Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmate auctoritas. Caput quartum.

2

Eecclesiae nomine ea dicta sunt, quae, cum necessaria

3

viderentur, praeteriri a nobis nec poterant nec debebant. Nunc ad rem ipsam, quae est in manibus, aggrediamur: ostendamusque ecclesiae auctoritatem tantum habere ad faciendam fidem, virium, vt firmissima etiam theologis argumenta suppeditet. Hoc priusquam facio, admonere operaepretium est, ecclesiam non ipsam modo catholicorum concionem esse, quae per baptismum Christo & nomen dedit & peculiaris nouaque respub. consecrata est, verum etiam principes ac praefectos ipsos ecclesiasticos, in quibus scilicet reip. huius auctoritas potissi¬ mum residet. Nec id nos aut recenti opinione confingimus, aut sine scripturae testimonijs afferimus. Praeclarum est Aristotelis illud: ciuitatem id maxime esse, quod est in ea principale. Inde enim quae principes ac gubernatores ciuitatis faciunt & sentiunt, ea ciuitas facere sentireque dicitur. Cuius rei in sacris illud exemplum est, Congregati sunt omnes maiores natu lsrael cum principibus tribuum, & duces familiarum in Hierusalem. Et inferius, Conuertitque rex faciem suam, & benedixit omni ecclesiae lsrael: omnis enim ecclesia lsrael stabat. Illud etiam simile huic, Venit Moyses, & conuocans maiores natu populi, exposuit omnes sermones quos mandauerat dominus. Responditque omnis populus simul, cuncta, quae locutus est dominus faciemus. No est igitur, cur in hac significacatione ecclesiae vocabulum fideles perhorrescant: quod haeretici facere solent in odium ecclesiasticae potestatis: quam Christus non penes populares, sed penes ecclesiae lacerdotes ac pastores esse voluit: vt alio & loco & tempore, si facultas erit, explicabitur. Nunc scholae more rem totam, quae huius libri caput est, quatuor conclusionibus absoluemus. Sit ergo prima conclusio.

4

Ecclesiae fides deficere non potest. Est enim sponsa Christi per fidem, sicut scriptum est, Desponsabo te mihi in fide. Quod si ecclesiae fides deesset, iam sponsi sponsaeque matrimonium dirimeretur: quorum tamen est indissolubilis perpetuaque coniunctio, Sponsabo, ait, te inihi in sempiternum. Et sponsa. Tenui, inquit, eum nec dimittam. Et ille rursum, Ecce ego vobiscum sum, ait omnibus diebus, vsque ad consummationem seculi. Quo testimonio ad id probandum vtitur Leo ad Augustam & Theodo rum. Probat etiam Iulius in decretis suis illo psalmi testimonio, Circundate Sion & complectimini eam, quoniam hic est Deus noster in seculum: ipse reget nos in seculaQuod de ecclesia Christi iutelligi oportere, quicunque psalmum leget, etiam me non demonstrante, intellecturus est. Idem quoque ostenditur ex eo, Regnabit in domo sacob in aeternum, & regni eius non erit finis. Sisergo in aeternum ecclesia Christi manu sustinetur, Christi praesidio armatur, Christi virtute fulcitur, Christi sapientia regitur, fides profecto in ea permanebit, sine qua regnum Christi in terris nullum est. Confirmat autem hoc clarissima illa lsaiae vaticinatio, Hoc foedus meum cum eis, dicit dominus, spiritus meus qui est in te, & verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, & de ore seminis tui, & de ore seminis seminis tui, a modo & vsque in sempiternum. Huic & illa similis est, Disposui testamentum electis meis, iuraui Dauid seruo meo. Vsque in aeternum praeparabo semen tuum. Item, Elegit dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in seculum seculi. Illavero Hieremiae est longe simillima, Ecce dies veniunt dicit dominus, &c. Praeterea vir sapiens describitur a Domino is, qui aedificauit domum suam super petram: Christus igitur domum suam super petram fundauit. Quare, nec pluuia, nec flumina, nec venti obruere illam possunt. At fide stamus, vt ait Paulus, ecclesia igitur fidem semper habebit. Nam alias non stabit, sed ruet. Quid? quod apertis verbis hanc fidei firmitatem ecclesiae suae dominus pollicetur, inquiens, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & portae inferi non praeualebunt aduersus eam? Ecclesiae igitur fidem non poterit vel infernus adimere.

