Caput 17
Caput 17
cap. Decimumseptimum, Vbi ostenditur, singulas particulas librorum canonicorum, Spiritu 8. assistente sriptas fuisse.
IN hac quaestione & controuersia non defuisse, qui priorem illam partem amplecterentur, auctor est Diuus Hieronymus non in eo solum loco, quem paulo ante retulimus, sed in commentarijs etiam super quintum Micheae caput. Cuius erroris nota Erasmo quoque, vt alios dissimulem, inusta est. Is autem error quam sit impius, illo primum argumento demonstro: quod sacrarum scripturarum magna ex parte labefactatur auctoritas, si haec opinio vera est. Nam, vt Augustinus ait, si in sacro quouis libro vnaquaelibet falsitas reperitur, totius libri certitudo interit. Quo vno argumento Augustinus de consen. Euangel. libro secundo cap. duo decimo satis ostensum ac patefactum esse credit, Prophetarum & Apostolorum scripta nullam omnino habere falsitatem, non solum eam, quae mentiendo promitur, sed ne tam quidem, quae obliuiscendo. Leuibus, inquiunt in rebus & nihil ad salutem nostram pertinentibus, auctores sacri & falluntur & fallunt. Ea igitur in dubium vocare possumus, quae maxima & grauissima sunt. Non eadem, aiunt, causa est: Quoniam si ecclesiam, cuius erudiendae gratia spiritum sacri auctores habuere, spiritus ipse in paruis destituit, non mox destituit in magnis. Consentiunt enim Theologi grauissimi, ecclesiam errare in minimia posse, in maximis non posse. Quid igitur obstat, inquiunt, cur non ad eundem quoque modum asseramus, Apostolos & Euangelistas in rebus parui momenti interdum lapsos, cum in rebus necessarijs lapsi non fuerint? Nam, fi superis placet, huiusmodi errores in Apostolis maxime & Euangelijs agnoscunt. Quod si dicimus, spiritus suggessit Apostolis & Euangelistis omnia. Aiunt, non omnia simpliciter: sed quaecunque Christus dixisset illis. Haec autem erant maxima. Si addimus, docuit spiritus eos omnem veritatem. Respondent, non absolute omnem quidem, sed quae esset ad salutem necessaria. Sic elabi conan tur isti. Sed frustra conantur tamen. Principio enim ecquid rogo isti facturi sunt, si cum homine disserant, qui multa Euangeliorum miracula commentitia esse, Euange listasque Herodoti, Tenophontis ac Platonis exemplo, tun fictis narrationibus abusos dicat, aut Christi illustranidi gratia, aut fidelium in Christum affectus excitandi? Nempe hoc facere, vt homines, sine Dei spiritu potuere.
Deinde quam facile erit cuique res vel graues, vel leues pro suo arbitratu ingenioque aestimare? Iam hic dicet tibi, tres vnius substantiae praedicari personas leuiculum esse, nec ad salutem nostram pertinere. Iam contendet alius, duas in Christo & operationes & voluntates e rebus esse non grauibus. Nam & spiritus a patre & filio procedentis vnicum esse principium, tamquam rem leuem quidam contemnendam arbitratur. Quin, quod tertia die an quarta Christus resurrexerit, cum non valde ad sa lutem attineat, pro nihilo quispiam habebit. In his itaque Euangelistas, Apostolos, Prophetas, errare, labi, hallucinari potuisse. Porro, vt reliquas scripturae partes praetereamus, in sacris historijs distingui discernique non posset, quid ex Deo, quid ex homine sit: quid auctor ex reuelatione diuina, quid contra ex spiritu humano & ingenio proferat. Quocirea fluctuaret passim & legentium & au¬ dientium fides, dum ignorarent, quonam spiritu, hominis an Dei vnaquaelibet chronicorum sanctorum particula fuisset scripta. Quis est autem tam perfrictae frontis, vt pro Euangelistis nonnihil humano more loquamur, vt si quid in publicum scribere velit de rebus, quarum memo ria sit recentissima, quasque lectores fere suis non auribus audierint, sed conspexerint oculis: ea sponte inserat, quae cum ad tem nihil faciant, tum narrationem totam falsam & incertam efficiant: Adeone stulti erant Euangelistae, vt ea, quae omittere sine periculo poterant, aut affingerent, aut etiam pro certis assererent, cum manifesto discrimine causae, quam persuadendam acceperant? Quod si tales fuissent, certe Iudei, quibus tanto erant opere inuisi, omni vi & arte contenderent atque adeo efficerent, vt huiusmodi, vel figmenta, vel errata dephenderentur. Sed humana loquimur. Nam si in subitis concionibus Spiritus 8. Apostolorum linguas attemperabat, quid in scriptis, quae futuraerant aeterna? Et si noui testamenti idonei administri Apostoli & Euangelistae facti sunt, illorum profecto sufficientia non ex illis, sed ex Deo est : illorum proinde error Dei est, non illorum. Nos enim ab Apostolis, Christi testamentum accepimus: & cum illos audimus, Christum au dimus, cum eorum, Euangelium legimus, Christi legimus Euangelium. Ac cum lex Moysis, quod est ministerium mortis, tan. exacta diligentia scripta sit, vt iota vnum aut vnus apex ex ea praeteriri non possit, multo certe magis Euangelium Christi, quod est ministerium spiritus ac vitae, scriptum erit tanta cura & Dei assistentis afflatu, vt non mo do verbum, sed ne apex quidem vllus sit, quod non sit ab spiritu diuino suppeditatus. Quid? quod Apostolus officiosum mendacium, quodque ad Dei laudem maxime per tinere videretur, penitus horret, inquiens, Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra: inanis est & fides vestra, Inucuimur autem & falsi testes Dei, quo niam testimonium diximus aduersus Deum, quod suscitauerit Christum, quem non suscitauit, si mortui non resurgunt. Quod si falsitas haec, quae cum Dei potentiam commendaret, tum populum in officio contineret, a sacris auctoribus excluditur, certe quaecunqe alia ac multo etiam magis reijcietur. Nulla enim in sacris literis leuis sed grauis esset, per quam scripturae auctoritas eleuaretur. Iam si in huius rei confirmationem arcanarum literarum nos testimonia referre velimus, verendum sane est, ne qui oppositum errorem tueri cupiunt, illa se ratione tueantur, quod auctor scripturae sacrae eo etiam loco, qui a nobis afferetur, non de spiritu diuino, sed de suo fuerit locutus. Ita fieret, vt vix vllum e sacris literis testimonium aduersum haereticos firmum esset. Quamobrem hos quidem ab hoc sermone remoueamus, qui erronea sententia omnem scripturae & vim minuunt & eleuant auctoritatem. Ipsi vero fateamur, singula quaeque siue magna, seu parua a sacris auctoribus Spiritu sancto dictante esse edita. Ida patribus accepimus, id fidelium anin. is inditum & quasi insculptum est, id itaque ad nos ecclesia praesertim ipsa magistra & duce retinere debemus.
On this page