Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 1
TErtia huius operis pars perfecta est, quam Theologis cupio esse notissimamin quarto nunc libro auctoritatem Ecclesiae explicare ac tueri debemus: de qua ita copiose a viris Ecclesiasticis disputatum est, vt vna hac de re magna etiam volumina ediderint. Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus. Illud autem est huius iustitutae scriptionis ac temporis, de ecclesiae auctoritate in fidei iudicio disserere, atque adeo id docere breuiter, an ex fidelium communi sensu firma duci argumenta possint ad dogma ta Theologiae comprobanda. Ac Montanus quidem discipulis suis primus suasit, vt nihil reuerentiae deferrent ecclesiae, quae per orbem terrae est, quemadmodum Apollinaris Eusebiusque testati sunt. Nestorius deinde totam ecclesiam errare affirmauit, quae ignaros, sic enim aiebat, erroneosque doctores sequeretur, vt Vincentius Lirinensis retulit. Et Iconomachi post asseruere, ecclesiam adorandis imaginibus diu ac multum in turpi errore versatam, quod synodus septima in actione sexta tradidit. Nam & Donatistas & Rogatianos ecclesiae catholicae auctoritatem, non voce illos quidem, sed re ipsa tamen contemsisse, Augustinus scripsit cum alias saepe, tum in epistolis 48. ad Vincentium. 5O. ad Bonifacium 161. ad Honoratum. Et, ne omnes, commemorem, Lutherus demum suum Vuicleff secutus est, ecclesiamque, cum in alijs tum in eo errare dixit, quod sub vna specie contra Christi legem communionem tribuit laicis. Quin astruxit aliquando, si vera Coclaeus perhibet, errasse illam mox ab initio, vt quae Paulo repugnante senserit, legem & opera esse necessaria ad salutem. Breuiter haereticis omnibus hoc gentile est, simulatque sese eclesiae auctoritate vrgeri vident, aut illam spernere, aut ecclesiae rem ad se nomenque transferre, & ea in illis esse negare, in quibus reuera est. Vtrunque horum quoniam ambo in vnum idemque, recidunt, plurimis argumentis haeretici persuadere conantur.
Primum est huiusmodi, Aaron summus ipse sacerdos alijque, ex plebe, siue maiores siue minores, vitulum conflatilem adorarunt, eique obtulerunt hostias pacificas & holocausta: ecclesia ergo Christi ad eundem modum poterit sculptile & imagines adorare. Id si faciat vt facit, erra bit sine dubio in fide ac religione turpissime.
Rursum, ecclesia lsaiae, Hieremiaeque temporibus in vnius veri Dei cultu lapsa est, quid igitur prohibet, quo minus & nunc in Deo vno veroque colendo erret? Eadem quippe ecclesia est, nec in hac re vllum reperictur populi noui veterisque discrimen. Quod vero est huius argumentationis antecedens, id eorundem prophetarum clarissimis te stimonijs existimant se ostendere. Cognouit bos, prior ille inquit, possessorem suum, & asinus praesepe Domini sui, Israel autem me non cognouit, &c. a planta pedis vsque ad verticem capitis non est in eo sanitas. Et posterior, Confusi sunt, ait, domus Israel: ipsi & reges eorum, principes & sacerdotes & prophetae dicentes ligno, Pater meus es tu: & lapidi, tu me genuisti. Et paulo post, Quid vultis me cum iudicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Item, Circumite vias Hierusalem & querite, an inueniatis virum facientem iudicium & quaerentem fidem: & propitius ero ei. Ego autem dixi, forsitan pauperes sunt & stulti, ignorantes viam Domini, iudicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, ipsi enim cognouerunt viam Domini. Et ecce magis hi confregerunt iugum, &c. Tota igitur ecclesia eo tempore errabat.
