Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium ossensiua, temeraria, scandalosa. Caput vndecimum.

2

DEinceps vt erat propositum, de propositone erroInea videamus. Cuius notio ac de finitio non eadem omnibus, sed sua cuique est vt hic etiam verum id esse conprobes, Quot homines, tot sententiae. Illud autem in primis definitum & constitutum sit, propositionem erroneam ab haeretica non cogitatione modo, sed re etiam separari. Non enim, vt quidam existimant, concilium Constantiense, vnde varia ista errorum genera accepimus, propositonem erroneam vsurpat in significatione generali, vt erroris haeretici & caeterorum genus commune sit, quae videtur esse eius nominis propria si gnificatio. Ecquis enim credat quicquam aliud esse propositonem erroneam quam errorem? Sed concilium, vt dixi, ab hac vsurpatione longe abest, id quod statimplanum faciam, si verba patrum adscribam. Compertum est, inquiunt, ex praefatis articulis plures esse notorie haereticos, alios non catholicos, sed erroneos, alios scandalosos, quosdam piarum aurium offensiuos, nonnullos temerarios. Quae forma sermonis esset & falsa & absurda, si propositio erronea pro quocunque errore communiter sumeretur. Iam enim recte quoque dici posset post multas argumentationes enumeratas, in his quasdam esse syllogismos, quasdam inductiones, quasdam argumentationes, quod quam sit ineptum, nemo est, qui non intelligat. Sine dubio igitur erronea proposito ab haeretica secernitur, non tanquam genus ab specie, quod esset discrimen rationis, sed tanquam vna erroris species ab altera, quae vera rerum, non modo vocabulorum, distinctio est. Illud deinde constituere del emus, quod prius forsan dictum oportuit, sed doctrina sera non est reprehenĀ¬ denda, praesertim si in opportunum tempus reseruata sit. Lonstituendum ergo catholicas veritates non singulari modo, sed bipartito reperiri. Quaedam enim sunt catholicae veritates, quae ita ad fidem pertinent, vt his sublatis, fides quoqe ipsa tollatur. Quas nos vsu frequenti, non solum catholicas, sed fidei veritates appellauimus. Aliae veritates sunt etiam ipsae catholicae & vniuersales, nempe quas vniuersa ecclesia tenet, quibus licet euersis fides quatitur, sed non euertitur tamen. Atque in huiusmodi veritatum contrarijs erroribus supra dixi fidem obscurari, non ex- tingui: infirmari, non perire. Has ego nunquam fidei veritates censui vocandas, quanuis doctrinae christianae veritates sint. Speciales orationes applicatas vni personae per praelatos vel religiosos plus prodesse, eidem, quam generales, Fratres non teneri labore manuum victum quaerere, sed licere eis esse mendicos, & conplures alias similes propositiones, quas omnes catholici veras esse sine dubio existimat, ideoqe veritates catholicae vocari possunt, atque etiam debent. Quae igitur propositiones huius posterioris generis veritatibus contradicent, eas equidem erroneas appello, quae quoniam doctrinae catholicae aduersantur, errores sunt haeresi proximi, haereses non sunt. Nec nostro, more nos ita loquimur, sod est etiam hoc in more positum sermoneque maiorum, vt nomen generis speciei illi absolute tribuant, quae est in eo genere imperfectissima. Sic Aristoteles in praedicamentis dispositionem seiunxit ab habitu: cum tamen dispositio alias habitus ipsius genus sit. Virtus quippe, quam habitum esse nemo est qui nesciat, dispositio est perfecti ad optimum. Ac ne plura exempla, quae sunt prope innumera, referamus, illud est passim, vulgi etiam ore contritum, quo animalis vocem, cum omnium animantium communis sit, interdum pro his solum accipiunt, in quibus nihil aliud quam vis animantis apparet. Aqua