Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 8
PRima formula in promptu est, ipsius contra se errantis testimonium, quod in omni foro exploratum est, admissi criminis argumentum, praesertim si crimen suum reus sua sponte & voluntate testificetur. Tametsi ea etiam confessio, quam a reo iudex quaestione ac tormentis ex- primit, secundum leges tun ciuiles tun canonicas idonea est ad faciendam in externo iudicio fidem. Sed de toto hoc & confessionis & quaestionis genere commodius non a iurisperitis solum, verum a quibusdam etiam optimis viris familiariter colloquentibus, quam ab vllis Theologis vlla in schola disputatur. Nec vero quempiam velim in eum sensum formulae huius verba interpretari, vt reus, qui haeresis fortasse vim & naturam nescit, haeresim ipse sit suo iudicio aestimaturus, illumque secuturi in sententia iudices. Sed ita accipi oportet, vt reus cum factorum atque dictorum suorum, tun propriae conscientiae atque animi testis contra sesit, iudices ex factis, dictis, mente, ingenioque illius haeresim deprehendant, cuius notionem ante oculos positam habere in omni fidei religionisque, iudicio debent. In hominem praeceptor olim meus incidit, qui vehementer se ipse affirmaret haereticum esse. Quid itat rogat. Cur te haereticum esse arbitraris? Respondit se tenere contra catholicam fidem. Hic ille vrget. An tu credis catholicam fidem falsam esse? Minime gentium, inquit iste, ideo enim me haereticum existimo, hoc est errantem & a veritate alienum, quia contra fidem catholicam sentio. Iam praeceptor risum continere non valens, abi stulte ait, eo enim minus haereticus es, quo magis te haereticum opinaris. Salua quippe res est, si tunc errare te sentis, quum fidei catholicae repugnas. Sic hominis stultitia est non tam Theologiae rationibus, quam prudentiae manibus comprehensa. Mihi etiam ipsi aliquando contigit, vt a iudicibus fidei errores nescio quos denotandos acciperem: certe hominis eius errores, vt postea comperi, qui iudicum nec iussu nec accersitu ad tribunal venerat, sed sacerdotis cuiusdam suasu & consilio, quem poenitentiae administrum habebat. Sponte igitur suoque iudicio haereses aduersum se plurimas, sic censebat, excipiente notario prodidit. Ad me ergo itum est, vt errorum notas ederem. Quos vt multos variosque conspexi, coepi mecum ipse attentius cogitare, quisnam eorum auctor haberi posset. Quicunque porrois esset, partim ex Arrij, partim ex Macedonij, partim exVuicleffi, partim ex Lutheri fontibus, quasi quosdam diduxisse riuulos videbatur. Crederes eum assidue in omnium haereticorum lectione versatum. Quod si vlla esset rerum consequentia & connexio, errorum Ve conpesitio & coagmentatio aliqua, mihi quoque iniecta esset ista suspicio. Sed cum cernerem, in tanta errorum copia non complexionem esse, non vinculum, insaniae hominis potius quam haereseos venit in mentem. Nolui itaque de erroribus iudicare, nisi prius auctoris ingenium & iudicium explorassem. Ergo iudices rogo, num copia sit videndi hominis. Aiunt esse, Nam datus erat in custodiam, & coniectus in carceremSoluitur vinculis, coram producitur, intueor oculis, animo cerno, video illum parum sana mente esse. Periculum ex rebus praesentibus feci, quas longum esset commemorare, probaui ita se habere rem, vt ante ego cogitaram. Vix tamen a iudicum animis opinionem infixam potui diuellere. Sed vici tandem, & persuasi, atque, vt erant viri boni, dederunt manus, amentemque, sponte confessum, suoque iudicio conuictum, in parentum domum cerebro va cuum quidem, sed omni etiam poena vacuum dimiserunt. Ac de his nihil est necesse, vt Theologi praecipiant: sunt tamen ea cognoscenda, pertinent enim ad eum vsum, quem iuris prudentes sunt e locis theologicis habituri, de qua re hoc libro disserimus. Reliqua deinceps persequamur, nam formula haec tantum attingenda fuit.