5

Conclusio secunda, Ecclesia in credendo errare non potest. Nonnulli enim ecclesiae perpetuam fidem sic interpretantur, vt intelligant. Deum ecclesiae esse praesentem vsque ad seculi consummationem: ne vnquam vera illi fides & charitas desint. Sed posse tamen probabiliter gnorare rem Vnam quamlibet, qua scilicet ignorata, non proinde ecclesia fidem amitteret. Faciamus enim disputationis gratia, non esse a Deo reuelatum. Diuam Virginem ab originali peccato immunem extitisse. Nihil enim prohibet re fictam exempli loco ponere, quo facilius res intelligatur. Quanquam exemplum verum est, vt posterius ostendemus.

6

Aiunt ergo, quod quamuis ecclesia crederet, sanctam virginem fuisse sine peccato conceptam, ideinque definiret ab omnibus esse credendum: non tamen in eo fidei iacturam facere existimaretur. Nam licet falleretur, at error probabilis & inculpatus fidem ecclesiae non excluderet. Cuius sententiae, si de facie consideres, videntur esse Clossa interlinearis, sic enim vocant, in illud, portae inferi non praeualebusit aduersus eam: & D. Tho. in. 4. 4. 6. 4. 1. art. 3. q. 2. ad. 3. & Cardinalis Turrecre. lib. summae ecclesiae. 2. c. 91. Et Alphosus a Castro Tamoren. de iusta. haere. punlib. 1. cap. 5. At re vera id nos superiore propositione constituimus, nempe ecclesiam semper fidem habituram. Verum est hoc: quis negat? Sed praeterea ecclesiam in fide errare non posse, sic a fidelibus accipiendum est, vt quicquid ecclesia tanquam fidei dogma tenet, verum sit: nec quicquam falsum, quod illa aut credit, aut docet esse credendum. Cum enim corpus Christi sit, vt ad Ephes: docet Apostolus, a suo certe capite mouetur ac regitur. Ecclesiae igitur error ad Christum auctorem referetur. Nullo itaque pacto errare in fide potest. Nam spiritus veritatis est huius corporis anima, Vnus, inquit, spiritus & vnum corpus. Quod si spiritu veritatis ecclesia agitur, ad nullum errorem ne insciens quidem, moueri poterit. Praeclara deinde promissionem habet ecclesia, quod nunquam sit a Christo deserenda, quineius spiritu in omnem ducatur veritatem. Ego rogabo patrem, ait, & alium paracletum dabit vobis, vt n aneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis, quem vos cognoscetis, quia apud vos manebit. Et postea, Paracletus autem Spiritus sanctus ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Item, cum autem Venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Nec me fugit, quod haeretici argumentum hoc duobus modis eludere conantur. Primum enim, eiusmodi verba aiunt de solis apostolis intelligenda: neque ad posteros in ecclesia pertinere. Mox affirmant, Christum non tantum numero duodenario coniunctum, sed apostolis quoque scorsum singulis spiritum veritatis promisisse. Imo alijs similiter discipulis, vel quos iam assumpserat, vel qui postea accessuri erant. Nam si eiusmodi promissiones sic interpretemur, quasi nemini Christianorum datae sint, sed vniuersae simul ecclesiae, nihil nos aliud quam Christianis omnibus consolationem tollere, quae inde ad ipsos redire eximia debuerat. Sed vtraque iuxtam in re rustice indocteque nugantur. Principio enim, verba illa non modo ad apostolos, sed ad successores etiam referri oportere, ex eo ante omnia patet, Qui maneat vobiscum in aeternum. Quod illi simile est, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi. Rursum ex eo quoque patet, sanctifica eos in veritate: sermo euus Veritas est. Pro eis ego sanctificabo me ipsum, vt sint & ipsi sanctificati in veritate. Non pro eis autem rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Atque promissionis huius Isaias mihi videtur illustris non vates modo, sed interpres. Spiritus meus, ait, qui est in te, non recedet de ore tuo & de ore seminis tui a modo & vsque in sempiternum. Quem igitur spiritum veritatis Christus promisit apostolis, ecclesiae item post eos futurae promisit: nisi velimus ecclesiam defunctis apostolis fuisse a Domino destitutam: Imo vero ad eam nec concilia nec praecepta evangelij pertinere. Siquidem quae dominus apostolis loquebatur, haec ad illos dumtaxat, non ad futuros in ecclesia post eos spectare dicuntur. Quo quid stultius dici potest?