consuetudine ne Paulus quidem abhorruit, quum animalem hominem dixit, quasi brutum expertemque rationis. Patres item concilij Constantiensis hoc sensu videntur esse locuti, si accurate eorum voces expendamus. Ex quibus facile intelligimus, erroneas propositiones contra: catholicas fuisse diuisas, & inferiore quodam graduquam haereticas fuisse locatas. Error itaque qui & minus quiddam quam aperta haeresis & catholicae doctrinae tamen contrarius ess, proposito erronea vocatur. Theologi denique modestiores, quum in disputationibus suis quicquam sanae doctrines aduersum haereticum appellare non audent, temperato vocabulo erroneum esse confirmant. Quum vero in hunc sensum & vulgari consuetudine alliciar, & compeliar maiore Philosophiae ratione: facile me patior in eum adduci libenteroue in eo cupio retineri. Est & propositionis erroneae alius item gradus. Quum enim veritas aliqua, sapientum quidem opinione vebementi, fidei veritas est, sed non est plans ab ecclesia definita, nec certo argumento demonstrata, tunc veritati illi aduerst ri non est haereticum, sed erroncum. Videlicet haeresis, quemadmodum supra diximus, a voluntate quoque errantium pendet, nedum ab intellectu. Error autem sicut & falsitas, e rebus ipsis significatis perpenditur, nulla asserentis habita ratione. Ita licet veritas illa ad fidem suapte natura pertineat, quia tamen nec hoc certum nec expeditum est, haeretica pertinacia abest, error grauis & periculosus non abest. Similiter & propositio erronea tertio quodam gradu vocari potest, quae certae veritati catholicae fidei aduersatur, non manifeste quidem, sed sapientum omnium longe probabili ac ferme necessaria sententia. Eius quippe erratio grauis est, qui hoc defendit contumaciter, quod viri omnes docti sentiunt periculum grande catholicae fidei confsare. Quicunqe ergo vel doctrinam fidei appendicem liquido euertit, vel fidem ipsam in discrime adducit, vehementer ille sane in Christiana disciplina errat, atque adeo eius dicta iure appellantur erroneas. Verum de erronea propositione plus quam satis dictum est.

3

Propositio vero sapiens haeresim a quibusdam definitur ea, quae in significatione, quam verba prima facie ostendunt, sensum habet haereticum, quanuis pie intellecta sensum aliquem habeat verum, vt sunt, inquiunt, istae propositiones, Pater est maior filio, Christus est creatura. Tres sunt dij. Quae definitio nec vocabuli potestatem exprimit, uec rei diffinitae vim naturamque declarat, nec mutuo nexum cum illa est copulata. Quis enim dubitet, illam propositionem, Ridiculum est eucharistiae sacramentum solenni ritu per vias publicas cirounferre. Lutheranorum haeresim sapere, qua negant in Eucharistia corpus Christi verum contineri? & tamen in nullo pio sensu vera est. Huiusmodi propositones multas in Erasmo, Ioane Carione, alijsque quibusdam huius seculi scriptoribus passim leges, quae nec apertas hereses pre se ferant, nec sanum aliquem habeant sensum, sed quia haereseos saporem quendam & odorem referunt, merito eas quidem dicimus haeresim sapere, qui vero illas proferunt, hos haereticorum & saporem habere & proferre odorem. Nec exempla illa placent, quibus hi suam definitionem illustrant. Veriora equidem exempla desiderio & magis ad rem, de qua igitur, accommodata, quamuis in hoc genere nihil ab ijs requirendum est, qui omnes istos propositionum gradus permixtos esse ac confusos opinantur. Sed primum exemplum e Ioannis Euangelio Christique doctrina fumprum est. Quod vero Christi doctrina & Euangelium haeresim sapiat, scribere ego non auderem. Illudi secundum exemplum congruens atque aptum est, si eis assentimur, qui existimant, illam