Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

caput postremum, in quo refelluntur argumenta capitis primi.

2

PRimum igitur aduersariorum argumentum ex his, quae superiore libro dicta sunt, promptissime refellitur. Ostendimus enim ecclesiae nomen principibus & maioribus solere tribui: & in illis reipublicae sitam esse auctoritatem, quos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei. Ac si ecclesia columna est & firmamentum veritatis, Apostoli etiam sunt ecclesiae fundamenta, vt ad Ephesios capite secundo, & Apo. 21. dicitur. Corporis quoque robur & firmitas a capite pendet, quod si tollas, cadat corpus necesse est. Episcopi vero populorum capita sunt. Et Petrus ecclesiae caput est. Quemadmodum sequenti libro demonstraturi sumus. At sunt idiotae episcopi. Valentinus olim & similes imperitiam sanctorum presbyterorum arguerunt, non contemplantes quanto pluris sit idiota reliosus a blasphemo & impuden te sophista: quemadmodum Irenaeus ait lib. quinto. Sabinus quoque idem odiecit concilio Nicaeno, vt libr. 2. histo. tri. cap. 8. scribitur. Sed & Apostoli idiotae erant: per quos tamen Deus sapientes huius mundi confudit. Videte, inquit, vocationem vestram fratres. Quia non multi sapientes sapientes, &c. Sed quae stulta mundi sunt elegit Deus, vt confunderet sapientes. Non propter sapientiam maiore pastores ecclesiae firmi in fide & doctrina sunt, sed propter peculiarem Christi procurationem, ne pastoribus & doctoribus vacillatibus populus fluctuet, circunferaturque omni vento doctrinae. Quid vero si sancti episcopi non sunt: An soluendi & ligandi potestatem amittunt? Num pascendi auctoritate carent? Super Cathedram, inquit, Moysis sederunt scribae & Pharisaei: quodcunque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum nolite facere. Quoniam vero, cum ab alijs plerisque tum ab Augustino maxime ostensum & patefactum est, per malos etiam administros Christiradios in ecclesiam fundi: superuacaneum erit ei nuncargumento pluribus respondere, cui ante per nos abundem responsum est.

3

Ad id quoque quod deinceps sequitur, non est difficie respondere. Nam sacerdotum veterum acta quidem Christo aduersa fuerunt, at sententia hominum alioqui pessimorum non solum verissima, sed reip. etiam vtilissima fuit. Quin diuinum oraculuu fuisse Ioannes euangelista testatur. Cum enim post longam variamque concilij deliberationem Caiphas, qui vt summus pontifex concilio praesidebat, sententiam illam, cui omnes ferme consenserunt, dixisset, expedit nobis, vt vnus moriatur homo pro populo, & non tota gens pereat: mox euangelista subiecit, Hoc autem a semetipso, non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetauit. Qua ex re fit, vt & nostrorum pontificum vita quidem & opera contraria forte sint domino Iesu: sed eorum iudicia, quae videlicet a sum mo pontifice comprobata sint, & vera erunt, & Christianis vtilia, ut quae ad populi salutem sint diuinitus instituta. Imo adeo a spiritu sancto erunt ob eam causam, quam ab euangelista didicimus, quia scilicet ecclesiae Christi pontifices sunt. Ac de secundo argumento satis.

4

Tertium vero argumentum sic refellitur. Nego, nullum Christi pactum cum ecclesiae sacerdotibus esse. Est enim primum cum Petro caeterisque, qui illi in pontificatu succedunt, vt Matth. 16. & Lucae 22. videre est. Promisit item Apostolis eorumque proinde successoribus Christus spiritum veritatis Ioannis. 14. 15. & 16. Pactum quoque veritatis cum ecclesia initum ad ecclesiae tandem pastores & doctores referendum est. Non enim ecclesiam suam Deus aliter quam orbem administrat, vbi infima per media, media per suprema geruntur, quemadmodum Dionysius admonuit. Pacta vero & conuenta illa vetera longe alia ac nostra sunt. Illa enim temporaria erant, sicut & lex & sacerdotium. Ablatum est quippe a Iudaeis regnum, ablata lex, transsatum sacerdotium.

5

Sacerdotalis autem & veritas & auctoritas paulo ante aduentum Christi labefactari coeperunt. Nam, quod antiquatur, & senescit, ac prope interitum est, id debilitetur oportet atque infirmum hat. Prophetae igitur ij Vel maxime, qui Christi aduentui proximiores fuerunt, identidem hanc legis, veritatis, auctoritatis, sacerdotij sceptrique ruinam, Iudaico populo annunciabant. Eorum hac de re oracula si quis ad Christi Ecclesiam referre nisi ex parte velit, illa prorsus ignorat, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item, Hicest Deus noster in aeternum & in seculum seculi, ipse reget nos in secula. Item, In misericordia sempiterna¬ misertus sum tui. Dixit redemptor tuus Dominus, Sidut in diebus Noe istud mihi est, cui iuraui ne inducerem aquas vltra super terram: sic iuraui vt non irascat tibi "Montes enim commouebuntur, & colles contremiscenta misericordia autem mea non recedet a te, & foedus pncis meae non mouebitur". Isaiae. 54. Item, "Feriam domui israel & domui Iuda foedus nouum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris": quod irritum fecerunt, & caetera. Et paulo post. Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine dier. Si defecerint leoes istae coram metunc & semen ssrael deficiet, vt non sit gens coram me cunctis diebus, & caetera. Item. Feriam eis pactum sempiternum, & timorem meum dabo in corde eorum, vt non recedant a me. Item, percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, caeteraque in nouo Tustamento similia, Regnabit in domo Iacob in aeternum, & regni eius non erit finis, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebuas vsque in consummationem seculi, Ego rogabo patrem, & alium paracletum dabit vobis, qui maneat vobiscum in aeternum spiritum veritatis, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & portae inferi non praeualebunt aduersus eam, Hic est sanguis noui & aeterni Testamenti. Reprehensiones igitur comminationesque illae Prophetarum generales, ad tempus Dominicae passionis potissimum referendae sunt, vt Hieronymus ipse non semel testatur. Quid ergo sibi vult, cum quae aduersum antiquos sacerdotes dicta sunt, ea in nostros torquet omiia? Nempe, omnia in figura contingebant illis, scriita sunt autem propter vtilitatem nostram. Ea igitur, quae Prophetae in illo populo reprehendunt, ad nos quoque pertinent, seruato tamen synagogae ecclesiaeque discrimine, vt illa ad tempus, haec perpeta esse intelligatur. Compertum est autem sine lege & doctrina, sine sacerdote & doctore, sine Christo & spiritu veritatis, ecclesiam nullo posse modo consistere. Quod quoniam alijs locis abundem satis explicatum est, non est hic frustrae repetendum. Nam & nouae legis sacerdotibus conferreveteres, scripturarum ignoratio est, Hieremiae 3. & 23. Exechielis 34. secunda ad Corinthios 3. & 4. Cui autem aliquando veterum dictum est, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & portae inferi, & caetera. Et rursum. Ego rogaui pro te, vt non deficiat fides tua? Quibus vero synagogae sacerdotibus & pastoribus spiritus veritatis promissus est, qui cum ipsis in eternum maneret & in omni institueret veritate? Hieronymus itaque nec de sacerdotum concilio loquitur, nec de omnibus simul ecclesiae pastoribus.

