Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

Cap. quintum. Vbi respondetur argumentis capitis tertij.

2

NOn est facile contrarias obiectiones excutere, sed TN excutiendae sunt tamen. Atque in primo argumento quidem non Osiander modo, verumetiam catholici quidam omni vi & ratione contendunt, id, quod de duobus patribus Ioseph naturali & legali refertur, commentum, portentum, monstrum, somnium esse. His enim nominibus sententiam illam Africani notandam putant. Certe auctor lib. q. vet. & no. testa, siue Augustinus is fuerit seu quispiam alius, sententiam eam asserit, nec probabilem esse, nec ad vllam rem proficere:ne sit qui existimet vetere historiam solis iunioribus displicuisse. Vtuntur autem hi ad Afficani traditionem infirmandam argumentis huiusmodi.

3

Primo quod nullum testimonium, vel exemplum, nec S sacris, nec ex profanis Hebraeorum literis erui possit, quo talis primogenitus filius defuncti nuncupetur: non ergo mortuus ille pater primogeniti vocabitur.

4

Deinde, vt demus, inquiunt, quantumuis iniqua conditione eiusmodi primogenitui duos patres sortitum, esseadhuc tamen nihil faciet, vt Euangelicae discrepantiae scrupulus eximatur. Nam legalem filium nemo poterat ex vxore defuncti procreare, nisi frater fuisset defuncti germanus, simulque cum eo habitasset, quemadmodum Deu. 25. euidentissime traditur. Illud vero non contingit nisi ex eodem patre natis: nam qui diuersos habent patres, ij diuersas etiam capiunt haereditates, atque adeo non habitant simul. Nunc autem lacob & Heli, nec fuerunt ex eisdem patribus, auis, aut proauis: nec simul habitare potuerunt, cum alter censeatur in posteris Nathan, alter in posteris, Salomonis. Nam, quod etiam argumentantur,. Ioseph non fuisse vocatum nomine patris legalis, quae res erat necessaria, iuxta illam Deut. legem, id exiguum sane ac mendicum argumentum est, cui Augustinus & 5. lib. 4. in Deut. 4. 46. & lib. 2. retraec. 12. nullo negotio respondet. Mihi vero opinio communis magis placet: quanuis illorum opinio non displiceat, qui asserunt, Heli Iosephi socerum fuisse, eundem qui & IoaEim parentem virginis Mariae, vt Lucas Genealogiam Christi per matrem attexuerit: Matthaeus vero per eum, qui patet putabatur. Nec proinde tamen Genealogiam mulierum contra scripturae vsum Euangelista texuit. Nam cum ait, qui fuit Heli, relatiuum ad Christum, referendum est, vt sit sensus. Et ipse Iesus putabatur quidem esse Iosephi, at re vera non illius fuit, sed Heli. Cum enim sine virili opera ex virgine matre natus sit: nullum habuit in terris, cuius filius vere dici posset praeter Heli, qui auus scilicet ipsius maternus erat. Ne quis ergo miraretur, quod in texenda genealogia Christi ab nepore statim transilierit ad auum, interiecit causamquia Ioseph, quem patrem Christi dicere debebat, non vere erat pater, sed putabatur. Quanqe & relatiuum ad Ioseph quoque referri potest: vt intelligas eum fuisse Heli non naturalem filium, sed ad eum modum, quo gener soceri filius esse dicitur. Itaque Iosephum euangelistae ad parentes suos retulerunt, alter ad eos, quos ex se hapuit, alter ad eos quos ex coniugio sortitus est. Huius opinionis Augustinus li. quaestionum euangelicarum. 2. 4. 5. meminit. Hanc tenuit auctor libelli cuiusdam de ortu virginis, qui Hieronymo falso tribuitur. Hanc Ioannes Annius, Ioanes item Lucidus, Georgius Vuiccelius, aliique, nonnulli iuniores amplexi sunt. Huic etiam nominum significatio consonat. Nam Ioatim, Eliachim, Heli, idem fere significant, proque eodem fere vsurpantur. 4. Re. 23. 2. Para. 36. Probabilis opinio haec sit. Quis negat? Sed ne ipsa quidem certa est. Osiandri enim argumenta, quae ille firma esse existimat, sunt profecto infirmissima. Obiicit primo nusquam in sacris literis reperiri, quod ille primoge nitus filius mortui nuncupetur. Id vero de more impudenter obiicit. Si enim Obed filius Noemi illique natus esse dicitur, cur non dicatur natus Maaloni, huiusque proinde etiam filius? Item, accipiet eam, inquit, frater eius, & suscitabit semen fratris sui, & primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit. Praeterea, ecquid obsecro est suscitare semen fratri, nisi filium illi gignere? Quid None illud manifestum est, ille sciens non nasci sibi filios, semen fun debat in terra, ne liberi fratris nomine nascerentur? Gene. 38. At haec ipsa loca retulit Osiander. Retulit quidem, sed ita tamen, vt apertis testimontis respondere nequiuerit, nisi haereticorum ritu aut vulgatam editionem accusaret, aut etiam scripturae & verba & sensum eluderet. Nam sanctorum omnium commune intelligentiam pro nihilohabere est illi familiare, & cum caeteris Lutheranis getile ac proprium. Ia, quo secundo loco accipit, fratres, de quibus lex loquitur, simul habitare oportere, id est, in eadem haereditate paterna, atque adeo germanos esse ab eodemque patre genitos: specie fortasse veritatis habet, veritatem nullam profecto habet. Fratres quippe in illa Deu. lege non germani modo intelligendi sunt, verumetiam consanguinei, qui scripturarum vsu fratres appellantur. Id quod non communi solum sanctorum omnium sententia, sed aperto scripturae testimonio comprobari potest. Boox enim Maalonis non germanus erat, sed propinquus. Nec confundimus nos negotium redemptionis cum negotio leuiri, quod Osiander calumniatur. Sed contendimus, summoque omnino iure contendimus, exemplum libri Ruth, ad legem illam Deute. pertinere. Alioqui, si eos simul habitare interpretamur, qui in eadem haeteditate paterna habitat, cur non magis, nam hoc simplicius est, eos qui in eadem domolIta quanuis fratres Germani sint, nisi eandem domum habeant communem, ea lege minime tenebuntur. Quod ne Osiander ipse quidem, quamlibet perfricta fronte, concessurus esset. Exponamus igitur, quod & Hebraeorum mos, & legis ratio exigit, tum etiam fratres habitare simul, cum in eodem oppido, vel ciuitate habitarint. Id vero non duobus solum vterinis, quales Iacob & Heli fuisse perhibentur, vsu venire potuit: sed propinquis etiam aliis, vel remotis. Nihil ergo nos Osiandri argumenta mouent, quo minus fidem Africano habeamus. Illud forta mouere potest, quod in tertia conclusione capitis superioris asseruimus, communem scriptorum omnium traditionem, certo nedum probabiliter pro vera historia habendam esse. Huic autem Africani traditioni historici omnes ecclesiastici testimonium perhibent. Igitur non modo probabilis, sed certa illa doctrina erit, quae duos patres Ioseph legalem & naturale infert. Minime vero. Mul tum enim refert, res gestas qua historici asseueratione narrent. Si enim is ipse, qui primus auctor historiae fuit, re non vt visam ac certa, sed vt auditam & incertam scripserit: tunc qui simili temperamento re ceu probabilem referunt, ij quanuis consentiant omnes, non faciunt tamen historiae firmitudinem. Porro autem Africanus, vnde caeteri hanc historiam acceperunt, nihil praeter auditum habuit: nec referentibus certam habuit fidem. Nam postque re perinde vt a Iudaeis quibusdam acceperat, ad Aristide retulisset, huiusmodi verba, Musculo interprete, adiecit. Siue itaque ad hunc modum siue aliter habet res ista, non poterit quisquam, meo iudicio, clariorem illius, scilicet, quae obiecta erat Euangelistarum discrepantiae, expositionem reperire. Quisquis autem aequo animo praeditus est, idem quod nos curabit, etiamsi certum desit testimonium: ob id videlicet, quod meliorem ac veriorem expositonem proferre non poterit. Euangelium sane per omnia quae vera sunt tradit. Hactenus Africanus. Quibus verbis satis ille significat, si componendis Euangelistis ratio alia quaecunque probabilior appareret, eam se libenter amplexurum. Quae omnino res & Augustinum & Thomam videtur conpulisse, vt praeter hanc alias quoque rationes tollendae discrepatiae cinuestigarent. Sed de primo argumento satis multa diximus.

5

Ad secundum vero dicendum est, huiusmodi quoque res non tam ex fide historiae, que ex probabili eorum coniectura pendere, qui sacras literas interpretantur. Non est enim aliquis probatus auctor, qui asserat se praeter Mariam, aliam Iosephi vxorem aut vidisse, aut certis testibus accepisse. Sed cum in euangelio fratres Domini legerentur, & religio vetaret filios Mariae suspicari: scripturae expositoribus communiectandum fuit, quonam id pacto fieri potuerit: vt veritas euangelii cum Mariae perpetua virginitate congrueret. Ita quidam filios Ioseph ex alia vxore intulerunt, Christique proinde fratres non veros, sed qui putarentur, interpretati sunt: nam & Ioseph non verus erat pater, sed putabatur. Neque horum coniectura vana commentitiaque fuit, nullaye ratione tantum ad respondendum haereticis excogitata: sed probabiles habuit causas, quae scripturarum etiam testimoniis niterentur. Primum, quia Iacobus Hierosolymitanus episcopus non peculiariter esset frater domini cognominatus: si cognatione solum fratres domini vocarentur. Cum & Iacobus Aebedei filius, a quo ille cognomento distinguitur, ad eum quoque modum frater domini esset. Deinde, non simpliciter quidam in euangelio diceret, Ecce mater tua & fratres tui foris stat queretes te alloqui, si generali sanguinis coniunctione fraternitatem definiret. Iacobus nanqe & Ioanes tunc temporis cum Christo intra domum erant, qui illo modo erant fratres. Accedit quod apud Marcum a quibusdam dictum est, Nonne hic est faber filius Mariae frater Iacobi & Iose, & Iudae, & Simonis:? Nonne & sorores eius hic nobiscum sunt? Filius, inquiunt, Mariae, frater Iacobi & Iose, &c. vt non ex Maria, sed exIosepho fratres intelligerentur. Vnde & iuxta Lucam interrogant, Nonne hic est filius Iosephr Atque, sorores, filias Iosephi Esther & Thamar intelligendas esse, Hippolytus ac Nicephorus graues in primis auctores asserunt. Fratres ergo similiter intelligendi sunt, Iacobus, Iose, Simeo, & Iudas: quos quatuor filios ex priore comuniuge, cui nomen erat Salome, Iosephum suscepisse iidem auctores prodidere. Accedit etiam, quod Iosephum, cum Mariam vxore accepit, octoginta annorum fuisse sene, Epiphanius non semel astruit. At in tam longa aetate non est profecto verisimile illum sine conuniuge extitisse. Haec auctores illi sine fidei discrimine argumentari, atque adeo assererepotuerunt. Sed Hieronymus tamen rem diligentius animaduertens, ut erat in sacris literis apprime versatus, probabiliore multo rationem inuenit, qua citra & Mariae corruptionem & Iosephi digamiam fratres domini in scripturis intelligerentur. Quod enim Iacobus frater domini vulgo cognominatus, Iosenhi filius non fuerit, ex euangelijs videtur manifeste colligi. Marcus siquidem quos capite sexto fratres domini vocatos scripserat, cos capite quinto decimo filios cuiusdam Mariae scribit esse, nimirum vxor Iosephi esse non poterat: nisi duas illum simul vxores habuisse contendas, Mariam virginem, & alteram Mariam, quod nulla ratio probat, nulla prodit historia. Quin hominem pauperem, qui vix vnam alere & sustinere posset, duarum coniugum onera subiisse, & imprudentiae, & incontinentiae argumentum est. Ea vitia viro iusto tribuere quam sit stultum, ne dicam impium, non est opus longa oratione suadere. Adde quod haec eadem a Ioanne Maria Cleophae cognominata est. Erat autem Cleophas frater Iosephi, vt Eusebius li. 3. eccl. hist. cap. 11. ex Egesippo retulit, ob quam causam, nisi me coniectura fallit, soror Mariae virginis appellatur. Nam & leuiri fratres vulgo dici solent, & fratrum Vxores sorores. Non igitur, vt sentio equidem, Maria illa tanquam mater, sed tanqua vxor Cleophae nomen accepit. Iosephi itaque coniux non erat, atque adeo nec huius filii filii erant Iosephi, sed Cleophae. Verum quemadmodum Iosephus pater Christi existimabatur, sic filii Cleophae, Iacobus, Iose, Iudas, Simeo, existi mabantur Christi consobrini, Christique, patruus Cleophas. Qua ratione Maria ista Christi matertera nuncupari potest: non quod vere Mariae virginis germana fuerit, sed quod soror & habita & dicta sit. Atqui consobrinos fratres etiam dici omnis scriptura demonstrat. Nec prioris opinionis necesse est argumenta refellere. Nonnulla enim assumit, quae certis de causis a plerisque aliter existimantur. Vt filios Tebedaei Christi esse consanguineos, & proinde scripturae vsu fratres. Item Iosephum. 8O. annos natum esse, cum Mariam vxorem accepit. Quae res dici possunt, probari non possunt. Nam & Acto. cap. 1. Lucas cum Iacobum Alphaei, Simonem, & Iudam, retulisset, subdit. Hi omnes erant perseuerantes in oratione cum Maria matre Iesu, & fratribus eius. Constat autem Iacobum Alphaei, Simonem ac Iudam fratres domini appellatos. Sed de his disputatum est ab alijs diligentius. Nos in praesenti non id agimus. Tantum dicimus, ex diuersis opinionibus, quas in scripturarum interpretatione orthodoxi sequuntur, minime historiae fidem periclitari. Haec quippe sola oratio erat secundo argumonto confutando necessaria.

6

At tertium sic deluitur. Non fuit Herodias filia Arethae regis, sed Aristobuli, sicut Iosephus multis in locis testatus est. Id quod nomen quoque ipsum indicat. Est enim quasi patronymicum ab Herode, nihilque, proinde aliud signifieat quam filiam, vel neptem, Vel aliquam e posteris Herodis. Quamobrem cum Aretha rege Arabum nihil vide tur habere commune: cum Herode magno, cuius fuit neptis, commune habet genus. Quod autem Hieronymus tradit ex vetere historia, pace tanti viri dixerim, in ea re sine dubio fallitur. Apparet eum sane, vel in historiam quampiam auctoris incerti incidisse, ob id enim quidam veteren historiam appellatam volunt, vel certe in Eusebij Latinam incidit, quam Ruffinus fecit sua traditione vitiosam. Quo autem res planior fiat, verba loci illius subscribemus. Concordi vero testimonio etiam Iosephus de hoc scribit nominatim, etiam de Herodiade commemorans, velut de coniugio fratris Philippi viuentis violenter abstracta, & suis ab Herode incestis nuptijs sociata: propria, & legitima vxore depulsa, quam Herodiadem filiam fuisse dicit Arethae regis Arabiae. Hactenus Eusebius Ruffino interprete. E quibus verbis si tollas nomen Herodiadem posteriore loco positum, quod nec Eusebius habet nec Iosephus, vera erit lectio, atque adeo germana Eusebij Graeci in Latinum conuersio. Nam relatiuum, quam, non ad Herodiadem, quod Ruffinus falso intellexit, sed ad propriam & legitimam vxorem depulsam referendum est: quod recte Musculus in noua nunc interpretatione fecit. Verum de tertio argumento haec nobis dicta sint.