7

Iam secunda illa tergiuersatio quam vana etiam & ridicula est? Si enim hoc ita communiter fidelibus dictum esse volunt, vt seorsum quadret in singulos: sequitur, cuicumque fideli spiritum veritatis sempiternum adesse, qui eum doceat omnem veritatem, suggeratque ei omnia quaecunque dicta in euangelio sunt. Sod esto, spiritu sapientiae, intelligetiae, lucis, veritatis, omnes polleant: num inficias ire possumus, quicquid particulatim membrorum vnicuique tribuitur, id penitus & ad plenum corpori conuenire? Quid ad hoc respondeat Caluinus audiamus, Hoc, ait, tametsi habet nonnulam veri speciem, veruntamen esse nego. O stultum hominem & repugnantem manifestae veritati. An ignorat, quae spiritus sancti dona singulis membris distribuuntur, in communi conferri omnia? An videt oculus, & non magis homo videt: An non lucerna corporis est oculus? Quid vero absurdius, quam membrum posse quicquam, quod corpus nequeat efficere, partem habere, quod non habeat totum? Vnicuique, ait, nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, & caetera. ad con¬ consummationem sanctoru in opus ministerij, in aedificationem corporis Christi. Et posterius, crescamus in illo qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum & connexum secundum operationem, in mensuram vniuscuiusque membri, argumentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Membrum igitur, quoniam id qd est totius corporis est, nihil sibi vendicat proprium: sed ita in corpus omnia confert, vt magis corporis que membri actiones perfectionesque esse videantur. Quocirca illud absurdum est, quod ij scilicet quibus cum nunc disseritur, eam curam, quam debent capere, non capiunt: eam capiunt, qua debent carere. Non enim probant, verba Christi minime ad ecclesiam attinere, probant attinere ad singulos: quod contra oportebat, si propositum illis erat argumenti vires infirmare. Nos sane, quemadmodum scimus animam actum & perfectionem esse, maxime quidem corporis Physici organici, secundo autem loco mem brorum etiam singulorum: in quibus varias licet edat functiones, sed omnes illae & corporis proprie sunt, & propter corpus ipsum membris a natura tributae. Ita spiritum veritatis ad corpus primum ecclesiae referimus, deinde propter ecclesiam ad singulas etiam ecclesiae partes, non ex aequo, sed analogia & proportione quadam iuxta mensuram vniuscuiusque membri. Vnum corpus, inquit, & vnus spiritus. Vnicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Quaenam vero haec mensura Christi est? Secundum operationem, ait, in mensuram vniuscuiusque membri. Spiritus ergo suo quidem modo singulis promissus est: vt magnos doceat, doceat & paruulos. Ac paruulis lac potum dat: maioribus solidum cibum. Illis Christum loquitur, & hunc crucifixum: his loquitur sapientiam in mysterio absconditam. Verum singulis membris sic spiritus veritatis adest, vt non solum corpori vniuerso non desit, sed corpori quam membris prius potiusque intelligatur adesse. Quin etiam, si veritas omnium membrorum donum est, tunc nimirum illa erit & firmior & certior, cum in eam omnia simul membra concurrerint. Quamobrem, si quid falsi haberet Ecclesia tanquam fidei catholicae dogma, nec spiritus Christi aeternum cum fide libus permaneret, nec eos omnem doceret veritatem. Quae, nisi Christi pollicitationes vanas & irritas facimus, vera rataque esse non possunt. Ac si dogma falsum ecclesia crederet, credendummue proponeret, quamlibet ex ignorantia id faceret, quomodo columna & firmamentum esset veritatis? Certe si veritas in ecclesiae humeris innixa est, deesse illi omnino non potest, nisi & ecclesiae suae Christus, & Christo ipsa veritas desit. In summa, si ecclesia posset in