6

Ad singulas ecclesias priuatosque & pontifices & sacerdotes verba Prophetarum refert in ecclesiam catholicam, eiusque aut sacerdotium aut veritatem nihil dicit.

7

At vero illud mouere quempiam poterit, quod Esaiae 22. cap. scriptum est. Expellam te de statione tua, & de m inisterio tuo deponam te. Et vocabo seruum meum EliaEim, & induam illum tunica tua, & cingulo tuo confortabo eum, & potestatem tuam dabo in manus eius: & erit quasi: pater habitantium Hierusalem, & domui IudaEt dabo clauem domus Dauid super humerum eius, & aperiet, & non erit qui claudat: & claudet, & non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, & erit in solio domus patris sui, & caetera. Quae de trassatione sacerdotij veteris legis in nouu Christi sacerdotium prophetata esse, in dubium vocari non potest. Quod autem sequitur, videtur sensui nostro esse contrarium. Auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, & frangetur & cadet: & peribit quod pependerat in eo, quia dominus locutus est. Si enim Christus dominus, qui tamquam paxillus in ecclesia fixus est, auferatur: & qui ex eo fide ante pependerant, postea peribunt & cadent, quomodo nos ecclesiae in fide firmitatem perpetuam pollicemur?

8

Quomodo etiam asserimus, Christum ecclesiae semperpastoribus affuturum? Hoc Hieronymus in commentarijs ita soluit, vt ad dies nouissimos referatur, cum retrigescot charitas multorum, & locum habebit illud, putas filius hominis veniens inueniet fidem super terram? Quod, quemadmodum libro superiore diximus, non sic intelligendum est, quasi nulla tunc ecclesia futura sit, nulla Christi fides, nullum mysticum fidelium corpus, nullus veritatis in eo corpore spiritus, quae omnia sacris ipsis literis aduersarentur: sed vsu scripturarum, quod in comparatione aliorum minimum est, nullum esse dicitur. Intantum ergo in illis diebus fidelium numerus minuetur, vt Christus de medio ecclesiae sublatus esse videatur. Sed non auolabit a paucis illis, qui residui erunt, doctor suus, dabit eo quoque tempore Christus pastores & doctores, qui dat eos, donec occurramus omnes in vnitatem fidei & agnitionis filij Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis lenitudinis Christi. Occurremus enim nos qui viuimus, qui relinquimur in aduentum Domini, & simul cum Domino erimus. Ecclesia igitur eiusque species & forma in finem vsque saeculi permanebit, permanebitque adeo cum ea & Christus & spiritus veritatis, sine quibus constare illa non potest. Atque Hieronymus illam Esaiae vaticinationem ad Christum secundum Anagogen refert. Nam sensum historicum & literalem libro Commentariorum quinto explicuerat. Ex sensu autem anagogico nullum certum argumentum trahitur. Sane vero illud etiam considerandum est, Propheticas illas reprehensiones, non sic in omnes eius temporis pastores & sacerdotes conuertendas, vt nullus intelligatur exceptus. Concionatoribus siquidem hoc permiuum est, vt quod plerosque tangit, id ita enuncient, quasi tangat omnes. Sic aliquando totus ilse populus ab Esaia reprchenditur, tanquam in eo a planta pedis vsque ad verticem capitis non sit inuenta sanitas: & tamen idem propheta viros aliquos iustos relictos esse fatetur inquiens, nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, & caetera. Sic Helias in omnes inuehitur quasi relictus sit solus, at dicit illi diuinum responsum, reliqui mihi septem millia virorum, qui non curuauerunt genua sua Baal. Sed de tertio argumento satis multa diximus. Nam & ex his, quae superiore libro responsa sunt, poterat abundem confutari.

9

Ad quartum vero respondeo primum, conciliorum auctoritatem illi testimonio non inniti. Nihil enim de ecclesiae concilijs praefinire videtur eo loco Christus, sed vnitatis consensionem commendare, cuius ad impetrandum magna vis est. Quod si propter Innocentium. 20. d. cap. de quibus. & propter synodum. 6. acti. 17. & propter synodum Chalcedonen: in epistola ad Leonem, de synodis locus ille intelligatur, aliter deinde respondere possumus, quod quemadmodum in nomine principis concilium aggregatur, cum eius auctoritate indicitur, sic synodus ecclesiastica in Christi nomine cogitur, cum indicente Christo, vel eius vVicario cogitur. Concilia itaque quae praeter auctoritatem Romani pontificis fiunt, non oportet Christum in medio habeant. Talis autem synodus illa Cypriani fuit. Tametsi ne omnes quidem viri iusti, qui in no mine etiam Christi congregantur, quamnis Christum in medio habeant, ad hunc semper effectum habent, vt veritatem quaestionis propositae decernere & tenere possint. Sed si fuerit res ad salutem necessaria, hoc fiet illis a patre caelesti, vt vel ab eo, in cuius nomine & auctoritate congregati sunt probentur, si vera dixerint: vel doceantur, si vera non dixerint. Id enim satis est, vt preces illorum exauditae dicantur iuxta prescriptum Matthaei testimonium. Illae vero, quae sequuntur, friuolae sunt Caluini calumniae: quibus non est operepretium respondere. Nam priori quidem nunc nunc satisfecisse mihi videor. Posteriori autem & in capitis superioris tertia quaestione, ad postremum argu mentum, & in tertij libri capite vltimo ad quartum respondimus. Sed de quarto argumento hactenus.