7

Ad quartum ita respondeo. Quid quid sit de Magis, anfuerint reges nec ne, quod in controuersia est positum, certum illud est, non ex ea re historiae fidem labefactari, quod plurimi auctores Magos reges fuisse tradiderint. Nemperes haec eius generis est, quam nemo historicorum sese affirmet aut vidisse, aut ex viris fide dignis, qui viderint, au diuisse. Nituntur itaque auctores illi non historiae auctoritate, quam nullam probatam habuere, sed probabilibus coniecturis, quas porro habuere nonnullas. Qualis est, quod in magis videtur impletum illud, Reges Tharsis & insulae munera offerent, reges Arabum & Sabba dona adducent. Item illud, Ambulabunt reges in splendore ortus tui, &c. Quae in epiphania Dhi non hodiernum vulgus, sed antiquus semper ecclesiae chorus intonuit. Accedit, quod, vt Tertullianus ait, Magos reges fere habuit Oriens. Accedit quod in reges illud maxime quadrat, Apertis thesauris suis, &caet. Extat etiam Claudiani epigramma, vbi Magos appellat Chaldaeos reges. Quod si Claudiani non est, certe elegantissimi poctae est. Hanc opinionem, vt quae plausibilis sit ac popularis, Christi fideles iam olim libenter induerunt. Neque operepretium iudico, si quis in concione publica eam dissuadere conetur. Nam dissuadere nihil attinet: ac frustra niti, & nihil aliud quam laborando odium quaerere, extremae dementiae est. Quod si paucis forte quibusdam fidem argumentatione tua feceris, multas tamen in populo quereias, dissidia, ac lites induces. Sine ergo plebem probabilissimam opinionem, praesertim quae penitus insedit atque inueterauit, cum suis maioribus retinere. Quod si coniecturis alijs permotus contrariam sententiam habes, liceat per me, equidem non repuĀ¬ gno. Illud ago, siue haec siue illa opinio vera sit, non inde historiae, auctoritatem aut eleuari aut imminui: cum neutra earum opinionum historiae auctoritati, sed probabili coniecturae innitatur. Quod enim regum nomen Euangelista suppresserit, id omnino nihil est. Non enim existimauit euangelij testimonium regio apparatu cumulandum, quod Magorum sapientiam & grauitatem amplissime ornauerat. In veritate sane occulta confirmanda regia appellatio obscura, & otiosa erat, Magorum vox prae clara & opportuna. Nam quod Herodes Magos parum honorifice exceperit, hoc aut Herodiani fastus indicium est, aut Romanae gloriae, & maiestatis. Indignum vero est Magni regis tumorem in minutorum inuidiam odiumque, conuertere.

8

De quarto igitur argumento hactenus. Nunc ad quintum respondeamus. Non Hieronymus modo, Augustinus. Thomas, ac caeteri fere omnes auctores, verum etiam antiqua ecclesiae traditio tenet, quod Magi Christum decimotertio die, ex quo natus fuerat, adorarunt. Cuius quidem rei cum causam quaererem, quidnam esset cur tan ta id consensione ab ecclesia receptum sit, quanquam veteri traditioni in huiusmodi rebus multum debetur fidei, vt ratio alia non subsit, has causas tamen inueniebam duas, easque ambas ex ipso euangelio collectas. Vnam, quod Matthaeus dicit, Cum natus esset Iesus, ecce Magi ab oriente venerunt. Sane si quando Magi venerunt, Christus esset anniculus aut bimus, vt Epiphanius, Racharias, Faber, Osiander, existimant: non dixisset euangelista, Cum natus esset, ecce Magi.

9

Quod non de re tam sera, sed de subita & improuisa, vel certe proxima, & quasi praesenti dici solet. Necdum, inquit, intra se verba compleuerat, & ecce Rebecca egrediebatur. Et Poeta. Audiat haec aliquis, vel qui venit, ecce Palemon. Hinc enim cum Mariae dixisset angelus, Ecce concipies, &c. intelligens ipsa statim se concepturam, ait: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Recens ergo natus erat infans quando Magi aduenerunt. Altera causa est haec. Magi inuenerunt puerum in Bethleem, ergo ante diem purificationis accesserunt. uia vltra id temporis Christus non s Lucas enim descriptis ijs, quae bant, subdit. vt perfecerunt omnia s mini, reuersi sunt in Galilaean reth. Non ait, in Bethleem, sed in D Bethlee reuerterentur, vbi adeo nihil habebat ctilis, vt virgini ad reclinandum infantem praesepe locus fuerit in diuersorio? Nec eu cet, eos venisse vt morarentur, sed vt pr uitate sua. Manserunt itaque ibid fuit ad implendam legem, quae iubet, vt post circ infantulum maneat mulier triginta tribu guine purificationis suae. Intra quos di nisse Magos recte credimus, & puerum indicio s uentum adorasse. In ea vero ratione, quae primum opponitur, quidam liberalitatem ac beneficientiam virginis animaduertunt, quae breui aurum acceptum in pauperes erogarit. Alij prudentiam, quod viaticum parauerit in Aegyptum. Siue enim Ioseph ante purificationem de fuga ab angelo fuerit admonitus, iuxta illud. Cum Magi recessissent, ecce angelus apparuit in somnis, & caet. si u Magi oraculum de reditu per aliam viam virgini commi nicauerint: credibile profecto est, foeminam prudentissimam iam inde illud quod ad fugam & peregrinationem opus erat, prouidere. Sunt qui modestiam aduertant. Atque haec ratio mihi videtur sanctissime & prouidentissime constituta. Non decebat enim, vt quae pauper erat, ea diuitum oblationem subito inferret. Ab omni fastu, & ostentatione erat virgo aliena, nec mutare conditionem illi erat animus, quam sciebat Dei filio placuisse. Quid Quod aurum Deo a Magis oblatum in sacros fortasse vsus censuit consecrandum? Prima itaque aduersariorum ratio his omnino modis facile diluitur. Secunda pressius videtur vrgere. Si enim diligenter a Magis Haerodes tempus stel le didicit, occidit autem omnes pueros a bimatu, & infrasecundum tempus quod exquisierat a Magis: biennium ergo ante stella Magis apparuit. Non initur mox a Christo nato aduenerunt. Nam statim recedentibus Magis Herodes occidit pueros. Illa enim particula, runc, non minus re praesentem proximamue significat, quam vocula, ecce, cu ius vim paulo ante expendebamus. Ait vero euangelista: Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, mittens occidit. Sed hic nodus bifariam solui potest. Primum enim, quod Euthimius admonuit, illa oratio, secundum tempus, &c. non refertur ad id, quod praecessit, a bimatu, sed solum ad particulam, infra, cui pioxime coninncta est. Itaque continenter legendum est, occidit omnes pueros qui erant in Bethleem, & in omnibus finibus eius a bimatu. Et ibi facta hypodiastolesubiungatur & infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. Non itaque intelligendus est peremisse bimulos secundum tempus exquisitum: sed tantum alios minimos, quibus videlicet solis tempus stellae accommodauit. Sed ais. Cur bimos in terfecit, si non secundum tempus stellae? Respondeo. Cur in omnibus finibus Bethleem, si in Bethicem iuxtam prophetam natus est Christus? Quemadmodu ergo ex propria malitia ampliauit locum, sic ampliauit & tempus. Deinde, probabile est, id quod mihi semper vero similius fuit, Herodem Romam enocatum, vt accusationi filiorum responderet, stragem illam puerorum edere distulisse: quam edidit postea cum Hierosolyma regressus est. Quod si necesse esset biennium Magis ad iter faciendum concedere, quod tamen absurdum est, non protinus necessario fit consequens, vt biennio post Christum natum aduenerint. Multo enim facilius expeditiusque dicetur, quod Chrysostomo Augustinoque video placuisse, apparuisse sftellam Magis tanto ante Christi natiuitatem, quan tum fuit opus, vt tot regionibus ac prouincijs peragratis puerum haud multo ante natum adorarent. Cum vero demum quaeritur, qui fieri potuerit, vt ab Oriente Magi tam paucis diebus peruenerint: huic quaestioni responsum facile, & promptum est. Non enim opus fuerit, quod Remigius facit, eam rem nati pueri facultati viribusque tribuere: qui Magos ad se tam breui dierum spatio perduxerit. Sed Oriens in sacris frequenter accipitur pro terris quae Orientales ad illam sint, in qua sunt qui loquuntur. Vt ibi, Elegit sibi Loth regionem circa Iordanem, & re cessit ab oriente. Item, de Aram adduxit me Balach rex Moabitarum, de montibus Orientis. Siue ergo Magi po steri fuerint Balaam, ac proinde ex Mesopotamia Syriae venerint, vt Chrysostomo, Hieronymo, & Ambrosio visum est, siue ex Arabia accesserint, quae sententia Iustini martyris perpetua fuit, seu sapientes alij, vel Persae vel Chaldaei, quod Magorum nomen prae se fert: dubitari non potest, quin totum illud quicquid erat itineris decem diebus conficere potuerint. Distat si quidem Hierusalem ab Aram centum septuaginta duabus parasangis Persicis & Hispanis, ab Vr vero Chaldaeorum ducentis duodecim. Atque cum Laban Iacob fugientem a Mesopotamia in Iudaeam insequeretur, septimo die consecutus est illum in monte Galaad, qui est principium Libani. Et ferebat tamen Iacob greges & vxores ac paruulos. At Laban non ante tertium diem fugam deprehenderat. Quid? Quod in regione illa abundant dromedarij, quos vno die stadiorum mille iter conficere, scribit in vita Apollo nij Philostratus? Aristoteles quoque lib. 9. histor. anima. cap. vltimo testatur, celerius eos currere quam Nisaeos equos. Nec te illud turbet, quod Hieronymus in Hieremiae 25. cap. imo Hieremias ipse, Chaldaeam ait in aquionis parte iuxta situm Hierusale collocatum esse. Quia. n. inter aquilonem & orientem sita est, modo aquilonaris, modo orientalis nuncupatur. Haec fastidioso lectori scio molesta fore: sed efant ostendendum, quam temere quidam a syncera historiae fide, & communi sanctorum ppinione dissenserint. Verum de quinto argumento satis. Nunc sequentia refellamus.

10

Sane quidem, cum in sexto argumento Epiphanij sententia contra historiae fidem ponitur, nihil prorsus mouere nos debet. Primum quoniam in rerum gestarum temporumque ratione nullos ille graues auctores sequi solet. Atque adeo in earum rerum memoria interdum fallitur. Deinde quoniam hoc saltem loco nulla argumentatione probabili, nullis prolatis veteribus monumentis, antiquo ecclesiae vsui contradicit. Quod si verum est, vt verum est profecto, Christum passum esse anno aetatis suae trigesimotertio, inchoato per tres menses ac decem fortasse dies, nam de hac re nullam modo quaestionem habere volumus, docuisse autem eum tribus annis, & lgnatius in episto. 1. ad Trallianos, & Euseb. in Chronicis prodiderunt, certe Ephiphanij opinio videtur vera esse non posse. A trigesimo namque anno expleto vsque ad passionem, non nisi duo anni supersunt. Quamuis nondum hunc solueret Epiphanius, si tempus doctrinae Christi non a nuptijs, sed a baptismo inchoaret. Quod nos quoque dicere oportet, qui Maximi sententiam veteremque, ecclesiae vsum propugnamus. Nuptias quippe anno post baptismum integro elapso factas esse credimus. Qua in re nobiscum dissentiunt quidam: nec sine causa dissentiunt tamen. Primum enim toto illo anno nihil, inquiunt, scriptum haberemus de doctrina Christi. Quin eo anno nihil omnino docuisset. Quod est credibile nullo modo. In baptismo siquidem filius ac sapientia Dei, dux populi atque magister, patris testimonio declaratus est. Nec post euangelij munus euidentissima triadis commendatione, testificationeque susceptum, otiosus Christus tot diebus vitam in silentio degeret. Sed illud, vt par erat, protinus exequeretur. Id quod non coniectura nostra solum, sed Ioannis etiam euangelio comprobatur. Ioannes porro ita diserte rerum gestarum post baptismum tempora notat, vt ad nuptias, non dicamannum, sed ne pauci quidem menses interfluxisse videantur. Altera, inquit, die vidit Ioannes lesum venientem ad se, & rursum paulo inferius. Altera die itetum stabat Ioannes, & ex discipulis eius duo, &c. Et postea, In crastinum voluit exire in Galilaea, & inuenit Philippum, &c. Denique statim in secundi capitis initio, Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. En cum Ioannes Iudaeorum legatis respondisset, postero die vidit Iesum venientem ad se. Quo tempore lesus nec notus erat, nec discipulos acceperat, vt ex hoc primo Ioannis ca pite manifestissime liquet. Sed postero die, hoc est, tribus a legatione diebus, duo discipuli Ioannis secuti sunt Iesum: ac proximo huic die exiens in Galilaeam Iesus ipse Philippum inuenit. Cum vero subiungit euangelista: Et tertia die nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, satis aperte indicat, quam breue tempus inter baptismum, vocatio nem discipulorum, ac nuptias fluxerit. Non itaque annus integer intercessit. Praeterea post secundum aduentum in Galilaeam coepit Iesus praedicare, vt Matthaei cap. 5 dicitur: Non ergo ante nuptias praedicauerat. Nam illae factae sunt cum post baptismum primo aduenit in Galilaeam. Quod si annus integer a baptismo ad nuptias, interfluxisset, iam tres anni praedicationis Christi nullo mo do inuenirentur. Adde, quod ex ea sententia consequens fieret, vt Christus anno aetatis suae 34. inchoato fuerit passus. Illud non obscure colligitur, quoniam si vera esset, quinquies pascha a haptismo ad morte interuenisset. Primum id esset, de quo nihil habemus in Euangelio scriptum, inter baptismum & nuptias. Secundum, quod Ioannes statim post nuptias commemorat c. 2. Vbi Christus ementes ac vendentes de templo primum eiecit. Tertium, de quo sit mentio Ioan. 5. cum sanauit paralyticum. Quartum, cuius idem euangelista meminit c. 6. inquiens: Erat autem proximum pascha, &c. Quintum, in quo passus est Christus, de quo Ioan. 12. & 13. Nam quoe tertium illud, de quo dubium esse potest, festum paschae fuerit, non modo Rupertus, sed renaeus etiam testatur. Ac reuera nomen festi simplicier pro pascha solet in Euangelijs accipi. Vt ibi, Non in lie festo, Matth. 26. Item, secundum consuetudinem diei festi, Lucae. 2. Item, eme ea, quae opus sunt nobis, ad diem festum, Ioann. 13. Cum itaque Christus baptizatus fuerit anno tricesimo aetatis suae inchoato per tredecim dies: erat enim incipiens quasi annorum triginta, vt Lucas affimat, si quinquies festum paschae intercessit, nimirum mor tuus est anno aetatis suae trigesimoquarto. Quod licet Be da alijque, nonnulli iuniores asseruerint, defendi tamen nule ratione potest, vt Paulus episcopus Forosempronensis ib. 9. 2. par. & lib. 4. eiusdem partis, Ioannes item Lucidus in libro de vero die passionis Christi ostenderunt. At vero nullae huiusmodi rationes, ab antiqua patrum traditione, quam communis ecclesiae consuetudo in diuino officio, hymnis, antiphonisque confirmat, poterunt me mouere. Non quod haec ad fidem religionemue magnopere attineant, sed quod in rebus, vel vtraque ex parte