Alteram Diuus Thomas protulit in prima parte & in priorem ad Corinthios epistolam. Ea est huiusmodi. Si error fidei contrarius circa ea sit, quae nullo modo est probabile ab errantibus ignorari, quin ad fidem catholicam certo pertineant, tunc iudices tuto de haeresi pronunciabunt. Vt si exempli causa, homo quiuis etiam de media plebe aut neget, Christum cruci suffixum, vere mortuum, vere a mortuis excitatum: aut aiat, superfluum esse & vanum orare pro mortuis, nullo praemio iustos a deo affici, nullo supplicio improbos & caetera similia Item, si vir in scholae Theologia diu multumque versatus contendat, spiritum sanctum a filio non procedere, aut patre & filium spiritus eiusdem duo esse principia, aut non esse tres poenitentiae partes, aut Christianis nullo modo esse licitum cum hostibus belligerare, aut episcopum non esse superiorem simplici sacerdote, aut quicquam eiusmodi, quod incredibile est nescire Theologos ad ecclesiae communem fidem attinere, presertim si in schola, vt dixi, perdiu sese ac valde exercuerunt. Qua in re non dubito, quandoque a iudicibus per romissionem nimiam aut magnam certe ignorationem erratum. Nolo enim suspicari, fidei leges per gratiam esse, aut populi furori, aut potentium voluntati concessas. Fuerunt ante hos paucos dies theologi quidam habiti doctissimi, in ijs erroribus deprehensi, quos & Lutheranorum esse proprios, & ecclesiae communi fidei aduersos, nemo ad dubitare poterat, qui vel mediocriter rebus Theologicis esset instructus. Coacti sunt haereses abiurare quasi suspecti, de haeresibus non conuicti. Cum tamen, si haec non dico ad thythmicorum aut musicorum acerrimam normam, sed ad perpendiculum communis iuris & vulgarem rationis formulam dirigerentur: nullum facilius erat procliuiusque iudicium. Turpe fuit autem ea dubitare peritos, quae ne rustici quidem dubitant, nempe nulio pacto verisimile fieri, vt homines in earum rerum, quas diu multumque tractarunt, ignoratione versentur. Ecquis autem credat, viros theologicissimos, sic censebat vulgus, earum rerum inscios & rudes, quae Theologis vniuersis notae & peruulgatae sunt? Erat in animo, quae horum Theologorum fuerint, errata subscribere: vt in hac quasi imagine & huius praescriptionis regula illustrior appareret, & admonerentur quoque futuri iudices, vt alieno periculo saperent, neque inimi relaxationem & molliciem, clementiam & misericordiam esse arbitrarentur. In illis nimirum & reis & iudicibus, ne quod perniciosum exemplum esset proditum, pertimescebam. Quod enim exemplo fit, iure fieri putat. Sed quoniam iam rei ipsi decesserunt, omnique odio carent & inuidia, non putani eiusmodi errores traducendos, quos si comtestatos & consignatos ederem ad sempiternam memoriam turpitudinis, non solum in mortuos reos, sed in viuos etiam iudices viderer maledicta conferre. Quanqua forte ibi timeo, vbi non erat timor. Sed vtcunque res habeant, iurisperitos admonui, ne in animum inducant credere, nullos esse pertinaces, nisi qui iudicum monitiones preceptaque despexerint. Ante hominum hortatus istos, crede mihi, vera haereticorum pertinacia reperitur, eorum scilicet, qui minime ignorant opiniones suas contra fidem ecclesiae venire. Ipsa vero omnium fidelium vox idemque communis sensus, non pro vna monitione dico, sed pro mille sufficit. Quapropter ecclesiae vnam vocem qui spernit, hic multo pertinacior est, que si sexcentas, aut Theologorum, ant iudicum contempsisset. Ac de secunda quidem regula hactenus. Tertiam hanc habebimus.
