Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

Quae sint Theologiae principia. Caput tertium. Nimuero cum disciplina omnis quosdam habeat fonPtes, quos scientiae principia dicimus: quosdam deinĀ¬

2

de riuulos, quos quasi scientiae fines, conclusiones appellamus: necesse est Theologo vsum locorum paraturo discere ante omnia, quaenam facultatis suae causae & principia sint, quae effecta causis illis principijsque connexa. Principia vero Theologiae primum cognoscenda sunt: nam nis cognitis, multo facilius extrema intelligemus. Sed quoniam decem locorum generibus proposits adiunximus causas cuiusque generis, easque res ante constituimus, quibus cuiusque vis & natura continetur: non deerit fortasse qui tractationem hanc superfsuam esse comtendat, immo ea etiam omnia, quae dicere de locorum vsu instituimus. Argumentabitur enim. Theologiae non alios esse fontes ac locos ipsos, quos digito etiam indicauimus? tamque aperte & clare singulorum vires & naturam explicuimus, vt facile ex quoque loco possimus, nisi simus val de tardi, argumenta colligere. Quid? Nam & hoc dicet aliquis, nonne & ante nostram hanc artem, si modo haec ars est. Theologi & argumenta inuenerunt, & alia ex alijs nectetes rem Theologicam via & ratione tractarunt? Num D. Thomas perfectus absolutusque Theologus, si hanc Theologiae partem necessariam iudicasset, eam penitus intactam omisisset? A quo non verisimile est, cum caeterae partes Theologiae bene descriptae sint, extremum actum tanquam ab inerti poeta esse neglectum. Quid igitur laborare opus est, aut in quo euigilare curas & cogitationes nostras: siquidem nihil locorum vsu explicando pare re tale possumus, nihil consequi, quod sit Theologis magnopere vtile & necessarium? sed non poterunt huiusmodi argutiae mentem meam e sua sede & statu dimouereEgo enim sic mihi persuasi, sic sentio, has nostras de locis praeceptiones plurimas res continere, quoquo se theologus vertit, praesto esse, nulla disputatione excludi. Nam nue argumentum quaeritur ad Theologiae probanda donmata firmissimum, siue ratio ad sacras literas explicandas aptissima quaeritur, aut haec ars est, nulla omnino, per quam ea assequamur. Nullam vero dicere maximarum reĀ¬ rum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium, atque in maximis rebus errantium. Sed haec, quibus ad locorum cognitio nem & vsum cohortamur, accuratius essent forsitandisputanda. Quod alijs quidem libris fecimus. Hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cui Diuus Thomas diligentissimus absolutissimusque Theologus hunc de locis tractatum dereliquerit, si tam est, quam nos dicimus, Theologo necessarius. Et quidem Diuus Thomas in. 1. part, quaest. 1. articu. 