11

probabilibus, vel etiam ambiguis, veteris ecclesiasticae hi storiae fides communis me delectat. Sed prima videamus. Anno, quod inter baptismum, & nuptias fluxit, nihil omnino docuit Christus: cessator ergo fuit maximus, qui, post iniunctum munus tamdiu fuit otiosus. Sane quidem, eo anno non est publice concionatus Christus, neque, turbis euangelium praedicauit. Sed non fuit interim otio sus. Quin & frequenter ad Ioannem accessit, vt frequens etiam de ipso Ioannes testimonium diceret, & priuatim quoque docuit quosdam, ne ecclesiae concionator repente prodiret. Non enim discipuli Ioannis illum Rabbi, hoc est, magistrum appellarent, nisi iam docere incepisset, quemadmodum Caietanus noster diligenter aduertit. Nam quod aiunt, ex Ioannis euangelio colligi, paucos dies inter baptismum & nuptias intercessisse: id nullo modo verum est. Cum Ioannes aduentum Iesu ad baptismum nusquam omnino narrauerit, vt idem Caietanus manifesta argumentatione confecit. Quanquam in eo fallitur, quod pro certo asserit, ex quatuor Baptistae testimonijs, quae primo cap. Euangelista refert, tertium datum esse die proximo post secundum. Secundum quippe, vt mihi videtur quidem, de futuro est, & licet scripturae ordine sequatur, tempore tamen primum etiam testimonium antecessit, vt vel Caietanus ipse confitetur. Illud enim, quod a Ioanne legatis Iudaeorum impartitum est, idem omnino ipsum fuit, quod se ante dixisse Baptista meminerat. Estque multo verosimilius, eo tempore nondum Christum a Ioanne baptismum suscepisse. Medius, inquit, vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est, qui post me venturus est. Cum ergo, Euangelista inquit, altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, nec intelligit de aduentu ad baptismum, nec scribit quid poste ro die a legatione Iudaeorum gestum sit, sed docet, tertium testimonium altero die post illud, quod primo loco scripserat, datum esse. Nam secundum obiter est, vtrique, id est, primo, & tertio ab Euangelista interpositum, vt ex- plicaretur Baptistam semper fuisse sui in testificatione similem, nec aliud futurum ante dixisse, quam in praesenti testificaretur. Itaque temporis ordine, vt diximus, illud fuit primum, quod secundo loco Euangelista commemorat. Deinde secutum est id quod a principio positum est. Post hoc proximo die tertium Baptista testimonium dedit, cum vidit Iesum venire ad se. Saepe enim post baptismum, vt supra dictum est, ad Ioannem veniebat. Postero autem die quartum testimonium addidit, cum interessent illi ex discipulis eius duo, quorum vnus erat Andreas. Cum igitur non constet quantum temporis inter baptismum, & tria illa testimonia de praesenti fluxerit, quamuis omnia illa post baptismum data sint, certe ex euangelio Ioannis non colligitur, paucos dies inter baptismum ac nuptias interfluxisse. Quid? quod cum ait, In crastinum voluit exire in Galilaeam, & inuenit Philippum, non Christum fortasse Euangelista intellexit, sed Andream, quem primum dixerat inuenisse Simonem, nunc dicit, postero die inuenisse Philippum, cum ex habitaculo Christi in Galilaeam exijsset. Ob id enim interpres latinus ait: Et dicit ei Iesus, cum nomen Iesus non reperiatur in Graeco. Quot autem dies intercesserint inter postremum illud testimo nium Ioannis, coram duobus discipulis tributum, & humc diem quo Andreas inuenit Simonem, incertum est. Nam illud quidem apud Matthaeum de publica ad plebem prae dicatione intelligitur: cum perspicuum sit, in primo aduentu Christi ad Galilaeam, quem solus Ioannes capite 2. narrat, iam Christum discipulos habuisse. Matthaeus autem de secundo aduentu loquitur, quum iam Ioannes erat in carcere. Non igitur de priuata doctrina, sed de puplica, & populari intelligi potest. At vero tempus praedicationis Christi quantum fuerit, non satis a veteribus expeditum est. Eusebius quoque ipse parum sibi in hac re constare videtur. Nam in Chronicis post quintum decimum annum Tiberij tribus annis scribit Dominum praedicasse: idque astruit a Ioanne etiam in Euangelio conscriptum. Caeterum idem in lib. demonst. euang. 8. demonstratione secunda, Ioannis item testimonio, confirmat, tribus annis, & sex mensibus Christum praedicauisse. Quod si ad passionem venit anno Tiberij decimooctauo, vt in Chronicis Eusebius ait, qui fieri potest, vt post annum Tiberij quintum decimum, annis tribus, & sex mensibus prae dicarit: Atqui post annum 15. Tiberij inchoatam esse Euangelij doctrinam e Lucae 3. cap. patescit. Nos autem, si trium annorum doctrinam explere volumus, vnum doctri nae priuatae, duos vero publicae doctrinae impartiemur. Huic enim totum triennium dare nulla ratio cogit, nulla probat auctoritas. Negamus si quidem, probabiliterque negamus, festum, cuius Ioannes c. 5. meminit, pascha fuisse. Chrysestomus porro ac Cyrillus affirmant festum fuisse Pentecostes. Quod mihi fateor ingenue non sit vero simile. Primo, quoniam post pascha Iesus moratus est in Iudaea cum discipulis suis, vt ca. 3. Icannes scribit, at mora iuxta scripturae vsum in paucis his diebus, qui ad Pentecosten interfluxerunt, intelligi non potest. Eo vel maxime, quod postquam Christus moratus in Iudaea est, abijt iterum illa relicta in Galilaeam, quemadmodum Ioannis cap. 4. dicitur. Ac rursum, e Galilaea venit Hierusaem, quod habes cap. 5. Quae omnia tam breui tempore, nisi Christum cursorem faciamus, expediri vix queunt. Quieta. sane in quartum Ioannis caput, haud absurda ratione computat, Christum in Iudaea post pascha celebratum, in quo vendentes eiecit de templo, longam multorum mensium moram interposuisse. Non igitur festum illud quod cap. quinto commemoratur, Pentecostes solenne erat. Deinde, quod cap. quinto vnum miraculum euangelista narrarit in pascha patratum, & quod sexto statim capite ad alterum pascha transierit, omnibus & gestis, & dictis vnius anni intermissis, non ita prohabise apparet. Festum ergo illuds in quo paralyticus sanatus est, vt recte Caietanus existimauit, hyemale fuit. Nihil autem interest, siue dicas fuisse festum dedicationis templi secundi sub Rorobabele, quod cclebrabatur tertia die mensis Adar, hoc est, Februarij: siue potius festum sortium, quod Iudaeis solenne erat. 14. & 15. die eiusdem postremi mensis. Tunc enim ordine egregio cap. 6. sequitur, Erat autem proximum pascha, &c. Sed in huius argumenti confutationem nimis multa diximus.

12

Septimo vero argumento libri secundi capit. decimooctauo respondisse videmur. Sed ibi breuiter: nunc vbi proprius est locus, longiore oratione argumentum illud refellendum est. Non sunt verba Hieronymi in eum sensum intelligenda, vt existimemus ad veritatem historie satis esse, si ea, quae auctor affirmat, vera a vulgo esse credantun tum etiam cum falsa sunt. Alioqui si ad eam regulim liceret scripturae historias interpretari, diceremus cun apostolus ait Saulem regnasse. 40. annis, eum vulgo loquentem hoc, quod fama crebrior haberet dicere voluisse Quod Beda in 13. caput Actorum Apostolicorum asseruit recte ne an secus, aliorum esto iudicium. De tanto quippe viro non libet in praesenti iudicare. Diceremus rursum, Matthaeum virum Mariae Iosephum appellasse, non quod reuera esset, sed quod vulgo esse crederetur: turhatum quoque Herodem, & omnem cum illo Hierosolymam non re quidem, sed opinione vulgi: mortuum denique, si ita placet, esse Christum, non vere, sed ad vulgi existimationem apparenter. Certe si consuetudinis scripturarum, est, vt opinionem multorum sic narret hiistoricus, quomodo eo tempore ab hominibus credebatur: omnia, quae de Nabu chodonosoro, Dario, Cyro, Alexandro, Sansone, Machabaeis scriptura refert, poterit quis inficias ire, quod videlicet auctores sacri ea narrarint, quae vulgo erant persuasa, non quae ipsi vera esse crediderint. Quod quam sit auditu horribile ac pertimescendum, nemo fidelium non videt. Alius est igitur Hieronymi sensus multo sanior & verior, quem ex subiecta partitione facile lector accipiet. Falsae vulgi opiniones in duplici sunt differentia. Quaedam, quae non nisi verbis falsis significari atque ex- primi possunt. Vt Christum esse Ioanne Baptistam, vel Hieremiam, vel vnum ex prioribus prophetis. Atque huiusinodi opinioues semper auctores sacri ita referunt, vt non ex se, sed ex vulgi nomine retulisse videantur. Aliae sunt vulgi opiniones falsae quidem, sed verbis ijs ex- pressae ac significatae, quae in sensu aliquo vulgari vera sint. Vt Ioseph esse patrem Christi ad vulgi sensum falsum omnino erat, sed vere tamen pater, & sine falsitate dicebatur. Tum quoniam nutritius erat, tum quoniam vir matris erat. Et licet vulgi sermone, vere tamen priuignus filius vocatur, mater nouerca, vitricus pater. In quibus rebus, fateor, vera historiae lex est vulgi opinionem exprimere. Nam si de priore rerum genere sermo sit, in historia profana absurdus est, in sacra etiam impius. Sapientes quippe cum Vulgo loquuntur fere, sed non sen tiunt cum Vulgo. Nec mendacij tamen rei sunt, quoniam quae loquuntur, ea secundum aliquem verbi sionificatum vera esse intelligunt. Sic Maria virgo dixit, Pater tuus, & ego dolentes quaerebamus te, sermone vulgi quidem, sed vere tamen. Sic etiam si nullam habuisset interiorem admirationem Christus, vere tamen admiratus dici posset, cum speciem admirantis exhibuit, quemadmodum Beda libro secundo in Lucam cap. 24. exposuit. Sic contristatum Herodem Matthaeus, Mareusque dixerunt, qui tristitiam haberet in vultu. Inquem sensum hypocritas tristitiam simulantes tristes quoque appellauit Dominus. Vulgata enim dictione rerum Vocabula pro rerum imavinibus vsurpantur. Tametsi in praescriptis exemplis & Christus, si Diuo Thomae credimus, aliquo modo interius admiratus est, & Herodes etiam contristatus. Etenim peccatores simul in vitijs tristantur & exultant, gaudent dolentque. At de hoc argumento satis. Iam pergamus ad reliqua.

13

Non debuit sane tantopere ridere Hieronymus Adami in loco Caluariae sepulturam: nec nos, viri licet sanctissimi exemplo, historias eiusmodi ridere debemus Vulgus, video equidem, hisce rebus credendis nimium est facile. Gredulitas etiam in optimi cuiusque mentem facillime irrepit. At viri quidam excellentes, cum a vulgi facilitate & credulitate declinant, in aduersum quandoque vitium incurrunt: suntque tum etiam increduli, cum in fide nihil est vitij, in incredulitate vitij nonnihil est. Testimonium autem, quod ex Iosue cap. 14. historiae veteri opponitur, nihil profecto vrget: vtpote cum noĀ¬ a men Adam eo loco non proprium sit, sed comune. Reddit enim scriptura causam, cur quae post Hebron, ea ante Cariath Arbah, id est, ciuitas Arbeae dicta sit: quod videlicet Arbah, quem Arbeam 7O. vocauere, homo inter gigantes magnus ibi fuerit. Qui sensus praeterquam quod scripturae contextui aptissime iungitur, qquapropter a Chaldaeo interprete, Pagnino, alijsque viris clarissimis axpressus est, inde etiam facile probari potest, quod capi te eiusdem libri decimoquinto Arbah pater Enach fuisse dicitur: vt proptum sit cuique intelligere, & Arbah nomen fuisse gigantis proprium, a quo Cariath, Arbah nominata sit, & Arbah patrem primumque fuisse illius terrae gigantum. Omitto hic versionem. 7O. qui tametsi magnitudinem non ad Arbah, sed ad ciuitatem retulerunt, vt ea vrbs Metropolis intelligeretur, satis tamen indicarunt Arbah nomen esse gigantis proprium, vnde ciuitas illa suum olim cognomentum acceperit. Itaque primi parentis in ciuitate Arbeae, fuisse sepulchrum, nec ex eo loco neque aliunde colligitur. Quin illud multo probabilius est, quod publica rerum Veterum memoria prodidit, primum Adam ibi iacere conditum, vbi secundus etiam sepultus est. De 8. igitur argumento hactenus.

14

Nonum argumentum non solum in Chronographia, sed in scripturarum intelligentia, difficillimam quaestionem habet, quae auctores nobilissimos in varias sententias traxit. Iosephus sane. 7O. illos annos Iudaicae captiuitatis ad primum Cyriannum computauit. Quem secuti sunt Africanus in quinto temporum volumine, Abulesis noster in secundum Matthaei cap. quaestione. 91. Annius cum Philone suo libr. 14. Ioannes Lucidus libr. secundo cap. 11. alijque viri graues, & antiqui & iuniores. Nituntur vero hi scripturae sacrae clarissimis testimonijs. Primum est Hieremiae cap. Vigesimoquinto inquientis, seruient gentes istae regi Babylonis. 70. annis. Cumque impleti fuerint. 7O. anni, visitabo super regem Babylonis, &c. Sepuaginta ergo anni Iudaicae captiuitatis iam tunc expleti erant, cum Babylon capta a Persis ac vastata est. At rem hanc primo anno Cyri gestam esse, nemo est qui ignoret. Item Hieremies. 29. Cum coeperint impleri in Babylone. 7O. anni, visitabo vos, & suscitabo super vos verbum meum bonum vt reducam vos ad locum istum. Quam vaticinationem primo Cyri anno fuisse expletam 2. libro. Paral. capit. 36. & 1. libro. Esdrae. cap. 1. non obscure traditur. Atque Hieronymus ipse, quamuis alijs in locis aliter senserit, in hunc tamen Hieremiae locum non potuit cum manifesta veritate pugnare. Nisi, inquit, septuaginta anni expleti fuerint, Cyro regem Persarum laxante captiuos, nequaquam in patriam reuertemini. A contraria parte illud primum est, quod angelus, qui n RTacharia loquebatur, Vsquequo, ait, non miserebetis Hierusalem, & urbium Iuda, quibus iratus es? Iste iam septuagesimus annus est. Istum autem annum Darij secundum eundem esse, Tacharias capit. primo testatus est: non ergo 70. anni in primo anno Cyri, sed in secundo Darij completi sunt. Quo argumento Clemens, Theodoretus, Eusebius, Hieronymus, Augustinusque nituntur. Quod vero exponunt quidam, Iste iam 70. annus est, scilicet iam diu transactus, vix audiri sine molestia potest. Cum pronomen, Iste, hanc intelligentiam euidentissime excludat: quae si pronomen abijceretur, esset fortasse probabilis. Deinde 7O. illi anni, quos praedixerat Hieremias, non transmigrationis Iudaeorum, sed desolationis templi ac ciuitatis intelliguntur. At. 7O. desolationis anni non sunt ad primum Cyriannum, sed ad secundum Darij referendi. Annus ergo septuagesimus, de quo est Hieremiae vaticinatio, non in primo Cyri anno, sedin Darij secundo expletus est. Illud prius, quod in hac argu mentatione sumpsimus, ex. 2. Paral. cap. 36. probari facile potest, vbi haec verba scripta sunt. Cunctis diebus desolationis egit sabbatum vsque dum complerentur. 7O. anni, & caet. Et Danielis. 9. In anno primo Darij filij Assueri de semine Medorum, ego Daniel intellexi numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Hietemiam prophetam, vt complerentur desolationis Hierusalem septuaginta anni. Et Hieremiae. 25. Et erit terrain solitudinem, & in stuporem, & seruient regi Babylonis 70. annis. Anni ergo septuaginta non transmigrationis, sed desolationis intelligendi sunt: vt Iosephus etiam testis est libro de antiqui. 1O. ca. 1O. & 11. & libro. 1. cont. Appio. Desolationis autem annos non in primo annc Cyri, sed in secundo Darij fuisse completos, id enim posteriore loco sumptum est 2Esdrae testimonio a Hieronymo comprobatur. Esdras quippe verbis minime obscuris testimonium perhibet, templum vsque ad Darij tempora deturbatum perstitisse. Septuaginta igitur euersionis anĀ¬ nos non ad primum Cyriannum, sed ad Darij secundum computare debemus. Quibus ex rebus satis profecto intelligitur, quantis omnino tenebris quaestio praesens sacras etiam literas circunfundat. Sed in ratione quoque tem porum adeo impedita, & complicata est, vt vix aut nullo certe modo expediri atque extricari possit. Clemens porro Alexandrinus a desolationis initio, quod decimonono Nabuchodonosori anno, & Sedechiae vn decimo fuisse. 4. Reg. 25. scribitur, ad primum annum Cyri, quo laxata captiuitas Iudaeorum est, non nisi triginta annos computauit. Cui numero, vt dixi, Eusebius. Theodoretus, Hieronymus, Augustinusque consentiunt. Cuius rei etiam illud argumentum est, quod si ad imperium Cyri 70. anni interssxuere, Mardochaeus certe ea aetate res tales ac tantas gessisse inuenietur, qua per summam senectutem, non dico Rempub. administrare, sed ne inter viuos quidem numerari possit. Fuit nanque ex eorum numero captiuorum, quos cum Iechonia rege Iuda Nabuchodonosorus transtulit. Quare vel secundum illos, qui non a desolatione, sed a transmigratione. 7O. annos computare volunt expleta captiuitate, hoc est, primo Cyri anno, iam Mardochaeus erat propemodum octogenarius. Nisi credamus illum bimum aut trimum in Chaldaeam esse transsatum. Sed fac anniculum fuisse. Minimum ergo, vnum & septuaginta annos natus erat, quando laxata per Cyrum captiuitas est. Cyrus autem, vt nobilissimus quisque tradit historicus, aut triginta, aut triginta ferme annos imperauit: Cambyses, & Magi imperarunt nouem. In principio itaque regni Darij Histaspis Mardochaeo anni aetatis centum decem accesserant. Ponamus igitur, id quod videtur cum ratione pugnare minus, Darium fuisse eum, sub quo res Mardochaei gestas scriptura complectitur. Nam illas sub Arthaxerxe Longimano, aut etiam sub Mennone contigisse, vt qui multis annis Dario fuerint posteriores, longe incredibilius est. Nullovero modo probabile ad Cambysen filium Cyri, haec ipsa traducere, qui octo solum annos tenuit imperium. At post duo decimum Assueriannum quaedam Mardochaei gesta historia sacra commemorat. Non ergo Assucrus ilse Cambyses fuit: praesertim cum huius acta actis illius nullo pacto cohaereant. Manet ergo, Mardochaeum eo etiam tempore, quo ad centesimum vigesimum secundum annum vitam perduxerat, non imbecillum, ingrauescentem, senioue confectum: sed solidum, robustum, ac valentem in rebus magnis praeclarisque gerendis fuisse versatum. Quod in illis seculis vix credi potest. Vtpote cum multo ante nondum hominum aetate adeo in clinata, illud propheta dixerit, Si autem in potentatibus 80. anni, & amplius eorum labor, & dolor. Quas ob res triginta anni, quos ad primum Cyri Augustinus, Hieronymus, Eusebius,. Theodoretus, Clemensque Alexandri. colligunt, historiae libri Esther magis conuenire, & quadrare videntur: quam numerus 7O. qui aliorum opinione colligitur. Nisi Philonis Anniani fabulis delectamur, qui Mardochaeum ait decem & octoannis aetatem lsaaci superasse. Verum enimuero Iosephus a decimono no anno Nabuchodonosori, quo anno templum deturbatum euersumque fuisse sacrae literae produnt, ad finem regni Baltasar, cum Babylon a Dario, & Cyro capta est, non solum 7O. annos, sed multo etiam plures enumerat, scribit enim Abilamarodachum, Nabuchodonosori filiĀ¬ I um annis i8. imperasse. Niglisarem deinceps annis 40. 1 Labosordachum post mensibus nouem. Baltasarem s denique annis 17. Itaque praeter annos, quibus a templo vastato Nabuchodonosorus vixit, qui fuere non pauci, septuaginta sex alii, si Iosephus vera dicit, ad s primum Cyri intercesserunt. Berosus autem in 3. libro Chaldaeorum non nisi. 48. annos a desolatione ad Cyrum supputat. Nabuchodonosorum nanque ait. 43. annos imperium tenuisse. Huius filium Euilmarodachum annos duos. Niglisar, quem maritum sororis Euilmarodachi fuisse tradit, annos quatuor. Labosordachum Niglisaris filium menses nouem: Nabonidum ex eadem gete annos 17. cuius postremo anno Babylon a Cyro capta est. Quae cadem ferme computatio ex Phoenicum historiis habetur, quas Iosephus 1. contra Appi. libro retulit. At Metasthenes a vastatione Hierusalem ad primum annum Cyri septuaginta annos conputauit in hunc modum. Nabuchodonosorus, qui templum ciuitatemque vastauit, imperium tenuit. 46. annis Euilmerodach filius eius 30. Reg. Assar huius filius 3. Lab Assar. Dach huius frater 6. Bait Assar horum etiam frater 5. Si enim acceperis 26. annos, quibus post euersum templum: Nabuchodonosorus vixit, & illis addideris, 44. quibus Nabuchodonosori filius vnus ac tres nepotes imperarunt, conficies dictum numerum 7O. In ratione igitur temporum quaestio haec valde implicita est, atque ita implicita, vt ne a viris quidem historiae peritis explicari posse videatur.

