Text List

Caput 1

Caput 1

DE AVCTORI TATE COoRCILIORVM OyAE OARTO LOCOEST posita, Liber Quintus.

caput primum argumentum continet, quibus haeretici vtuntur, ad huius loci auctoritatem labefactandam.

POst ecclesiae auctoritatem auctoritas conciliorum sequitur, quam heretici plurimis argumentis oppugnant.

Illud primum est, quod ecclesia cosumna est & firmamentum veritatis. At in synodum soli cardinales & episcopi veniunt, qui & numero pauciores sunt, nec auctoritatis pondere, hoc est, nec virtute nec sapientia grauiores: non ergo synodus regula credendi ecclesiae est, sed contra ecclesia synodo.

Deinde pontifices & Pharisaei collegerunt concilium, cuius sententia impia fuit, vt Ioannis 11. capitulo legitur: non eroo semper synodi sacerdotalis iudicium probandum est. Sicut enim principes sacerdotum & omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, Mat. 26. & omnes princines sacerdotum, & seniores populi aduersus Iesum consilium inierunt Mantth. 27. ita & episcopi ac pontifices nostri contrariam Iesu Christo sententiam ferre possunt.

Praeterea si veritatem episcopi tenent & falli non queunt, id ex diuino aliquo pacto proficiscetur. At pactum hoc nusquam apparet. Atque vt appareat, haud aliter interpretandum est, quam illud, quod cum Leui olim & posteris eius dominus iniit. Pactum, inquit, meum cum Leui. Lex veritatis fuit in ore eius, & iniquitas non est inuenta in labiis eius: in pace & aequitate ambulauit mecum, & multos auertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, & legem requirent ex ore eius: quia Angelus Domini exercituum est. Vos autem recessistis de via, & scandalixastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Leui, dicit Dominus exercituum. Item, Obsecro Domine custodiens pactum custodientibus mandata tua. In quorum verba Hieronymus, non ergo, ait, quod pollicetur Dominus statim futurum est, sed in eos sua promissa complet, qui custodiunt mandata illius. Vnde constat, pactum retinendae veritatis quondam cum sacerdotali tribu initum, per posterorum culpas irritari. Quo sit, vt ad eundem quoque modum, si Apostolis, & succedentibus omnino pontificibus, veritas a Christo promissa est, eandem tandium sint seruaturi, quandiu id non suis peccatis egerint, vt veritate destitui mereantur. Alioqui, vt Hieronymus in hunc Malachiae locum ait, ad sacerdotum quidem pertinet disciplinam interrogatos respondere de lege, sed si ignorantiam in caeteris diligentem, in scripturis sanctis obtenderint negligentem: frustra iactant dignitatem, cuius opera non exhibent. Atque idem etiam Hieronymus scribit, falso sacerdotes: illa iactare. Non peribit lex a sacerdote, nec consilium a sapiente, nec sermo a propheta, cum scriptura dicat, in peruersam animam non intrabit sapientia. Et per Ezechielem Dominus, quaerent, ait, visionem de propheta: & lex peribit a sacerdote, & consilium a senioribus. In quae verba idem ipse Hieronymus, haec autem, inquit non solum eo tempore, quando Babylonius contra Hierusalem veniebat exercitus, a prophetis, sacerdotibus & senioribus quaerebantur, sed quotidie in ecclesiis requiruntur. Quae si visionem legem, consiliumque perdiderint, frustra Prophetas & sacerdotes & seniores habere se iactant. Adde huc illud Hieremiae testimonium, Sacerdotes non dixerunt, vbi est Dominus, & tenentes legem meam nescierunt me: & pastores praeuaricati sunt in me: & Prophetae prophetauerunt in Baal. Quibus verbis vtendum esse aduersus nostri ordinis magistros, Hieronymus in commentarijs auctor est. Adde illud etiam, speculatores eius caeci omnes nescierunt vniuersi : canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes & amantes somnia. Ipsi pastores ignorauerunt intelligentiam, omnes in viam suam declinauerunt. Quibus ex rebus facile intelligitur, non esse fidendum pastorum sacerdotumque iudicijs, praesertim si illis Dominus iratus est. Si ergo illi solum in concilium coguntur, concilium profecto errare potest.

