabar, quid Andreas, quid Petrus dixerit, qd autem Philippus, yel Thomas, quid vero Iacobus, Ioannes, Matthaeus. Nec enim tantum mihi librorum lectiones prodesse credebam, quantum viuae vocis praesentisque magisterium. Hactenus Papias. Vbi vero gentium est ver bum, quod tantopere Lutherani iactare solent? Nam scriptum verbum, si vere ac proprie loqui volumus, non est verbum. Apud nos autem, qui Christi & Apostolorum oracula vocesque tuemur, verbum Domini vere & proprie manet in aeternum. Verbum, inqe, viuum, quod ex do ctorum ore in discipulorum transfusum aures fortius re¬ sonet. Verba, inquit, mea, que posui in ore tuo, num recedent de ore seminis tui a modo & vsque in sempiternum. Adde, quo ad confutandos haereticos maior vis in traditione u in scriptura est. Egesippus apud Eusebium refert, virgi nem, mundam & immaculatam ecclesiam permansisse, donec discipuli Domini extiterunt, corruptoribus veritatis, si qui forte fuerunt, in occultis terrae hiatibus delitescentibus. vt vero omnis illa aetas, quae a Dho susceperat viuae vocis auditum, de hac luce discessit, tum haereticos nudato, vt aiunt, capite Apostolicam veritatem oppugnasse. Et lgnatius apud eundem ea maxime ratione docet, haereticorum vitari contagia, si diligentius ac tenacius Apostolorum traditionibus inhaereatur. Tertullianus quoque adhuc apertius monet, vt aduersum haereticos magis traditionibus quam scripturis disseramus. Scripturae enim n varios sensus facile trahuntur, traditiones non item. Nemo haereticorum est, vt Hilarius ad Constantium Augustum tradit, qui se non secundum scripturas praedicare ea, quibus blasphemat mentiatur. Omnes scripturas sine seniu loquunt. Et lren. 1. lib. 1. c. Haeretici, inquit, scrpturis nituntur sua dogmata confirmare: ne sine teste esse videantur. Sed deformant eloquia Dei, atque ex figura hominis, vulpis, aut vrsi, figuram reddunt. Hactenus ille. Faciunt porro haeretici, quod patrem suum fecisse vident, vt Vincentius Lirinensis eleganter ait, & auctoris sui callida machinamenta sectantur. Nam quid ille non faciet mi sellis hominibus, qui ipsum Dominum maiestatis scripti rarum testimonijs adpetiuit? Si filius, inquit, Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim, & c. Ita, quodcunque dogma haereticus proferat, statim ait, scriptum est enim: & non vnum, sed mille testimonia, mille exempla parat de Lege, de Psalmis, de Apostolis, de Prophetis, quibus nouo more interpretatis, sententiam suam adprobare cona tur. Quorsum haec tam longo sermone repetita? Nempe, vt intelligas non modo aduersum haereticos plus habere traditionem que scripturam virium, sed etiam, omnem ferme cum haereticis disputationem ad traditiones a maioribus acceptas esse referenda. Nam cum vtrique & catholi ci & haeretici pro sua sententia quisque sacras, literas re¬ serant, in sensu & interpretatione discrimen est. Quis autem verus ac legitimus scripture sensus habendus sit, nisi ecclesiae traditione cognosci certo non potest. Quemadmodum & paulo ante docuimus, & 7. libro sumus multis magnisque, argumentis demonstraturi. Atque hinc patet causa grauissima, cur traditiones Apostolicae fuerint necessariae. Sensus enim scripturarum Apostolicarum, non erat ab Apostolis scripturis alijs explicandus, nisi ipsi in opera sua ederent commentarios, quod a viris grauissimis semper alienum fuit. Intelligentiam ergo scripturae sacrae, discipulis suis viua voce tradiderunt: vt illud Deus omni tempore in suis ecclesijs impleret. Dabo legem meum in visceribus eorum. Lex si quidem Euangelica, vt Hieronyin commen. ad Gala. scripsit, elegantissime, non in scriptu ris est, sed in sensu: non in superficie, sed in medulla: non in verborum folijs, sed in radice rationis. Ex quo magis emergit, per huiuscemodi traditiones ecclesiasticos ordi nes suo quenque loco diuinitus contineri: dum & maiores, qui regni coelorum claues habent, sacrosancta scripturae sacrae mysteria, quibus quoque & tempore & loco dignum visum fuerit, aperiunt: & minores ab ecclesiae magistris libri clausi sacramenta percipiunt. Alioqui