8. ad secundum. restricte breuiterque, vt solet. Theologiae locos indicauit: non omnes, sed pleroique. Quin etiam, vt homo minime ingratus illi me dedam, cui me tantopere debeo, & huius officij seruitutem astringam testimonio sempiterno: Diuus Thomas mihi & auctor & magister fuit huius operis componendi. Sed ille locorum fere naturam explicuit presse & anguste ac suo demum modo. Non enim dilatat argumentum, sed quasi punctis, quod proponit, efficit. Rationem autem tractandi locos ipsos nec Diuus Thomas neque alius quisquam, quod equidem sciam, conatus est explicare. Quod idem Aristoteles in locis dialecticis fecerat, qui locos ipsos varie ac fuse quidem complexus est, sed non ostendit quomodo inueniondum sit ex ipsis, neque vsum eorum demonstrauit, qui in hac re esset maximus & potissimus, sed vsum nescio quem ad probabilium & communium argumentorum inuentionem literis prodidit, quem ignorare eruditi possunt, nec magnam eruditionis iacturam facere. Quanquam. 1. topi. libr. ambitiose forte magis quam vere, quae in topicis a se traduntur, ea quatuor vsus habere ipse Aristoteles iactat. Quid igitur: Si Diuus Thomas locorum vsum silentio praeteriuit, persecuturus nisi aliquis casus aut occu patio consilium eius praeuenisset: Aut si non res has consulto & iudicio persequi instituit, certe vel non omnia possumus omnes, vel diuinae procurationis fuit, vt priores aliquid posterioribus reliquerint, in quo elaborare quoque ipsi, & exercere vtiliter non solum memoriam, sed etiam ingenium possent. Hanc igitur partem relictam ex- plebimus nullius adminiculis, sed, vt dicitur, marte nostro. Nec enim quicquam de locis Theologiae post Diuum ThOo. explicatum est, quod mihi probaretur de ijs, quae in manus nostras venerunt. Quemadmodum igitur in re militari solet, vbi dux non satis esse putat militibus arma da re, sed docet quomodo sit ipsis vtendum, manus illorum aptat, componit gradus, quando fugere aduersarium debeant, praecipit, quando insequi, quando fidere viribus, quando arte vti, quando ferire hostem, quando eius ictus eludere, ducit denique in aciem, praescribit ordinem, locum assignat, de quo iniussu suo non liceat eis discedere. Sic mihi videor facturus, si discipulos meos & informare & instituere ad effigiem absolutae cuiusdam eruditionis vo lo. Nec verbis modo praefinire haec habeo, sed arreptis etiam telis in Iudicrum certamen descendere ad exemplum posterorum. Quae tametsi non ad vulnus, sed ad speciem valere videntur, non inutilia erunt tamen. Quicquid enim in his rebus ad aspectum venustum est, idem vtiliter fit ad veram pugnam, si quando illa cum aduersarijs committatur. Quod si quis sine arte id, quod artis est, effecit, permittat obsecro mihi meique similibus vt artem & praecepta adhibeamus. Sunt prata, quibus natiuus & indigenitalis humor interius infusus est. Sunt quae nisi extrinsecus humore allapso irrigari non possunt. At disseruerunt Theologi nonnulli ante me valde feliciter. Primum, idem erant expeditius certiusque facturi, si hoc genus ex- ercitationum nostrarum degustassent. Quamlibet agerfoecundus sit, foecundiorem eum tamen faciet agricola, si diligenter & studiose colat. Sic igitur & si ingenijs magnis praediti quidam, copiam in Theologia disserendi sine arte consecuti sunt, ars tamen, vt Tullius ait, est dux certior quam natura. Aliud enim est argumenta congerere aut potius spargere ac dissipare, aliud eadem via & artifi