Praeterea ecclesiam non oportet digito demonstrari: quin nulla apparente forma consistere in occulto potest. Frustra autem eius iudicium expectes, quam, quae sit, pe¬ nitus ignores. Illud suadent, quoniam in populo Iudaeorum sic saepe ecclesia deformata est, vt nulla eius species, extaret. Quam enim putamus formam eminuisse, cum Helias solum se relictum deploraret? Quam, cum populus ille apud Babylonios, Persas, Aegyptiosque dispersus sine sacerdotio, sine templo, sine sceptro, gentibus ac dijs alienis in terra aliena seruiret?: A Christi ergo aductu deformis etiam latere ecclesia poterit: bellisque, seditionibus, & haeresibus ita opprimi, vt nulla parte refulgeat.
Et sane suo iam seculo Hilarius latentem ecclesiam potius credebat, quam cernebat. Adeo Arriana factio omnia miscuerat. Male, inquit, vos parietum amor cepit: ma le ecclesiam Dei in tectis aedificijsque veneramini: male sub his pacis nomen ingeritis. An ne ambiguum est, in ijs Antichristum esse sessurum? Montes mihi & syluae & lacus & carceres & voragines sunt tutiores: in his enim Prophetae aut manentes aut demersi prophetabant. Quibus ille verbis modeste ac verecunde significat, ecclesiam Christi non in episcopis, non in sacerdotibus, non in templis, non in populi frequentia, sed in pijs esse quaerendam, qui interdum prophetarum more, vel in agro locisque desertis errant, vel in syluis abstrusi sunt, in speluncis & in cauernis terrae. Quid, quod sub diuersis Pontificibus diu schismage perdurante nulla interim ecclesiae facies apparuit: Manifestam porro ecclesiam, si eius seculi fideles requisissent, nec aliam crederent, quam quae oculis cerneretur humanis, nullam profecto inuenissent. An vero tunc nulla fuit, quoniam occulta fuit?
Atque vt antehac ecclesia dilucidem clareque resplenduisset, qui scimus tamen an posthac veram semper genuinamque formam sit habitura? Nimirum enim, si praeteratas seculis, ita Dominus populi sui facinora vindicauit, vteum & absurdissimis mendacijs ludi, & altissimis tenebris offundi passus sit: cur non timeamus, ecclesiam Christi etiamnum caeca nocte, crassaque caligine adeo occultari & circumfundi posse, vt nulla eius vera facies effulgeat? Quasi vero iam nulla sint Domini iudicia, vt eodem poenae genere mundum hodic puniat, quo popus li veteris ingratitudinem aliquando vltus est. Nempe, vt pastores atque oues stupore ac caecitate percutiat, ecclesiaeque suae exteriorem notitiam ab hominum aspectu auferat. Hic videlicet haeretici quasi re confecta insultant, nosque miris modis irrident, qui gloriemur in verbis illis. Templum domini, templum domini est. Translata, inquiunt, Samaria est: & cum Hierusalem externis laruis inhaerens templum, ceremonias, sacerdotium, sacramenta, scripturasque iactaret: & ipsa quoque traslata est. Ita, quod de orientali ecclesia accidit, idem occidentali poterit: vt forma eius, vel in fumos abeat, vel certe omnino delitescat. Ecquis autem fidem fecit, aut peccata nostra quam illorum esse leuiora, aut Deum in nos quemadmodum in illos non esse animaduersum? Praesertim cum non obscure vaticinetur Apostolus, venturam in ecclesia defectionem: quae vtique venire non potest, dum vera ecclesiae forma & facies extiterit. Qualis autem haec illo erit tempore, de quo dominus ait. Ve runtamen, filius hominis veniens, putas, inueniet fidem in terra? Qualis, inquam, erit, cum deficient hostia & sacrificium? Qualis demum cum, vt Ioannes scribit, putei fumus solem & aerem obscurabit? Qua ex re nihil sane aliud intelligitur, quam ecclesiam vsque adeo nostra hac aetate obscurandam: vt nisi in tenebris inueniri non queat. Quid autem externam ecclesiae faciem fulgoremque, defendimus, cum omnis gloria filiae regis ab intus? Quod si inuisa & occulta ecclesia est, inexploratum quoque & incertum erit, quod sumetur ex eius auctoritate argumentum.