Praeterea, conciliorum auctoritas illo potissimum testimonio probari solet, si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a patre meo. Vbi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. At hoc testimonium probaret aequem, prouincialium synodorum certa esse iudicia: quod a recta fide alienum esse cum ex ilijs, tum vero magis ex concilio Carthaginense sub Cypriano constat, in quo non duo vel tres, sed octoginta episcopi congregati contra orthodoxam de vnico baptismo doctrinam errauere. Synodorum ergo veritas infirmo aut nullo potius fundamento nititur. Atque in eo testimonio his tantum concilijs se affuturum promisit Christus, quae in nomine ipsius conuenitent. Primum ergo fidem faciant se coire in Christi nomine nam fieri potest, vt improbi episcopi aduersus Christum conspirent. Deinde nihil verbo Dei addant aut detrahant, illis enim haec lex praescripta est.

Ad haec, concilium Ariminense sexcentorum episcorum errauit cum Ario, Ephesinum secundum etiam frequentissimum cum Dioscoro, Constantinopolitanum rero trecentorum pontificum cum Leone Imperatore. Concilia igitur quamlibet generalia nullum argumentum firmum Theologis subministrant.

Sexta item synodus apud Trullum celebrata non vnum, sed multa peccauit, vt videre est canone secundo, tertio, decimotertio, quinquagesimoquinto, & sexagesimoseptimo. Errare igitur in fide & moribus concilia possunt. Albertus insuper Pighius vir doctus & pius multis argumentis ostendit, acta, quae nomine sextae & septimae synodi circunferuntur, varios errores continere. Non igitur conciliorum etiam generalium fides adeo certa est, vt in dubium vocari non debeat. Praeterea, concilium Constantien. definijt, concilium esse supra Papa, Florentinum autem sub Eugenio quarto, & Lateranense sub Leone decimo, contrarium dogma finie runt : conciliorum ergo auctoritas infirma est.

Rursum concilium Basiliense definit, esse haereticum qui negauerit, concilium esse supra Papam, aut asseruerit Papam transferre in alium locum posse concilium, aut in aliud tempus prorogare. Et tamen nemo tam insanus post ea tempora fuit, vt sententiae contrariae auctores haereticos existimauerit : conciliorum ergo iudicia incertiora sunt quam vt certam fidem facere possint.

Praeterea Augustinus libro secundo de baptismo contra Donatistas capite tertio, plenaria concilia inquit, saepe priora a posterioribus emendari. Id quode certe non fieret, si semper veritatem assequerentur. Sed & lsidorus quinquagesima distinctione, capite, Domino, quotiescumque, inquit in gestis conciliorum discors sententia inuenitur, illius sententia concilij magis teneatur, cuius antiquior & potior extet auctoritas. Non igitur conciliorum decreta certa sunt omnia, sed interdum uaria sunt atque adeo inter se pugnantias.

Praeterea cum concilium dicitur errare non posse, aut intelligitur mutilum sine capite, aut integrum interueniente etiam capitis auctoritate. Si mutilum, errauit aliquando, vt catholici vltro ipsi fatentur: sin integrum, frustra ad fidei quaestionem finiendam congregabitur, cum Romanus pontifex sine generali concilio rite de fide pronuntiet: quemadmodum loco proximo sumus demonstraturi. Aut igitur conciliorum dogmata incerta sunt, aut vane profecto congregantur. Id quod Gregorius Nazanzenus in epistola ad Procopium, quae est numero, centesimo secundo, plane testatur in haec verba: Quodcunqe episcoporum concilium fugio, propterea quod hactenus nullius omnino Synodi finem aliqua vtilitate praeditum, & vnde res male habentes non magis exacerbatae quam curata fuerint, videre licuit.

Postremo Oecolampadius argumentatur ex concilio Romano sub Nicolao, vbi Berengarius, vt inquit, coactus est adiurare in verba falsissima, quae nec Roffensis libro tertio contra Oecolampadium capite duo decimo, nec Caietanus in libello de Coena Domini ab errore liberarc potuerunt. His atque alijs argumentis contra huius loci auctoritatem haeretici pugnare solent. Lutherus autem more suo, tem nulla argumentatione sed sola asseueratione conficit inquiens: saepius errauerunt concilia, praesertim Constantiense, quod omnium impijssime errauit. Et in quadam ad populum concione concilium primum, cui Apostoli & eorum discipuli interfuerunt, errasse ait, eo quod senserint legem & opera necessaria esse ad salutem. med enim hunc nos locum & confirmare & tueri semperoportet, nec ex vera ecclesiae sententia falsa vlla ratione moueri.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1