3

premere. Nam qui sciet vbi quidque positum sit quaque BVeniat, is etiam si quid obrutum erit, poterit eruere, semperque esse in disputando suus. Non itaque si nulli fuerunt, qui locos artificiose digestos generatim composuerint, nulli qui partem hanc Theologiae dissolutam diuulsamque conglutinarint & ratione constrinxerint: statim nostrum hoc opusculum superuacaneum erit, immo asa DE LOcO. VSV IR SchO. bisp. vero eo magis necessarium doctis & ingeniosis fortasse, tardis & rudioribus sine dubio. Deinde, non mihi videntur scholastici Theologi, fatendum est enim quod sentio, admodum composite & ordinate disputationes Theologis distinxisse. Diuum Thomam semper excipio, apud quemmirabilis est contextus rerum, sumuius quaestionum & articulorum ordo, & composito di sciplinae incredibilis. Adeo respondent extrema primis, media vtrisque, omnia omnibus. Nam de argumentorum copia quid artinet dicere? Cum de infinitis prope quaestionibus in vtramque partem disserendi tanta illi facilitas & abundantia fuerit, vt non contra omnia semper, sicut Archesilas disputarit, & tamen vt in omnibus rebus quicquid ex vtraque par te dici posset expresserit. Caeteri scholae auctores, perturbatione rationis atque ordinis multum omnino peccax uerunt, Magistrum videlicet secuti, in cuius quatuor sententiarum libris multa quidem lectio sanctorum apparet, & pro tempore illo haud mediocris sane eruditio. Sed praeter distinctionum vocabula, in quas libri illi diuisi sunt, ni hil distinctum fere videas, recteque & ordine distributum. Testimoniorum congeriem dicas potius, quam dispositionem & rationem disciplinae. De trinitate prima est illi disputatio. Ita prius relata quam absoluta persequitur. Nam de iustitia & misericordia Dei in. ASenten, quasi praeteriens disputauit. De virtutibus in tertio. De vitijs quibusdam item in quarto. Innumera sunt eiusinodi confuse ab illo perturbateque tractata. Quamobrem scholasticis, qui huius vestigijs inhaeserunt, confusa etiam fere ac perturbata sunt omnia. Nec magistrum ego volo fraudare suo veteri nomine, magnum vtique, vt aetate illa, virum, & quem iure coluerint posteri. Nec scholasticorum laudi, quam multorum seculorum firmauit opinio, detrahere quicquam volo. Sed ingenue a libere dico, quid in illis desideretur, quidque illi praestat rent homines ingenio doctrinaque praestantes, nisi disserendi artem neglexissent. Nam quod spectat ad argumenti inueniendi rationem, fontes quosdam videntur etiam ignorasse: adeo nulla ex quibusdam eorum fontium argumenta proferunt. Quotus enim quisque ex traditionibus Christi & Apostolorum argumentaturratque ex concilijs raro, ex sacris literis non adeo frequenter, ex historia vix semel. At mea quidem sententia nemo poterit omni laude esse cumulatus Theologus, nisi & erit horum locorum omnium scientiam consecutus, & ex cis promotum, expeditumque pararit ad argumentandum vsum. Nam de locorum natura & vi quidem satis fateor su pra a me dictum.

4

Sed in eisdem nunc non frustra versabimur, cum docebimus, quisnam eorum locorum vsus sit, & quemadniodum ex eis argumenta ducenda. Id quod non omnibus ita facile est, vt nec praeceptis nec exemplis nostris indigeant. Sed haec hactenus. Iam ad instituta pergamus. Ac ne plura, quae sunt pene innumerabilia, consecter, comprehendam breui quae sint Theologiae principia. Theologiae naturalis & supernaturalis, hinc enim ordiendum est, facilis est & expedita distinctio. Theologiam naturalem voco Metaphysicam, ea parte, qua Dei naturam per naturae rationes inquirit. Quae est nobis, id est, Christianis cum philosophis gentium communis. Supernaturalem autem eam dio, quae eiusdem Dei & naturam & proprietates per principia ea inuestigat, quae sunt hominibus diuinitus reuelata. Reuelationem porro Theologorum more hic accipio, quae hominis & captum superat & ingenium. Nami Paulus ea etiam. quae naturali ratione & lumine cognoscuntur, Dei reuelationi & manifestationi ttibuit. Atque haec supernaturalis Theologia propria est fidelium & Christianorum, tanto disciplinis caeteris melior, quanto diuina auctoritas, in qua illa sustentatur, humana omnii ratione potior & antiquior est. Recte igitur D. Thom. docet, quod argumentari ex auctoritate est maxime proprium huius doctrinae: eo quod principia huius doctrinae per reuelationem habentur: & sic oportet quod credatur auctoritati eorum, quibus reuelatio facta est. Nec hoc derogat dignitati huius doctrinae. Nam licet locus ab auctoritate, qui fundatur super ratione humana, sit infirmissimus, locus tamen ab auctoritate, qui fundatur super reuelatione diuina, est efficacissimus. Tantum ille. Ego quoniam omnis oratio, nobis de Theologia, ea quae est supra natura, instituitur, ideo huius solum principia quae & qualia sint, exponendum est. Hoc vero vt scholae congrue ter fiat, nodos illos & proferendos & soluendos puto, qui rem totam istam illigant & impediunt.