15

Nam Iudaei, quippe qui Chronographiae penitus sint gnari, nihil hoc loco, & quaestione valent, nisi mera somnia fingere. In quibus etiam Lyranus est, qui suo arbitratu 7O. annos ab 8. Ioatim patris lechonie, ad quartum Cyri numerauit, tantum vt sententiam suam diceret, nullius grauis auctoris testimonio subnixam, nulla annalium ratione probatam, nullis argumentis persuasam, a sacris etiam literis alienam. Sed hoc in re ambigua ferri potest. Illud quis ferat?quod nonnulli apud Eusebium a 13. anno Iosiae ad primum annum Cyri septuaginta illos annos, de quibus est controuersia, computandos esse astruxerunt. TQuid ? quod in hac etiam quaestione illud varium atque & irretitum est, quod vel maxime erat explicatu necessarium, vt huius quaestionis difficultas exponeretur. Nempean Balthasar filius Nabuchodonosori fuerit, an nepos anspronepos. Nam si verum est, quod Eusebius ait, Balthai sar filium fuisse Nabuchodonosori, fratrem Euilmeroit dachi: nihil absurdum videtur dicere, cum negat a deĀ¬ molitione templi ad primum Cyriannum plures quam g& annos intercessisse. Sin aut idem Nabuchodonosori non filius, non nepos, sed pronepos fuit: tum vero inter euersionem ciuitatis, & primum annum Cyri non nisi triginta annos interfluxisse, nullo modo est credibile. At fuisse pronepotem Hieronymus auctoribus Beroso ac Iosepho in 5. Danielis caput affirmat. Et refertur de vesbo. signifi. ca. Nam & rex. Quanquam Iosephus libro decimo an. cap. 13. Balthasar nepotem Nabuchodonosori fuisse scribit. Quod & Metafthenes Annianus asseruit. Quae omnia idcirco a me tam plolixe sunt posita, vt lector intelligat primum, huius argumenti quaestio quantis sit difficultatibus illigata: deinde ne in re perdifficili ac perobscura, quam explanare nemo adhuc potuit, sententiam a me expectet perspicuam, certam, constantem: sed probabilem, verosimilem, minime absurdam.

16

Principio igitur illud pono, quod, nisi ego fallor, satis abundem probatum est, septuaginta annorum initium a desolatione sumendum esse, non a transmigratione, hoc est, non ab 8. anno regni Nabuchodonosor, cum Ioachim cognomento Iechonias vltro se dedidit. 4. reg. 24. sed ab vndeuigesimo eiusdem Nabuchodonosori, quando Nabuzardan templum, domos, murosque ciuitatis euertit. 4. reg. 25. Id quoniam, vt dixi, ex 2. Para. cap. 36. primo Esdr. primo, & Hieremiae 25. ostensum est, superuacaneum existimo, si eadem iterum resumantur. At Caietanus in 2. para. 36. caput contra dicit a Iechoniae trasmigratione 7O. annos computari oportere, quod Hieremias cap. 29. iis, qui cum Iechonia translati sunt, ait: cum coeperint impleri in Babylone. 7O. anni visitabo vos, & suscitabo, &c. Verum satis expeditum est, ea quae cap. 29. dicuntur, ad sensum capitis 25. esse referenda. Non enim, inquit, Cum coeperint in vobis impleri 70. anni, sed, Cum coeperint impleri. 7O. anni, illi scilicet, quos praedixerat. Perspicuum est autem 7O. annos capitis 25. desolationis intelligendos esse. Tum quoniam omni populo Iudeae loquitur, vt patet ex initio capitis. Tum quoniam per trasmigrationem lechoniae non est facta vniuersa terrailla in solitudinem & stuporem. Tum quoniam statim subĀ¬ ditur, Et seruient omnes gentes istae regi Babylonis 70. annis. Si autem soli illi, qui cum Iechonia commigrarunt, 70. annis seruierunt, quomodo omnibus dicitur, Et seruient omnes gentes istae, &c? Nempe etiam vicinae Hierusalem, &c. Quid? quod etiam si solitudinis fuissent 7O. anni: desolationis tamen non fuerunt, si a trasmigratione Iechoniae computamus? Aliud quippe est solitudo, aliud desolatio. Non ergo. 70. anni a trasmigratione Iechoniae numerandi sunt. Quamobrem qui, vel a i3. anno Iosiae, vel etiam ab 8. IoaEim, aut a tertio quoque huius computare 7O. annos incipiunt, eos equidem ab hac disputatione, multo magis remouendos existimo.

17

Primum itaque fundamentum praeclare iactum est. Deinde non mihi sane verosimile fit, a desolatione ad primum Cyriannum non nisi ahnos triginta interfluxisse, quos Eusebius, & qui Eusebio consentiunt, Theodoretus, Hieronymus, & Augustinus numerent necesse est, si ad secumdum annum Darij Histaspis, septuagesimi anni absolutionem trahant. Constat siquidem Nabuchodonosorum patrem Euilmerodachi ad quadragesimumquintum annum imperium perduxisse. Quos illi vere Metasthenes Annianus tribuit. A transmigratione enim Iechoniae ad primum annum Euilmerodach. 37: anni efffuxerunt. 4. reg. 25. & Hieremiae 25. Iam ergo Nabuchodonosorus shos triginta septem annos imperauit. His si addas 8. annos, quos ante regnarat 4. re. 24. annos quinque & quadraginta conficies. Nec huic sententiae repugnat Hieronymus, qui in Dani. 5. caput Nabuchodonosorum ait annis tribus & quadraginta regnasse. Quam sententiam ex Iosepho accepit. 1. contra Appionem libro, Iosephus vero a Beroso in 3. li. Chaldaicorum. Conputat nanque annos integros, non integros excludit. Qui mos est auctoribus profanis sacrisque familiaris. Sic Hieremiae23. scribitur, primum Nabuchodonosori annum, eundem regis Ioaxim fuisse quartum. Cum tamen anno tertio Ioacim regis Iuda, Nabuchodonosor rex Babylonis in Hierusalem venerit, & obsederit eam. Daniel. primo. Eodem autem tertio anno Ioacim, Iudaeam captam a rege Babylonis Eusebius etiam m Chronicis auctor est. Annus ergo tertius Ioacim primus erat Nabuchodonosori, sed non integer: annus vero Ioacim 4. idem Nabuchodonosori primus integer fuit. Nos porro annos Nabuchodonosor as. licet non omnes integri fuerint, numeramus. Sicque de annis non in tegris in tota hac disputatione loquimur. Vnde error Eusebij coarguitur, qui non nisi 38. annos imperij Nabuchodonosoro assignauit. Ponit enim illius mortem anno a desolatione i9. cum in vigesimosexto ponenda esset, si verum est, vt verum est certe, Nabuchodonosorum post desolationem 26. annos imperium tenuisse. Nam a 19. anno, in quo templum vastatum est, ad 45. ad quem Nabuchodonosorus vitam regnumque perduxit, anni sex, & viginti computantur. Item si a 37. annis quos a transmigratione Ioachim Nabuchodonosorus vixit, vndecim ademeris, quibus regnauit Sedechias 26. annos pariter supputabis. Atque hinc etiam error alter Eusebij refellitur, qui Euilmerodacho caeterisque Nabuchodonosori posteris quatuor duntaxat annos imperij reliquit, aut pluiimum 6. ne que eos integros tamen. Certe si a desolatione ad primum annum Cyri triginta anni numerentur, cum Vigintisex ex illis Nabuchodonosoro accesserint, quatuor solum aut quinque restant, quos Euilmerodacho, Neglisari, Labosardacho, Balthasari, impartiamur. Hos enim Nabuchodonosoro ordine successisse non Iosephus modo affirmat, verum & Hieronymus Berosum prodidisse consentit. Quae res omnino mihi magnam admirationem mouet. Quid enim causae Hieronymo fuerit, equidem non intelligo, vt Beroso Iosephoque consentiens Balthasar Nabuchodonosori pronepotem fuisse crediderit, & cum Eusebio tamen a fine regni Nabuchodonosori ad primum Cyriannum adeo paucos annos computarit. Eusebius enim excusari forte potest, qui Balthasar fratrem Euilmerodachi fuisse, filium vero Nabuchodonosori existimauit. Sed cur Eusebium excusem? Cum Matthaeus dicat Iechoniam post transmigrationem Babylonis genuisse Salathiel. Salathiel autem Torobabel. Hic autem in primo anno Cyri iam grandior erat, cum esset dux & princeps Iudaeorum. At ne intelligi quidem potest, Iechoniam in tam paucis annis ab Eusebio computatis, nepotem adeo adultum habuisse. Non ergo a desolatione ad remigrationem 3O. solum anni intercesserunt. His duabus conclusionibus illam adijcio, Adesolatione ad primum Cyriannum 7O. annos intercessisse. Quam ego conclusionem negare non queo, cum 25. c. Hieremiae & 36. 2. Parali. diligenter expendo. Si quis autem his scripturae testimonijs apte ac probabiliter respondebit, cum eo equidem non magnopere contenderim. Mihi profecto, vt dixi, nulla via explicandorum eorum testimoniorum apparet, nisi plane consentiendo, quod ad primum annum Cyri 7O. desolationis anni interfluxerunt. Intelligo autem quosdam rei huius summam ita distinguere, vt captiuitatis septuaginta annos a transmigratione ad primum annum Cyri computent: at in secundo Darij anno septuavinta desolationis absoluant. Quod si verum esset, discrepantium opinionum probabilis sane concordia esset inuenta. Sed nihil falsius inuenio, eum ad veritatem coepi reuocare rationem. Transmigratio enim fuit in anno Nabuchodonosori octauo, vt 4. Reg. lib. c. 24. scribitur. Desolatio vero in eiusdem Regis anno vndeuigesimo fa cta est, 4. Regum 25. Vastatio ergo post vndecim annos transmigrationi successit. Aprimo autem anno Cyri ad Darij secundum, sine controuersia plures quam triginta interfluxerunt. Nullo ergo modo fieri potest, vt a transmigratione Iechoniae ad primum annum Cyri 7O. anni, a desolatione item ad annum Darij secundum, septuaginta alij numerentur. Quocirca varijs dissentientium auctorum sententijs omissis, ad argumenta cum tertia hac conclusione pugnantia respondeamus.