orationem, Christus est creatura, simpliciter veram esse, sed eam Theologos refutasse, quod foetorem quendam ab Ario contraxerit. In quam sententiam Diuus Thomas multa dixit. Ac Sophronius in sexta synodo plane fatetur, Christum creatum & increatum, idemque in tertio libro Ioannes Damascenus. Sed & Hieronymus creaturae nomen in Christo non horret. Ego vero semper habui persuasum, enunciationem illam & simpliciter falsam esse, & catholicae fidei absolute contrariam. Est enim in creaturae voce negatio intus inclusa, quae Christi supposito absolute diuinitatem tollit. Nam qui dicit rem aliquam factam ex nihilo, is negat eam de lubstantia generantis extitisse, hoc enim discrimine, id quod vere & proprie factum est, ab eo, quod vere & proprie est genitum, separatur. Quemadmodum igitur illud, Christus coepit esse, fidei aduersum est, quoniam inde perspicua argumentatione sequitur, filium Dei esse coepisse, atque adeo aliquando non fuisse, sic & illud, Christus factus est ex nihilo, fidei quoque aduersatur, quod implicite silius Dei de natura eius, a quo extitit, esse negatur. Siue igitur incipere, siue factum esse, seu esse creaturam, de silio Dei vere enunciari non possunt, quoniam inficiationem abditam & latentem continent, quae a filio Dei, pro quo nomen Christi accipitur, vel perpetuum esse vel esse a patre depellat. Itaque, vt mea fert opinio, propositiones illae ac caeterae eiusmodi non tanquam sapientes haeresim, sed tanquam haereticae a Nicaenis patribus sunt damnatae. At prositionem haereticam & sapientem haeresim eandem esse, mihi quidem non sit verosimile. Stultus nempe haberetur is, qui quam rem vinum esse constaret, hanc vinum sapere, nisi per iocum & ridiculum, diceret. Iam patrem & filium & spiritum sanctum tres Deos esse, cum fide aperte pugnat. Nam sensus ille, qui pius dicitur, impius est, Pari certe ratione illa proposito. Deitas est crucifixa, haeresim sapere diceretur, quam tamen, vt haereticam manifeste quinta synodus condemnauit. Illaitem, Essentia generat essentiam, in gradu sapientium haeresim locaretur, quam in haereticarum numero poni opor tere, Concilium Lateranense definit. Quid illae? Essentia diuina non est persona patris, In tribus personis tres sunt Deitates, aliaeque plures huiuscemodi, quas in sensu nouitio, & nuper a se excogitato, quidam veras esse dixerunt. Sane nihil tam absurdum dici aut excogitari poterit, quod in sensum aliquem fictum si detorqueas, verum non sit, ac rationi tum humanae tum diuinae consentaneum. Sed consentaneum non est, sensa eiusmodi commentitia, ab vsuque sanctorum & ecclesiae aliena, pia nuncupare, & homines fu tiles talium sensorum excogitatione defendere. Ego certe, vt quod sentio loquar, harum propositionum auctores nihil minus quam hereticorum sapore habuisse arbitror. Sed si in eis aliquem meo gustu percipio, inscitiae sapor ille est, non haereseos. Quum vero loquendi vim & consuetudinem verborum teneo, propositones ipsas, de quibus loquimur, non sapientes haeresim dico, sed fidei manifeste contrarias. Sermones porro istos per metaphoram figuratos, considerata intelligentia magis percipere possumus, quam circunscripta definitione explicare. Quamobrem quid haeresim sapiat, quid non sapiat, non tam definitione & argumentatione speculatricis disciplinae, quam sensu quodam gustuque prudentiae iudicatur. Videas hominem in Lutheranorum dogmatis expugnandis & internoscenda mente exercitatum, qui, vt canes venatici, in libro, quem legendum suscipit, haereses odore quodam suspicionis quam sagacissime peruestiget, eiusque libri au ctorem corruptum esse acutissime sentiat. Leget eum librum fortasse alius