10

Porro ad quintum responsio ante oculos est ex his, quae dicta sunt. Nam concilium Ariminen. inuito Liberio papa haereticorum opera coactum fuit, vt & in historia ecclesiastica & in epistola Damasi ad Aphricanos episcopos, & in. 15. dist. cap. Sancta Romana. ex Gelasio refertur. Ephesinum quoque secundum, licet auctore Leone congregatum fuerit, sed Dioscori tum minis tum fauoribus corruptum est, pontificis legatis & quibusdam alijs bonis viris repugnantibus. Ita nusquam fuit confirmatum, sed damnatum potius a Leone & synodo Chalcedonensi. Constantinopolitanum denique illud repugnante ecclesiae pontifice coactum est, reprobatumque postea in 7. synodo generali. 367. patrum, qui apud Nicaeam conuenerunt. Quo ex loco manifeste refelluntur ij, qui concilij auctoritate retenta, summi pontificis existimant non esse te¬ gas DE AyCTO. CORCILIORVM nendam. Quid enim causae est, cur concilium Constantinopolitanum primum. 15O. patrum tanquam vnum ex Euangelijs habeatur, hoc autem alterum Constantinopolitanum, vbi multo plures fuerunt episcopi, habeatur pro nihilo? Nempe conciliorum robur ab illo est, pro quo rogauit Christus ne deficeret fides eius, quo fratres suos posset in fide firmare. Sed de his sequenti libro diligentius.

11

Nunc sextum argumentum diluamus. In quo non parua quaestio est, num canones Trullani ecclesiasticam habeant auctoritatem. Nam quod habeant, his argumentis suadetur. Primum quod Gratianus nomine sextae synodi hos canones perpetuo citauerit, vt patet. 16. dist. cap. placuit, & cap. Quoniam. Et de cons: dist. 1. cap. Iacobus & de con. dist. 2. cap. didicimus, & 27. quest. 1. cap. Si quis episcopus. Sexta vero synodus sine dubio ecclesiae auctoritatem habet, vt paulo post demonstraturi sumus. Trullanos ergo canones catholici probare debemus.

12

Deinde id suaderi potest ex Innocen. 3. de aeta. & quali. ordi. cap. A multis, qui in 6. synodo constitutum esse dicit, vt si quis eorum, qui ad clerum accedunt, nuptiali iure mulieri voluerit copulari, hoc ante subdiaconatus ordinem faciat. Constat vero hunc essecanonem. 6. inter Trullanos.

13

Praeterea Adrianus papa hos canones & synodum, a qua sunt editi, probat & recipit, vt cernere est. 16. dist. c. Sextam. & de con. disi 3. ca. Sextam. Non igitur de Trullanis canonibus dubitare catholico licet.

14

Quarto loco id ipsum demonstratur ex 7. synodo acti3. vbi Tharasius, eiusdem, inquit, sextae synodi recte & diuine decreta edita traditosque canones recipio. Et actione. 4. Petrus episcopus dixit, habeo codicem sextae sacrae synodi canones continentem. Sanctissimus autem patriarcha Tharasius subiecit, quae est haec ignorantia, qua plerique laborant circa hos canones? Scandalum enim est dubitare, num sint sextae synodi. Et acti. 6. Epiphanius, qui loco synodi respondebat Iconomachis, Sacra, ait, sexta synodus, posteaquam sententiam suam de vna voluntate Christi sub Constantino pronunciasset, iterum vnanimiter omnes diuina voluntate post. 4. aut. 5. annos congregati, duos & centum canones edidere. Quod si di uina voluntate vnanimiter illi canones a patribus sunt edi ti, probati vtique sunt septimae etiam synodi testimonio. Atque eadem 7. synodus, definierunt, inquit, sextae synodi sancti pati es, conuentum per singulas prouincias semel in anno fieri. Hunc ergo canonem & nos renouamus. Au ctoritatem ergo finiendi patres illi habuerunt, & si sancti fuerunt, vt hic dicitur, nihil sibi vsurparunt contra ecclesiae regulas. At si praeter sententiam Romani pontificis coactum illud concilium est, aduersum ecclesiasticas regulas coactum esse constat, habet igitur Trullana haec synodus solidam auctoritatem, si septimae synodo credimus. Acce dit his, quod. 7. synodus acti. 5. & 6. Nicolaus in epistola ad Michaelem Imperatorem, concilium Florentinum sess. 5 horum canonum auctoritate vtuntur¬.