18

Obijcitur primum, quod angelus apud Tachariam, cum de secundo Darij anno loqueretur: Iste ait, iam septuagesimus annus est. Cui nos argumento ante omnia respondemus, locum illum ab interprete Chaldaeo sancteque Pagnino, multo aliter atque ad scripture sensum, fortassae aptius fuisse conuersum. Horum porro versio fic habet. Vsquequo Domine non misereberis Hierusalem & vrbium Iuda, quibus iratus es istis septuaginta annis? Nimirum enim apud Hebraeos interrogatio non in illius orationis medio rumpitur, sed ad finem continenti sermone produci potest. Qua ex re sit, vt in editione no stra, tametsi oratio diuisa est, duae tamen interrogationes in vna angeli querimonia intelligantur. Quarum prior illa sit, Vsquequo Domine non misereberis Hierusalem & vrbium Iuda, quibus iratus es? Posterior illa, Iste septuagesimus annus est? Quasi angelus in hunc modum conquereretur: Itamne Domine promissionis tuae oblitus es? Num iste est septuagesimus annus, quem scilicet & tu nobis tanta benignitate promiseras, & nos a tetam ardenti desiderio expectabamus? Ecquid nobis confert laxata captiuitas, facultas concessa & templum extruendi & ciuitatem, si illud euersum, haec vastata perseuerat? Nec vero insolitum est, vt quaedam passim sine nota interrogandi proferantur, quae rectius aliter enunciarentur. Habes exemplum, vt caetera omittam, in epistola ad Romanos capite octauo, cuius nos particulam sic pronunciare solemus, Quis accusabit aduersus electos Dei? Deus qui iustificat. Quis est qui condemnet? Christus Iesus qui mortuus est, qui resurrexit, qui est in dextra Dei, qui etiam interpellat pro nobis. At Augustinus rectissime indicat, sic legi ac proferri oportere. Quis accusabit aduersus electos Dei? Deus qui iustificat? vt tacite respondeatur, non. Et item, quis est qui condemnet: Christus Iesus qui mortuus est, qui resurrexit, qui est in dextera pei, qui etiam interpellat pro nobis? Quasi dicat, absit. Quo in loco vides percunctationibus duabus duas interrogationas adiunctas, cum multum habere venustatis tum acrimoniae plurimum. Quod ego idem in praesenti de angeli querela sentio. Maior quippe vis in illa inerit, si duabus interrogationibus continebitur. Sed fac, nihil hic percunctatione quaesitum. An ne idcirco nihil est, quod non do lore expressum uideatur? Puto equidem, nec absurdem puto, illa quasi dolentis ac deiecti animi verba esse, quae nihil minus conquestione depressa, quam sublata interrogatione significent. Id quo melius intelligatur, exemplis etiam scripturae illustrandum est: quae aperte mihi rem totam videntur exponere. Hieremias primum duas quoque querelae eiusdem partes faciat: quarum vna interrogationem habet, altera non habet. Quare, inquit, via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praeuaricantur, & inique agunt? Plantasti eos & radieum miserunt, proficiunt & faciunt fructum. Simillimum ex Habacuc exemplum proferam. Quare, ait, non respicis super iniqua agentes, & taces deuorante impio iustiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, & quasi reptile non habens principem. Num Prophetae hi aliud conquestione atque interrogatione denotarunt? Num quicquam asseruere dum quaeruntur: Non certe plus quamdum interrogant. Ad eundem ergo modum angelum in Tacharia duas suae querimoniae particulas fecisse intelligo: quarum prior per interrogationem expressa sit, posterior per conquestionem. Non itaque asserit, illum annum, in quo loquitur, septuagesimum a desolatione esse: sed istum tam promissum, tam desideratum, iam diu praeterijsse conqueritur. Nihil enim, vt modo diximus, conquerendo exprimit, nisi quod interrogam do expressisset. Iram Dei, scilicet, vltra tempus praefinitum trahi, illa interrogationc questus est, Vsquequo non misereberis. Misericordiam item plus nimio differri questus est, illam conquestionem adijciens, Iste septuagesimus annus est. Quod non vultu asserentis, sed slentis, voce videlicet queribunda, proferendum est. Verum de Rachariae testimonio satis. Opponitur deinde, quod anni septuaginta non captiuitatis, sed euersionis numerandi sunt. Id quod nos libentissime concedimus. Sed septuaginta euersionis annos non in primo Cyri, sed in Darij secundo expletos esse: id vero constantissime pernegamus, non nostra opinione nos, sed scripturae testimonio freti. At inquis: Tem plum vsque ad Darij secundumannum deiectum euersumque permansit. Si nihil templi factum intelligis: falsum est. Cum in primis Cyriannis altare fuerit extructum, templique fundamenta iacta, vt 1. Esd. lib. c. 3. & 5. scribitur. Sin templum ais non fuisse Cyro regnante perfectum. Ita est sane. Sed ne vsque ad Darij sextum quidem annum perfectum est, quemadmodum i. Esd. lib. cap. 6. legimus. Quin Iosephus memoriae prodidit, templum vsque ad nonum annum Darij non fuisse omni ex parte expletum. Cui opinioni Iudaei consentientes, 46. annis aiunt templum aedificatum. Atque idem Iosephus libro eod. cap. 5. tradit, templum ne anno quidem Rerxis 25. esse suis numeris omnibus absolutum. Quocirca si demolitio templi tandium perdurasse intelligitur, quandiu informatum illud atque imperfectum mansit: nimirum septuaginta anni non iam ad secundum, sed ad sextum, vel nonum Darij, yel etiam 2s Aerxis numerabuntur. Quid que 70. anni vastitatis non mo do templi, sed vrbis etiam intelligendi sunt? Ego, inquit, intellexi numerum annorum, de quo factus est seimo ad Hieremiam propheta, vt complerentur desolationis Hie rusalem 70. anni. Si igitur ad eum modum annos vastitatis accipimus, cum Hierusalem in 20. etiam Arthaxerxis anno adhuc deserta perstiterit, muri dissipati, portae consumptae, vt 2. Esdr. c. 2. habes, dicenus vtique 7O. illos annos ad Neemiae quoque tempora protrahendos, cum ciuitas ab eo est per Arthaxerxis imperium instaurata. Nos ergo, tametsi in secundo, vel saltem tertio Cyrianno templifabricam inchoatam esse credimus, 7O. tamen euersionis annos tunc expletos arbitramur, non quando templum, aus incoeptum, aut consummatum est: sed quando Iudaeis est la xata captiuitas dataque adeo facultas, vt in patrium solum remigrarent, altare extruerent, fabricarent templum, ciuita tem reficerent, ruinas implerent. Quem omnino sensum, vt diximus, a sacris videmur literis accepisse: quae verbum Hieremiae primo Cyri anno impletum esse tradiderunt.

19

At Mardochaei aetas, imo potius res praeclarae gesiae cum nostra opinione dissentiunt. Nam si tanta suit, quantam ex nobis aduersarij colligunt: non modo summa sed decrepita etiam ac caduca fuit, nec rebus ita magnis gerendis idonea. Cuius argumenti responsio illa, quae a viris doctissimis accepta est, non est omnino contemnenda. Ecquid enim absurdi est, si illis adhuc seculis homo vnus aut alter aetate, temperamento, corporis animique, vigore, longe reliquis sui temporis senibus antecclluerit, cum etiamnum quidam sint, quorum in summ a scnectute, nec ingenium, nec memoria, nec caeterae animi vires non mo do labefactatae, sed ne extenuatae quidem videantur? Atque hac responsione illud quoque argumentum diluitur, quo ex Aggaei 2. trahi potest. Quis in vobis, inquit, est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? & c. In secundo igitur anno Darij quidam supererant, annos nati 116. & eo amplius. Si enim 70. annis desolationis, 3o.

20

Oyri, Cambysis, & Magorum 9. Darij duos & quinque vel etiam septem addas, quibus ante vastitatem vixerant, si templum videre, & gloriae eius post tot annos recordari potuissent, certe summam illam 116. annorum conficies. Atque haec responsio quidem minus absurda iudicabitur, si 39. Cyri anni non a capta Babylone, sed ab Astyage vi cto numerentur. Tunc enim primum Persarum ac Medorum regnum accepit. Denique hoc quoque respondena dum censeo. Quod Mardochaeus fuisse legitur de eo numero captiuorum, quos transstulit Nabuchodonosor cum Iechonia rege Iuda: non sic accipi oportet, quasi is ipse tunc fuerit inter captiuos numeratus: sed quasi ex illis ex titerit, exque eis duxerit originem. Hoc vero in Mardochaei laude scriptura posuit, quod non ex ijs fuerit parentibus, qui Prophetis contradixerunt: sed ex eis, qui Hieremiae obtemperarunt. Quae huius loci interpretatio ex primo Esdrae libro cap. 2. colligitur. Vbi numerantur illi, qui ascenderunt de captiuitate, quam transtulerat Nabuchodo nosor, & in Iudaeam reuersi sunt: cum ex ipsis quidam non in Babyloniam venerint, sed patres eorum. Compertum siquidem ex Matthaeo est, Torobabelem in Babylone ge nitum fuisse. Sed & 3. Esdr. lib. c. 5. ita legis: Sunt autem hi qui ascenderunt ex Iudaea, &c. Nullam ergo vim scripturae afferimus, si interpretamur Mardochaeum de Hierusalum translatum esse: quod pater eius translsatus sit. Quod si quis adhuc hanc intelligentiam violentam esse contendat, & sic quoque respondere possumus. Assuerus ille, de quo in libro Esther perpetua mentio sit, Astyages fortasse fuit pater Darij Medi. Hunc enim Daniel cap. 9. Assuerum vocat. Vel certe Cyaxaras huius pater: quem primum Asiae populos in prouincias distinxisse Herodo tus tradit. Fuisse etiam ait, cum ingenti tenebatur ira, per acerbum. Quae omnia in Assuerum apprime conueniunt, qui in libro Esther eisdem coloribus pictus est. Nec refert hi an alij Medorum reges ante Cyrum Asiae imperitarint. Scimus enim Ctesiam Ghidium apud Diodorum in tertio, alios atque Herodotus scripsit, pofuisse. Sed HeĀ¬ rodotum Eusebius sequitur. Accedit, qo nusquam Assue rus iste rex Babylonis dicitur, sed Persarum atque Medo rum. Ante Cyrum autem & Darium auunculum vna erat monarchia Medorum atque Persarum: Babyloni rex pro prius imperabat, vt in primo libro Herodotus scripit. Accedit etiam que huic expositioni omnia consonant, nec ex ea quicquam absurdi emergit. Nam quo Mardochaeus primum in Babylonem translatus sit, deinde in Susis appareat, nulla repugnantia est. Constat enim fieri potuisse,, vt Babylonij quosdam ex captiuis Persis Medisque, vendi derint: vt causas alias omittam, quae eius rei multae esse potuerunt. Danielem sane in Babylonem principio trasiatum, compertum est: at in Susis postea extitisse capite eiusdem Prophetae 8. legimus. 2 Quanto illud vrgentius iduersarios premit, quod si tempore, aut Darij Histaspis, aut Arthaxerxis Longimani illa contigissent, quae ipsius Esther narrat historia, nullo modo Esdras Neemiesque silentio praeterijssent. Nam haec ad Arthaxerxis Memne nis tempora referre, si Mardochaeus cum Iechonia commigrauit, somnio quam simillimum est. Nec me fugit, Su sa regiam aliquando Medorum ac Persarum ciuitatem, in qua Assuerus conuiuium illud instruxit, a Dario Histaspis filio conditam, Plinium lib. 6. c. 27. scribere. Quae res si vera est, illa de Astyage aut Cyaxare sententia vera esse non potest. Sed Plinij nos auctoritas vrgere nequit. Quin multo probabilius Strabo in libro. 15. scribit, Susa Thitoni patris Memnonis aedificium esse. Atque Herodotus lib. 5. vrbem Memnonis vocari solitam, ait. Non Arthaxerxis Memnonis, sed illius praestantissimi iuuenis, qui Priamo e Syria auxiliaturus venit, qui etiam in Susis regiam aedificauit, Memnoniam ab illo cognominatam, vt Diodorus scripsit in 3. Susa vero ante Cyrum fuisse condita, Daniel certissimus auctor est. Anno, inquit, tertio regni Balthasar, cum essem in Susis, &c. Quam vrbem Me tropolim esse regionis Elamitarum Hieronymus vere quidem interpretatur, sed in ea Danielem turrim extruxisse falso existimat. Iosephus siquidem in 10. libri postremo cap. Danielem, ait, apud Ecbatana Mediae turtim eam aedificasse: apud Susa vero primariam Persidis vrbem illa vidisse, quae Danielis 8. narrantur. Quanquam Susa proprie nec Persidis nec Mediae ciuitas est, Sed Susiae Persis Medisque vicinae. Quae quoniam non duabus his proaincijs modo, verumetiam Babyloni confinis erat, inque harum trium regionum medio collocata: ideo reges Persarum atque Medorum in ea sedem imperij locauerunt. Quod Cyrum fecisse Strabo affirmat: nos alios etiam priores fecisse credimus. Iam si Susa principium regni Assueri fuit, vt primo libri Esther capite dicitur, non fuit autem, aut Darij Histaspis aut Longimani, aut alterius Arthaxertis cognomento Memnonis Susa regni principium: sed vel Thitoni, vel alius regis, qui primus Susa nobilitauit, atque inde exordium imperij sumpsit, certe non est absurdum Assuerum virum Esther Astyagem Cyaxaremue huius patrem intelligere. Vterqe enim Medis etiam ac Persis imperauit, quemadmodum scribit in 1. libro Herodotus. Restat vt illud tandem exponamus, qui fieri potuerit vt 7O. annos, quos praedixit Hieremias, Iosephus in primo Cyri anno expletos dicat: cum multo plures ipse adem in Nabuchodonosori posterorumque huius imperio conputarit. Sed in numeris Iosephi libri menda habent innumera. Quae ego menda viro diligetissimo atque grauissimo assignare, nec volo nec debeo. Librariorum ergo vitio accidisse credendum est, vt in Neglisaris regno pro 20 subiecta fuerit 40. in Balthasaris autem pro 7. posita fuerint 17. Hos enim duos numeros si correxeris 70. anni consta bunt, quos Iosephus a desolatione ad 1. Cyriannum scripsit effluxisse. Sic tamen 7O. annorum summa constabit, si post desolationem solos 25. Nabuchodonosoro tribuas. Quod 26. incoeptus fuit non absolutus, si excludas item postremum Balthasaris, quo in illius initio Babylon in Cy ri ditionem venit. Ac si quinque annos Balthasari dedit, sed ex scribentium vitio substituti sunt septemdecim, tunc 70. anni confsantur, nec opus erit eos, qui integri non fue runt, excludere. Verum in his minutulis explicandis ego quoque mihi ipse displiceo. Sed harum rerum curiosis se mel satisfaciendum fuit. Et Gordianus iste nodus, quamuis multo labore verbisque etiam multis, erat tamen explicate distincteque soluendus. Decimum argumentum facile est quidem, sed ad scripturae cognitionem explicatu necessarium. Non enim Hie ronymus solum, sed Aggaeus etiam scribit, in secundo Darij anno, templi esse fundamenta iacta. Atque illud, quod ex commentarijs in Danielem obiecimus, nihil habet omnino quaestionis. Cum Hieronymus ipse in Isaiae44. caput sua verba fuerit interpretatus. Cyro viuente, ait, templiiacta sunt fundamenta. Caeterum sub Darioanno illius se cundo, templum aedificari coeptum est. Hoc itaque facillimum. Id difficilius, quod Hieronymus, imo Aggaeus ipse dicit in haec verba: Ponite corda vestra a die ista & in futurum: a quarta & vicesima, nona mensis, a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini, &c. Et Hieronymus, A die vicesimaquarta noni mensis, in quo templi fundamen ta sunt iacta, &c. Loquitur autem sine dubio propheta de nono mense anni secundi sub Dario. Huic argumento varie quidem a multis responsum est. Lyranus sentit, fun damenta hoc sane loco appellari, partem aedificij inferio rem, quae caeteras sustentet ac ferat, etiamsi ima non sit, sed fundamenta imis superposita. Beda credit, atquesid receptius est, templi interioris fundamenta viuente Cyro fuisse posita: atrij vero exterioris porticuum & Gaxophilacij in secundo anno Darij. Illud quoque dici potest, sub Cyro fundata inchoata informataque fuisse, sub Dario perfecta & consummata. Adde, a Cyro ad Darium 4o. annis interfluentibus fundamenta & temporum iniuria, & inimicorum opera fuisse propemodum euersa & labefactata: sed sub Dario reconcinnata refectaque fuisse. Vnde & Iosephus Ruffino interprete, scripsit, quod sub Dario fundamentis restitutis superaedificabatur. Atque, vt quemadmodum sentio loquar, non mihi Aggaeus videtur astruere, quod in secundo Darij anno templi fundamenta iacta sint. Sed hunc sensum Propheta habet: Attendite non solum ex die ista, quae videlicet est vicesima & quarta noni mensis: sed die, qua fundamenta iacta sunt templi, & inuenietis a templo meo inchoato nullos vberiores fructus praedia vestra, tulisse. Nimirum enim negligentibus Dei religionem & cultum, nihil adhuc prospere euenit. At ex die ista benedicam, & c. Et hic sensus paulo ante fuerat explicatus his verbis. Et nunc ponite corda vestra, a die hac & supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, &c. Quasi ex eo tempore, quo primum iubente Cyro e Babylone venerint, eorum frugibus maledixerit, nec quicquam eis foeliciter terra produxerit, quod in Dei & opere templi structura cessauerint. Sed de arpumento decimo haec satis.

