Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

Quid ecclesiae voce significetur. Caput secundum.

2

EGo vero pergam & id faciam, quod in principio fieri, cum in omnibus disputationibus, tum in hac magis oportere eenseo: vt quid illud sit, de quo disputatio sit, explanetur: ne vagari & errare cogatur oratio, si ij, qui inter se dissenserint, non idem esse illud, de quo agitur, intelligent. Ecclesia ergo Graecum nomen est, &, si verbum verbo reddas, Latine conuocatio dicitur: siue quod omnes ad se vocet, vt Iulio & Rabbano visum est, siue quod quicunque in eam conueniunt, hi non meritis & iustitia sua, sed Dei gratia & vocatione conueniant. Nam & hanc nominis etymologiam spero lectoribus placituram. Ecclesiae quippe Romanae scribens Paulus, omnibus, ait, qui sunt Romae, vocatis sanctis, &c. Atque in priore ad Corinthios epistola: Ecclesiae Dei, inquit, que est Corinthi, vocatis, sanctis, & caet. Et paulo post: Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem filij eius Iesu Christi. Quae sine dubio societas cum Christi ecclesia sit, qui titulum sibi illum arrogant, hi videant, an haereticorum more penes se ecclesiam existere mentiantur. Verum de nominis ratione nihil moror, ecclesia certe concio est: vnde Ecclesiastes, concionator. Et licet generaliter vox illa quandoque vsurpata sit pro quacunque concione, siue impiorum, siue piorum infidelium atque fidelium, sed in nouo testamento, quantum memoria repetere possum, nusquam infidelium concio ecclesia vocata est. Qui quidem vsus adeo in Christianis inualuit, vt in nulla nuc multitudine ecclesiae nomen agnoscant, nisi quae Christi fide & vocatione coaluit. Est autem ecclesia, & locus ipse quo multitudo conssuit, & ipsa proprie multitudo. Cuius vtriusque rei exempla sunt in sacris literis plurima. Illud vero discrimen inter Synagogam & ecclesiam scriptores sancti obseruarunt, quod populus ille vetus aeque & ecclesia & Synagoga nuncupatus est: at Christianam plebem nec scriptura sacra, nec vllus vnquam probatus auctor Synagogam appellauit. Id porro aut discernendae vtriusque reipubli. causa factum est: aut quod inter congregationem, quod Syna goga notat, & conuocationem, quod sonat ecclesia, nonnihil intersit. Congregari enim pecora solent: vnde & greges dicimus, non hominum proprie, sed pecudum aut bestiarum, at conuocari nisi homines non solent. Tantum Christi ecclesia Synagogam excellit. Et quamuis societas angelorum & hominum interdum Vocetur ecclesia, nonnunquam vero regnum caelorum, quod ex hominibus comprehensoribus viatoribusque conficitur, nobis tamen in praesenti non est animus disserendi nisi de ecclesia militante, hoc est, coetu fidelium viatorum. Nec necesse est, hos vocis significatus exemplis adhibitis ostendere, cum ea passim & in literis sacris & in sanctorum omnium libris occurrant. Sane vero, quemadmodum infideles nondum baptixatos in ecclesiae Christi voce intelligere, non cum Veritate solum, sed cum sensu etiam communi pugnat: ita haereticos partes ecclesiae non esse, constituendum est. Id quod commune est quidem omnium Theologorum, non eorum modo, qui nuper scripserunt, sed eorum etiam, qui vetustate ipsa habentur nobilissimi. Testantur hoc Cyprianus, Augustinus, Gregorius, duoque concilia Lateranense & Florentinum. Recte igitur Nicolaus Papa definit, ecclesiam esse catholicorum collectionem. Certe neruosius qui ecclesiam finiunt, illi non dubitant eam fide lium tantum numero confsari: qui autem remissius, hi tamen non audent, quos catholicos esse non vident, eos ecclesiae homines appellare. Absurdum est enim, qui eatholicae ecclesiae partes non sint, hos ecclesiae Christi parres asserere.