nulli essent ecclesiae doctores, sed quiuis quamlibet plebeius & rudis, earum per se rerum sine praeceptore quaereret in telligentiam, quas Apostolorum interpretatione & literis obuias expositasque haberet. Nunc autem traditiones Apostolicae non quibuslibet commendatae sunt, sed iux- ta Paulum sapientibus & prudentibus, fidelibus quoque ac religiosis depositi sacramenti custodibus, qui etiam idonei sint & alios docere. Qua de re Dionysius Timotheum diligentius admonet, ne sancta sanctorum efferat, ea passim rudibus exponens, sed sanctis solis sacrarum re rum intelligentias secretius pandat. Ob hanc enim causam primos illos nostros duces necessario summa & supsubstatialia partim scriptis, partim non scriptis institutio nibus, iuxta qu sacrae definiunt leges, tradidisse. Quid?m que vt Cicero ait, suauius mores in rep. traditione seruntur ? Ne si scripto sanciantur omnia, & molesta illa fiant, & legum ac doctrina eodex sua mola & magnitudine terreat. Quid ? quod hac via, vel maxime ecclesiae commendatur auctoritas: quam, vt sponsae charissimae, Christus tantopere commendauit. Cum enim sponsi sui non verba modo, sed sensum etiam in corde seruat: vere, quod Apostolus dixit, columna est & firmamentum veritatis. Et aequum erat, vt aliquis quasi lydius lapis in manu ecclesiae relinqueretur, quo falsas verasque doctrinas exploraret: verumque item scripture sensum a falso discerneret. Sed de causis hactenus. Nunc fundamentum illud confirmandum est, ostendendumque Apostolos Euangelij doctrinam partim scripto, partim etiam verbo tradidisse. Cuius rei primum testes sunt Dionysi lib. de eccle. Hierar. c. 1. Clemens Alex: in lib. de Pascha: apud Euse. lib. 6. ecles: histo. c. II. Et in libris strom. 1. & 5. Origenes hom. 5. In Nume. Papias apud Euse. lib. 3. eccle. hist. c. 39. Egesipp. eod. Euseb. auctore lib 4. eccl. hist. c. 8. lgnatius, eo. Euse, referente. lib. 3. c. 36. Irenae. lib. 3. c. 3. & 4. Quem etiam Euse. retulit lib. 4. eccle. hist. c.14. & lib. 5. ca. 6. & 20. Tertullianus in lib. de corona militis, Cyprianus de ablutione pedum, Epiphanius de haeresibus cum alias saepe, tum ibi maxime, vbi Arianorum & Apostolicorum dogmata coarguit, Hieronymus aduersum Luciferianos, Augustinus lib. 2. de Baptism. contra Donatist. c. 7. & lib. 4. cap. 24. & lib. 5. cap. 23. & 26. Damascenus lib. 4. cap. 13 & 17. Basilius lib. de Spir. sanct. cap. 27. & 29. Refert autem ex his vnum & item alterum Gratian. 11. distinct. cap. ecclesiasticarum & 12. distin. ca. illa autem. Potest igitur quicquam verum esse, quod sit huic talium virorum choro contrarium? Sed si tanta nubes testium haereticorum cordam non mouet, Vel diuinis testimonijs moueantur. Quanquam, quod vno eo demque, consensu tot tantique, viri restati sunt, id non humanum, sed diuinum est. At suppetunt etiam scripturae diuinae praeclara testimonia. State, inquit Paulus, & tenete traditiones, quas accepistis siue per epistolas, siue per sermonem. Et rursum, laudo autem Vos fratres, quod, sicut tradidi Vobis, praecepta mea tenetis, & eod. c. postea, Ego accepi a Domino, quod & tradidi vobis. Et paulo post, caetera cum Venero disponam. Atqe ad Timotheum, formam habe sanorum verborum, ait, quae a me audisti, bonum depositum custodi. Et deinceps: quae audisti a me per mulros testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt & alios docere. Ac Ioannes in epistola 2. Plura, inquit, habens vobis scribere, nolui per chartam & atramentum: spero enim me futurum apud vos, & ore ad os loqui. Quid multa? Duas Petri epistolas habemus, & credimus mutum annis 7. Antiochiae sedisse, elinguem Romae annis 25. Num nihil aliud verbo. docuit, quam quod epistolis duabus scriptum reliquit? Quid? Andreas. Thomas, Bartholomaeus, Philippus, nonne sine scriptu ra solo intereurrente verbo, ecclesias sibi destinatas & fundarunt in fide, & in religione continuerunt? Consentiamus igitur, quod negari non potest, fidei doctrinam non scripto totam, sed ex parte verbo ab Apostolis esse traditam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3