fidei quaestione falli, librum quoque vt diuinum recipere posset, qui tamen a Deo non fuisset. Cum sit cadem ratio de vno libro, ac de vno quolibet dogmate. Quare non valeret argumentum, Ecclesia habet euangelium Matthaei pro canonico, ergo canonicum est. Quod, quoniam impijssime & absurdissime diceretur, illud nos dicamus potius, recte fideles ecclesiam catholicam credere, non solum in eo sensu, vt Ecclesiae catholicae fides deficiat nunquam: sed in eo etiam, vt nihil ipsa credereaut docere possit, quod sit verae fidei contrarium. Subdole autem atque versute mentem nostram Caluinus Bucerusque interpretantur. Quasi in eum sensum ecclesiam negemus errare posse, quod spiritus fauore ac praesentia freta, quocunque volet pergere, tuto etiam sine verbo incedat. Proinde, si quid praeter Dei verbum crediderit, statuerit, finierit, id habendum esse non alio loco, quam certum Dei oraculum. In hoc igitur discrimen esse aiutem, quod nos ecclesiae auctoritatem extra verbum Dei collocamus: ipsi verbo annexam volunt, nec patiuntur ab eo separari. Laborat autem Caluinus vehementer in ijs locis colligendis, in quibus Prophetae, Apostoli, atque adeo Christus ipse nihil ex se attulisse, sed de ore Domini locuti fuisse memorantur. Conficit multo equius esse, ecclesiam Christi discipulam ab eius ore assidue pendere: nec ex se sapere aut cogitare quicquam, sed statuere sapientiae suae terminum, vbi loquendi finem ille fecerit. ganctissime enim Chrysostomus: Multi, inquit, Spiritum sanctum iactant, sed qui propria loquuntur, falso illum praetendunt. Vt Christus non a seipso Ioqui se testabatur: ita si quid praeter Euangelium sub titulo spiritus obtrudatur, ne credamus. Sane Christus nihil plus de suo spiritu denunciat expectandum, quam vt mentes illuminet ad percipiendam doctrinae suae veritatem. Spiritus, ait, ducet vos in omnem veritatem. Sed quomodo? Quia suggeret omnia quaecunque dixero vobis. Haec omnia Caluinus. Nam Bucerus dixit multo etiam indoctius, tunc esse ecclesiae credendum, cum pronuntiat secundum scripturas recte intellectas. Sed hoc cum dicit, omnia facit ambigua, quae sint ab ecclesia definita. Si enim aliter potest pronunciare, quam scriptura sane intellecta exigit: excipiemus semper, ecclesiam in eo falli, que falso scripturam intelligit. Ecquis vero iudex erit, an ecclesia scripturam rite an secus interpretetur? Nihil igitur afferunt, qui ecclesiae auctoritatem non absolutem, sed ex conditione ponunt. Si namque ad eum modum res habet, & mihi quoque fides habenda est, quando pronuntiauero secundum scripturas recte intellectas. Id enim est non mihi, sed scripturae credere. At, absolute, non ex conditione populus Domino credidit & Moysi seruo eius. Ab solute etiam Prophetis & Apostolis populi crediderunt. Quale vero esset Prophetis Apostolisque loquentibus fidem ea exceptione detrahere, quod perperam Dei verba intellexissent? Quale item esset, si illa quoque exceptio adderetur: Mendacium tu loqueris, non misit te dominus Deus noster: Ac valde mirum est, tam nihil esse frontis istis nebulonibus. Quid enim tandem auctoritatis in ecclesia erit, si in omni dogmate, lege, definitione, dupliciter eludi potest: quod aut sermonem ipsa suum efferat, aut, si sermo Domini sit, non sane intellectum? Sed redeo ad caluinum, qui cum sibi vulgatum illud Domini testimonium obiecisset, si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus, fatetur demum ecclesiam au s diendam esse: vt quae nunquam nisi in veritatem Dei consentiat, nihil nisi ex verbo Domini pronuntiet. In hoc se insistere, non licere ecclesiae nouam doctrinam condere, & plus pro oraculo tradere, quam quod Dominus verbo suo reuelauit.