stipes sine sensu, qui nihil omnino indagare, nihil olfacere, nihil ne suspicione quidem possit attingere. Quales sunt hodie non pauci, qui Baptistam Cre mensem, Henricum Herpp. Ioannem Taulerum, aliosque huius farinae auctores quotidie habentes in manibus, quotidie in ore, eorum errata tamen, mentem, animum, non odore vllo, non vestigijs, non sapore capiunt. Videlicet, abstulit Dominus a Iuda & Hierusalem iudicem & prophetam, & ariolum, & senem, & sapientem, de architectis, & pru dentem, non solum eloquij mystici, sed haeresis occultae dijudicandae. Quid ni muti sint canes & latrare non valeant, quibus ad inuestigandum nulla iam est sagatitas na rium? Et cum tot signis lupi declarent, qui sint ac velint, quid quaerant ac desiderent, canes tamen fere stupor oppressit, pastores vero caecutiunt & obsurdescunt nescio quo modo, vt nec ea, quae a viris sagacibus monentur, audiant, neque ea, quae a lupis geruntur, videant, nisi forte omnes & pastores & canes stupidi timore obmutuerunt. Atqui vnde libet stupiditas accidat, ad ecclesiae pernicie idem est. Securi enim iam potuerunt viri improbi non modo ad aurem admouere sermonem, qui vt cancer serpat, sed patetius venenum spargere, atque euomere virus pestilentissimum erroris sui. Quod, si mens non laeua fuisset, etiam occultum atque in venis inclusum, a sano humo re secerni & internosci tam poterat adhibita diligetia & cura, grauique & acri iudicio, quam potest color albus a nigro, aut dulcis sapor ab amaro distingui. Sed non est hu ius loci ecclesiae calamitatem deplorare. Nunc enim id so lum agitur, propositonum sapores magis sentiendi & gu standi viribus discernendos, quam speculandi. Causa quippe hos non natura distinguit. Itaque non praeceptis & regulis, sed prudentia & sagacitate dijudicantur. Expediam breui rem hanc, & planam exemplo vno faciam. Leges illam propositonem. Pater maior me est, in Euangelio. Habet illius doctrinae auctorem cognitum & perspectum: antecedentia & consequentia in Euangelio verba diligenter attendis, eius doctrinae principia resiqua memoria tenes. Iam experiere, nisi habes humore aliquo malo affectum gustum, propositonem illam, Pater maior me est, non heresim tibi sapere sed modestiam. Legebat eandem in Arianorum libris Athanasius, auctores intus & in cute nouerat, Arianae disciplinae causas & effecta, principia & connexa perspexe rat, & quae in Euangelio Christi dulcis erat super mel & fauum, eadem proposito in Arij libros transfusa sapiebat haeresim, eratque eius gustui vel amarissima. Atque vt idem vinum ex vase vno sapit picem, ex altero non sapit, & res eadem illud olet, vnde sit, e coeno male, ex arcula muliebri bene, sic vna & eadem oratio ex vno corde & ore odorem spirat iucundissimum, ex altero teterrimum, ex vno saporem suauem seruat, ex altero insuauem. Quemadmodum etiam videmus, aquam e radicibus & canalibus, per quas transit, aliud atque aliud & olere & sapere. Non itaque e rerum ipsarum orationumque natura, saporodorye omnis existimandus est, sed tum res tum orationes ipsae a venis aliquando & vijs, per quas permeant, saporem & odorem accipiunt. Saporem igitur propositionum, vt dixi, non tam scientia quam prudentia dijudicat. Quocirca quae proposito haeresim sapiat, quae contram non sapiat, non Theologi quiuis, sed prudentes solum atque experientes poterunt iudicare. Idem vero de propositone male sonante seu piarum aurium ossensiua dixerim. Est enim, vt linguae nariumque, ita & aurium, iudicium suum, absurdos & abhorrentes sonos respuentium. Quemadmodum autem non solum res falsae atque perabsurdae, sed graues quoque ac verae sententiae inconditis verbis elatae offendunt