15

Sed mihi rem hanc diligentius consideranti contraria opinio, & probabilior, & grauior videri solet. Cuius sententiae auctores habeo Anastasium apostolicae sedis bibliothecarium, in prooemio in 8. synodum, ad quam iustu Adriani secundi venit, nam erat vtriusque linguae Graecae & Latinae peritissimus, vt 63. dist. cap. 2. dicitur. In eadem opinione est Theophanes Graecus historicus, & Humbertus siluae candidae episcopus, Apocrisarius Leonis noni, in libello contra epistolam Michaelis patriarchae Constantinopolitani. Qui liber citatur a Gratiano, vt liber Leonis noni contra epistolam Nicetae abbatis. Sed & a Latinis non recipi hos canones referunt Theodorus Balsamon & Matthaeus monachus, maximi Latinorum detracto res, ille in interpretatione eorundem canonum, hic in historia conciliorum & virorum illustrium. Sunt autem, argumenta, quae hanc sententiam confirment, irrefragabi lia. Primum, quod sexta synodus sub Constantino inperatore, contra Monothelitas ab Agathone congregata, a Leone secundo comprobata, nullos ediderit canones. Illa vero synodus, quae sub Iustiniano imperatore postea coacta est, cur sexta synodus appelletur, nulla est causa. Sed de nomine nihil moror. Hocsolum assero, ei concilio nec Romanum pontificem, nec eius legatos interfuisse. Subscriptiones episcoporum videantur, & res fiet manifesta. Iustinianus primum subscripsit, deinde episcopi qui sextae synodo affuerant, sed nec numero pares, nec nominibus omnino similes, vt Theophanes & Anastasius eui cerunt. Romani vero pontificis, aut legatorum eius nulla subscriptio est.

16

Alterum argumentum est, quod Iustinianus bis synodum apud Constantinopolim coegisse legitur, prius sub Sergio Romano pontifice, posterius sub Ioanne septimo eodem quoque episcopo Romano. Et de priore quidem Beda de natura rerum capite 67. ait, Iustinianum Romanae ecclesiae pontificem Sergium, quia erraticae suae synodo, quam Constantinopoli fecerat, fauere, & subscribere noluisset, iussisse Constantinopolim deportari, qui tamen ob culpam perfidiae regni gloria postea priuatus exul in Pontum secessit. Hactenus Beda. Et Platina in vita Sergij, Iustinianus, inquit, synodum habuit, in qua nonnulla approbata sunt orthodoxae fidei nequaquam congruentia. Eadem quoque Sergij apocrisarius, qui tum Constantinopoli erat, subscriptione sua stolidem nimium confirmauit. Verum cum postea Romam delata a Sergio exploderentur, ira percitus Iustinianus Rachariam misit, qui Sergium ad se vinctum traheret. Hactenus Platina. De posteriore autem idem Platina in vita Ioannis. 7. ita scribit. Iustinianus eadem stultitia vexatus, qua fuerat ante amissum imperium Sergio pontifici duos metropolitanos Romam misit, qui Ioannem adhortarentur, vt habita synodo quae de homusio crederent orientales, eadem etiam occidentales affirmarent, praepo sitis libellis in quibus ei subscribendum erat. Homines ta men re infecta ad Impertorem pontifex remisit. Haec ille. Ac si quis Trullani concilij verba velit expendere, statim deprehendet, quale illud concilium fuerit. Sic enim hapont. Quoniam sanctae vniuersales synodi quinta & sexta, de mysterio fidei plenissime disputantes, canones non fe cerunt, propterea nos conuenientes in hanc imperialemurbem sacros canones conscripsimus. Oportebat enim, vt synodus vniuersalis canones ecclesiasticos promulgaret. Hactenus concilium. Principio autem, si in Constant. vrbem conuenistis, dicite mihi, ecquo euocante conuenistis? Anne Romanus aliquis episcopus Vobis concilium indixit: Minime id quidem. At Romanus Pontifex eo tempore certus erat, Catholicus erat, addo etiam, probus erat. Primates autem ecclesiae sine principis ecclesiastici & veri & Catholici & pij voluntate cogere, hoc non est synodum velle facere, sed aduersus ecclesiae principem conspirare. Quemadmodum si regni proceres ad Respublicas pertractandas sine regis arbitrio conueniant, conium ratio illa potius quam congregatio existimabitur. Iustinianus, inquis, eos fecit conuenire. Bene profecto narras, fam istum improbum fuisse, & ecclesiae Romanae inimicum, memoriae pioditum est. Qualem autem synodum a tali viro profectam esse arbitrabimur? Sed audiamus cau sam conuentus faciendi. Quoniam sanctae vniuersales synodi quinta & sexta canones non fecerunt, propterea nos in hanc imperialem vibem conuenientes, canones conscripsimus: Oportebat enim, vt synodus vniuersalis canones ecclesiasticos promulgaret. Itaque haec Trullana synodus supplementum duarum esse dicitur, & quod deerat quintae & sextae, id nimirum addidisse. Ideo enim nec sexta aiunt, proprie numeratur, sed &cySetrt, id est, qui nisexta. Scilicet, nomine sextae Synodi Trullana se prius venditare volebant. At, nunc nec sexta, nec quinta, nec se ptima est, sed monstrum quoddam quinisexta. Illud vero quis ferat, quo insimulant patres hi duo grauissima concilia tanqe mutila & imminuta, vt causa congregationis necessaria videatur? Enimuero concilium gencrale ecclesia ne vnum duidem habuit, vbi causa, aut haeresis, aut schisma tis nulla esset. Trullana haec synodus sola est, quae non ad prosligandam haeresim, non ad tollendum schisma, sed ad canones, edendos cogitur. Ecquid autem erat opus, pastores ecclesiarum omnium suis sedibus cieri, vt post innumeros fere canones, Apostolicos, Nicaenos, Ancyritanos, Neocaesarienses, Antiochenos, aliorumque plurimorum & martyrum & confessolum, qui canone secundo Trullano conprobantur, alij centum duo ab his patribus ederentur? Quato vero grauius, sexta synodus egit, quae causa fidei, ob quam couenerat, absoluta, noliit ecclesiam canonibus onustam discedere. No igitur necesse erat canones condere, sed, si verum fateri vuitis, alia Iustiniano causa vestrae congregationis fuit, nimirum, vt Latinos sedemque, praesertim Apostolicam insectaretur, vtque, quod Platina ait, aliqua vestra auctoritate probaret Orthodoxae fidei nequaquam congruentia. Nam, si, vt ipsi dicitis, pos quatuor aut quinque annos a sexta synodo exacta, sub Iustiniano filio Constantini Constantinopoli conuenistis, certenccomputate temporap haec illa est erratica synodus, cui, auctore Beda, Sergius noluit subscribere. Sed iam videamus, vt reliqua, quae nunc non extant, dissimulentur, tur his centum duobus vestris canonibus subscribert Sergius nec voluerit, nec vero debuerit. In Canone secundo suscipitis & confirmatis 85. canones Apostolorum: hos sedes Apostolica non recepit, vt auctor est Isidorus 16. dist. c. canones. id quod eum ex Leone 9. c. Clementis ea. distin. ostendi potest, tum vero magis ex Gelasio 15. dist. c. Sancta Romana. Cur autem sedes apostolica probet 84. canonem, quemvos probatis, vbi tres Machabaeorum libri contra omnium consensum ecclesiarum admittuntur? Atque in eodem secundo. canone synodum Cypriani, de rebaptizandis haereticis comprobatis, quasi secundum traditam Aphris consuetudine lex illa constituta sit, & non magis aduersetur, omnibus ecclesijs Dei. Nec enim decretum illud Cypriani, explicari potest ad normam 95. canonis Trullani & 19. Nicaeni. Quoniam canon Cypriani de omnibus in vniuersum haereticis praescriptus est, maxime Donatistis, quos constat in nomine Trinitatis Baptizasse. Decretum ergo cypriani ab vniuersali ecclesia simpliciter reprobatum, Sergius approbare non debuit, quod Trullana synodus fecit. In canone tertio ecclesiae Romanae legem de bigamis non ordinandis summum ius appellatis, & exrigore austerum, sedis autem Constantinopolitanae mollicies ac dissolutio benignitas vobis est. Mediam quasi ex duabus componitis, sed talem, qualem ecclesia Latina semper explosit. Iure igitur, hanc vestram synodum explosit Sergius.