8

Verum enimuero inter suos hic mirifice garrit, & vel stulte ignorat, vel maliciose mentitur, cum dicit, nos id pro oraculo fidei habere, quod homines sine Dei reuelatione censuerint. Nos sane fidem nostram individuo nexu cum Verbo Dei coniunctam esse volumus, nec ullum ecclesiae assensum fidenter firmeque sustinemus, nisi quem a Deo extitisse habemus cognitum, & firmo conceptum animo. Sed illud quoqe certo nobis persuasum est Dominum ecclesiae suae perpetuo ac continenter adesse & eam spiritu suo regere, ne quicquam pro fidei doctrina tradat, quod non idem fuerit Apostolis a Deo traditum. Ita omnes prophanas nouationes execramur, omneque illud in fidei iudicio respuimus, quod non Apostoli ecclesiae tradiderint. Non ergo in hoc, sed in eo potissimum cardine quaestio versatur, quod Lutherani negant ecclesiam quicquam sine scripto ab Apostolis accepisse: nos contra plura esse accepta asseueramus. Qua de re & multa alias saepe diximus, & dicemus multa posterius. Quanquam in superiore libro adeo plene ac copiose quaestio haec explanata est, vt nihil praeterea desiderandum esse videatur. Ipsa mihi veritas manum iniecit, & paulisper consistere & commorari coegit: dum priores conclusiones explico. Celerius proinde in posteriores incurrendum.

9

Sit igitur tertia conclusio. Non solum ecclesia antiqua in fide errare non potuit, sed ne ecclesia quidem, quae nunc est, quaeue futura est vsque ad consummationem seculi, errare in fide aut potest, aut poterit. Haec conclusio partim ostensa est in libri secundi capite septimo: partim ex his, quae dudum diximus comprobatur. Nam pollicitationes Christi de praesentia sua, de spiritu veritatis, de regno ipsius sempiterno, de corpore cuius ipse erat futurus caput, non ad ecclesiam modo, quae fuit tempore Aposolorum, verum etiam ad Ecclesiam catho licam, quae futura erat in seculi finem, pertinere necessum est. Id quoniam ex argumentis, quae prioribus conclusionibus confirmandis posita sunt, manifeste colligitur: vanum profecto erit, aut acta agere, si eadem argumenta repetimus, aut si noua ponimus, vti in re non dubia, rationibus minime necessarijs. Certe qui ecclesiae praesenti spiritum veritatis negare praetenderit, is negabit eidem panistatum litagabit sacrameun& suertmtium, onsancti charisma. Ia nunc orelenas? men contraherut, enitim: sine re nonitui Verum de teria cunciusiune hacterua. Quarta concliso. Nun suium aeriuis est, collenio, omnium fiielium aum teripiternum habee: sed cundum inueitemam pes ac pasiores. Duimus eniam aiessa. pulo fideli & pro ecclesiae pastarinus itaque condiusiones ilius aftruthis, quim est, oimfidelii concio tereret, d teri eie, sm uiaffirmat, pastores ecclesiae & doqurumummum posse: sed quicquid fidelem populum docemt, nunum? sti fidem attineat, esse rerissimum. Hinc candisun ostendam, si prius admonuero: pasions inia Eiaritem errore pastorum omnium, fidei non derogat? ne paucorum quidem fidelium error fidei derogurr E Christiani. Pastores igitur ac doctores omntra faunquam posse aberrare contendimus. Sic est sir¬