aures, acres praesertim & acutas, sic Theologorum aures teretes, & religiosae, non a sententijs modo falsis & haereticis, sed ab eis etiam abhorrent, quas intelligenti iudicio percipiunt male atque absurdem sonare, quamuis nullam in eis falsitatem haereseos deprehendant. Dupliciter ergo de propositone male sonante loqui possumus: vno modo generaliter, quo omnis proposito fidei contraria fidelium aures offendit, eoque magis, quo apertius illam vident fidei catholicae esse contrariam. Alio modo specialiter, quo gradum quendam propositonum constituimus ab illo haereticarum supremo distantem. Qua ratione eas proprie male sonantes propositones & piarum aurium offensiuas dicimus, in quibus nullus error fidei aduersus manifeste notari potest, sed absonum nescio quid atque absurdum, quod indignum esse pijs & religiosis auribus videatur. Enimuero in hisce absonis & absurdis propositionibus discernendis, nollem equidem imperito atque imprudenti vulgo aures dedere, quarum est iudicium pinguissimum. Sane quanquam nonnullis in rebus, quae fidelium omnium scilicet communes sunt, iudicium rectum adeo doctis, atque indoctis, est i& promiscue & communiter a fide datum, vt quae propositones vulgi opinione male sonantes habentur, intelligentium quoque iudicio male sonantes fere sint: at promiscuum vulgus auditum plerunque hebetiorem habet, interdum etiam teneriorem quam opus est, & multa saepe tum auribus accipit, tum animo sert, quae tritae atque intelligentes aures aspernantur: quaedam contra refutat quasi absona, quae Theologos peritos & sapientes non modo non lacessunt, sed ne mouent quidem. Theologos, inquam, peritos & sapientes. Nam in quibusdam aurium sensus fastidiosissimus est, in quibusdam etiam superbissimus. Quia igitur vel Theologi quidam nonnulla respuunt, quae aures clementes & modestas minime osfendunt, necessarium est, si res has recte & sapienter dijudicare volumus, aurium habere sensum politum, tersum, subtilem, prudentem. Quod si propositonum absonarum consonarumque iudicium ecclesia in vulgi auribus collocasset, illam certe propositionem, Beata virgo peccatum originis a primo parente contraxit, male sonare, & pias aures offendere iudicaremus. Illa enim audita vulgus sine dubio perstringitur, per cutitur, torquetur. At piarum aurium offensio crime est. Id autem in crimine ponere, quod ecclesia ab omni alienum crimine censuit, temerariae insolentiae est. Euangelij item verba quaedam, si turba nobis lex est, male sonantia fuissent, & piarum etiam aurium offensiua. Turbas quippe aliquando Dominus vocibus ambiguis obscurisque turbauit. Quin insigniter atque aspere discipulorum quandoque teneras auriculas perculit, nam Pharisaeorum aures mordaci solebat radere vero. Pharisaei audito Christi verbo scandalixabantur: plerisque discipulis durus erat illius sermo: turbis habere demonium videbatur. Nec est ambiguum hoc tempore esse Pharisaeos quosdam, esse stolidam turbam & multitudinem falsis opinionibus obtusam, certos demum esse discipulos, quibus est sermo veritatis durissimus. Hi, si abusus reprehendas, qui in imaginibus & colendis, & ornandis, in sacellis, templis, mo nasterijs, sepulchrorum monumentis, sempiternisque memorijs condendis sunt plurimi: si affirmes, in huiuscemodi interdum, vel potius nimium saepe plus vanitatem valere quam religionem, diabolum quam Christum: hi, inquam fortasse dicent, te Lutheranis opinionibus occupatum intolerabiles sonos fundere. Non est igitur habenda ratio vulgi promiscui, imbecilli, perturbati, imprudentis, sed prudentis, synceri, pij, incorrupti. Nec Theologia modo requirenda est, sed pietas & prudentia, sine qua nullae