Caput 4
Caput 4
CVm igitur contendit Osiander, expositores vsque ab apostolis vniuersos, in prophetiae illius intelligentia errasse, primum nihil nobis contrarium affert. Nam, vt Vincentius Lirinensis recte dixit, antiqua sanctorum patrum consensio non in omnibus diuinae legis quaestiunculis, sed solum in fidei regula nobis certo est sequenda atque in his praecipue questionibus, quibus catholici do gmatis fundamenta nituntur. Quod etiam capite superiore paulo latins explanauimus. Porro autem Oseae Prophetia an in sensu literali, an in allegorico ad Christum referenda sit, ad fidei quaestionem non pertinet. Ita quam uis sancti in hoc falsi fuissent, non in re graui, sed quae parui momenti in ecclesia est, fuissent falsi. Deinde, falsum est omnes auctores, vsque ab Apostolis locum illum in sensu solum allegorico ad Christum retulisse. Referunt quidem omnes ad populum lsrael, & ad Christum quoque referunt, sed non omnes asserunt per allegoriam id fieriQuin nonnulli affirmant, eundem scripturae locum plures habere interdum sensus literales. Postremo, si dicamus sensum esse allegoricum, nullus est error. Nam obiectioni Osiandri Hieronymus in comment, super Oseam docte respondet. Vana igitur ista ratio apud eos valet, qui ipsi decipi fallique volunt. Grauiores constantioresque admonendi sunt, vt animaduertant, ne callida alteraratione capiantur. Aperte enim sophisticantem nemo non videt, nisi qui admodum est indoctus : Callidus ille & occultus sophista, ne veritatis specie fallat, studiose cauendum est. Nec enim facile agnoscitur. Nec vero existimari velim Caietanum aut in sophistis esse censendum, aut astutem, Vafre, malicioseue quempiam fallere voluisse. Sed vir ingeniosus & doctus non fallebatur, nisi specie quadam obscurae rationis. Quocirca quoniam vim habet ma iorem quam caeteri ad decipiendum, maiori cura & diligentia hic sane cauendus est.
Argumentatur itaque Caietanus: Non alligauit Deus expositionem scripturae sacrae priscorum doctorum sensibus, & caetera. Imo vero alligauit, si omnes ad vnum in eandem sententiam concurrerint. Tenentur enim vniuersi catholici sensum ecclesiae sequi. Sensum autem ecclesiae fuisse, qui idem fuit doctorum ecclesiasticorum omnium, explicatum est paulo ante satis, vt arbitror diligenter. Nec ecclesia nunc de scripturarum sensu iudicat diuinando, sed ex traditione maiorum eas interpretatur. Quemadmodum enim, si qua alia fidei quaestio occurrerit, ecclesiae iudicium nihil noui auribus Christianae plebis infert, sed maiorum antiquam in ea re fidem, & inqui rit & sequitur i ita cum de sacrarum literarum sensu existit aliqua controuersia, nullam nouam intelligentiam a censura ecclesiastica expectare debemus, sed eam, quae magna facta disquisitione patrum nostrorum communem esse constiterit. Spes, inquiunt, nobis & posteris tollitur exponendi sacras literas, nisi transferendo de libro in quinternum. Minime vero gentium. Nam, Cvt illud praeteream, quod in sacris Biblijs loci sunt multi, atque adeo libri integri, in quibus interpretum diligentiam ecclesia desiderat, in quibusque proinde iuniores possent & eruditionis & ingenij posteris ipsi quoque suis monimenta relinquere, in illis etiam, quae antiquorum sunt ingenio ac diligentia elaborata, nonnihil nos Christiano populo, si volumus, praestare & quidem vtilissime possumus. Possumus enim vetustis nouitatem dare, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubijs fidem, omnibus naturam suam & naturae suae omnia. Sed quoniam huic Caietani argumento Vincentius Lirinensis doctissime elegantissimeque, respondit, verba nos ipsius ascribemus, digna illa profecto, quae aureis literis scriberentur, Esto, inquit, 6 Doctor quasi Beseleel, & pretiosas diuini dogmatis gemmas exculpe, fideliter coapta, adorna sapienter, adijce splendorem, gratiam, venustatem, intelligatur te exponente illustrius, quod antea obscurius credebatur. Eadem tamen, quae didicisti, doce: vt cum dicas nouem, non dicas noua. Sed forsitan dicet aliquis, nullus ne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur intelligentiae? habeatur plane & maximus. Sed ita tamen, vt vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad pro fectum pertinet, vt in semetipsa vnaquaeque res amplificetur. Ad permutationem vero, vt aliquid ex alio in aliud transuertatur. Imitetur animarum ratio rationem corporum: quae licet annorum processu numeros suos euoluant & explicent, eadem tamen, quae erant, permanent. Parua lactentium membra, magna iuuenum: eadem ipsa sunt taman. Quot paruulorum artus, tot virorum. Et si quae illa sunt quae aeui maturioris aetate pariuntur, iam in ieminis ratio ne praeserta sunt : vt nihil nouum postea proferatur in senibus, quod non in pueris iam ante latitauerit. Quod si humana species in aliquam deinceps non sui generis ver tatur effigiem, aut certe addatur quippiam membrorum numero vel detrahatur, necesse est, vt totum corpus vel prodigiosum fiat, vel etiam intercidat, vel certe debilite tur. Ita etiam sacrarum literarum intelligentia sequatur has decet progressuum leges, vt annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate: incorrupta tamen illibataque permaneat. & paulo post: Quodcunque igitur, ait, in ecclesiae paradiso, Dei agricultura, patrum la bore sarum est, hoc idem filiorum industria colatur, floreat, maturescat, proficiat, perficiatur. Et prisca illa coelestis philosophiae dogmata a posteris excurentur, limentur, poliantur. Sed nefas est, vt commutentur, detruncentur, mutilentur, humanorumque ingeniorum quasi extranea additamenta recipiant. Accipiant licet euidentiam, lucem, distinctionem, sed retineant necesse est, plenitudi nem, integritatem, proprietatem. Hactenus ille. Cuius tota oratio eo mihi videtur probabilior, quo magis ex Apostolo ad Ephe. 4. videtur esse deprompta. Vbi illam corporalis augmenti similitudinem adeo & aperte & copiose persecutus est, vt nulla mea oratione opus sit. Tantum fuerunt lectores admonendi. De sexto autem loco hactenus. Iam ad septimum transeamus, hoc est, scholae nouae auctoritatem. De qua & si nonnihil fortasse noui
On this page