10

Id primum, mea sententia quidem, manifeste dononiiillud Apostoli testimonium. Et ijse dedit quosdam i. stolos, quosdam autem prophetas, alios rero euangelilialios autem pastores & doctores ad consurmationum si¬¬ ctorum in opus ministerij in agdificationem corpori Christ: donec occurramus omnes in ruitate fide, & aguinis fli Dei in virum perfectum: rtiam non sinus fluctuante, & circumferamur omni vento dodtinae in equitia hominum, in astutia ad circunuentionem erres pastoresat doctores hucatque illuc erarent. are adei ranite discederent, oues proseuo iplae enam nec aliter quam sine pastore disperse ragarentur. stor enm perabrupta graditur, neesse est, qua? gonus ait, vt per praecipitum grer seguapotest, nsi vtmembra reliqua to duierum oculi sum rimatque aciem imentuminclinauert atque deflexerit. Bere miaen E plis ni amae terae oprecintionis ese auruis, dulomu dare: quorum videlicet auctoritate, plebs sua natura concitata atque mutabilis, in fidei constantia superno munere contineatur. Quod si nullum ecclesiae suae pastore daret Christus, iam sine dubio ouile suum pastor bonus ille desereret. Atqui multo melius ecclesiae est nullos habere, quam errantes habere. Si igitur pastores ad vnum omnes a veritate discederent, oues suas Christus, vel maxime destituisset. Praeterea, si pastores omnes in errore aliquo versarentur, sidem omnino populum aut de statu suo, & sede mouerent, aut certe nutare facerent, vacillare, fluctuare. Ita domus Christi non esset columna & firmamentum veritatis. Faciamus insuper omnes simul episcopos in eandem sententiam conuenire, hancque populorudi credendam proponere: tunc rogo, an populus hos sequi debeat, an non?Si debet, cum errantibus ergo sacerdotibus & episcopis plebs quoque erret necesse est. Quare sacerdotum omnium error totius erit error ecclesiae. Sin autem populo omnium pastorum doctrinam leuem existimare licet, vide quaeso, an hac sententia absurdior alia dici, aut existimari possit. Si enim hinc pastores, inde oues in contrarias partes separentur: corporis compacti ac per omnem iuncturam connexi disiunctio omnem ecelesiae distrahet vnitatem, & non solum inter optimates & populum constitutam a Christo societatem euertet, sed communem etiam inter se fidelium consociationem dirimet, cuius consociationis arctissimum vinculum fidei est, conspiratio eadem & consensus partium non diuulsus. Diuulsus autem omnium erit, si populorum membra a suis capitibus diuellantur. Atqe vbi semel plebs rudis a doctorum suorum communi sententia declinauerit, quorum doctrinam postea secutura est? Si salem abiecerit, in quo salietur Si a luce mentis aciem abduxerit, quid nisi tenebras intuebitur Si oculus est malus, nonne & corpus tenebrosum erit? Vbi vero illud, Super cathedram Moysi sederunt scribae & Pharisaei, quodcunque dixerint vobis facites An ne meliore statu & conditione scribae & Pharisaei erunt, quam ecclesiae Christi pastores ac doctores? Certe, si praesentibus solum & non item futuris dominus loqueretur, vt auctor imperfecti argumentatur, dicta illa fuissent, non scripta. Dicta sunt autem propter illos, scripta propter istos. Ad haec, Veritas videi in catholicorum controuersiis, quemadmodum in secundo libro constituimus, librisque etiam quinto & septimo confirmandum est, non est a populo quaerenda. Tum quoniam id esset operis infiniti, vt ad quaestionem