aures possunt consentaneos sonos abhortentesque discernere. Itaque, vt semel finiamus, cum non sit cuiusuis male sonantem propositionem a bene sonante distinguere, prudentissimi Theologi, quod iam iterum ac saepe dixi, consulendi a iudicibus ecclesiae sunt: nisi volunt in harum rerum iudicijs yehementer errare. Et quamuis nullam nos quidem comprehensionem habeamus, definitionem nullam, qua iudices valeant singulas in specie inale sonantes propositiones iudicare: illud tamen speciatim admonere possumus, huiusmodi propositonum duos esse gradus. Vnum earum, quas ante diximus, haeresim sapere. Videlicet, quae fidelium gustatui male sapiunt, eaedem male sonant auditui. Verum quia gustatus sensus pinquior & crassior est, auditus subtilior & acutior, alter gradus male sonantium propositonum est, quae licet haeĀ¬ resim non sapiant, sonum tamen quendam absurdum & peregrinum referunt, qui a doctrina sana synceroque & solido ecclesiae sermone discrepare videatur. Qua ratione pias illae aures feriunt & aspere & grauiter, tametsi cur ita feriant, causa saepe occultissima est. Huius generis illa exempla videntur appositissima, quae Concilium Constantien, notauit, Graduationes & magisteria vniuersitatum esse vana gentilitate intro ducta, & tantum prodesse ecclesiae quantum diabolum, Syluestrum & Constantinim errasse ecclesiam dotando, Ecclesiam Romanam esse synagogam Sathanae, Electionem Papae a Cardinalibus per diabolum fuisse introductam. Item, Papam non debere dici sanctissimum propter officium. Alioqui diabolus di ceretur sanctus, quia est officialis Dei, Item, plures Romae nunc saluari ex coniugatis quam ex clericis, Item, monachatum non esse pietatem, Item Romani episcopi monar chiam post Diui Hieronymi tempus exortam esse, Item, Phocam instituisse Romanam ecclesiam omnium esse ecclesiarum caput: & alia innumera, quae, ne longum faciam, praetermitto. Quod siquis adeo tenui palato est, vt has etiam propositiones haereseos saporem referre iudicet, cum eo equidem non magnopere contenderim, praesertim si de harum vna & item altera sermo sit. Quanquam mihi, fateor, palatum torpet quandoque ac iacet, auris subtilior & erectior est. Ita mihi videor facilius posse propositones auditu quam gustatu percipere. Sed, vt dixi, neuter sensus regulis instituitur, si defuerit prudentia & spiritus quidam diiudicandi: si vero haec affuerint, sine praeceptis nostris theologi iudicium poterit esse vel rectissimum. Ac de propositone male sonante hactenus.

4

Propositio vero temeraria duobus itidem modis vsurpari solet: & communiter & proprie. Communiter, vt omnis proposito a fide auersa temeraria quoque appelletur, etiam si haeresis manifesta sit. Ecquid enim inconsideratissima ac dementissima temeritate plenius quam Christi ecclesiam contradicere? Proprie autem ea vox vsurpatur, quum asseueratio, vt temeraria notari potest: vt haeretica vel erronea vel sapiens haeresim non potest. In quem sensum post istos propositonum gradus postro mum locum proposito temeraria tenet. Temeritas porro non vno & simplici modo intelligitur. Temere enim ea quandoque fieri dicimus, quae non consilio, sed fortuito geruntur. Quo modo ea temeraria sunt, quae turbulente & inconsulte effutita sunt. In hoc vero significatu temeritas, quae nullo delectu aut discrimine ducitur ad iudicandum, sapientiae contraria est, in qua non casus & fortuna, sed ratio & consilium valet. Qui ergo nulla aut ratione aut auctoritate impulsus res ipsas affirmat, sed temere scribit & dictitat, vel quod in buecam venit, iure is tanquam stultus & temerarius reprehenditur. Nam quamuis vera aliquando dicat, sed vt vera dicat tamen, non