17

Canon. 13. iubet, vt hypodiaconi, diaconis presbyteri, a suis legitimis vxoribus non separentur. Ea consietudo apud Graecos quidem inualuit, sed synodus generalis eam toti ecclesiae contra Latinorum vsum male praescripsit. Bene ergo Sergius vestros canones reprobauit.

18

Canone 36. decernitis, vt thronus Constantinopolit. aequalia priuilegia cum apostolica sede obtineat, & Alexan drinae, Antiochenae, ac Hierosolymitanae praeferatur. Scitis aduersum hunc canonem olim a sancto papa Lcone pugnatum. Et quanquam ratione pugnatum est, at sequentes Romani Pontifices Constantinopolitanae huic ambitioni & vanitati contradicere noluerunt. De priuili. Antiqua.

19

Canone 62. praecipitis, in omnibus diebus quadragesimae praeter sabbatum & dominicam, nullas nouas hostias consecrari, sed, vt apud nos in die parasceues, fieri praesanctificatarum sacrificium. Hoc vestris Graecis praecipite, si vultis, Romanus enim episcopus hoc in totam ecclesiam decretum non probaret.

20

Iam Canone 55. nulla nostra confutatione eget, absurdus enim per se est, & manifeste in Romanam ecclesiam iniurius. Ipsum audiamus. Quoniam intelleximus in Romanorum ciuitate in sanctis quadragesimae diebus, in eius sabbatis ieiunare praeter ecclesiasticam traditam consuetudinem: sanctae synodo visum est, vt in Romanorum ecclesia si quis fuerit inuentus sabbato ieiunans, clericus deponatur, Laicus segregetur. Num tibi videtur a Romano aliquo pontifice hunc canonem probatum iri? Minime vero gentium. Quid SVVide ne probandus sit. Sacra, inquiunt, scriptura nobis praecipit, vt abstineamus a sanguine & suffocato. Merito igitur damnamus eos, qui cuiuscunque animalis sanguinem arte aliqua condiunt, & sic comedunt. Ecqua autem maior scripturarum ignoratio esse poterat, quam existimare, praeceptum illud apostolicum ad ea vsque tempora perdurasse? Quanto verius Latini decretum Hierosolymitanum, quo ad sanguinem & suffocatum attinebat, ad breue tempus tantisper mane re interpretati sunt, quamdihiIudaeorum & Gentium comsuetudo coalesceret: quamdiuque synagogam ecclesia cum honore quodam sepeliret. Abeat numc Gratianus, & sextae synodo canones Trullanos tribuat. Innocentius vero decretum Gratiani eodem nomine retulit, quo erat a Gratiano citatum, id quod & D. Thomae & alijs quoque viris doctis aliquando accidit vt Gratiani diligentia fisi, capita decreti, ementitis auctoribus & titulis referant. Idem quoque Gregorio nono contigit, qui titulo de constit. nomine Hieronymi commentaria in prouerbia retulit, quae Hieronymi non esse certum est. Caput autem illud, quod Innocentius citat, habetur 32. dist. c. Si quis eorum, nomine sextae synodi. Adrianum vero Trullanos canones recepisse, tantum abest a veritate, vt nihil magis veritati possit esse contrarium. Verba siquidem illa reperiuntur in epistola Tharasij ad Adrianum, non, sicut Gratianus memoria lapsus existimauit, in epistola Adriani ad Tharasium. Tharasius itaque recepit illos, non Adrianus: vt patet actione 2. & 3. septimae synodi. Adrianus si quidem verba Tharasij refert, vt Constantinopolitanos proprio mucrone confodiat. Si enim, inquit, vos fatemini canones illos diuinos & legales esse, canone autem 82. imaginem Christi venerandam esse conceditis, quid nunc contra sacras imagines depugnatis? Quod si septima synodus vno canone vtitur, vt ipsorum Graecorum testimonio, imagines esse venerandas comprobet, ecquid inde argumenti promitur, vt caeteros item canones approbarit? Quasi totum Menandrum, Aratum, aut Epimenidem confirmarit Paulus, quod horum aliquando sit testimonijs vsus. Nec verba illa, quae ex 7. synodo retulimus, ipsius synodi sunt, sed Tharasij, Petri episcopi, Epiphanij. Quae non erat eius temporis & instituti expendere. Non enim id tum agebatur, an Trullana synodus probanda esset, sed an essent imagines venerandae. Quamobrem, quae obiter & praeter institutum a priuatis hominibus in Concilio dicebantur ne nouae lites suborirentur, illa sapienter a patribus dissimulata sunt: eo vel maxime, quod in causa precipua, de qua ibi erat controuersia, Tullane synodi auctoritate libenter vtebantur. Id ne comminisci videamur? Nicolaus nimirum est auctor adhibendus, qui in epistola ad Michacle Impcum ad quandam causam suadendam synodi huius Trullane, canone quodam vellet vti, in hunc modum disserit. Prouidem hoc Constantinopolitana synodus canonum suorum sexto dignoscitur prohibere capitulo. Quod tamen non apud nos inuenitur, sed apud vos haberi perhibetur. Verum nouimus nos apostolicis imbuti documentis, etiam sententiis vti paganorum, quanto magis Christianorum & contra ipsos, quorum nec vitam sequimur, nec mentem erroneam imitamur. Denique Apostolus Paulus de libris Paganorum aliqua in suis scriptis posuit, nunquid ideo etiam cuncta recipienda sunt, quae cum his pariter sunt prolata? Hactenus Nicolaus. Non itaque si aut Innocentius, aut 7. synodus, aut Nicolaus, aut concilium Florentinum horum auctoritate canonum abutuntur, probato vno aut item altero reliquos probauerunt. Quanquam patres synodi Florentinae hos. 1O2. citasse canones, me omnino praeterit. Nam, quod actio. 