vnam quamlibet decernendam, omnium sententia fidelium rogaretur: tum etiam quoniam, vt fieri id commodissime poslet, non deceret tamen, aut cerdonum, aut muliercularum singillatim inquirere & expectare iudicium. Siue enim vnumquenque seorsum interroges de quaestione, quae in dubium venit, seu vniuersos vens in concilium cogere, ridicula sane futura sit huius generis inquisito. Ita per ecclesiae auctoritatem nulla penitus controuersia finiretur. si ad eam finiendam totius consensum plebis requirere deberemus. Addendum eodem est, quod iam pridem diximus, quaedam ad doctrinam fidemque ecclesiae pertinere, quae populares prorsus ignorant. Vt patrem & filium esse vnum principium Spiritus sancti, animam intellectualem esse formam substantialem humani corporis, Librum Esther esse canonicum, aliaque similia. In quibus sententiam populi requirere tam est absurdum, vt non in sapientium modo animos, sed ne in stultorum casurum sit. Nec enim placere cuipiam potest, tantas res imperiti vulgi calculis iudicari. Praeterea in epistola Ephesini conciij ad Nestorium id a Nestorio, si facere satis ecclesiae velit, exigitur: vt iureiurando fateatur, sentire se & docere, quae vniuersi per orientem & occidentem episcopi praesidesque populorum crederent ac docerent. Quae eadem epistola conprobata etiam est a sexta synodo. actio. 11. In concilio item Triden. sessio. 3. definituim est, ecclesiae esse iudicare de vero sensu & interpretatione scripturarum. At totam fidelium congregationem de re eiusmodi velleiudicium ferre, insanum esset. Pastores igitur ecclesiae ac doctores illi sunt, ad quos id genus iudicia pertinent. Atque Egesippi diligentissima fidei inquisitio Eusebii Laesarien. literis celebrata est, qui, cum Romam pergeret, non popularium sententiam de fide requifiuit, sed satis sibi fecisse ad fidei suae confirmationem visus est, si epi¬ scopis per loca singula in sermone congressus omnes eiusdem fidei praedicatores doctoresque repererit. Irenaeus rursum cum ecclesiae auctoritatem haereticis obiicit, episcoporum tantum sententiam obiicit, secundum seriem ab apostolis succedentium, horumque sensum & fidem, ecclesiae sensum & fidem existimat: & illis qui refragetur, eum ecclesiae refragari. Cyprianus item in libro de simpli. praela. An esse sibi, inquit, cum Christo videtur, qui aduersus sacerdotes Christi facit? qui se a cleri societate secernit. Arma ille contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat, &c. qui contemptis episcopis & Dei sacerdotibus derelictis audet, &c. Et in epistola ad Pupianum, Christus dicit ad Apostolos, ait, ac per hoc ad pnes praepositos, qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt, Qui vos audit, me audit: & qui vos reiicit, me reiicit. Et posterius asserit, ecclesiam non esse multitudinem contumacium, sed plebem sacerdoti adunatam, & gregem suo pastori adherentem. Vnde qui cum episcopis non sint, eos in ecclesia non esse: frustraque sibi eos blandiri, qui pacom cum sacerdotibus non habuerint. Cum ecclesia, quae catholica vna est, scissa non sit, sed connexa, & cohaerentium sibi inuicem sacerdotum glutino copulata, &c. Augustinus demum, quoniam longum est omnes commemorare, cum aduersum haereticos ecclesiae auctoritatenititur, episcopos apostolis ad sua vsque tempora succedentes plane intelligit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4