5

Primus est, quod Diuus Thomas paucis verbis multa peccare videtur. Vnum, quod secum ipse pugnat. Modo enim ait articulos fidei esse Theologiae principia, nunc autem illa om nia, quae in sacris literis continentur, imo aliquando vniuersa etiam, quae sunt diuinitus reuelata: in quibus traditiones profecto Apostolorum sunt, quanquam in libris canonicis non inueniuntur scriptae. Potest ne magis secum ipse pugnare? Alterum peccatum, quod cum Paulus inter ea, quae credere oportet, duo illa numeret. Deum esse, & esse remuneratorem inquirentium se. Diuus Thomas contra docet, illa fidei articulis minime comprehendi, sed a fide potius supponi. Non sunt igitur Diuo Thomae haec Theologiae principia: siquidem non sunt propositones reuelatae, quas fide credimus, sed naturae lumine ab hominibus cognoscuntur: ob idque fidem ipsam antecedunt, cuius decreta ea demum sunt, quae in proprijs Theologiae principijs habere debemus. Nec apostolo solum sed rationi quoque illi Diuus Thomas videtur aduersus, quae dilucidem probat, Deum esse, proprium idemque primum censeri Theologiae principium. Est enim Deus, vt supra dixi, res huic disciplinae proprie subiecta. Omnis autem disciplina ponit in primis & rem sibi subiectam esse, & quid etiam res illa sit. Deum itaque esse, proprium est Theologiae principium: quia speculatrix est. Nam quia & effectrix, illud habet principium primum, Deum esse remuneratorem inquirentium se. Tertium Diui Thomae peccatum commune cum plerisque Theologis, quod cum plurima sint a Deo reuelata, non solum ijs, qui canonicos libros scripserunt, sed alijs etiam sanctis Dei hominibus, Martino, Nicolao, Benedicto. Dominico, Francisco: fidem & Theologiam asserit non quibuslibet Dei reuelationibus niti, sed ijs dumtaxat, quas scripturae sacrae auctores habuere. Constat autem & diuinam reuelationem generaliter esse fidei Theologiaeque rationem formalem, & fidem quibusque Dei dictis assentiri. &st nanque virtus, quae Deo dicenti credit. Atque hic nodus primus in verbis quidem D. Thomae est. Nam secundus non modo Diuum Thomam, sed caeteros fere omneis astringit. Nulla enim omnino disciplina sua prin cipia ratiocinatione probat, sed ponit: idcirco enim positiones seu petitiones nuncupantur. At Theologia ea, quae fides tenet, ratiocinatione concludit: non ergo eadem sunt huius disciplinae principia, quae & fidei decreta.

6

Quod vero Theologia fidei dogmata argumentado comprobet, multifariam suaderi potest. Primum quia Deum esse vnum, immortalem, rerum humanarum proguratorem, & caetera eiusmodi, per fidem a Christianis accepta claris Philosophiae argumentis demonstrauimus. Tum rursus, quia Deum esse creatore, fidei articulus est: id autem ratio quoque naturalis ostendit. Adde, quod apostolus Petrus iubet nos esse paratos ad reddendam rationem de ea, quae in nobis est spe: atque ideo de ea, quae in nobis est fide. Adde etiam, quod "huic scientiae attribuitur illud, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur, roboratur": id quod ex D. Augustino acceptum omnium Theologorum ore teritur. Si ergo rerum naturalium cognitio, vt Augustinus ait, "fidem & gignit & nutrit & roborat": nimirum ea, quae fidei sunt, ratione naturali Theologia patefacit. Non ergo fides Theologo principia tradit, nisi sua ipse principia probet: quod ab omni prorsus disciplina alienum esse, adeo explorate perceptum est & cognitum, vt non sit a me in praesentia confirmandum.