5. refertur, id non ex synodo, vbi hi canones sunt editi sub lustiniano, sed ex sexto concilio vniuersali sub Constantino illius patre depromptum est, vt actio. 17. eiusdem sexti concilii patet. Sed quoniam & haec synodus apud Trullum regium palatium, scilicet celebrata est, quod de hac dicitur, hoc per errorem ad Trullanos canones creditum est pertinere. Quorum auctoritas ideo a nobis labefactata est, ne quisquam falso errore deceptus, eos veris legitimisque conciliis opponeret. Video autem dubitari posse, cur inter reliquos canones ecclesiae Romanae contrarios non & 82. notauerimus, vbi prohibitum est, ne Christus deinceps sub figura agni pingeretur. Sed nolui equidem has Trulli regulas inimice insectari. Nego itaque in 82. cano. secundum veram lectionem tale aliquid prohiberi. Quin potius in co pictura illa veneranda, qua agnus digito praecursoris demo stratur, & suscipitur, & deinceps conseruari in ecclesia iubet. Id quod colligere licet ex epistola Adriani ad Tharasium 7. syno. act. 2. & ex acti. 4. eiusdem. 7. synodi. De Trul li igitur canonibus atque adeo de sexto argumento hactens. In argumento vero septimo, Pighii contentio pertinax coarguenda est, qui vt opinionem, quam semel induerat, tueretur: synodos ecclesiae decreto fusceptas vanis communiecturis infirmare perrexit. Tantum studium certadi, vbi semel efferbuit, & dura pertinacia potest. Mihi vero non est hoc loco opus, pro sexta synodo, vndeemersit certamen, depugnare, quam & Agatho coegit, & Leo 2. confirmauit, quam & Beda lib. de temp. rati. c. 65. & caeteri post eum catholici probauerunt, quam & concilium Florent. sess. 5. recipit, & Eugenius 4. in decreto super vnione Iacobinorum veneratur. Alii pro 6. & 7. synodis apologiam edant, si diligentia illis Francisci Turrensis non adhuc facit satis. Nos enim in dogmate fidei & decretis ad salutem fidelium necessariis conciliorum auctoritatem asserimus, in rerum gestarum iudicio & ordine non asserimus. Nec in his, quae parum, vel certe nihil ad nos attinent, tempus & operam sumimus.

21

Ad octauum ergo argumentum Caietanus in opusculo de auct. Pap. & con. c. 8. respondet, concilium Constantien, quo tempore illud decretum edidit, non fuisse vniuersale & integrum. Erat enim tun schisma in ecclesia sub tribus pontificibus, Ioanne 23. Gregorio 12. & Be pedicto. 13. Vnde asserere, quod id temporis illud concilium erat generale, nihil aliud est, quam reuocare antiquum schisma, aliosque damnare, qui Benedictum & Gregorium sequebantur. Quod tamen fuit estque semper ampiguum. Quod si obiicias, Martinum 5. in vltima sessioapprobasse omnia, & singula decreta in materiis fidei, quae prius a concilio Constantien. prodiissent: respondet idem Caietanus id proprie ad fidem pertinere, & tanqua fidei decretum a Martino probari, quod aduersum haereticos fuisset definitum, vt in 8. 15. & 21. sess: factum est. Quod autem Martinus 5. ea solum probet, patet primum, quoniam ad petitionem oratoris regis Poloniae illa approbatio facta est, qui hoc tantum exigebat, vt acta in concilio contra haereticos confirmarentur. Patet etiam, quia Martinus dicit se omnia sic conciliariter facta approbare, & non aliter nec alio modo. Supponebat enim quaedam non conciliariter acta. Nam in illa 4. & 5. sessione, vt idem Caietanus admonet, nec disputatio aut disquisitio aliqua intercesserat, nec delecti fuerant adhuc viri docti ad disserendum & tractandum ea, quae in fidei doctrina essent constituenda: sed id cautum postea a com¬ cilio fuit in sess: 6. Ita si quis tradita in sess. 4. diligenter expendat, inueniet ea non formam habere decreti, quo videlicet aut fideles obligentur, aut contrarium sentientes explodantur. Patet demum ex literis Martini 5. in quibus errores Ioannis Vuicleffi, Ioannis Hussi, & Hieronymi Pragensis expresse damnantur, nulla de ea re, an concilium sit supra papam, facta mentione. Sed quoniam quae de concilio Constantiensi in dubium verti solent, ea pulcherrime explicantur a discipulis Diui Thomae, maxime a Caietano viro in nostra familia excellentissimo, nos de hac re ne verbum quidem vllum praeterea faciemus. De 8. igitur argumento tantum.