id consilium & ratio, sed fors & casus efficit. Qualia sunt nonnulla, quae viri quidam pij in vita rebusque gestis Christi Domini magis comminiscuntur quam contemplantur, quae etiam scribunt, non tam vere & prudenter, quam deuots & feruenter. Quorum est interdum caeca ac temeraria quidem, & in assentiendo crea dulitas, & in asserendo facilitas: sed temeritas haec tamen non est eiusmodi, vt a fidei iudicibus coerceri debeat, qui grauiorum errorum censuram assumere suo iure posaunt, leuioris huius Vel imprudentiae vel stultitiae non possunt. Fidei quippe cognitio illis mandata est, non prudentiae, eius praesertim, quae viros pios saepe destituit. Videmus autem illiusmodi, seu meditationes, seu contemplationes, licet inconsiderate atque imprudenter, sine ratione & graui testimonio editas, cum pietate fere atque adeo cum sanctitate esse coniunctas. Non decet igitur, vt simplicitas columbina seuerissimi tribunalis iudicio vexetur: quantumuis illa sit inconsulta & imprudens. Dicitur rursum & id temere asseri, quod insolenter, nimiumque audacter asseritur. Quo modo omnibus in rebus asseuerandi temeritas pronunciandique audacia turpis est quidem, sed in his, quae ad ecclesiae doctrinam attinent, est periculosa vel maxime. Habet enim contemptionem superbam ecclesiasticae regulae: quam contemptionem, nisi fidei iudices coerceant & comprimant, dici non potest quantum discriminis omnis ecclesiae doctrina sit habitura. Quae igitur non inconsulta oratione modo, sed, vt verbis vtar grauioribus, confidenti audacia, insolentia proterua, exultatione impudenti, iactatione superba, non contra fidem dico, sed contra ecclesiasticae modestiae regulam asseruntur: ea Theologi in praesenti temeraria censent, atque inter errorum gradus constituunt & locant, qui, quoniam haeresum appendices sunt, a fidei iudicibus sunt animaduertendi. Vt, Beatam virginem non esse in caelos cum corpore assumpta, quod licet fidei minime aduersum sit, sed quia communi ecclesiae consensioni repugnat, petulanti temeritate diceretur. Item, in baptismo non infundi paruulis informantem gratiam & virtutes: cum concilium Viennense contrariam opinionem duxerit eligendam. Item, Angelum non esse simul cum mundo corporeo creatum, aut ipsum etiam non esse incorporeum: cuius vtrinsque rei contrarium concilium Lateranense sub Innocentio tertio nos docuit. Item, Die iudicij ad certum quendam diem, mensem annum ve futurum. vt verbi causa, ab hinc quinto vel sexto: quod a concilio Lateranen. sub Leone decimo diligenter praecautum atque prouisum est. Nec enim est parua temeritas eius rei praesagitionem vsurpare, quam inclusam diuinitus pater in sua posuit potestate, & neque Apostolis, neque angelis reuelauit Item, Ioanes euangelista fuit in vtero sanctificatus, atque in summa omnes illae propositones, in quibus a fidei & scripturarum lege vniuersali quispiam sine idoneo testimonio, aut probabili ratione eximitur. Nam huius generis exceptiones, temerariae fidei leges, tametsi non tollant, praecidunt tamen. Est demum & ea temeraria propositio, quae in doctrina fidei cum celebris vniuersitatis con muni decreto ac definitione pugnat. Quanquam enim circunferuntur articuli Parisienses, qui non sunt articuli fidei omnes: quoniam ne hanc quidem vel longissime tangunt: sed eius academiae tamen de fide & religione fixa constantiaque decreta semper Christi ecclesia suspexit. Qui vere contepserunt, inaniaque & leuia, ac pro nihilo existimarut, omnes ad vnum periclitati sunt, & i1 qui manifeste ab ecclesia discessere, & ij qui ecclesiae fuere suspecti: postremo ij, qui in occulto adhuc latent, sed suo se tempore, vt caeteri prodent.