7

Tertius nodus ex verbis quoque Diui Thomae nectitur. Docet nanque ad fidem aliquid pertinere dupliciter. Vno modo directe, sicut ea, quae nobis sunt principaliter a Deo tradita. Alio modo indirecte, vt ea, quibus negatis consequitur aliquid fidei manifeste contrarium. vt si quis neget Samuelem esse filium Helcanae: ex quo sequitur diuinam scripturam esse falsam. Hactenus non verbis quidem eisdem, sed sensu eodem ille ait. Et rursum. alio loco affirmat, oia, quae sunt in sacris literis tradita, praeter ea, quibus homo beatus efficitur, per accidens ad fidem spectare. Vt Abraham duos filios habuisse, & Dauid fuisse filium Isai. Quod si eiusmodi, licet in libris sacris expresse etiam conscripta sint, indirecte tamen & per accidens ad fidem attinent, non sunt profecto Theologiae principia. Nec enim cuiusquam disciplinae fundamenta, fabricam illius disciplinae ex accidenti & indirecte costituunt. Poteram & alijs argumentis hanc quaestionem implicare: sed verebar, ne & haec quoque lectori delicato multa nimium viderentur. Atque, haec pauca licet, vrgent tamen & nihil remittunt, vt omnia ea explanemus, quae Theologiae initijs exponendis necessaria sunt. Expediemus itaque primum, quaenam sit huius doctrinae ratio formalis. Deinde quae eius natiua germanaque principia. At que in his, quae capitalia sint: quae vero legitima quidem, sed secundaria tamen. Postremo, quae sint extranea & aliena, hoc est, ascita & accersita ab exteris disciplinis.

8

Formalis ratio Theologiae, quoniam illud in primis suscepi explicandum, non est vna & simplex, sed duplex & bipartita. Est nanque ratio formalis rei obiectae, quia res est, quomodo deitas Theologiae ratio dicitur. Est item ratio rei, vt mentem ad assentiendum mouet, quemadmodum veritas prima reuelans Theologiae habetur ratio. Sic rationes videndi intelligimus, & colorem, & lucem: colorem quidem priore modo, lucem autem posteriore. Atque illam quidam vocant rationum quae, hanc rationem sub qua. Puto nobis concedi oportere, vt scholae verbis vtamur, si quando minus occurrent. Latina. Quin Latina etiam interdum relinquenda sunt, ne in scholastica disputatione non tam explicasse res, quam verba affectasse videamur. Quia vero de ratione formali, rei huic doctrines subiectae, quia res est, nulla esse potest inter viros doctos controuersia, de ratione formali ex parte habitus & potentiae cognoscentis huiusmodi conclusiones statuo. Primam, Ratio formalis fidei non est ratio Theologiae formalis. Nam si Theologiae principia lumine prophetiae cognoscerentur, aut lumine etiam gloriae beatorum, conclusiones nihilo secius ad Theologiam pertinerent. Erat enim Christus Dominus longe omnium, quicunque fuerunt. Theologia diuinaeque naturae cognitione princeps, qui tamen sine fide conclusionibus Theologiae assentiebatur. Exigit quippe fides in ratione sua formali obscurum quiddam & inuisum, cum sit substantia rerum sperandarum & argumentum non apparentium. Theologia vero euidens quoque & clara esse potest. Nam est ratio sermoque de Deo. Atque inter prophetiam & fidem, si Diuo Thomae credimus, nonnihil interest, nec lumina sunt eadem, quibus vates ad vaticinandum, & fideles ad credendumillustrantur. At si vates illustratione sua illa Theologiae principia cognoscat, & ea, quae consequuntur ac repugnant, ratiocinando colligat. Theo logus profecto erit, tamet si Theologiae eiusinodi ratio formalis non fidei lumen sit, sed prophetiae.

9

Secunda conclusio est. Esse reuelatum a Deo lumenye diuinitus infusum, est ratio Theologiae formalis, siue illud lumen fidei sit, seu prophetiae, seu gloriae. Theologia nanque supernaturalis, de qua nunc loquimur, lumen, aliquod natura ipsa superius oeneraliter ad principia cognoscenda requirit, sed quase id in specie futurum sit, nec nomen Theologiae, nec notio propria definit. Verum quia Theologi non de beatorum, sed de viatorum Theologia disputant, nec quaerunt quid disciplinaes ipsi, sed quid naturae nostrae consentaneum sit, idcirco fere asserunt. Theologiae principia per fidem a Theologo intelligi. Lumen quippe prophetiae, vel quoniam rarum est, generali praeceptioni nihil obstare creditur, vel quoniam est, vt lumen fidei, obscurum, in lumine fidei communiter & confuse intelligitur. Aqua nos consuetudine minime abhorrentes, Theologiae nostrae principia per fidem accipi oportere sepe dedimus.

