Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

Quemadmodum argumenta Theologiae inueniendu atquee locis ducenda sint. Caput duo decimum.

2

E notis & catholicae veritatis & erroris contrarij Ldiximus erroresque ipsos, quam breuissime fieri po tuit, internouimus. Sequitur, vt vtriusque generis nota quaeratur & formula, viam rationemque docere. Quae eadem erit ars argumenti inueniendi, ex locisque Theologiae ducendi. Quanquam Theologici argumenti inuestigandi quidem atque eruendi communiora praecepta sunt. Illud enim perspicuum est, omnium rerum in contrarias partes facultatem ex eisdem suppeditari locis. Quocirca nihil minus haereticus e locis Theologiae argumenta ducet, quam Theologus. Sed illius incerta, infirma, & specie veri fallacia erunt, huius, vt qui non vmbra, sed veritatem ipsam assecutus est, erunt certa firma & constamtia. Nec argumentationes tamen omneis Theologus e lo cis certas exprimit, sed interdum immo saepe etiam probabiles. Nec id solum quia loci quidam incerta fere argu menta praebent, sed quia locus firmus argumentum quandoque praebet non firmum. Nolim enim quispiam hoc du catur errore, vt si locus firmus est, omnia argumenta inde ducta esse firma arbitretur, aut si econtrario infirmus est locus, omnia ex eo accepta infirma esse. E sacris quippe literis interdum argumenta probabilia ducuntur. Vt si e sensu mystico petita sint, aut sensus etiam literalis non sit explorate diffinitus. Atqe ediuerso historiae humanae auctoritas, imbecilla ipsa cum sit, certa aliquando argumenta suppeditat. Quapropter vbi artem & praecepta adhibueri mus, quibus argumenta e locis Theologicis eruantur, adhuc iudicium deest, vt explorentur. Quod si nulla iudicij ratio, nullum discrimen accesserit, copia quidem argumentandi facilis & prompta erit, sed nullo in pretio tamen ni si apud eos, qui res numero aestimare solent, non pondere. Perfectus autem absolutusque Theologus non modo varia e locis argumenta congeret, sed dissentientia, & consentientia, certaque & incerta secernet. Quemadmodum enim dialectici cosummati facultas duabus rebus ex- pletur, inuentione ac iudicio, sic Theologum instructum esse oportet cum ad inueniendum tum ad iudicandum, si ars illi in Theologia disserendi expleta futura est, per qua, dico, & sua dogmata firmare possit, & errores contrarios refellere. Theologi porro iudicium tunc mihi videor instruxisse, cum locorum Theologicorum vim & naturam expressi. Nempe e decem partibus, in quas loci Theologi ci amplitudinem potestatemque diuisi, quaenam earum partium firma argumenta continerent, quae vero infirma pate feci. Cumque etiam veritatum catholicarum notae eaedem sint & certissima signa, vt quaestiones fidei discernantur, & argumenta, quoque certissima, vt conclusiones Theologiae probentur, non aliud mihi negocij dandum credidi in dijudicandis argumentis, quae dogmata nostra probarent, quam datum paulo ante fuit in ijs notis edendis, quae nostras veritates insignirent. Pars, ergo illa. iudican¬ di nec post ea, quae diximus, admonitione ac praeceptis indiget, nec proprie ad locorum tractatum attinet, quem liber hic noster sua inscriptione pollicetur. Quod cum perspicuum sit, sequitur vt disseramus, id quod praesentis est negocij, quibus rebus possimus eum, quem e locis Theologiae volumus, adipisci vsum argumentandi. Vbi illud primum occurrit, quod disciplinarum ordo rerumque contextus ipse ac connexio monet, vt quisquis e Theologiae locis inuenire cupiet, is communes praeceptiones teneat, quas de inueniendis argumentis dialectici tradiderunt. Haec etenim, si est simpliciter breuiterque dicendum, quibus praeceptis eruuntur a locis dialecticis, eisdem ferme a Theologicis, tametsi est. alius quoque quidam aditus ad Theologicos, vt ex ijs peculiari via & ratione argu menta deriuentur, firma praesertim, quae vsui Theologi sunt necessaria vel maxime. Omnium autem eiusmodi praeceptorum illud est caput, vt Theologus habeat omnes Theologiae notos & tractatos locos. Notos, inquam, & tractatos locos. Nec enim memoria tenuisse sat est, sed paratos & expeditos ha bere oportet. Primum ergo discatur numerus naturaque locorum qui sint, quot sint, quae vis cuiusque ac proprietas. Quae res siue a nobis accipientur seu ab alio, qui ad haec scribenda paratior post me atque instructior venerit, non multum refert. Certe, quae hisce rebus perdiscendis necessaria sunt, ea mediocriter, vt mihi videtur quidem, li bris superioribus edocui. Locorum itaque numerum, vires & proprietates siue hinc siue aliunde ad inanum habete, id est inieorum cognitione primum.