21

In vndecimo non est facile expedire, quisnam ille Arthaxerxes fuerit, qui cum Cyro & Dario iusserit templum aedificari. Rabbi Samuel eundem esse credidit Darium & Arthaxerxem. Hoc enim non proprium nomen, sed regum Persarum omnium fuisse cognomen: vt Caesar Romanorum, Pharao Aegyptiorum. Non itaque tribus iubentibus templum aedificatum, sed duobus Cyro & Dario Arthaxerne. Cui opinioni vehementer coniunctio repugnat, quae nomen Darij cum Arthaxerxe non solum in Latino, sed in Graeco & Hebraico exemplari communiungit. Ineptae sane loquendi formulae sunt, Iulius & Caesar, Marcus & Tullius, Chencres & Pharao. Huic quoque sententiae illud refragatur, quod pari ratione Arthaxerxis cognomen Cyro fuerat addendum, qui rex vtique nobilissimus Persarum fuit. Atque idem. Rabbi per Arthaxerxem, de quo cap. 4. sermo sit, vere vt ego sentio, non Cambysen, sed Cyrum intellexit. Cur igitur scriptura cognomen vtrique regi commune alteri adijceret, ab altero auferret? Hanc denique opinionem illud minus probabilem facit, quod si Arthaxerxes cognomen omnium Regum Persarum esset, id esset absurdu, quod 1. Esdr. 7. scribitur: In regno autem Arthaxerxis regis Persarum Esdras, &c. Nullus enim peculiariter intelligeretur, non plus certe, quam si solum regem Persarum, sine Arthaxerxis voce posuisset. Sed de hac sententia satis. Pergamus ad reliquas. Iosephus porro apud Lyranum, hunc Terxem filium Darij interpretatur. Vndecimo quippe anti. Iuda. lib. cap. 5. scribit Rerxem filium Darij, pietatis paternae perinde vt regni haeredem fuisse. Nihilque ex patris institutis circa diuinum cultum immutasse, sed Iudaeos summa fuisse benesuolentia prosecutum. Addit etiam huius tempore Esdram quidem argento, auro & vasis pretiosis, quae ex vniuersa prouincia Babylonis attulerat, templum ornasse ac Dei cumulasse cultum: Neemiam vero eodem rege concedente non modo ciuitatem & muros instaurasse, sed & id supplesse, quod ad fabricam templi deerat. Verum haec sententia duos scrupulos habet. Prior est, quod huic regi 38. annos imperij tribuit. Qua in re cum omnium Chronographorum ratione pugnat, qui Rerxi filio Darij non nisi viginti regni annos impartiuntur. Posterior scrupulus est huiusmodi. Primi Esdrae sexto capite dicitur, q Iudaei aedificauerunt & construxerunt & compleuerunt domum Dei, Cyro & Dario & Arthaxerxe iubentibus, sed compleuerunt tamen in anno 6. Darij. Necesse est igitur, vt Arthaxerxes ille, quicunque tandem fuerit, anteannum Darij sextum fuerit. Alioqui quomodo vsque ad sextum annum Darij construxerunt Iudaei & compleuerunt templum, viuente Cyro & Dario & Arthaxerxe? Non itaque in nomine Arthaxerxis Rerxes filius Darij intelligit. Quae eadem causa eos etiam vrget, qui hoc loco Arthaxerxem Longimanum filium Terxis accipiunt, cuius diebus, vt Eusebius est auctor, & Esdras & Neemias ea, quae templo, ciuitati, murisque deerant, expleuerunt. Ac ne illud quidem verum est, quod nonnulli aiunt: Darium Medum hoc loco accipi oportere, nam Darium Histaspis nomine Arthaxerxis accipiunt. Primum enim nusquam aut in literis sacris, aut in auctore aliquo historiae probato legitur, qu Darius Medus templi fabricam aut iuuerit aut iusserit. Solus quippe Daniel huius Darij mentionem fecit, nec tale quippiam illi assignauit. Deinde cum Darius hic auum culus Cyri esset, vt plerisque visum est, multoque aetate maior, vt visum est omnibus, nequaquam scriptura sacracontra aliarum omnium morem, Cyrum prius quam Darium nominaret. Iubente, inquit, Cyro & Dario Arthaxerxe. Quae eadem ratio Vetat, vt Darius hic Medus per Arthaxerxis vocem intelligatur. Quanquam 76. interpretes Danielis 7. pro Dario Arthaxerxem interpretati sunt quemadmodum Hieronymus noster admonuit. Prae terea nulla historia neque humana neque diuina Darium Histaspis Arthaxerxem appellauit. Nulla ergo causa est, cur hoc loco Darium Histaspis Arthaxerxis nomine inĀ¬ telligamus. Praesertim cum in toto illo libro per nomen Darij non alius vnquam nisi Histaspis filius intelligatur. Quid autem scriptura nobis per nominis ambiguitatem illuderet, si in eadem etiam orationis clausula Darij nomen in varios significatus distraheret: Aedificauerunt, ait, iubente Cyro & Dario & Arthaxerxe, & compleuerunt domum Dei istam, vsque ad diem tertium mensis Adar, qui estannus 6. Darij regis.

22

Mihi duae viae huius quaestionis explicandae apparent. Vna est, vt tueamur id quod nunc nunc impugnatum est. Arthaxerxem Longimanum hic accini oportere, qui primus huius nominis in historijs prophanis inuenitur. Quae eadem sententia Bedae fuit. Loquitur autem scriptura per anticipationem, id quod saepe alias sacri auctores factitarunt. Non enim omnes illi tres intelligendi sunt templum & aedificasse & complesse, vsque ad sextum Darij annum. Sed tres illi opus compleuere quidem, quos Iudaeis constat in opere faciundo explendoque fauisse, at aedificatum est, atque aliqua ex parte completum vsque ad 6. Darij annum, Cyro & Dario iubentibus. Tametsi eo anno templum non est omni ex parte absolutum. Quoniam, vt Iosephus ait, Esdras ac Neemias sub Arthaxerxe postea templi fabricam, ornatum, & cultum expleuerunt. Hoc vero solum a Iosephi opinione nostra discrepat, quod ea, quae Esdras ac Neemias gessisse in scriptura referuntur, ille Terxe filio Darij imperante, nos Longimano iubente ge sta esse contendimus. Illud autem sine controuersia verum est, Cyrum & Darium & Arthaxerxem eum, cui Neemias atque Esdras placuere, templum aedificasse, absoluisse & ornasse.

23

Altera quoque scrupuli huius eximendi ratio est: si dicamus, duas illas particulas, & Arthaxerxe, ab Hebraeo quopiam adiectas esse in margine primum, deinde textui, vt fieri solet, insertas, Nec aliunde quam ex eodem libro exemplum huius erroris petere necesse: est. In capite enim quarto sic Latina editio habet: In regno autem Assueri, ipse est Arthaxerxes, & c. vbi tres illae voces, ipse est Arthaxerxes, non sunt scripturae partes, sed ab expositore nescio quo, in margine fortasse positae scribentium errore textui nostro interiectae sunt, cum nec in Haebreis exemplaribus, nec in Graecis 7O. interpretum haberetur: quemadmodum etiam ante nos Lyranus admonuit. Idem quoque error accidit in Latinis codicibus. 2. Reg. c. 8. vbi verba illa. De quo fecit Solomon omnia vasa aerea in templo & mare aeneum & columnas & altare, nec Hebraea exemplaria habent, nec Graeca 7O. &c. Quod autem vitium in Latinam editionem irrepsit, idem potuit accidere, vt in Hebrea quoque irrepserit exemplaria. Qua de re & lib. 2. multa opportune diximus, & iam iam in sequentis argumenti explicationem quaedam haud importune disseremus. Illud nunc dico, me non leui coniectura ductum de huius loci errore ita existimasse. Iosephus siquidem vndecimo Iudai. anti. lib. c. 4. hunc ipsum Esdrae locum referens sic ait. Magnis omnium studiis proficiebat templi aedificatio, iuxta mandata Cyri & Darii, prophetantibus interim Aggaeo & Racharia: absolutuique est intra septennium. Et lib. 15. ca. postremo, non alium templi auctorem facit Herodes praeter Cyrum & Darium. Non ergo alius tertius in Hebraeis veris exemplaribus habebatur. Verum haec hactenus. Caetera diluamus.

24

Argumentatio duo decima vsque eo difficilis & obscura est, vt aut nullo modo, aut multo difficillime dilui possit. Nimirum enim in historia cum sacra tum profana, ita sepe librariorum vitio numeri deprauati sunt, vt qui eos ad veram rationem reuocare voluerit, is non dico in scopulosis locis arduisque versetur: sed in labyrinthum inexplicabilium questionum intret necesse sit, vnde ex- ire non queat, nec si Thesei quidem filum habeat. Huiusmodi autem errores in historiis humanis prodere superuacaneum erit, nam obuii sunt passim plurimi. In sacris paucos quosdam commemorabo, qui satis sint tamen, vt intelligant omnes, quam lubricum & facile librariis sit, vel in diuina scriptura numerum pro numero substituere. Agedum ergo primum huius rei exemplum proferamus, ex libri secundi Para. ca. 15. vbi ita legimus, Bellum vero non fuit vsque ad tricesimum quintumannum regni Assa. Et euestigio in initio capitis sextidecimi, Anno autem tricesimosexto regni eius ascendit Baassa, &c. Quo vtroque loco pro tricesimo legere oportet vicesimum. Nam Baassa anno tertio regis Assa regnare coepit, solumque, regnauit annos quatuor & viginti, vt 3. lib. Reg. cap. 15. traditur. Non ergo ad tricesimumsextumannum regis Assa regnum vitamque perduxit. Id quod perspicuum quoque fit ex 3. Reg. li. ca. 16. Anno. inquit, vicesimosexto Assa regis Iuda regnauit Hela filius Baassa super Isracl, &c. Et posterius, anno vicesimoseptimo regis Assa regnauit amri, qui scilicet occiderat Hela. Quem errorem Ioannes Lucidus in secundo temporum libro animaduertit. Ne vero imperitus quisquam huius loci vitium in Latinae editionis odium torqueat, aeque sciat Graeca Hebraeaque exemplaria esse corrupta. Id quod 2. Para. ca. 36. etiam contigit. Vbi in haec verba exemplaria omnia, quae mihi videre licuit, consentiunt. Octo annorum erat Ioachim cum regnare coepisset, & tribus mensibus ac decem diebus regnauit in Hierusalem: fecitque mialum in conspectu domini. Quo in loco pro decem & octo librarius aut indoctus aut negligens octo subiecit. Sic enim3. Reg. 24. vere legis. Decem & octo annorum erat Ioachim cum regnare coepisset, &c. Alioqui quomodo fecit malum in conspectu domini? Quomodo egressus est ad rege Babylonis, & cum esset natura bonus, ne ciuitas periclitaretur, vltro se dedidit: 4. Reg. 24. Iosephus 10. anti. c. 9. Atque hunc etiam errorem Caietanus prior deprehendit: Noloenim quicquam aliorum, aut industriae aut ingenio detrahere. Verum ego etiam ipse interdum coniectura ducor ad suspicandum, auctores sacros quibusdam in locis alios numeros posuisse, quam numc inueniantur. Verbi causa ponamus aliquid, vbi coniecturae huius argumentum appareat. Primo reg. li. c. 13. scribitur, quod filius vnius anni erat Saul, cum regnare coepisset. Quod si filius anni vnius intelligitur, quasi puer vnius anni innocens, qui nesciret inter dextram sinistramque discernere: quonam pacto illud accipiemus, Filius vnigeniti & vnius anni erat Sedechias cum regnare coepisset? Quid si hic etiam numerus ille viginti exscribentium esset errore praetermissus? An non tibi videtur, si ita hi per incuriam negligentiamque fecissent, falsis interpretantium expositionibus locum esse daturos? RurĀ¬ sum, quale queso illud est, Filius triginta annorum erat Dauid, cum regnare coepisset, & quadraginta annis regnauit, si filium vnius anni innocentem interpretamur? In simili ergo dicendi forma similis sit interpretatio. Sed similis esse non potest, si vnius anni filius Saulus esse dicatur. Quaobrem verisimile est, auctorem libri Regum filium eum viginti & vnius anni scripsisse: sed scriptorum vitio maiore numerum in Hebreis exemplaribus omissum. Quem deinceps errorem in Graeca Latinaque exemplaria aut alii quilibet, aut etiam interpretes transfuderunt. Quod idem 2. Para. c. 15. 16. & 36. accidit, sicuti paulo ante demonstrauimus. Et quoniam non est animus singula loca discutere: vnum solumodo ex Rabani opinione adiiciam, vt iam demum ea, quae sunt huius argumenti propria, expediantur. Hieremiae 52. vulgata lectio sic habet. Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor, in anno septimo Iudaeos, tria millia & viginti tres. In anno octauo decimo Nabuchodonosor, transtulit de Hierusalem animas octingentas triginta duas. In anno. 23. Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardam magister militiae animas Iudaeorum septingentas quadragintaquinqe. Omnes ergo animae quatuor millia sexcentae. Qua ex lectione subdifficiles & perobscurae quaestiones emergunt, quarum nonnullas Liranus mouit: sed que belle responderit, aliorum esto iudicium. Rabbanus in Hieremiam ter Iudaeos a Nabuchodonosoro captos scribit, harumque trium captiuitatum numerum hic a propheta censeri. Prima fuit, cum Nabuchodonosor Ioabimum filium Iosiae vinctum catenis duxit in Babylonem 2. Para. 36. Nec enim? est verosimile, non etiam alios plurimos cum Ioacimo in i Babylonem transtulisse. Nam & Daniel capite primo I verbis non valde obscuris significat, anno tertio Ioacimi quosdam e Iudaea in Babilone esse transsatos. At Caietanus negat, Ioacimum in Chaldaeam aduenisse. Sane quiĀ¬s dem: verum infirma ratione negat. Interfectus est, inquit, Ioacimus in Iudaea, & sepultura asini iuxta Hieremiae 2 praedictionem sepultus est, ac proiectus extra portas Hierusalem. Quid tum? Quasi vero fieri nullo modo posset, vt ductus primum in Babylonem, deinde in Hierosolyma remitteretur, vbi, cum fidem regi Babylonio datam violasset, ingloria morte periret. Non itaque eamus inficias, Ioacimum cum aliis miultis in Babylonem esse traductum. Id enim non Rabanus solum, sed diuinae etiam scripturae tradunt.

25

Secundam captiuitatem Rabanus ponit in trasmigratione Iechoniae, quae 4. lib. Regum 24. habetur expresse. Tertia quoque in eodem lib. c. 5. expressa est, cum Nabuzardam templum etiam vrbemque vastauit. Trium ergo harum captiuitatum, vt Rabanus autumat, Hieremias hic singillatim scribit numerum. Quae si vera sententia est, tres numeri mutandi sunt: vt pro septimo anno in prima captiuitate scribatur, primo. Illa enim anno primo Nabuchodonosori contigit, qui idem Ioacimi tertius fuit: quemadmodum paulo ante dicebamus. In secunda vero captiuitate pro octauo decimo scribendum est, octauo. Constat enim Iechoniam in Babylonem octauo Nabuchodonosori anno commigrasse. 4. Reg. 24. Pro vicesimo autem tertio in captiuitate postrema legi oportet, vndeuicesimo. Nam, vt 4Reg. 25. scriptum est, Hieremiae item 52. Sedechias in anno 19. Nabuchodonosori ductus est in Chaldeam. Nec huic sententiae repugnat, quod li. Reg. 4. c. 24. decem Iudaeorum millia cum Iechonia dicuntur esse transslata. Quoniam Hieremias non vulgus promiscuum, aut milites quoslibet annumerat, sed principes Iudae, & eos qui erant in dignitate aliqua constituti, vt Iosephus decimo Iudai. anti. lib. ca. S. animaduertit. Vel etiam eos hic supputat Hieremias, qui in libris Regum non fuerant numerati: Primae siquidem ac postremae captiuitatis numerum auctor libri Regum omnino praeterierat. In secunda autem posuerat maiore quidem, hoc est, decem millia: praetermiserat minorem, quem hic supplet Hieremias, id est, animarum octingentas triginta duas. Quod Iosephus intelligens in decimo anti. Iud. li. c. 9. vtrumque numerum conplectitur, asseritque eos, qui cum sechonia ducti sunt, fuisse decem millia numero, & amplius octingentos triginta duos. Quanquam primam captiuitatem ad eum annum refert, quo rex Babylonius Ioacimum interemit, insepultumque extra moenia iussit proiici. Pum enim scribit tria millia Iudaeorum Babylonem in captiuitatem esse ducta. Quiannus procul dubio septimus Nabuchodonosori fuit. In octauo nanque Iechonias pro patre est constitutus. 4. Reg. 24. quod si accipimus, numerus primae captiuitatis in Hieremia, sine vlla correrectione rectissime constat, intelligo autem locum Hiere miae totum posse a mendi nota vindicari: si dicamus secundam captiuitatem auno. 18. Nabuchodonosori fuisse, annis scilicet integris numeratis. Sicut & prima anno septimo est in hunc sensum adscribenda. Alioqui, si de annis non expletis sermo sit, prima in anno. 8. secunda in. 19. Nabuchodonosori fuit. At tertia fuit anno. 23. cum quin to post excidium Hierosolymitanum anno, qui fuit regni Nabuchodonosori. 23. inuasit Coelen Syriam, Ammonitas Moabitasque subegit, Aegyptios perdomuit, ac repertos ibi Iudaeos captiuos Babylonem abduxit, vt Io sephus auctor est. 10. antique. Iudi. lib. cap. 11. Sed quoniam Hieremias eos numerare videtur, non qui de Aegypto sed qui de Iudaea translati sunt: quia rursum eas videtur captiuitates recensere, quae e sacris historijs colliguntur: quia demum eam, quae sub Nabuzardane fuit omnium ce leberrima, templique atque vrbis incendio vel maxime nobilitata, tertio loco videtur scribere, vt eo redeat vnde est paulo ante digressus, vt numerum annorum in secunda & tertia captiuitate ad formam. 4. libri Reg. restituendum contenderet, ei ego non magnopere repugnarim. Nam si in prima captiuitate Iosephum quam Rabanum sequi malis, non equidem improbabo. Ego autem, vt ingenue loquar, nunquam mihi minus quaum in hac digressione placui, quanquam magis adeo id argumenti difficillimi ex- plicandi cupiditate, quam vlla alia culpa mea cotigit: qui dum monere volo, numerorum quaestiones lubricas esse atque difficiles, quod error in numeris facilis ac lubricus sit, mei pene sub oblitus: fecique id repentino quasi motu percitus, quod ne meditatus quidem opere ad hoc instituto facturus eram: vt ijs de rebus, quae maximi sunt nego tij, inter refellendum argumenta disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi peropportune, quod duo decimi argumenti difficultas omnis in eo numero annorum sita est, qui tertio Regum libr. capit. 6. praescribitur, ab egressione filiorum Israel de Aegypto ad templum a Solomone inchoatum. Est autem in omnibus exemplaribus Graecis, Latinis & Hebraeis idem omnino numerus annorum quadringentorum octoginta. Quem numerum ex scribentium errore a vero esse immutatum, hisce argumentis suaderi potest.