10

Vnde illa tertia conclusio nascitur. Theologiae nostrae formale rationem eandem ac fidei esse. Tametsi aliter ad assentiendum principiis mouet, aliter ad assentiendum conclusioni. Illis, inquam, sine medio syllogismo & ratione. huic ratione & syllogismo intermedio. Quo discrimine, vt diximus, Theologia & fides non verbis & cogitatione, sed vniuersa re & toto genere secernuntur, quanuis vtriusque ratio eadem formalis sit. Sane D. Thomas multis in locis fidei nomen, vt videtur, existimat manare latissime, idque versari in omnibus, quae a Deo sunt dicta & reuelata, siue auctoribus sacris atque canonicis, siue alijs quibuscunque diuino quodam spiritu affsatis. Quod si verum est, ratio fidei formalis longe etiam lateque patebit: vt non solum contineat reuelationes prophetis & apostolis factas, sed eas etiam, quae caeteris quoque sanctis ecclesiae Dei factae sunt: immo illas etiam, quas viri interdum improbi diuini tus habuerunt, vt Balaam & Caiphas, quorum praedictiones ad fidem attinere ne dubitari quidem potest. Eadem ergo causa subest, vt caetera etiam, que quibuslibet aliis reuelata a Deo sunt, ad fidei rationem referantur. At enim 1. part. quest. I. arti. 8. ad secundum, vt inter argumentandum obiecimus, verbis nihil obscuris docet, fidem nostram non inniti reuelationibus aliis praeter eas, quas Apostoli & Prophetae, auctores videlicet canonicorum librorum, ediderunt. Id quod Paulus confirmat, quo loco ait, fideles esse superaedificatos super fundamentum Apostolorum & prophetaru, ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Nulla igitur alia nisi prophetarum, Christi apostolorumque doctrina, fidem ecclesiae fundat, nulla alia Theologiae principia continet. Eadem enim sunt disciplinarum principia ac fundamenta. Adde, quod fides est virtus Theologica, cum religione ecclesiae erga Deum communiuncta & sociata. No ergo quaecunque a Deo reuelata ad fidei virtutem pertinent, sed ea tantum quae ad ecclesiae etiam religionem pertinebunt. Quia vero nihil ecclesiae refert ea credere an non, quae Brigidae Catharineque Senensi visa sunt, nullo certe modo ad fidem illa referuntur. Adde etiam, quod fides, de qua hic sermo sit, non est priuata virtus, sed communis. Ea enim re catholica dicitur, hoc est, vniuersalis. Quocirca priuatae reuelationes, cuiusmodicunqe & quorumcunque illae sint, ad fidem catholicam non spectant, nec ad fundamenta & principia ecclesiasticae doctrinae, quae vera germanaque Theologia est. Cuius re illud item non leue argumentum est, quod quae non per ecclesiam & eius publicos administros fidelibus proponuntur, illa non credit catholica fides. Videlicet, aequum erat, vt quae ad Rempubli. generaliter attinerent, haec non priuati quiuis homines ad eam retulissent, sed eius communes omnino administri. Fundamenta eius, inquit, in montibus sanctis. Id, quod explicaturus statim adiunxit, Dominus narrabit in scripturis populorum? & principum horum, qui fuerunt in ea. Scripturae ergo priuatae non sunt fidei ecclesiasticae fundamenta, sed scripturae populorum, quas nobis principes ecclesiae tradiderunt. Quamobrem in principijs Theologiae nostrae non ea sunt habenda, quae priuate & singulariter quibusdam hominibus significata a Deo sunt, sed quae communiter & publice ecclesiae suae locutus est Deus. Id si consentaneum est, vt videtur certe, necessario fit conseques, vt ratio fidei Theologiaeque formalis non sit tam diffusa& ampla, quam nonnullis apparet, sed multo astrictior atque contractior, vt intelligatur esse veritas prima ecclesiae reuelans ea, quae ad religionem attinent. Id, quod sine dubio fidei constantia, certitudo & firmitas, requirebat. Nullo