3

At Papa etiam haereticus, donec ab ecclesia deponatur, cum suam retineat semper auctoritatem, caput adhuc ecclesiae erit: haeretici itaque in ecclesiae partibus numerabuntur. Apostolus quoque, cum dixisset Hymenaeum & Philetum a veritate excidisse & subuertisse quorundam fidem subiunxit, in magna domo non solum esse vasa aurea & arrentea, sed & lignea & fictilia: & quaedam quidem in honore, alia vero in contumeliam. Quibus verbis, vt Augustinus ait, eos etiam, qui a fide aberrarunt, in magna domo esse significat, scilicet non vt vasa in honorem, sed vt vasa in contumeliam. Quam omnino sententiam Cypriani quoque testimonio confirmat. Sed enim ad ea, quae, promisimus, exoluenda properantibus, non est consilium scrupulos omneis, qui in via obiiciuntur, excutere. Quid enim illud hoc loco expendamus, an Papa haereticus esse possit? Quid illud rursum, an simulatque in haeresim lapsus est, ecclesiae caput esse desierit: At horum vtrumque tamen priore argumento diluendo necesse erat ex- planare. Quod nec breuitatis nostrae est, nec ad opus ipstitutum pertinet. Et si quid de hisce rebus dicendum erit, alio loco opportunius dicetur. Atque illam quaestionem quidem in libro nos sexto explicaturi sumus: de hac autem in libro de aucto. Pap. & Con. Caietanus noster longe lateque disseruit. Ne antem argumenti huius difficultate deterriti dare terga videamur, intelligendum est dupliciter ecclesiam posse dici. Primum eam, quam fidelium omnium ab initio mundi vsque in finem congregatio conficit, quomodo Diuus Thomas de ecclesia loquitur. 3. p. q. 8. art. 3. illique omnes, qui esse nunc eandem ecclesiam dicunt, quae fuit & in populo Iudaeorum sub lege Moysi, & in hominibus piis sub lege olim naturali. In quem sensum Catechumeni sunt membra ecclesiae verissima. Non enim haec baptismi sacramento secernitur, sed fide: quae omni tempore populum Dei ab infidelium coetibus discriminauit. Deinde & ea ecclesia dicitur, quae in Christi nomine per baptismum cogitur, qui & fidei sacramentum est, & proprie ecclesiae membra partesque facit, & Christi ecclesiam a Synagoga distinguit. Huius ecclesiae nec Catechumeni partes sunt, & illi omnes sunt partes, qui a baptismo Christi characterem habent, nisi post haeresim exteriorem publico ecclesie iudicio fuerint excisi. Quamdiu enim aliquis reipub. minister est, eiusque auctoritate & potestate fungitur, tandium illius pars dici & potest & debet. In hoc igitur sensu quemadmodum ecclesia, hoc est, Resp. Christiana, non interiore solum fide costituitur, sed baptismi etiam exteriore sacramento: sic eius partes non interior modo infidelitas, sed schisma externique iudicii diuisio separat. Itaque si in illa Nicolai finitione ecclesia hoc secundo modo accipiatur, fideles dicantur oportet non a Christi fide, sed a fidei sacramento. Verum de hoc in cap. huius libri postremo plura. Argumento vero posteriori ita respondeo. Apostolus si ad Hymenaeum & Philetum verba illa retulit, non ad id tempus spectauit, quo iam de domo fidelium communi per sectam priuatam ex- ierant. Sed ad illud potius, quo per susceptam fidem ac baptismum in magna domo continebantur. Quae sententia est Augustini his ipsis, quos attulimus, locis. Quanquam propter Cyprianum, cuius se dicit auctoritate vrgeri, fatetur etiam haereticos in magna domo quodammodo esse, propter eadem sacramenta, quibus administrandis cum ecclesia conueniunt. Verum id Augustinus, vt dixi, inuitus addidit: nam illud prius libenter sequitur. Ego vero, vt quemaduodum sentio loquar, non intelligo, quid causae Augustino fuerit, vt verba Cypriani in eum sensum acceperit, qui mihi sane tam apparet a Cypriani mente alienus, quam caelum a terrae natura alienum est. Nam, vt omittam, quod in locis paulo ante a me citatis Cyprianus ipse hereticos non obscure ab ecclesia excludit, certe in epistola ad Antonianum, cuius Augustinus testimonio abutitur, non solum non ab ea sententia discedit, sed eandem apertius confirmat inquiens. Quod vero ad Nouatiani personam pertinet, scias nos curiosos esse non debere, cum foris doceat. Quisquis ille est, & qualiscunque Est Chiristianus non est., qui in Christi ecclesia non est, &c. Nec alia Cypriano causa fuit, haereticorum baptisma negandi, nisi quia eos extra