26

Primum quod Iosephus li. Iudai. an. 8. cap. 3. scribit, Solomonem templi fabricam exorsum esse annis quingentis nonaginta duobus, postuam lsraelitae ex Aegypto oxcesserunt: mille vero viginti annis postquam Abraham in Chananaeam regionem e Mesopotamia migrauit. Nam si quadringentis triginta, qui iuxta Exodum a migratione Abraham ad exitum Israelitarum de Aegypto interfluxerunt, quingentos nonaginta addideris ab exitu ad templi aedificium coeptum: summa illa Iosephi relinquetur annorum mille viginti, atque adeo & vterque sibi numerus & inter se vicissim ambo. constabunt. Deinde Iosephus idem lib. 11. an. Iud. cap. 4. Ante Saulum & Dauidem, inquit, remp. Iudices administrauerunt. Qui reip. status plus quam quingentis annis durauit post Moysis & Iosue imperium. Non ergo ab exitu lsrael de Aegypto ad initium templi. 48O. solum anni intercesserunt.

27

Praeterea, Moyses quadraginta annis imperauit. Erat enim annorum octoginta cum eduxit Israel, Exod. 7. & centesimo vicesimo aetatis anno mortuus est. Deutr. vltimo.

28

Adde annos octo interregni, quibus lsraelite seruierunt post mortem Iosue regi Mesopotamiae. Iudi. 3. Iosephus 6. lib. ant. cap. 5. scribit hos fuisse duodeuiginti. Quorum octo seruitutis fuisse lib. 5. cap. 7. tradiderat.

29

Othoniel iudicauit populum quadraginta annis. Iudi. 3.

30

Adde duo deuinginti annos interregni, quibus seruierunt regi Moab. Iudi 3.

31

Aioth iudicauit populum octoginta annis. Iudi. 3. Adde viginti annos interregni, quibus seruierunt regi Chanaam. Iudi. 4. Barac & Debora iudicarunt populum quadraginta annis. Iudi. 5.

32

Adde interregnum septem annorum sub Madian. Iudicum 6.

33

Gedeon iudicauit populum quadraginta annis. Iudicum S.

34

Abimelech tribus annis. Iudi. 9. Thola viginti tribus annis. Iudi. 10. Iair vigintiduobus annis. Iudi. 10. Interregnum decem & octo annorum sub Philistaeis & Ammonitis. Iudi. 10.

35

lepte sex annis iudicauit. Iudi. 12. Abesan septem annis. Iudi. 12. Helon decemannis. Iudi. 12. Abdon octo annis. Iudi. 12. Interregnum quadraginta annorum sub Philistaeis. Iudicum i3.

36

Sanson viginti annis. Iudi. 16. Heli quadraginta annis. 1. Reg. 4. Saul regnauit quadraginta. Acto. 13. Nam Iosephus lib. 6. anti. Iuda. cap. postremo ait, illum regnasse viuente Samuele annis duodeuiginti, post Samuelis mortem annis viginti.

37

vr Dauid regnauit annis quadraginta. 2. Reg. 5. & 1. Paralip. 3.

38

Solomon quarto anno regni sui templi fabricam coepit. 3. Reg. 6.

39

Qui in summam redacti faciunt numerum quingentorum septuaginta quatuor annorum. Quibus si adijcias annos Iosue Sagar & Samuelis, interregnum quoque, quod inter Sanson & Heli fuisse scriptura dicit, maior vtique summa quam illa Iosephi conficietur. Plures igitur quam 4S0. anni ab excessu ssracl de Aegypto, ad templi fabricam intercesserunt. Mendum itaque in hoc scripturae loco inest, suntque proinde ad veram rationem codices Hebraici, Graeci, & Latini corrigendi. Adhaec, si Graeca omnia exemplaria fidem aliquam faciunt, vt in eiusmodi rebus ambiguis & numerorum ratione controuersa. aequum est, Paulus certe post terram Chanaam filijs Israel sorte distributam tempus Iudicum vsque ad Samuel, quadringentis quinquaginta annis, non multo secus definiuit. Sic enim Graeca habent. V1oSeop Edun E Ha SM 2oyodp vo RrAupodorurep Surois Tlu vsip Sus P. MO Aero roumro es Eregi rerggrogiois nol SooHiuorro ed oonep ugrros, Eos oougnR Vm agoprou. Quae Erasmus ita conuertit, & deletis gentibus septem, in terra Chanaam sorte distribuit eis terram eorum. Et post haec annis circiter quadringentis quinquaginta, dedit ludices vsqe ad Samuel prophetam. In eundem sensum Pagninus vertit, caeterique iuniores omnes interpretes. Nec enim Graeca illa aliter reddi possunt. Quod si quadrin getis quimquaginta annis, quos Paulus Iudicibus a distriputione terrae ad Samuelem impartitur, addamus Moysis quadraginta, Saul item quadraginta, Dauid quoque alios qua draginta, & quatuor denique Solomonis: eandem profecto summa conficiemus cum ea, quae paulo ante e certis scriptu rae testimonijs confecta est, quingentorum septuaginta quatuor annorum: vt nouum testamentum veteri omnino conrentiat. Sed ait Caietanus, Graeca omnia exemplaria & Latina esse vitiata: & Graece rgicnogiois non rae reonogiorae Latine tercentis non quadringetis esse legendum. Qui fice Euincitur, inquit, quoniam alias non constabit numerus annorum, quem tertius liber Reg. c. 6. definit. Scilicet, quasi no in hoc controuersia sit, an ille numerus an hic scribetium errore sit inductus. Numero sane tertij libri Regum reliquae omnes scripturae dissentiunt. Numero Actorum Apostolicorum scripturae consonant omnes. Non ergo hic sed ille numerus vitio librariorum est corruptus. Confirmat autem hanc sententiam illud tandem, quod qui contrariam tueri volunt, numerumque illum quadringentorum octoginta annorum retinere: ij tantum abfurditatum in supputatione sua faciunt, vt vix audiri sine aurium molestia possint. Nicolaus porro & Abulensis, qui in scripturae explanatione habentur insignes, vt summa illis. 4S0. annorum iusta constituatur, primum aiunt, annos Iosue minime computandos, sed in Othonielis quadraginta includendos. Eodemque modo de Samuele iudicant, cuius annos similiter intraquadraginta Saulis includunt. Mox addunt, annos quibus Iudaei seruierunt regi Mesopotamiaes, alijsque postea sequenti tempore regibus eis annis includi, quibus terra quicuisse dicitur, vel etiam Iudex hic aut ille lsraelitis praefuisse. Vnum solum annorum duodeuiginti interregnum in computationem asciscunt, vt cum tribus annis Solomonis sunimam. 4 S0. annorum suo belle arbitratu conficiant. Sed, vt dixi, haec computandi ratio multum omnino absurditatis habet. Vt enim omittam alia, ne in re nota & perspicua multus & insolens sim, illud ante omnia expediri velimecquo pacto interrennorum anni in eos redigi valeant & contrahi, quibus sub Iudicibus terra a praelijs dicitur quieuisse? Sane in interregnis aut perpetuum Iudaeis bellum contra inimicos fuit, aut seruitus sine Iudice misera, res afflictae, turbata omnia, nulla quies. Praeterea, ecquid de quadraginta annorum interregno isti dicturi sunt, quod inter Abdonem & Sansonem scriptura commemorat? An. 4O. illos annos in Sansonis viginti inclusuri sunt: An potius in Abdonis octo? Praeterea, cur vnicum interregnum annorum decem & octo accipiunt, reijciunt caetera? Quod si causam reddere ne vnam quidem idoneam possunt, sane aut interregnum hoc cum caeteris abijciant, & summa erit minor: aut cum hoc, vt par est, admittant reliqua: & summa erit maior. Adhaec, liber Iudicum explicate docet, terram duce Iuda, qui successit Iosuae, minime quieuisse: sed multis bellis fuisse agitatam, quibus Chananaei ac Pherezaei victi oppressique fuerunt. Nam ductum Iosue praelijs frequentibus turbulentum extitisse, Iosue liber ipse manifestat. Cum vero rex Mesopotamiae, Iosue Iudaque desunctis, filios Israel pugna vicerit, octoque annis seruire coegerit, tunc tempora pacata, quietamque terram describere, prorsus est a sensu communi alienum. Quod si annos Iosue ac Iudae, illos quoque, quibus rex Mesopotamiae lsraelitas expugnauit & oppressit, in id temporis trahas, quo terra quieuisse dicitur: nonne turbidos & inquieros annos cum tranquillis, quietisque confundes? Nonne etiam scripturae sacrae in aperta narratione vim afferes manifestam? Illa nimirum non obscure refert, post mortem Iosue, post Chananaeos Pherezeosque deuictos, post filios Israel per Othonielem a seruitute liberatos, terram quadragintaannis quieuisse. Quid Paulus? An no post Samulem quadraginta annos Saulis regno impartitur? Qua ergo ratione Samuelis annos, in annis Saulis includemus? quos triginta octo fuisse Iosephus prodit, fuisse quadraginta prodit Paulus. I

40

Nulla ergo ratione, vt videtur, numerus ille quadringentesimus octogesimus defendi potest. Ab eo siquidem tempore, quo filij Isracl terram promissionis incolere habereque coeperunt, ad primum Iepteannum trecentos interfluxisse testis est Iepte ipse locupletissimus. Trecentis si addas quadraginta, quibus populus moram in deserto fecit, ac viginti annos Samuelis, qui ex primo libro Regum a quibusdam colliguntur, illos demum, quos Iepte ad quartum annum Solomonis ante numerauimus: eadem omnino summa constitueretur, quae bis supra constituta est, quingentorum septuagintaquatuor annorum. vt quoquo te vertas, & siue ex temporibus interregnorum ac Iudicum singulorum, siue ex Pauli calculo atque ratione, siue ex Iepte testimonio & inculpatae defensionis iudicio, verum certumque annorum numerum ab excessu lsrael de Aegypto ad templi fabricam efficere pertentes: semper eundem illum inuenias quingentesimum septuavesimumquartum. Porro autem qui numeri cuiusque sum mam exigue nimis & exiliter ad calculos reuocare cuiunt, hi numerum eum Verissimum ac rectissimum censent. quem plurimis confectis rationibus vndique constantem, cohaerentem, consentaneum, sibi caeterisque reperiunt, qui saepe in vnum collati eandem prorsus summam efficiunt. His argumentis numerus ille. 3. lib. Reg. infirmari potest: qui tamen non modo omnibus exemplaribus, sed vniuer sis auctoribus Latinis, Graecis, Hebraeis consentientibus confirmatur. Verum enimuero inmumeri huius summa tuenda & conseruanda vix reperias praesidium aliquod omni ex parte munitum. Eusebius etenim, qui sine cotroruersia in ratione temporum diligentissimus est, hanc sum sam A8O. annorum defendit quidem, sed ita defendit tamen, vt defensionis ratio negsecta esse videatur. Principio nanque decem annos Helon e quadringentesimo octogesimo numero exemit, quoniam septuaginta interpretes ait illum Iudicem omisisse. Quare coactus fuit vigintiseptem annes Iosue administrationi dare, vt quadringentesimus octogesimus expleretur. Quod si decem annos Helon in ASo. numero includeret, cum Iosue vigintiseptem attribuerit, doo. annorum summa conficeretur. Incidit autem in codices mendosiores. Nam complutenses eum Iudicem in 7O. versione habent. Codex quoque fuit illi similiter deprauatus in tempore, quo iuxta 7O. Heli populum iudicauit. Scribit enim in 7O. interpretatione viginti annos inueniri. Atqui in Hispaniensi TcOOogaentoyro, id est, quadraginta reperiuntur. Quem Eusebii errorem saepe sum admiratus. Si enim 7O. interpretationem sequi libuit, cur quemadmodum decem annos Helon, ita & Heli viginti non ademit? Quod si visum est Heli annos 4o. retinere, cur decem Helon a numero exemit: Illud etiam incommodi Eusebio accidit, quod cum interregna omnia posteriorum Iudicum temporibus includeret, videretque ex illis quaedam antecedentia ineptissime sequentibus copulari: eam rem traditionibus Hebraeorum attribuit, ne ipse rei perabsurdae primus esse auctor videretur. Circa annos vero Samuelis ac Saulis eodem in luto cum caeteris haeret. Ambobus enim non plures quam quadraginta annos assignat. At totidem Paulus soli Sauli impartitur: Iosephus aut Samueli soli duodecim, regnate Saule duodeuiginti: Sauli post Samuelis mortem viginti. Quo in loco Beda magna me admiratione afficit, primum quod sermonem permittit Paulo cum vulgare, tum etiam falsum. Deinde quod ante Samuele trecentos nonaginta sex annos Iudices praefuisse eorum librum indicare afferit: cum in Iudicum libro non nisi trecenti trigintanouem reperiantur. Quare ad explendam summa illam necesse est Moysis quadraginta annos apponas, Iosue vero septendecim. At Iosue septendecim non ex historiae aut diuinae aut humanae veritate, sed ex eorum opinione solum habentur, qui ad summam illam A8o. annorum numeros quoslibet reuocare pergunt: idque vt faciant, non dubitant historias omnes contra venire. Quid, quod Iosephum Beda ait Samueli annos viginti, Sauli totide alios impartiri? Cum quinquaginta ambobus sine duliio impartiatur, quemadmodum e locis ante citatis manifestissime constat. Caietanus porro via longe diuersissima ingressus est. Nam quadraginta annos quidem soli Sausi distribuit: sed vt summa illi 4So. annorum constet, Iosue annos decem, septem vero Samueli dispertit. Quod praeter historiae fidem suo solum arbitrio facit. Quid igitur? semper ego alienarum opinionum relator tantum: Nunquam ne repona: Sane, & de meo aliquid exoluere lectori debeo, si quid tamen probati nummi exolui possit.

41

Primum autem non existimo, aut fidei aut religionis quaestionem esse, Num 3. 8O. iste annorum numerus, qui in codicibus peruulgatis reperitur, librariorum vitio scriptus sit: an potius idem ab auctore sacro in suo exemplari positus. Ostendimus enim errorem in numeris proptissimum esse atque facillimum. Ostendimus numeros quosdam in libris sacris exscribentium errore vitiatos. Ostendimus denique multas esse causas, cur hic, de quo agimus. 4S0. annorum numerus corrupte esse in ductus videatur. Atque Iosephus & Sabellicus, Hebraeus vnus, Latinus alter, cum locum illum ex 3. lib. re. c. 6. referrent, non 48O. annos, sed multo plures posuerunt. Incredibile autem videtur esse, Iosephum, si omnia Hebraea exemplaria 48O. numerum habuissent, ab illo certo ac praescripto numero discessurum. Nec Hugo cardinalis, cum sententiam Iosephi retulisset, eam reprobandam censuit. Non igitur si quispiam dicat, ab egressione filiorum Israel de Aegypto ad templum incoeptum, quingentos annos, & eo amplius interfluxisse, protinus refellendus est, quasi ea res ad fidem religionem ve pertineat. Illud deinde sentio, interregnorum annos vere inter annos Iudicum effluxisse. Itaque non esse, quod Hebraei falso tradunt, in temporibus vel priorum vel posteriorum Iudicum computandos. Quocirca Iosepus, quoniam non ea solum tempora, quibus Iudices praefuere, conputare voluit, sed illa etiam, quae in interregnis sine Iudice fluxerunt, vere sumĀ¬ mam quingentorum nononaginta confecit annorum. At auctor libri regum interregnorum annis omissis, eos tantum redegit in numerum, quos intellexit, dum Iudices administrarent, intercessisse. Anni ergo plures ab eo, quo Ifrael excessit de Aegypto, ad templi initia fluxere. Sed ducum, iudicum, & regum non siuxere, nisi quadringenti octoginta. Aduertendum quoque ex iis, qui populo a Moyse ad Solomonem praefuerunt, quatuor esse, quorum tempora nusqua scriptura vetus denotarit Nempe Iosue, Sangar, Samuel, Saui. Nam reliquorum omnium certus annorum numerus in ipsis est testamenti veteris libris designatus? E quibus summa colligitur annorum 4i9. His si Solomonis adiumgas tres, 4. enim anno templum fabricare coepit, reliqui erunt anni 58. quos Iosue, Sangaro, Samueli, Saulique dispertias.