enim loco firma stabilisque ac fixa consisteret, si priuatas reuelationes sequeretur. Nec mihi quisquam angelorum in via fidem & religionem obijciat, quibus nescimus an Deus quae credere illos oportebat, per se haec an per aliquem publicum administrum angelum superiorem proposuerit. Illud dico, in angelis quoque communem fuisse fidem, communem reuelationem, quae non priuatae vsurpationis esser, sed publicae religionis. Nam quod obijciebatur de Balaam & Caiphae prophetijs hoc facile reijcitur. Non enim illorum verba ad fidem spectant, quia dixerunt illi, sed quia, auctores sacri scripse runt. Ac formalis Theologiae ratio quaenam illa sit, breuiter quidem, sed non indiligenter exposui. Sequitur vt explicem, quae sint huius disciplinae propria legitimaque principia. Qua in re video nihil nos laborare oportere. Facile enime rebus positis intelligitur, omnia, quae sunt per sacros auctores ecclesiae diuinitus reuelata, in proprijs Theologiae principijs habenda. Non ea solum dico, quae auctores sacri scriptis suis prodiderunt, sed quae verbo etiam posteris commendarunt. Id quod explanatum est in tertio huius operis libro diligentissime. Auctores autem sacros appello, non eos modo, qui libros canonicos scripserunt, verum etiam Christum Dominum, qui & vitae & doctrinae Catholicae primus est auctor, & Apostolos, qui ministri fuere sermonis. Nec si conciliorum & Apostolicae sedis auctoritas fidem certam facit Catholici dogmatis, aut S inctorum etiam omnium consensus & conspiratio vna, idcirco aut principia Theologiae cumulamus, aut eius formalem rationem extendimus. Quoniam, vt saepe alias diximus, nec Concilia nec sedis Apostolicae pontifex, nec sancti scripturarum interpretes, nouas fidelibus reuelationes edunt, sed quas ab Apostolis accepit ecclesia, aut posteris integras & illibatas tradunt, aut illas exprimunt & interpretantur, aut certe consequentia & connexa colligunt, aduersa & repugnantia manifestant. Principiorum itaque Theologiae numerus e libris sacris atque Apostolorum traditionibus integerrime constituitur. Quamobrem duobus primis locis contenta sunt omnia, quae in initijs Theologiae veris & germanis numeranda sunt. Sed his initijs tanquam seminibus ab ecclesia datis, quae Christus Apostolis, Apostoli ecclesiae dederunt, pastores & doctores ac Theologi in vniuersum omnes ea rigant & excolunt, & quae plantae, traduces, propagines ex eis oriuntur, proferunt & ostendunt. Illa fundamenta sunt Theologicae ecclesiasticaeque doctrinae, quae Christus per Apostolos posuit, caeteri siue concilij patres, siue Pontifices summi, seu ecclesiae doctores, sancti omnino superaedificant. Nam fundamenta alia nemo potest ponere praeterea, quae posita sunt, Apostolorum & Prophetatum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Enimuero disciplinarum prin pia non eodem gradu locata sunt omnia. Quaedam enim simpliciter prima sunt quae vi sua generali caetera continent, vt in metaphysicis illud, Impossibile est simul affirmare & negare. Qualia in Theologia sunt illa. Deus est, & est remunerator inquirentium se, in quibus tanquam in primis credibilibus omnes fidei articuli implicite continentur, quemadmodum D. Thomas eisdem quoqe verbis affirmat. Alia sunt principia praecipua quidem & immediata, sed contractiora tamen, quam illa comunia, quae erant caeterorum omnium quasi fontes. Huius generis in phy sicis ea sunt, Res naturales materia formaque constare. Naturam esse principium motus & quietis, in Theologia vero articuli fidei capitales, qui, vt D. idem Thomas ait, primo & per se credendi fidelibus proponuntur. Nimirum enim de Deo, qui est res Theologiae subiecta, ea