5

Propositionem autem scandalosam quidam cum piarum aurium offensiua confundunt, vt verbis distinguantur, re eaedem prorsus sint. Atque huius generis exempla illa po nunt. Tyranum potest quilibet illius subditus occidere, Ieiunare impertinens est Christianae perfectioni, Nullum est praeceptum de baptismo suscipiendo. At ijs ita perturbati sunt & confusi errorum gradus, nullus vt sit primus, nullus vt secundus, nullus vt tertius aut quartus. Propositio igitur scandalosa duobus similiter modis appellari solet. Prius vsurpatione communi, qua omnis oratio, quae occasionem ruines praestet, quamuis haeretica aperte sit, scandalosa dicitur. Quo sensu Concilium Constantiense 15. illam propositonem, Quilibet tyrannus po test licite a quocunque subdito occidi, &c. tanquam haereticam & scandalosam condemnauit. Quales sunt item reliquae duae, quae ab his in exemplum sunt positae. At vero posterius scandalosa illa proprie oratio vocatur, in qua scandalum notari potest, haeresis non potest. Qualis illa fuit enumeratio incommodorum auricularis confessionis, in qua incommodorum enumeratione tanto cum Germaniae scandalo. Erasmus versatus est. Tales illae sunt siue commentitiae fabulae seu narrationes etiam verae, quibus monachorum occulta vitia, vel finguntur, vel deteguntur. Id quod sine dubio sine imbecillium offendiculo fieri non potest. Non enim hic scandalum more vulgi vsurpamus, pro eo, quod aures offendit, quod ve fidelis populus horret: sed pro eo, quod infirmis causam ruinae praestat, & quod ante fidelium pedes positum eos facit in illud incurrere, irruere, offendere. Sic ecclesiae Romanae abusus plebi rudi obijcere atque in vulgus edere, scandalum est. Sic propositones illae scandalosae sunt. Praelatus malus est vere fur & latro, Per censuras ecclesiasticas clerus populum suppeditat & auaritiam multiplicat, Sacerdotes criminose viuentes sacerdotij polluunt potestatem, Clerici epistolis decretalibus studentes stulti sunt. Dantes eleemolynam fratribus mendicantibus sunt excommunicati, Confirmatio iuuenum, clericorum ordinatio, locorum consecratio, reseruantur episcopis propter cupiditatem lucri temporalis & honoris, Vniuersitates & col legia vanitate hominum sunt inducta, Leguminibus. & giscibus venter inflatur & turget, atque adeo ad concubitum ac venereas voluptates aptissimus redditur. Quarum nonnullae haeresim sapiunt, non inficior, sed quamuis in verum sensum deflectantur, non solum error, sed ipsa etiam isthaec veritas, qualiscunque illa sit, quae forte in his dictis inueniri potest, scandalum affert idiotis & infirmis. Non enim solum falsa scandalum faciunt, sed aliquando etiam vera. Ac de propositione scandalosa satis fere diximus. Propositionem autem schismaticam, seditiosam, maledicam, & contumeliosam, quorsum attinet definire? Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quae pluribus verbis a quibusdam explicantur? Res itaque faciles & cuique per se satis expositas consulto praetereo. Quoniam liber hic noster non pollicetur, quae passim vulgata & contrita sunt, sed ea conatur exponere, quae & sunt obscura, nec statim omnibus occurrentia & obuia. Sed ne Amalthaeam quidem edimus, & bibliothecam rebus vniuersis instructam. Breuitati quippe studemus, atque vtinam non hoc decipiat nos breuitatis studium. Decepit enim multos, quosdam, qui cum se breues esse putarent, fuere longissimi, alios, qui cum se breues esse laborarent, fuere obscurissimi. Sed haec hactenus, iam pergamus ad reliqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9