22

In nono vero, miror equidem illorum caecitatem, qui concilium Basiliense tueri volunt: cum manifestum sit, illud, licet a principio Eugenio 4. consentiente fuerit congregatum, postea tamen ab eodem primum Ferrariam, deinde Florentiam translsatum, vbi Basilienses conatus publica ecclesiae auctoritate repressi sunt. Nam & vnio Armenorum, & Graecorum populi Christiani consensione approbata, non in concilio Basiliensi, sed in Florentino facta est. Et Eugenium ecclesia etiam post illam depositionis Basiliensis sententiam, pro vero pontifice habuit, Foelicem autem illum in synodo electum contempsit. Quorsum ergo attinet mordicus concilium Basiliense tenere? Quorsum fauere haereticis, qui conciliorum in haereticos iudicia infirma esse contendunt, quod concilium Basiliense eos haeresis nomine damnarit, qui etiamnim catholici iudicantur? Quae qui non sentiat, is nihil omnino sensurus esse videatur. Quocirca non dubito esse nunc grande piaculum pro concilio Basiliensi stare velle, cum scisma illud iam extinctum non alia ratione magis denuo possit accendi. Et Nicolaus5. aperte sentit, Foelicem illum non fuisse verum ecclesiae pastorem, sed nominatum. Nec verum concilium & generale, sed contregatum vocat nomine concilii generalis. Eugenium vero foelicis recordationis praedecessorem suum honorificentius appellat. Ita in literis suis non probat, nisi beneficiorum collationes, sic loqui solent, & huiusmodi caetera, quae si irrita haberentur, populus mutatis aut pa¬ storibus, aut officialibus multum incommodi accipe Atque Leo decimus in concil. Lateranen. sess. 11. plane de finit, concilium Basiliense non fuisse legitime celebras Et postea, cum de quadam sanctione ageretur a concili Basilie. edita: sicut Leo, inquit, ea, quae in secunda Ephe sina synodo temere contra iustitiam & catholicam fidem gesta fuerunt, postmodum in Chalcedonensi concilio fecit reuocari: ita nos a tam nephariae sanctionis reuoca tione retrahi, salua conscientia & ecclesiae honore non possumus. Cum ea omnia, post transsationem eiusdem concilii Basilien. per foelicis memoriae Euoenium papam 4. praedecessorem nostrum factam, a Basiliensi conciliabulo seu potius conuenticulo facta extiterint, ac propterea nulliam robur habere potuerint. Cum etiam solum Ro manum Pontificem tanqua auctoritatem super omnia conci lia habentem conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissoluendorum, plenum ius & potestatem habere, nedum ex sacrae scripturae testimonio, dictis sanctorum patrum ac aliorum Romanorum Pontificum decretis, sed propria etiam eorundem conciliorum confessione manifeste comnstet. Hactenus Lateranen. concilium. Probat autem ea, quae dixerat, multis & testimoniis & exemplis, quae nos, ne sit longum, praetermisimus. Sed prouocauerunt doctores Parisien. a concilio Lateranen. & appellatio nomine academiae circunfertur. Quorum illa fuerit, ego hic non disputo: illud astruo, non sine ecclesiae scandalo atque pernicie circumferri. Extat anathema Pii secundi in eos, qui ad futurum concilium appellauerint. Et sine Pii causis, quas multas suis literis reddidit, manifestum est, rem hanc & haereticorum omnium summum patrocinium esse, & fenestram vel maximam aperire ad obedientiae ecclesiasticae iacturam, ac perniciem verae pietatis. Sed de his non est huius loci temporisque disserere. Verum obiicis, ea, quae in 2. sess. concilii Basilie. decreta sunt, a legitimo concilio esse decreta. vt patet ex literis Eugenii, quae lectae runt. 16. sess, eiusdem concilii. Sed nos huic quaestioni breuiter respondemus, non approbasse Eugenium decreta edita, sed solum concilium generale Basiliense a tempore inchoationis suae legitime continuatum fuisse. De¬ inde, concilium in secunda sessione non erat plenum, quia maior pars episcoporum deerat, imo paucissimi aderant. Quare inchoatione quidem generale erat, sed nondum erat vere & perfecte re ipsa generale. Praeterea Legatus sine commissione processit ad ea decreta ferenda, vt ex literis Eugenii ad Iulianum colligitur. Adde, quod cum grauis atque difficilis semper fuisset inter catholicos altercatio, quibusdam dicentibus papam supra concilium esse, aliis contra asserentibus concilium esse supra papa, nulla conquisitione facta, nullo examine praecedenti, positum est id quod erat ambiguum. Quare non fuit decretum fidei, sed simplex quaedam commemoratio eius doctrinae, quae erat in concilio Constantien. tradita. Id quod videntes huius synodi patres rursum in sessione. 33. remeandem aliter tractauerunt, definientes ea tanqe fidei decreta esse deinceps amplectenda. Sed tunc omnis legatorum potestas erat abolita, & synodus Florentiam translata. Quare nihil mirum si turpiter & pueriliter errauerit, eos pro haereticis condemnando, qui nunc sine controuersia fideles habentur.

23

Ad decimum vero argumentum responsio est facillima, plenaria concilia a summo Pontifice minime confirmata, per alia legitima & probata emendari. At quod plenarium concilium summi pontificis auctoritate firmatum per aliud posterius emendetur, exemplum ne vnum quidem proferri potest. Nam & huiusmodi concilia Augustinus non infirmat, sed tuetur eiusdem libri cap. 4. Quanquam Augustinus non videtur loqui de emendatione fidei, sed de emendatione legum, quae ad res scilicet, vel gestas, vel gerendas referuntur. Ipsa plenaria, inquit, concilia priora a posterioribus emendantur: cum aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat. Quod ad fidei veritatem referri vix potest, quae non rerum experimentis innotescit. Leges ergo nonnullae, in quibus per imprudentiam falli concilia possunt, nihil obstat, quo mi nus a posterioribus conciliis emendentur. lsidoro autem ex his etiam respondetur. Non enim sunt nobis explicamda singula.