articuli enuntiant, quae vel ex perpetua aeternitate in Deo insunt vel humanae salutis ergo disposita in tempore ac dispensata sunt. Eundem quippe Deum, qui trinus & vnus est, qui creauit mundum, qui & impios facit iustos, & felices pios: eundem, inquam, credimus & hominem factum & natum, & mortuum, & sepultum, & suscitatum, & eleuatum in coelos. Iure igitur haec prima sunt & propria Theologiae pronunciata, quae a nobis de subiecto disciplinae nostrae vel maxime supponuntur. Initijs enim his principalibus non concessis, Theologus progredi ne digitum quidem potest. Ac sunt priora illa similia ijs, quas Philosophus appellat dignitates, Accedentem namque ad Deum oportet credere quia est, & inquirentibus se remunerator sit. Quicunque igitur disciplinam aliquam supernaturalem discere parat, eum necesse est duas illas generales prae notiones animo antecepisse. Quae dignitatum nota propria atque insignis est. At haec posteriora principia suppositiones Theologiae non iniuria vocabuntur. Eas enim Theologus discipulo suadere quodam modo aut explicare certe valet. Sed praeter haec duo principicrum genera, sunt alia non propter se potissime petita, sed, vt D. Thomas sentit, eorum, quae sunt potissima, explican dorum gratia. Cuiusmodi sunt, inquit, praeter articulos fidei omnia, quae in sacris literis assumuntur, vel Dei natura & maiestate explicanda, vel exponenda ipsius in homines beneuolentia, rerumque omnium procuratione, quae illis essent vtiles & necessariae. Haec vero tametsi non fidei sunt nec Theologiae praecipua capita, sed his ex accidenti coniuncta & quasi principia secuncaria, accipit tamen ea Theologus, non aliter ac Philosophus principis per se nota, sine medio & ratione, perinde vt articulos fidei acceperat. Haec enim quasi naturalis atque insita in animis fidelium notio inest, vt quicquid ab Apostolis scriptum traditumque est, verum esse sentiant. Ac Theologiae legitima germanaque principia haec sunt. Nam, quae vel a metaphysicis, vel a Physicis, vel a mathematicis, vel a reliquis demum naturae disciplinis asciscit, perspicua per se euidentiaque principia, non ex sua sumit viatque natura, sed foris inuenta in proprium vsum mutuatur, aut certe iure quodam suo vendicat. Forsitan quispiam dixerit, Nonne igitur multae variaeque erunt rationes Theologiae formales? Siquidem multarum disciplinarum varia item principia sunt. Minime vero. Non enim ex- adiunctis & extrinsecus attributis doctrinarum formalis ratio petitur, sed ex proprijs natiuisque principijs. Atqui in Theologia horum omnium vna & eadem ratio formalis est, nempe lumen fidei supernaturale. Quae igitur sint Theologiae principia, tum germana tum aliena, atque ex illis quae prima quae secunda, ex primis vero quae generalia, quae quasi in speciem contracta, satis, vt reor, dilucidem aperteque docuimus. Quibus ex rebus intelligitur e decem locis duos primos, propria & legitima Theologiae principia continere, tres postremos externa & aliena: nam quinque intermedij, aut interpretationem principiorum propriorum continent, aut eas, quae ex his ortae & profectae sunt, conclusiones. Hae cuiusmodi in Theologia sint, statim explico, si prius argumenta refello, quibus supra vsus sum, quum de principijs eiusdem Theologiae quaererem. Ad quas ipsas argumentationes ex superioribus dictis satis multa responsa sunt, quibus perspici possit aduersum D. Thomam, quem vel maxime impugnant, eas nihil habere virium. Tanta vis est veri, vt speciem falsitatis obscuret, si modo id patefactum & illustratum est. Sed singulis tamen respondere volumus, vt rudiorum ingenio morigeremur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2