42

Ac Sangar quidem, quoniam nondum vertente anno munere simul ac vita defunctus est, merito ab huius numeri summa eximitur. Cum vero Sauli Paulus impertierit quadraginta, dubium non erit, quin decem & octo sint inter Iosue & Samuelem distribuendi. At decem ne ex his Iosue, reliquos autem Samueli assignare oporteat, I an contra pauciores Iosue, Samueli plures, de hac re dubitari potest. Caietano illud placuit, mihi etiam idem visum est. Quoniam Iosepho aliisque probatis historicis loĀ¬ s gior Ductus Iosue fuit, que Samuelis Iudicatus. Nec noĀ¬Ā¬ strae huic opinioni contrarium est, Arcam sub Samuelis tempora in Cariathiarim viginti annis permansisse. Non enim his viginti annis, quod quidam falso existimarunt, Samuel plebis Israeliticae iudex erat, sed propheta. Quin A scriptura ipsa satis, nisi ego fallor, aperte significat: post i vicesimum illum annum coepisse a Samuele populum iudicari. In Iosue autem tempore computando, ita magna auctorum varietas, & discrepantia est, vt nullas ex parte historiae labefactetur auctoritas: si vbi variae sunt historicorum discrepantesque sententiae, ibi nulla eorum premi nos vrgerique patiamur. Iosephus Gelenio interprete, Iosue vigintiquinque annos annumerat. Eusebius viginti septem. Beda, Ioannes Lucidus, aliique nonnulli, septemdecim impertiunt. Caietanus decem. Quamobrem cum nos decem & octo Iosue Samuelique dispertiendos dicimus, nihil sane absurdi dicimus. Quanquam ratio subest, vt sine scripturae veritatisque, discrimine octo aut nouem alios annos his duobus iudicibus adiungamus. Quid ita? Nonne hisce vel octo vel nouem adiunctis anni plures quam 4 So. efficientur? Efficientur vtique. Falsum ergo erit, inquies, anno ASo. ex eo, quo Israel de Aegypto exiit, templum aedificari coeptum. Minime gentium. Quin vtrunque verum esse nihil obstat. Scriptura enim minutos numeros praeterire aliquando solet. Cuius rei exemplum paulo ante posuimus ex 4. regum libr. capit. 24. Vbi decem mille Iudaei dicuntur esse translati: quibus tamen Iosephus octingentos trigintaduos adiecit, imo & Hieremias, quemadmodum est nobis supra explicatum. Atque scriptura Ionae post 4o. dies ita Niniue subuertendam: & tamen septuaginta interpretes 43. Graecis literis prodiderunt, qui reuera ab initio praedicationis Ionae computantur, hos vere tres sacer auctor omisit, qui a toto triduo illa semper verba propheta intonabat, Adhuc 40. dies, &c. Quamuis ab initio, si Niniue subuerteretur, 43. erant interfluxuri. Quod autem a3. dies septuaginta interpretes scripserint, auctor est Iustinus in dialogo cum Tryphone. Quia vero Augustinus non 43. sed 3. solum legit, difficulter se ex hac qe extricauit, Ii. 18. de ciuita. cap. 44. Quae eadem causa erroris Hieronymo fuit. Si enim in 7O. non triduum, sed 43. dies ipse legisset, omnis admirandi occasio cessasset. Sic ergo licet plures fuerint, quam 48O. anni, quia tamen non ad 49O. accesserunt: recte suo more scriptura dixit, annos 48O. interfluxisse. Id si probabile est, vt est certe, iam viginti septem annos Iosue & Samueli poterimus impartiri. Samueli decem, septendecim Iosue, quos huic Beda aliique viri graues impertierunt. Sed valeant istae numerorum tetricae salebrosaeque quaestiones: in quibus poteram ignorantiam meam simpliciter confiteri, & omne curiosorum hominum desiderium comtemnere. At leuioris culpae arbitratus sum, in explicanda difficillima argumer: atione tam multa fuse, quam omnino nihil dicere.

43

Tertiumdecimun rgumentum parua difficultate nos lmplicat. Nec enim historias omneis tueri est animus, quae passim in ecclesia lectitantur. Video tantum vulgi non solum in laicis, sed in ecclesiasticis etiam esse, vt eas quoque fabulas oppido que libenter excipiant, quas iam diu ecclesia ex- plosit. In his certe pontificum non diligentia modo, verum etiam prudentia desideratur. Quidam nanque dum reduuiam curant, capiti inconmodant. Videlicet historias graues pro apocryphis reddunt quidem, sed diuinum ecclesiae officium vsque eo praeter solitum immutant, vt vix vlla antiquae religionis formam in cotidianis precibus relicta esse videatur. Qua ex reque multa & magna mala ecclesiae Dei accidant, non est huius loci, & temporis dicere. Sod esto, quaedam in publicis ecclesiae precibus habeantur ambigua, quaedam etiam falsa. Num idcirco historiis ecclesiae omnibus fidem abrogare perges, quod nonnullae earum sint vulgo iactatae & creditae, in quibus, praesertim quoties de miraculis incidit sermo, ficta reperias fortasse plura, que iure ac merito reprobemtur? Mihi profecto illud Gelasii consilium placet, vt cum huius generis historias catholici legerint, beati Pauli sententia praecedat, Omnia probate, quod bonum est tenete. Atqui irridere episcopos, de Theologis scholae ludere, in monachorum imperitiam insultare, quasi fabulas huiusmodi ventris gratia rudi vulgo inferant & intrudant: haec non puto equidem hominis ingenui esse, qui ad bonitatem fue rit a natura conpositus, nedum eius quem Christus simplice sicut columbam ad legem euangelii formauerit. Quod si ex quibusdam fictis falsisque narrationibus historias gentium estimemus, nulla omnino erit, quam non similiter illudamus. Id si hominum imprudentium, atque adeo stultorum est: maneat, diuorum gesta, quae in ecclesia legi solent, despici nullo modo oportere. Quanquam nonnulla ex his incerta sunt, apocrypha, leuia, falsa. Nam & pleraque credibilia ac vera sunt, quedam etiam certa. De tertio decimo autem argumento hactenus.

44

In quartidecimi argument i responsionem multa sunt breuissime animaduertenda. Primum in maximo illi errore versantur, qui rerum gestarum memorias tanquam ecclesiae oracula accipiunt, si eas in epistolis, & decretis suis pontifices aliquando vsurparint. No est idem, mihi crede, historiae approbatio & vsurpatio. Vtitur quidem interdum pontifex, si quicquam suadere cupit, receptis opinionibus, sententiis, rebuso, vulgatis: at non continuo quaecunque in hunc vsum attulerit, ea sedis apostolicae iudicio probat. Aliud quippe est suadentis munus, aliud diffinientis. Qui pronunciat, res veras ille adfert: qui suadet, nonnunqe etiam veresimiles. Audiebam de praeceptore meo puer, nullum oino argumentum esse negligendum, in quo aliqua significatio veritatis appareat. Amplectendum autem esse ita vnumquodque maxime, vt quodque ad faciendam fidem erit aptissimum. Ad cuius praecepti forma non modo dialectici & oratores, sed veteres etiam theologi suas disputationes effinxerunt. Nam in causam suam quisque & quibuslibet argumentis quandoque abusi sunt, & vulgi etiam credulitate. Itaque imprudentium hominum erit, historias quasuis obiter etiam, & ad praesentem causam a pontifice adductas, non aliter amplecti, atque eas quae sint ecclesiae certo iudicio comprobatae.

45

Quod deinde ad Constantini donationem attinet, de eo non libet in praesentia disputare. Disputent alij, quibus cordi forte est Romane ecclesiae maiestatem amplitudinemque minuere. Laurentium Vallam scimus integro libro aduersus recepta communi opinione sententiam declamasse. Iurisperiti, quae vulgo circunfertur eius donationic formula, eam commentitiam esse satis indicant, cum Paleae inscriptione denotant. Eusebius, Ruffinus. Theodoritus, Socrates, Soxomenus, Eutropius, Victor, caeterique probae fidei auctores, qui onia Constatini gesta scripsere diligentissime, non modo nullam donationis eius mentionem faciunt, sed tradunt etiam orbe Romanum, sic inter tres illius filios distributum, vt Italia vni eorum tota contigerit. Ammianus Marcellinus lib. lis. Constantium vrbis dominationem habuisse, & Leontium praefectum ibi constituisse, auctor est. Nonnullos deinceps imperatores Italie atque adeo Romae imperasse, omnes historici memoriae prodiderunt. Haec & alia eiusmodi quis ignorat? Verum quid refert a Constantino facta ea donatio sst, an a principibus posterioribus? Fictam & commentitiam fabulam dicunt a Nicolao Clementeque prolatam. Quasi vero pontifex aut factam eam donationem suo decreto definiat, aut vrbem eo solum titulo defendat. Negant donatam a Constantino vrbem esse: quanquam nequeunt probare id quidem. Sed quaero, quod donatam negant, ea si non donata esset, quidnam facerent? An vrbem Caesari concederent? Vrgent rustice sane. Negant. n. donatam esse, & in eo perstat. Nos vero tanque tormenta quaedam adhibemus. Vt si responderint, qu donata a Constantino non est, idcirco ad ius nunc Caesaris pertinere, stultos se esse fateantur. Potuit enim donare alius. Potuit quoque Romanus pontifex vrbem iusto alio nomine possidere. Certe longi temporis praescriptione potuit. Sin negauerint ius omne Caesari in vrbem, omnia, quae de Constantini donatione disputant, vana esse concedant. Sed iam, ne nos vani itidem simus, reliqua persequamur. Lepra Constantinum laborasse, apud idoneos auctores nusquam legi, sed eius nominis alium cognomento Copronymum. Vnde fortasse ambiguitate vocis error inductus. Nisi rumor iste de lepra inde ortus videri possit, qu Bixantio ad aquas calidas valetudinis gratia eum egressum ferunt. D. Thomas 3. p. 4. 69. in 4. argum. historiam vulgatam sumit, atque, vt videtur, probat. Caietanus non item. Habet hic auctores suos Platinam in vitam Marci, Ludouicum Viuem lib. de cor. disc. 2. Alciatum lib. parerg. 7. c. 19. qui aperte negant. Habet scriptores omnes veteres eius aetatis, qui tacuerunt: non omissuri si sciuissent, scituri omnino rem si fuisset. Nam quod nomine Constantini circumfertur edictum, tamet si Nicaeno concilio adiunctum est, non tamen habet concilij auctoritatem. Haec illi. Ego haec nec pro certis affirmare ausim, nec pro falsis refellere. Syluestri acta, in quibus ea res gesta commemoratur, Gelasis non reprobat. Refertur eadem in synodo Romana sub Syluestro canone 1. in septima rursus synodo act. 2. Eandem denique Nicephorus lib. 7. c. 33. vt veram historiam refert. Quocirca Pontifices duos Clementem ac Nicolaum, aut D. etiam Thomam, in eo quo ea historia vsi sunt, nec ridere iure possumus, nec arguere. Quamuis, vt dixi, leprae Constantinianae testis grauis, & probatus ex veteribus nemo est. Itaque, si negemus, nec pontificum nec historicorum auctoritatem labefacimus. De baptismo historici quoque ipsi nobilissimi varie loquuntur. Hieronymus in Chronicis, Eusebius lib. 4. de vita Constan. Socrates lib. 1. histo. suae cap. 39. Theodoritus lib. item 1. cap. 31. Sozomenus lib. 2. cap. 34. Cassiodorus qui historiam ab his tribus ecclesiasticam compila uit. Pomponius laetus alijque, scriptores huius ordinis, Constantinum tradunt non Romae a Syluestro, sed Nicomediae ab Eusebio episcopo, & quidem Ariano, sacrum baptisma suscepisse. Contra Damasus in libro Pontificali tradit illum Romae a Syluestro sacris lustricis ablutum esse. Cui omnino consentiunt Marianus, Scotus, Sabellicus, Platina in vitam Marci. Nicephorus lib. 7. cap. 35. & lib. 8. cap. 54. ne Diuum Thomam, Nicolaum, Clementem, duas denique Synodos in huius rei testimonium repetamus. Atque Nicephoius in hac re asseueranda, & contraria opinione refellenda, oratione sane quam acri vsus est. Ita enim suam de baptismo Constantini sententiam ecclesiae consensioni tribuit, vt aduersam Arianorum commentis assignet. Qui in oriente, inquit, olim Arianae sectae fue re, Constantinum Nicomediae, ab Eusebio eius Vrbis episcopo, iam moriturum baptismum suscepisse, prodiderunt: propterea eum sacrum lauacrum distulisse dicentes, quod in Iordane perficere voluerit. Id vero ex eo facile refellitur, quod ecclesia a Syluestre eum Romae baptixatum esse certo praedicat. Quapropter testatum omnibus esse volo, vt hoc sic etiam tuto, & opinentur & credant. Aria ni enim male sentientes animo, & consilio diabolico hoc confinxerunt, non Romae baptixatum eum esse asserentes, aut fortasse eadem cum illis sensisse astruentes, perinde atque ab ipsis propterea baptismi gratiam susceperit. Quod absurditatis, & mendacij plenum est. Quod si nondum sacri lauacri particeps fuit, consequitur, eum ne que in Nicaena synodo cum patribus congressum esse, neque cum eis mysteria participasse: sicuti historia tradit. Haec ille. Et paulo ante. Quod autem Romae a Syluestre sacratus sit, satis ostendit baptisterium quod ad hoc vsque tempus eius rei gratia in testimonium certissimum Romae asseruatur. Quae duae profecto rationes efficiunt, vt non temere ijs accedam, qui Constantinum Romae sacio tinctum lauacro ferunt. Quod si baptisterium tam insigni structum apparatu, si rerum Veterum publica commemoratio, non solum habitantium animis, sed lapidibus etiam insculpta, nullum nobis argumentum est: iam iamque non dico quae vetustatis in vrbe monimenta sunt, sed quaesunt in orbe maiorum traditione recepta, ire ea omnia inficias poterimus: quamuis indicia extent rerum, locorum, temporum manifesta. Ac nisi prius baptismi fuisset fonte sublatus, qui credi potest, Constantino episcopos aut culparum, & querimoniarum libellos obtulisse, aut, vt synodo & disputationibus interesset, permisisse? Baptixatus ergo ante synodum Nicaenam fuerat Constantinus. Vbi haereticorum industriam ac diligentiam in propaganda secta mirari satis non queo. Omnia quippe illi sus deque miscent, vt viri pietate insignes, prae sertim si reges aut imperatores sunt, ipsorum partes fouisse videantur. Tanta vero arte id efficiunt, vt doctos etiam viros, nedum imperitos fallant. Eusebius porro Pamphili, vel quia Eusebio Nicomediensi caeterisque amicis credulum se praebuit, vel quia sectam, cuius apertissimus propugnator erat, hac laude & gloria voluit oruare, eius fabulae primus auctor Christianis fuit. Huic enim scribenti Hieronymus ac relioui auctores crediderunt. Sed de Eusebij fide plura postea. Nam Constantiam Constantino fratri Arrianum presbyterum insinuasse, a quo vir religiosissimus seductus sit, hoc vt credam, quantum Constantiae leuitas, & inconstantia mouet, tantum Constantini pietas & grauitas remorantur. Ac si presbyter ille Arrianus pium alias imperatorem, quidem, sed potestate, diuitijs, honoribus, triumphis, meritis, secundis denique rebus omnibus insolentiorem factum decepit, vt Arium reuocaret, Athanasium repelleret: viris etenim bonis in rebus eiusmodi facile imponitur, non tamen adeo in errore processisse credendus est, vt Arriano ritu alterum baptismum Nicomediae susciperet. Quanquam sunt qui existiment, qui per sororem falsum in fide Constantinum produnt, eos falsos nominis similitudine id patri attribuisse, quod filij scelere patratum est. Verum siue hoc modo siue alio res habeat, illud tenendum est, neruos atque artus esse sapientiae non temere credere: ijs praesertim historicis, qui quoniam fidem diuinam violarunt, fidei humanae auctoritatem amiserunt. Sed de his capite sequenti accuratius disseremus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5