Praeterea, ecclesia ex solo praedestinatorum numero constituitur, soli autem Deo notus est numerus electorum in superna foelicitate locandus: ecclesia igitur nobis abdita omnino & incognita est. Prior illa proposito, in qua difficultas tota inest, suadetur in primis Augustini testimonio, disertis verbis asserentis, ex numero solum praedestinatorum, qui in occulto sunt intus, constare hortum conclusum, fontem signatum, puteum aquae viuae, paradisum cum pomorum fructibus. Nemo vero fidelium dubitat, ecclesiae Christi haec proprie esse attributa omnias. Sed ne ambigi quidem potest, quamuis non ita Augustinus exponeret, in horto concluso & fonte signato non alios intelligi atque eos, de quibus scriptum est. Firmum fundamentum Deistat, habens signaculum hoc, Nouit Dominus qui sunt sui. Probat quoque eandem rem Augustinus ex eo quod Petrus arcam ecclesiae typum esse dixit, in qua octo animae saluae factae sunt per aquam. No ergo nisi ij, qui seruantur, intra arcam esse existimandi sunt. Nam Christus non est alterius ecclesiae caput, nisi eius, cuius saluator est, & quam sibi exhibet gloriosam, vt ad Ephesios docet Apostolus. I ergo, qui nec salui nec glo riosi futuri sunt, non sunt eius ecclesiae partes, cuius Christus caput est. Deinde, e filijs Dei ecclesia conficitur, vtpote cum non aliorum sit ecclesia mater ac eorum, quorum Deus pater est. Hos autem vere filios Dei esse liquet, qui paternam haereditatem percepturi sunt. Si filij, inqt, & hae redes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Quile item Christi non nisi ex Christi ouibus constituitur: at pues Christi illae modo sunt, de quibus ipse ait, oues mee vocem meam audiunt, & ego vitam aeternam do eis, & non peribunt in aeternum. Ioannes denique Euangelista de quibusdam, qui ab ecclesia exijsse videbantur, cum re vera nunquam fuissent in ecclesia, Ex nobis, ait, prodierunt: sed non erant ex nobis. Quid ita? Quia si fuissent, inquit, ex nobis: permansissent vtique nobiscum. Non igitur ex ecclesia sunt, nisi qui in suscepta gratia permanent. Atque hunc locum, quoniam in promptu erat, Augustinus in libro de corre. & gra. c. 9. & de bono perseu. cap. 8. de prae destinatis intelligit, scilicet Hieronymum secutus in dia logo aduersum Luciferianos.
Ad haec, veram Christi ecclesiam perfectam esse & immaculatam oportet. Tota enim pulchra est & macula non est in ea. Et rursum, vna, ait, est columba mea, perfecta mea. Et Apostolus quoque ipse sine macula eam ac ruga describit. Et Isaias, non adijciet, inquit, vt pertranseat per te incircuncisus & immundus. Ecclesiam vero immaculatam censere, cuius membra nonnihil impuritatis habeant omnia, quam inane ac fabulosum est? Nulla igitur eiusmodi nunc temporis extat ecclesia. Illo solum tempore extitis¬ se videtur, cum vere a Ioanne scriptum est: Omnis qui peceat, non cognouit eum. Et omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: & non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filij Dei & filij diaboli. Quod si vniuersos, qui Ecclesiasticae societatis participes sunt, necesse est sine peccato & macula existere: aut nulli profecto sunt, aut occulti nobis & incogniti sunt. Quod Apostolus videtur affirmare, cum ecclesiam Christi a Synagoga discernens, non eam sensilem & tractatam, sed spiritualem intractatamque, describit, nempe ex solis perfectis praedestinatisque constantem. Non accessistis, ait, ad tractabilem montem, & accensibilem ignem, sed ad Sion montem & ciuitatem Dei viuentis, Hierusalem coclestem, & ecclesiam primitiuorum, qui conscripti sunt in coelis, & spiritus iustorum perfectorum.
