Caput 7
Caput 7
IN hoc tamen disciplinarum genere Theologiae proETfessoribus, & honesto & necessario duo illa vitia maxime vitanda sunt quae Cicero commemorauit. Vnum, ne incognita pro cognitis incertaque pro certis habeamus. Qua in re etiam in Theologia multa peccantur. Vt illi, qui Diui Thomae Scotique, opiniones vel indiscussas amplectum tur, proque his non aliter pugnant, ac proaris & focis. Quamnis autem, qui nihil certo comprehendi posse existimarunt, multa illi absurdem dixerint, hoc praeclare tamen, depere sapientem ea, quae sibi probabilia viderentur, sequiquae contra improbare, atque affirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum. Med hoc vitium effugere qui volet, non satis est, si ad res considerandas adhibeat & tempus & diligentia, nisi ad ea etiam, quae ignorat, a doctissimis quibusque, interroganda adhibeat, & cura, & modestia. Qui vero in academiis Christiani orbis insignibus literas discunt, hi & eruditissimorum virorum frequenti disputatione instructi, & iuuenum exercitatissimorum cotidiana conffictatione vexati, vitium huiusmodi vitare facilius possunt. Praeclare autem cum eo agetur, cui praeceptor contigerit & eruditus & pius: qui cum certa ab incertis separet, tum vanis quaestionibus declinatis vtiles & necessarias seligat, doceatque discipulos esse quandam doctam, vt ita dicam, ignorantiam, sapientiusque esse, quaedam nescire quam scire. Alterum enim est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque, non necessarias. Quo in genere multos etiam e nostris peccasse video: vt eas quoque quaestiones latissime persequerentur, quibus Porphyrius abstinuit, homo impius, sed in hac re prudens tamen, vt Platonis Aristotelisque discipulum possis agnoscere. Qui nec quicquam nisi opportunis & loco & tempore tractauere, nec quaestiones vllas persecuti sunt, quae iuuenum ingenia obruerent, non iuuarent. Nostri autem Theologi, importunis vel locis, longa de his oratione disserunt, quae nec iuuenes portare possunt, nec senes ferre. Quis enim ferre possit disputationes illas de vniuersalibus, de nominum Analogia, de primo cognito, de principio indiuiduationis, sic enim inscribunt, de distinctione quantitatis a re quata, de maximo & minimo, de infinito, de intensione & remissione, de proportionibus & gradibus, deque alijs huiusmodi sexcentis, quae ego etiam, cum nec essem ingenio nimis tardo, nec his intelligendis parum temporis & diligentiae adhibuissem, animo vel infor mare non poteram. Puderet me dicere non intelligere, si ipsi intelligerent, qui haec tractarunt. Quid vero illas nunc quaestiones referamus? Num Deus materiam possit faceresine forma, num plures angelos eiusdem speciei condere, num continuum in omnes suas partes diuidere, num relationem a subiecto sperare, aliasque multo vaniores, quas scribere hic nec libet, nec decet, ne qui in hunc forte locum inciderint, ex quorundam ingenio omnes scholae au ctores aestiment. Illis igitur vitijs declinatis, quod in rebus naturalibus & cognitione dignis operae curaeque ponetur, id non modo, vt inquit ille, iure laudabitur: verum, vt id fiat, erit etiam summopere necessarium, si Theologi perfecti pleneque sapientes esse volumus. Prudenter enim Hieronymus Pammachium admonet, vt si adamarit capti uam mulierem, id est, sapientiam secularem, decaluet eam, & illecebras crinium atque ornamenta verborum cum emortuis vnguibus amputet. Multos enim tunc foetus ca ptiua dabit, & de Moabitide efficietur Israelitis.
On this page