ecclesiam & esse: & baptiaare, perpetua illi fuit firmaquo sententia. In verbis autem, quae Augustinus refert, nihil aliud Cyprianus significat, quam Nouatianorum arrogantiam & tumorem, qui putarent se posse facere id quod ne Apostolis quidem concessum est, vt zizania a frumento discernerent, paleas separarent a tritico, vasisque ligneis & fictilibus eicctis aurea argenteaque seligerent. Vbi per vasa lignea & fictilia non eos Cyprianus accepit, quorum sermo vt cancer serpserat, sed eosdem prorsus, quos & xizania & paleas vocauerat, hoc est fragiles & imbecillos, qui firmis perfectisque erant, suntque semper in ecclesia permixti. Quos Nouatiani quoniam ferre non poterant, humilitatis ac lenitatis obliti, ab ecclesia ante tempus eiicere conabantur. Quanquam vasa lignea fictiliaque ad solos improbos referre, quod Cyprianus facit, non Augustino solum, sed mihi etiam parum probatum est. Sensus igitur Apostoli planus est. Cum enim dixisset, quosdam a veritate excidisse, &c, ne omnes fragiles existimarentur, ac proinde ecclesiae fidei timeremus, subiicit, sed firmum fundamentum Dei stat, &c. Quia vero quaereret fortasse quispiam, cur Deus in ecclesia sua alios firmos, alios infirmos haberet: hos stare, illos excidere pateretur: huic respondet Apostolus, in magna domo non solum esse vasa aurea & argentea, sed lignea & testacea. &c. Est & altera huius Apostolici testimonii intelligentia, ex qua Manichaeorum, Pelagianorum, Catharorum. Donatistarum, Betardorum, & Beguinarum pariter eluuntur errores, in quos Hymenaeus forte & Philetus incurrerant. Non enim verosimile fit, in eam hos amentiam incidisse, vt astruerent corporum resurrectionem esse iam factam. Sed quoniam falsa absolutae sanctimoniae persuasione imbuti, vitam in carne mortali asserebant similem ei, quam iusti cum angelis post resurrectionem immortales habituri sunt, ab omni scilicet fragilitate & imperfectione alienam: idcirco vas electionis Apostolus eos asseruisse ait, resurrectionem esse iam factam. Horum igitur vanam futilemque sententiam paucis refutat Paulus inquiens, sed firmum fundamentum Dei stat, & caetera. Quae verba, ni fallor ego, hunc sensum habent. Electio fidelium ex parte Dei quidem certa atque immutabilis est. Hanc enim Vocat ille fundamentum, quoniam primum est humanae salutis initium. Nam quos praedestinauit, hos & vocauit: & quos vocauit, hos & iustificauit: quos autem iustificauit, illos & glorificauit. Firmum igitur fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Nouit dominus qui sunt sui. Electio quippe nostra nobis ipsis obscura & incognita, solius Dei notitia quasi signaculo quodam obsignata clauditur, vt hinc & apud nos incerta & occulta sit, & apud Deum stata & fixa. Sed quia salus nostra e nostro quoque arbitrio pendet, nemo ex electione Dei certam sibi stabilemque iustitiam polliceri debet, nemo sensu inflatus carnis suae angelorum religionem in carne mortali praedicare, nemo impeccantiam & virtutem omnibus numeris absolutam sibi assumere, nemo reliquorum fidelium aspernari consortium, in quibus humanum adhuc aliquid subesse cernat. Hoc est autem, quod subiungit. Discedat ab iniquitate, &c. Satagat, inquit, in primis perbona ipse opera certam facere vocationem suam, nec tantum munditiae suae fidat, ne timeat iniquitate se posse contaminari & pollui. Intelligat deinde, in magna domo non solum esse vasa aurea & argentea, sed lignea & fictilia. Ac quaedam quidem in honorem, alia autem in contumeliam. Ita si vasa aliqua frangi cognouerit, reformet ea pro sua virili & consolidet, considerans seipsum ne forte & ipse frangatur. Atque si vas in honorem sibi videtur esse, ferat patienter vasa in contumeliam: nec horum abominatione a magna domo discedat. Nam & vasa ista inhonorata & ingloria, quemadmodum libero arbittio versa sunt in contumeliam, sic verti eadem libertate poterunt in honorem? Quibus ex rebus non modo argentum illud eliditur, verum etiam id constat, quod in hac finitione vel maxime quaeritur, ecclesiam omnium fidelium & fortium & imbecillium & iustorum & iniquorum collectione constitui. Id quod si plane ac breuiter confecerimus, nec nos industriae nostrae, nec sui lectorem laboris poenitebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2