Adde, quod ecclesiam non quamlibet, sed sanctam fideles tenentur credere. At in sancta congregatione non nisi sancti intelliguntur. Filij sapientiae, inquit, ecclesia iu storum. Quod si homines aliquot demonstres, quorum vel vnus, iniquus sit, falso dixeris hos esse aequos. Quemadmodum si ex decem viris vnus sedeat, caeteris licet currentibus, decem currere falsum est. Est quoque altera causa eiusdem rei vehementissima, quo si mali menbra ecclesiae sunt, membra etiam Christi erunt. Sunt autem haud dubie mem bra diaboli. Quare & ijdem ciues Hierusalem ac Babylo niae simul erunt, & membra quoque simul Christi & diaboli. Quo quid absurdius aut dici, aut excogitari potest? Nisi forte locietas est luci ad tenebras, conuentio Christo ad Belial. Membra certe corporis eiusdem sibi vidissim contraria esse non queunt, at contra bonum malum est, contra vitam mors, & contra virum iustum peccator, vt Sapiens ait, non ergo iustus & peccator ecclesiastici sunt corporis membra. Docet item Aristoteles auctor sentiendi grauissimus, cui etiam Diuus Thomas assentit, mem bra mortua non aliter esse membra atque ea, quae picta & figurata sunt: peccator ergo, eum mortuus sit, membrum ecclesiae & pars vere ac proprie non est, sed aequiuocem ac figurate. Praeterea vnus panis & vnum corpus multi sumus, quemadmodum in priore ad Corinthios epistola Apostolus tradidit: constat autem, vt acute Cyprianus ad Magnum argumentatur, panem ex multorum granorum adunatione congestum: peccatores ergo, qui paleae sunt sicut nec in panis, ita nec in corporis ecclesiae compositionem veniunt. Id quod Augustinus non obscure testatur, atque ita multis in locis, vt de iudicio eius du bitari non possit, quin hanc habuerit firmam perpetuam
que sententiam. Libro enim contra Petilianum secundo: Nec putandi sunt mali, ait, in Christi corpore esse, Aquod est ecclesia, quamuis sacramentorum eius corporaliter participes fiant. Item libro contra Cresconium secundo: Qui mente, inquit, peruersa videtur intus esse, cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. Et posterius, Etiam nesciente ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo iam in corpore Christi non sunt, quod est ecclesia, quoniam non potest habere Christus membra damnata. Proinde & ipsi extraecclesiam baptixant. Omnia quippe ista monstra absitomnino, vt in membris columbae illius vnicae computentur. Loquitur autem dubio procul de fidelibus peccatoribus, vt ex antecedentibus & consequentibus liquido apparet. Item libro de vnitate ecclesiae affirmat, malos in ecclesia minime deputari. Item libro quarto de baptismo contra Donatum, & libro sexto diserte etiam affirmat, qui contra Christi mandata faciunt, eos ad illam ecclesiam non pertinere, quam Christus mundat lauacro aquae, & de qua scriptum est, vna est columba mea. Et libro septimo ait, malos non pertinere ad compagem domus, quae est, ecclesia, atque haud secus in domo esse, quam pales dicitur esse in frumento. Sed & in eodem libro Cyprianum refert in epistola ad Magnum, huius sententiae non solum auctorem, sed etiam confirmatorem. Confirmat au tem eam illo prophetico testimonio: Qui habitare facit vnanimes in domo. Quibus igitur nec vna anima, nec vnum cor in domino est, hi in ecclesia, quae domus Dei est, nullo modo habitant. Et Hieronymus, Ecclesia, ait, Christi non habet maculam, nec rugam. Qui ergo peccator est, & aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari. Possibile est autem, vt peccator currat ad medicum, & curentur vulnera ipsius: & fiat de ecclesia, quae corpus est Christi. Quod si ecclesiam, cuius auctoritati deferimus, sanctam esse necesse est, atque adeo ex pijs solum iustisque constare: nusquam porro faciet certam in Theologia fidem, quousque certo indicio demonstret se sanctam esse. Id quod nullo modo potest, si quidem solus Deus nouit corda filiorum ho¬¬ minum.
