Text List

Caput 3

Caput 3

caput vltimum. De locorum Theologicorum numere atque ordine.

QVod a Platone prius & Aristotele traditum praecipit &S Cicero, Omnem institutionem, quae de re quacumque suscipitur, debere a definitione proficisci, vt intel ligatur, quid sit id de quo disseritur, hoc mihi in disputa tione, quae de locis Theologicis futura est, non erat certe negligendum, vt quid esset locus Theologicus ante omnia explicaretur, nisi ex ijs quae diximus ita esset in promptu, vt res explicatione non egeret. Non enim in hoc opere de locis communibus, qui de vniuersa re tractari solent, seu de capitibus rerum illustrium, quae nunc etiam communes appellantur loci, vt de iustificatione, de gratia, de peccato, de fide, deque alijs huius generis, nos disputaturos pollicebamur, id quodem nostris fecere plurimi, e Lutheranis non modo Philippus, sed Caluinus etiam fecit, homines non parum eloquentes, impij tamen, vt Lutheri discipulos possis agnoscere. Sed quemadmodum Arist. in Topicis, proposuit communes locos, quasi argumentorum sedes & notas, ex quibus omnis argumentatio ad omnem disputationem inueniretur, sic nos peculiares quosdam Theologiae locos proponimus, tanquam domicilia omnium argumentorum Theologicorum, ex quibus Theologi omnes suas argumentationes, siue ad confirmandum, siue ad refellendum inueniant. Quare cum definitio loci Theologici ante oculos, ex ijs esset, quae in prooemio dicta sunt, non erat hic nobis accuratius explicanda, sed quod obscurum erat, id statim aggrediendum, & locorum huiusmodi certus definitusque nuinerus indicandus. Locorum ergo Theologicorum elenchum denario nos quidem numero complectimur, non ignari futuros aliquos, qui eosdem hos locos in minoren numerum redigant, alios, qui velint etiam esse maiorem. Sed de enumerationis figura nihil morandum est, modo nullus omnino locus vel supersluus numeretur, vel praetermittatur necessarius.

Primus igitur locus est auctoritas sacrae scripturae, quae libris Canonicis continetur. Secundus est auctoritas traditionum Christi & Apo¬ stolorum, quas quoniam scriptae non sunt, sed de aure in aurem ad nos peruenerunt, viuae vocis oracula rectissime dixeris.

Tertius est auctoritas ecclesiae catholicae. Quartus, auctoritas conciliorum praesertim generalium, in quibus ecclesiae catholicae auctoritas residet.

Quintus auctoritas ecclesiae Romanae, quae diuino priuilegio & est, & vocatur apostolica.

Sextus est auctoritas sanctorum Veterum. Septimus, est auctoritas Theologorum scholasticorum, quibus adiungamus etiam iuris pontificij peritos. Nam iuris huius doctrina quasi ex altera parte scholasticae The ologiae respondet.

Octauus, ratio naturalis est, quae per omnes scientias naturali lumine inuentas latissime patet.

Nonus est auctoritas Philosophorum qui naturam ducem sequuntur. In quibus sine dubio sunt Caesarei Iurisconsulti, qui veram & ipsi Cvt Iureconsultus ait: Philosophiam profitentur.

Postremus denique est humanae auctoritas historiae, siue per auctores fide dignos scriptae, siue de gente in gentem traditae, non superstitiose atque aniliter, sed graui constantique ratione.

Sunt itaque hi loci decem, in quibus argumenta omnia Theologica delitescunt, eo scilicet discrimine in lucem eruenda, vt quae ex septem prioribus locis eliciantur, propria fere sint ea huius facultatis, quae vero ex tribus poste rioribus, ascriptitia sint, ac velut ex alieno emendicata. Nam cum sint, vt supra dixi, duo genera argumentandi, vnum per auctoritatem, alterum per rationem, cumque illud proprium sit Theologi, hoc Philosophi, confugiendum Theologo est ad posserius, si vti ei non licet superiori. Quanquam licet aliquando vtrumque simul argumentandi genus adhibere, vt suo postea loco demonstraturi sumus. De prima igitur operis parto, quoniam, vt a principio diximus, longa oratione non egebat, hactenus dictum... sit. E LOCIS THEOLOGICIS LIBER SECVNDVS In librum secundum de locis Theologicis Prooemium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3