Si de cuiuspiam errantis pertinacia dubitant iudices: duae res illis sunt accuratius transigendae: quarum vna Theologorum propria est, altera cum Theologis iurisper itorum etiam communis. Priorem ergo a Theologo iurisperitus mutuabitur: posteriorem autem suo sibi iure vendicabit. Primum igitur a sapientissimis Theologis illud explicatum diffinitumque habeant iudices, anerror qui in iudicium venit, cum fide catholica aperte pugnet. Nam vna ex hac parte dupliciter haereseos iudiĀ¬ cium excludetur: vel quia incertum est dogma illi errori contrarium catholicae fidei veritatem esse, yel quia repugnamtia erroris eiusmodi & catholicae veritatis obscura est, & in opinione posita. Vt si verbi gratia olim negaret quis, epistolam ad Hebraeos, esse Pauli, habeat autem pro certo illam esse canonicam, & de auctore epistolae quaestionem moueat, non de auctoritate: sunt Theologi, qui sentiant haeresim illam esse. Ego vero nisi ecclesiae dehnitio obstaret, no puto, qui existime Christi fidem in nullo extremo versari discrimine, si libri canonici auctore nesciamus, modo sciamus librum esse canonicum. Quocirca siue Paulum, siue Lu ca, seu Barnabam illius epistolae auctore quispiam dixerit, si solidaci est fixaque & constans epistolae auctoritas, non continuo Christi fidem euertet. Cum igitur tempore D. Hieronymi nondum fuerit explorate cognitum an fidei certa veritas sit, Paulum illam ad Hebraeos epistolam scripsisse, fi error aduersus ad tribunal fidei tunc referretur, criminis fortasse quidem iudicium fuisset, sed haereseos iudicium non fuisset. Item, Dei auxilio peculiari nos egere, vt sicut oportet credere, sperare, diligereque possimus, fidei dogma est longe certissimum. Qui inficiabuntur, nullos esse habitus spei & charitatis infusos, illi dogmati huic, vt quidam sentiunt, repugnabunt: sed quia ea pugna, tametsi valde probabiliter apparet, non tun est manifesta ratione conprehensa, eorum hominum error notandus est, temeritas, & impudent ia notanda: haeresis ne suspicanda quidem ante sacri concilij Tridentini decreta. Qui locus nullo etiam commemorante fidei censores admonet, vt id mutui, quod a Theologis sunt necessario accepturi, non a quibusuis accipiant, sed ab eruditis, expertis, exercitis. Qui scilicet cum exploratum habeant, qui nam ex Theologiae locis certi ac firmi sint, qui contra probabiles & non necessarij: tun argumentorum Theologicorum frequenti atque expedito vsu facile quoscunqe errores deprehendant, qui fidei catholicae dilucide refragentur. Altera erat res, vt iudices diligentem nauent operam, quo illis erratis pertinacia patescat. Quae si in dubium fortasse vertitur, & neque ex ante, aut dictis aut factis, neque ex errantium statu, conditione & ingenio colligitur, non alia ea ratione melius deprehendent, que si erranti certum signum catholicae eius Veritatis ostendant, cui error istius contradicit. Vt si proferatur apertus aliquis scripturae locus, aut definitio legitimi concilij generalis, aut decretum constans apostolicae fedis, aut vna quaelibet alia certa nota earum, quibus & catholicae veritates, & contrariae omnino haereses diiudicantur. Quod si hisce signis notisque, prolatis ille cesserit, argumentum erit ignor. intiae probabilissimum: sin repu gnauerit, argumentum erit pertinaciae certissimum, preser tim si nec ingenij nec doctrinae expers sit. Nam si adeo rudis & imperitus est, vt harum rerum intelligentiam nullo modo habere possit, equidem nullam certam regulam prescriptionemque constantem exprimere, vt hominis eiuscemodi pertinacia innotesceret. Certe si qua est crassa pinguique, Minerua describenda formula, ea erit sententia ecclesiae communis, fideliumque consensus & conspiratio eadem, quibus si iste aduersetur, tun etiam quum videt contra se venire omnes, pertinax atque adeo haereticus existimabitur. Nec necesse erit tamen orbe omnium peragrare terrarum, & singulorum fidelium rogare sententia. Nam quae sit fidelium singulorum, neque arte aliqua nec diligentia, & inquisitione perpenditur, sed quo dam quasi prudentiae sensu iudicatur. Quemadmodum enim si quispiam neget omnem ignem calefacere, non est opus, vt contumax in naturam habeatur, proposito. nem illam generalem inductione & demonstratione singulorum ignium, sed significatione potius & ratione de clarare, cum quibusdam demonstratis eadem sit de caete ris ratio. Sic in fidem ecclesiae ille erit pertinax, qui suae pro uinciae aut ciuitatis fidelibus vniuersis in fidei sententia repugnarit. Sed haec relinquamus, idque largiamur inertiae nostrae. inepti enim sumus, vt hebetes ac rudes ad regi lam & linea exigamus. Haec vero omnia, quae in hac postrema constituenda regula diximus, si ad vulgaris prudemtiae rationem dirigas, recta fortasse erunt, sin perpende, re ad exactioris disciplinae praecepta velis, reperientur quaedam fortasse non recta, Quid enim in tam inaequabili & rerum & ingeniorum veritate praescribere nos possumus, quod aequabile inter omnes & vnum omnibus esse queat?m praefertim cum id genus causae propemodum communiecturales sint, in quibus iudices indicijs quibusdam atque vestigijs in ipsa penetrare hominum corda pertentat, quae si cognoscerent, non egerent perpendiculis, non normis, no regulis. Quid igitur haeresis sit, quae haeretica propositio, qua demum via ac ratione vtrique & theologo & iurisperito internoscenda, mihi iam satis superque dixisse videor.
On this page