Text List

Caput 3

Caput 3

Cap. tertium ostendit Deum, nec per se nec per alium fallere vnquam posse.

EA igitur explicanda quaestione, quoniam breuis esse cupio, illud statim ponendum est, diuinae potentiae descriptionem esse duplice. Nam & generale quandam intelligimus, quae quoniam lege nulla etiam naturali constringitur, a Theologis absoluta vocatur: Et aliam huic subiectam, quae spectat in rerum ordinem praefinitum, ideoque potentiam appellant ordinatam. Atque illa superior definiri solet circa eas res, quas esse non repugnat, quaeue non implicant contradictionem, sic enimloquun tur. Quae autem potentia ordinaria fubiecta illi priori quasi generi est, eam definiunt circa ea, quae esse possunt salua iege statutisque diuinis. Illud etiam ponere debemus mentiri nihil aliud esse, quam asserere falsum animo fallendi. Sic enim. Aug. ac Gelasius definierunt. Ex duobus itaque mendacium conflatur, si falsum dicitur, & si eo animo dicitur, vt fallantur audientes. Sed & quis proprie dicatur fallere, explicandum est ante breuiter, quo facilius id quod docere volumus intelligi possit. No enim qui verun dicit is proprie fallax existimandus est: licet ille qui audit, ex parua intelligentia veritatis in maximos incurrat errores. Improprie autem, res a Deo creatae dicuntur esse fallaces, dicuntur item esse muscipulae, sed pedibus insipientum. Ecouis igitur alium proprie fallit? Nempe qui fal sum asserendo causa alii est vt fallatur. Alioqui si ex alieno errore & ignorantia fallace quempiam definimus, ipsa quoque veritas erit nobis fallacissima. His positis sit prima conclusio. Haereticum est asserere, quod Deus de potentia ordinata mentiri possit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Et rursum, Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non pontest. Et alio loco tandem, non est Deus quasi homo vt mentiatur. Atque haec quidem conclusio adeo est apud omnes certa, vt eam testimoniis etiam apertis confirmasse, superuacaneum fuisse videatur. Quare illa breuiter posita pergamus ad reliquas. Secunda conclusio est. Qui ex- istimat Deum ex ordinaria potentia per administrum posse vel mentiri vel fallere, errat ille in fide turpissime. Nam haereseos notam huic inurere ad ecclesiae auctoritatem pertiuebit. Atque haec quidem conclusio primum ex eo colligitur, quod eiusdem est praecipere malum & facere malum: quisque enim eius rei causa est, quae eo imperante fit. At iuxta fidem catholicam Deus auctor peccati esse non potest, ergo ne mendacii quidem, quod iuxta potentiam ordinariam peccatum est. Non itaque Deo auctore vel angelus vel homo quempiam fallit. Deinde cum dominus per administros vel angelos vel homines nobis loquitur, ipse se loqui testatur: vt multis locis sacrarum literarum constat. Ita si Dei idministri mentirentur. Deum quoque mentiri necesse esset. Quod quam absurdum sit, quis non videt:

Praeterea, sic opinantibus non constaret an Deus nos per apostolos & prophetas fefellerit. Et cum in sacris lieris Deus ipse per se quidem raro fuerit locutus, per angelos autem & per homines frequentissime: si his admis nistris falli a Deo possumus, certe sacrarum literarum firmitas corruet. Atque haec quidem ratio tam magnum apud me momentum habet, vt non dubitem, ab ecclesia catholica errorem hunc haeresis nota damnatum iri, si in consultationem referatur. Quippe qui aut prorsus euertit nostrae fidei fundamenta, aut certe non patitur firma comsistere. Poro sacris auctoribus fidem habere non tenebimur, si semel eam opinionem induimus, quod Deus per alios decipere possit. Nec vlla Dei pollicitatio firma erit, nisi quam Deus per se ipse praestiterit. Id quod aperte cum Apostolo pugnat. Nam cum in epistola ad Hebraeos in eam promissionem incidisset, que Abraham, per angeli haud dubie ministerium, facta est, voles cinquity Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilij sui, interposuit iusiurandum: vt per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium haberemus, qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam. Non esset, autem tuta & firma, si huic opinationi credimus. Efficitur itaque Deum nullo modo posse fallere. Nec mihi dicas scriptores sacros iustos sanctosque fuisse, spiritu enim sancto inspirante locuti sunt sanct Dei homines. Et rursum, Sicut locutus est per os sanctorum, & c. per huiusmodi autem viros Deum nec velle fallere, nec vero posse: sed per improborum ministerium posse. Primum enim si spiritu Dei inspiratus loquitur etiam impius, Deo verba illa tribuuntur, atque adeo Dei authoritatem habent. Deinde si Dei vel consilio vel praecepto mentitur impius, certe eodem consilio praeceptoue mentiri poterit. Non igitur Deus potest per alium fallere, id quod secunda conclusione dictum est. Tertia conclusio. Deus etiam ex absoluta potentia nec per se nec per alium mentiri potest. Cum sit Cinquit Augustinus, omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest. Et rursum idem, dum de omnipotentia Deisait, tam multa dixerimus, si volunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus: Ego dicam, mentiri non potest. Dominus autem id mihi manifeste videtur confirmare cum ait. Caelum & terra tranfibunt, verba autem mea non transibunt. Vel concidant ergo omne caelum omnisque natura, diuina tamenveritas consistat necesse est. Praeterea: & illud Apostoli testimonium, quod ante citatum est, idipsum ostendit. Est a inquit. Deus erax: omnis autem homo mendax. Quo loco Paulus non significat quidem omnes homines mentiri, sed eo esse ingenio: vt mentiri possint. De natura quippe agit non de more. Nam reperire liceat viros aliquando, qui vel rationem rectam ducem sequentes vel euangelii gratia legeque adiuti ac moniti a mendacio abhorrent, veritatem amplectuntur. Sed quoniam humanitatis ea est imbecillitas, vt veritatem, quam tenet, destituere interdum possit: idcirco scriptura omnem hominem dixit esse mendacem. Ex quo intelligitur, in eo sensu Deum appellari veracem, quod cum diuina natura mendacium pugnet. Id quod non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria Theologorum ratione concluditur. Nam quae contrarietas est mali & boni, eadem est veri & falsi. Sed primae bonitati repuvnat facere malum, ergo & primae veritati dicere falsum. Hinc enim illa sunt, fidelis dominus in omnibus verbis suis, & sanctus in omnibus operibus suis. Et fidelis Deus & absque vlla iniquitate. Tam alienus itaque Deus estam faisitate quam ab iniquitate: & sicut nec per se nec peralium iniquitatem facere, ita ne fallere quempiam potest, Quod si quispiam Deo auctore falleretur, iam a fonte veritatis mendacium emanaret. At non solum Euangelista testate, sed natura etiam duce cognouimus, omne mendacium non esse ex veritate. At reueracvt eo vnde egressa est referat se oratiovtrunqe & malum facere & falsum dicere cumnatura stabili immobilique pugnat. Inde enim cum scriptura dixisset, non est Deus vt homo vt mentiatur, euestigio subdidit: nec vt filius hominis vt mutetur: Me dacium quippe mobilis naturae nota est. Adde huc, quod si per alium Deus decipere homines potest, & per se quoque idem poterit efficere. Caetera siouidem mala quae poenam habent a culpa disiunctam, Deus dare: & per ministros & sine ministris per se ipse potest. Atque vt semel finiam, si Deus mentiri posset, merito etiam nos fformidare poterimus, an fuerit aliquando mentitus. At nullus est, inquies, tormidandi locus: cum ex potentia ondinaria constet, Deum non posse mentiri. Belle id quidem: sed cum hoc nisis per reuelationem constare nequeat, qui scire possumus, an illa ipsa reuelatione Deus potentiaisua absoluta fuerit abusus ? Vt enim apud Augustinum est, quomodo creden¬ dum est ei, qui putet quandoqe esse mentiendum? Nam & forte tunc mentitur, cum praecipit vt ei credamus. Petit ergo, ne ita sit, sacrarum literarum certitudo. Praeterque quod apud Philosophos tam euidens est. Deum non mentiri, quam esse tum optimum tum sapientissimum, ac proinde nec fallere nec falli posse. Nihil autem interesse, an per se ipse id efficiat, an per administros suos. Etenim nec purissima veritas est, cui quodammodo est vel falsitas vel fallacia permixta, nec summa intelligitur, qua maiorem aliam cogitamus. Veracior autem is esset, qui nec per se nec per anum, quam qui per alium fallere posset. Ita diuina veritate firmiter posita, & rationum ac testimoniorum certitudine corroborata, non aliud superest, nisi vt aduersariorum argumenta diluamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3