Quaerunt etiam a nobis, cur in censenda ecclesia insania mus, cum eam minime dubio symbolo designarit Christus? Ego, inquit, sum pastor ille bonus: & cognosco oues? meas, & cognoscunt me meae: Ques meae meam vocem audiunt, & ego cognosco eas: & sequuntur me. Qui ergo vocem Christi non audit, is ad Christi quile non pertinet: ac proinde ne pars, quidem Ecclesiae Christi est.
Praeterea, si ecclesiam boni simul ac mali constituerent, qua ratione propter iustos pauculos sancta dicitur, eadem ac multo etiam maiore propter iniquos plurimos iniqua ecclesia diceretur. Quamobrem idem, omnino coetus & Christi esset ecclesia & synagoga sathanae. Non igitur nisi boni Christi ecclesiam conficiunt. Quocirca inuisa hominibus illa est, atque adeo minus cognita, quam vt eius testimonium certam & exploratam faciat fidem.
Duae insuper ecclesiae sunt Graeca & Latina, quarum vtri credendum sit, non satis, vt aiunt, expeditum est. Responderi solet, Graecos esse schismaticos: idcirco apud eos ecclesiam perijsse. Quo iure? Quia a Romano Pontifice descissendo priuilegium ecclesiastici nominis amiserunt. Quid vero?an non multo magis amittunt, qui a Christo vero ecclesiae capite deficiunt: Atque ante Chri sti natiuitatem vna priorum omnium ecclesia fuit, nec in ea tamen fuit vnus pastor aut rector. Non ergo ex vno Pontifice ecclesiae nomen ac veritas pendet. Ecclesia igi tur Graeca erit, quamuis episcopo Romano non pareat. Quo videlicet mortuo nihilo secius vna ecclesia est, eademque, & columna & firinamentum veritatis. No ergo ex hoc capite ecclesiae veritas vnitasque existit. Sed si vnum Dominum habet, vnam Christi fidem, vnum baptisma, si vnum filium agnoscit, vnum spiritum colit, vnum Deum & patrem omnium suspicit vna Christi ecclesia erit. Ijs enim rebus vnam Christi ecclesiam definit Apostolus. Ni hil itaque causae est, cur Graeci, in quibus ea omnia insunt in quibusque, multi etiam boni sunt viri, ecclesiam Christi non faciant. Arroganter igitur ecclesia Latina in fidei iudicio ecclesiae catholicae sibi nomen vsurpat. Quapropter nisi idem cum Graeca sentiat, ecclesiae vniuersalis au ctoritate caret: non tenemurque perinde eius iudicium reuereri, ac si catholica vere esset.
Praeterea catholica ecclesia ideo vocatur, quia per omnes gentes perque totum orbem diffusa est. Vt Augustinus libro 2. cont. Petilia. patefecit, haec vero sola est, quae suo nos iudicio ligat & astringit, quoniam hanc & non aliam quamlibet sacrae nobis literae commendarunt, quemadmodum plurimis in locis idem Augustinus ostendit: non ergo ecclesia, quae modo est, si qua demum est, certam auctoritatem habet, vt quae catholica, id est, vniuersalis esse desierit.