24

Ad vndecimum diximus saepe concilia integra & capitis auctoritate perfecta ea esse, quae nos ab errore vendicamus. Nec si summus pontifex firmus in fidei causa iudex est, concilia frustra coguntur. Primum enim, vt capite superiore admonebamus, Romanus pontifex non temere & stulte, sed considerate atque sapienter habet fidei controuersias definire, aduocando scilicet consiliarios vel plures vel pauciores, iuxta rei, de qua disseritur, grauitatem. Iuuant enim patres concilii summi pontificis fidem atque doctrinam. Vnde in concilio Hierosolymitano, cum facta esset magna conquisitio, Petrusque sententiam dixisset nullo sacrarum literarum testimonio fulcitam: Iacobus probauit eam quidem additis testimoniis prophetarum. Adiecit item quasi de suo legem maxime necessariam, de abstinentia ab idolothytis, fornicatione, suffocatis & sanguine. Ita enim diuina procuratio in ecclesiam se fundit, vt membra praecipua, tametsi a capite ipsa pendeant, caput tamen tueantur & iuuent. Facit quoque concilium plausibiliorem populo fidem, propter acceptissima multorum testimonia atque iudicia. Nam & leges, quae communi optimatum consensu & rogantur & feruntur, libentius populus accipit, quam si a rege solum ederentur. Quamobrem Beda libro retra: in actus apostolorum, prudenter sane monuit, Paulum contulisse cum apostolis aliis euangelium, quod praedicabat in gentibus, solerter in concilio disquirens, an recte de legalium cessatione doceret. Non quod ipse de hac re, inquit, aliquid dubitaret, sed vt mentes dubitantium apostolica synodi auctoritate firmarentur. Gregorius autem de synodis prouincialibus locutus est, quae in causa fidei vix quicquam obtinere potuerunt, nisi essent summi pontificis auctoritate roborata. Illa expertus est Gregorius, haec non est expertus. Quanquam & illo tempore concilii Nicaeni vtilitas nondum erat satis explorata.

25

De postremo argumento difficile dictu est. Quid Theplogi fere opinentur, video. Hoc tamen vere licet dicere, Romanum illud Nicolai concilium locutum esse multo ad sensum fidelium accommodatius. Concilii verba prius audiamus, posterius expendemus, vera ne an falsa sint. Profiteor, inquit, Berengarius, non solum sacramen¬ cum, sed verum etiam corpus Christi inanibus sacerdotum tractari, frangi, & fidelium dentibus atteri. Haec Berengario praescripta a synodo confessionis forma. Vbi alterum potest habere dubitationem, an corpus Christi ratione sacramentalium specierum, vere & tractari dicatur & frangi. Alterum dubitari non potest, quin in seipso Christus, nec tractetur a sacerdotibus, nec frangatur. Atque alii dicent forte pro suo arbitratu quisque, nos autem hoc quidem tempore & in hac quaestione sequemur potissimum Thomam Vualdensem, qui in libro sacramentali titus4. cap. 24. docet, eiusmodi loquendi formu las & esse verissimas, & esse etiam olim a patribus vsurpatas. Refert in hoc Dionysium cap. 3. lib. de ecclesia. Hier. refert quoque Chrysostomuin in Matth. homi. 83. retulerat autem & capit. superiore Paschasium in lib. de corpore & sanguine Christi. Fideles sane cum species sacramentales viderint, Christum se vidisse testantur, eundemque, cum illas tetigerint, tetigisse. Quod magnum profecto argumentum est, cur ita esse credamus. A fidelium vulgo, inquis, ista sumis. Metuebam ne a Lenonibus diceres. Christiani rudes disserunt isto modo. Bene profecto narras. Nam in quaestione fidei communis fidelis populi sensus haud leuem facit fidem. Quaero enim ex te, quando de rebus Christianae fidei inter nos contendimus, non de Philosophiae decretis, vtrum potius quaeredum est, quid Philosophi atque ethnici, an quid homines Christiana & doctrina & fide instituti sentiant. Prae sertim cum huic sententiae consenserint patres etiam veteres, quemadmodum paulo ante demonstratum est. Praeterea motis speciebus sacramentalibus, id quod inter doctiores fere conuenit, Christus item per accidens quidem, sed monetur tamen: nihil igitur obstat, quin visis tactisque speciebus, Christi corpus & videatur & tangatur. Nam nec ipsa substantia sensilis, nisi per accidentia, sentiri potest. Adhaec, cum species panis vinique miscentur, ecclesia fatetur corporis & sanguinis domini mixtionem fieri: ergo cum videntur & tanguntur species, corpus Christi & videtur & tangitur. Quid multa? Sic mihi persuasi, sic sentio, Christi corpus in focum panis ita succes¬ sisse, vt praeter ea, quae fidei huius sacramenti repugnant omnia sibi vendicet, quae panis ante ratione accidentium vendicabat. Alioqui, qui species panis manducaret, is Christi corpus non ederet, nec ille biberet sanguinem, qui vini specie potaretur. Atqui scriptum est, accipite & comedite, hoc est corpus meum. & rursum, qui manducat meam carnem & bibit meum sanguinem, &c. & iterum, qui manducat indigne, iudicium sibi manducat, non diiudicans corpus Domini. Quod si caro Christi in sacramento editur, certe frangitur, dentibusque fidelium atteritur. Vtrunque enim ei cibo, quem edimus, est & coniunctum & proprium. Quid? quod per Lucam, si Graeci sermonis habetur ratio. Dominus ait, ac cipite, hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur? Nec vero nobis Diuus Thomas in 4. sentent. obiici debet, cum in 3. par, quaest. 77. articul. 7. ad tertium argumentum, nostrae huius sententiae auctor fuerit, vel praecipuus: quem quis non praeferat sexcentis Oecolampadiis? De postremo igitur argumento diximus satis, satisque proinde de quarto loco diximus. Ad sequentem deinceps transeamus. Quinti Libri finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6