Praeterea, ex vniuersalis ecclesiae sententia nullum om nino argumentum sumi potest. Quomodo enim fidelium omnium sensum in fidei quaestione requiremus? Vanum est igitur ab ecclesia catholica velle argumentum ducere. Forsitan quispiam dixerit, Pastores ecclesiam repraesentant, atque adeo ipsissima ecclesia sunt. Eorum itaque sensum quaerere satis esse, quippe cum idemomnino sensus ecclesiae sit. At erat Isaiae temporibus ecclesia Hierosolymis: de pastoribus vero sic loquitur, speculatores eius caeci omnes, nescierunt vniuersi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes & amantes somnia. Ipsi pastores ignorauerunt intelligentiam. Omnes in viam suam declinauerunt a summo vsque ad nouissimum. Durabat quoque ecclesia ad tempus Hieremie: audiamus quid de pastoribus dicat, Quomodo dicitis sapientes nos sumus, & lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum. Confusi sunt sapientes, verbum enim Domini proiecerunt, & sapientia nulla est in eis. A minimo vsque ad maximum omnes aua ritiam sequuntur: a propheta vsque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. Cur autem secundum hanc ratio¬ nem ecclesiam non referrent 4oO. prophetae illi, qui Achab mentiebantur omnes? At ecclesia Dei vera, id est, quicunque in populo erant pij, a partibus Micheae stabant. Certe, si res ad eum modum habet, ecclesiae imaginem prae se ferrent prophetae & sacerdotes, cum aduersus Hieremiam omnes ad vnum fidenter sane iactarent, non posse fieri, ut periret lex a sacerdote, consilium a sapiente, verbum a propheta. Aduersum omnes tamen vnus Hieremias mittitur, qui a Domino denunciet fore, vt lex pereat a sacerdote, consilium a sapiente, verbum a propheta. Quod si sacerdotes & pastores ecclesiam Dei constituunt, cuius reuereri testimonium oporteat, sequitur, ab ecclesia Dei alienos fuisse, cumque illa etiam pugnasse. In Israele quidem Heliam, Michaeam & similes: In Iuda autem lsaiam, Hieremiam & reliquos eius notae, quos sui saeculi sacerdotes, pastores & prophetae non a se modo abeliena runt, sed diris etiam execrati sunt. Illud, si absurdum & impium existimandum est, vt ne dicam etiam stultum: ma neat, sacerdotes & pastores ecclesiam Dei non fuisse: sed impiam aduersus Deum conspirationem coetumque hominum pessimorum, a quorum necesse fuit consensione descisce re. Cum itaque pastores etiamnum similes veterum esse possint, nec Christi ecclesiam profecto referunt, nec ex eorum iudicio dogmata fidei probantur. Atque si ex pastoribus & episcopis Dei ecclesia constat, vbinam gentium ecclesia residet, ex quo Basiliense concilium Eugenium pontificatu deiecit, subrogato in eius locum Amedaeo? Concilium siquidem, quantum ad externos ritus attinet, legitimum fuit: nec ab vno solum pontifice, sed a duobus indictum. Damnatus est illic Eugenius schismatis, rebellionis, pertinaciae, cum toto cardinalium & episcoporum grege, qui concilio refragabantur. Ex illorum schismaticorum, rebellium, pertinacium gremio pro dijt, quicquid postea Paparum, cardinalium, episcoporum, abbatum, presbyterorum fuit. Vtram igitur in partem ecclesiae nomen conferetur? Negabimus ne generalem synodum eam fuisse, quae praesidente Romanae sedis legato consecrata est? An fatebimur schismaticum Eugenium cum tota sua cohorte, a qua omnes succedentes episcopi sanctificati sunt? Aut ergo pastores in conciliumsetiam gene rale coacti ecclesiam Dei minime representant, aut quotquot sunt ab haereticis & schismaticis ordinati sunt. His potissimum argumentis Lutherani abutuntur. Nam, quod Caluinus addit, duo esse ecclesiae symbola, verbi synceram praedicationem, & sacramentorum administrationem rectam: in catholicorum vero coetu pro verbi ministerio mendacijs conflatam regnare doctrinam, in locum coenae Domini foedissimum sacrilegium subijsse, publicos in templa conuentus idololatriae & impietatis scholas esse? quamobrem veram apud nos & germanam Christi ecclesiam non esse, sed Sathanes exitiasem & sacrilegam coniurationem. Id quoniam imprudenter, turpiter, & maledice obijcitur, non est in praesentia referendum.
On this page