3

Proximum est locos ipsos. lustrasse ac comprehendisse vniuersos. Nam qui sacras literas aut non legerit, aut etiam lectas minime intellexerit, is quo pacto e primo loco argu mentabitur? Qui traditiones Christi & apostolorum nusquam omnino obseruarit, quo hic modoe secundo loco argumenta ducet? Qui nec in ecclesiae nec in Conciliorum nec in pontificum doctrina fuerit assiduus, quem huic argumentandi vsum loci eiusmodi suppeditabunt? Quas ve xo argumentationes e sanctis auctoribus ille colliget, qui sanctorum libros ne attigerit quidem? Quam autem disserendi facultatem e scholae Theologis habere poterit, qui nullo se tempore in scholae conffictationibus exercuerit? An e Physica, Methaphysica, Astronomia, Geometria, is homo ratiocinabitur, qui humanam rationem his numquam disciplinis excoluerit: Philosophi demum & historici ecquid ei emolumenti afferent, qui non fuerit in illorum lectione versatus? Haec igitur omnia, cum argumentum querimus, conplecti animo, cogitatione intelligentiaque debemus, nec locos modo habere cognitos, sed ipsos etiam diligentissime coluisse. Sed ais. Est ne quisquam tato inflatus errore, vt sibi se illa scire omnia persuaserit? Ego si Theologus isthaec non fuerit consecutus, nihil sane vitupero, id reprehendo, si non secutus nomen sibi Theologi vsurpauerit. Illud au tem argumentandi genus, quod ex omnibus locis apte ducitur, perfectum & absolutum est, atque omnes numeros habet, nec praeter consummatum Theologum cadere in quenquam potest. Cum vero aliquid persuasum est, in quo vel medriocria argumenta compareant, id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod vulgus Theologorum quid absit a perfecto non fere intelligit, quatenus autem intelligit, nihil putat praetermissum. Quod etiam, vt Cicero ait, in poematibus & picturis vsu venit, in alijsque compluribus, vt delectentur imperiti laudentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, vt credit, causam, quod insit in his aliquid probi, quod capiat ignaros. Sic nonnullos inuenias, quos, quoniam ijdem, quid in vna quaque re vitij sit nequeunt iudicare, mirifice delectent iuniorum opuscula quaedam, in quibus nihil reconditum & exactum est, nulla ex proprijs argumenta ducta: communia omnia, ivulgaria, imperfecta, ac fere ex genere probabilium. Ita ieiuna & arida illorum tota est disputatio, quae vix vnius fontis eiusque vulgaris ac triti, aqua communi & perexigua rigatur. Quanto Diuus Thomas copiosio: & neruosior est, qui non solum aut rationi aut auctoritati confidit, sed omni modo argumentatur, & accurate ex omni loco disserit, testimonijsque simul ac rationibus conquisitis disputat. At obscura quaedam in Thomae lucubrationibus sunt, istorum vero lucubrationes funt lucidae. Sane quidem. Non tamen ab illo ita dicuntur de industria: nec in ingenio inest, sed in rebus ipsis obscuritas. Et propria quam communia obscuriora sunt. Vinum quoque aqua mixtum clatius est quidem, sed dilutius est tamen. Merum ad bibendum difficilius, plus omnino habet virium. Ac de primo inuentionis praecepto hactenus. Reliqua persequamur.

4

Argumentationes porro Theologorum suis locis reddere, adeo videtur esse facile, vt non sit fortasse praecipiendum. Nemo enim tam rudis est, quin sciat eo statim vnumquodque argumentum Theologiae referre, vnde pe titum est, aut ad sacras literas aut ad concilia, &c. Quanquam non est inutile argumenta, quae in doctoribus probatis inueneris, ad locum suum quodque redigere. Hinc enim & thesaurum tibi comparabis ex aliorum inuentis, & cum intellexeris cuius loci vsus illis defuerit, ipse per te ea quae omissa sunt diligenter inquires, vt in controuersia tatholicorum cum Pelagianis, post sacrarum literarum, conciliorum, sedis Apostolicae, sanctorumque testimonia, quibus Augustinus satis abundem causam obtinuit, rationes Theologiae Thomas addidit, quae & testimonijs pon dus & causae lucem adhiberent. Agnoscere igitur apud veteres Theologos argumentationum locos plurimum prodest, tum in intelligendis eorum virtutibus, tum in discernenda varia eorum argumentandi ratione, tum quod copia quaedam paratur hac diligentia & vsu, vt non solum quae illi inuenerint, ea habeamus in promptu, sed vt quoties e locis Theologiae, quaeremus, similibus in rebus similes nobis argumentationes occurrant. Atque in omni arte vtrumque scire operaepretium est, & quid & quo pacto sit faciendum. Ambas vero has res imitatione peritorum sic assequimur, vt difficile sit iudicare, plus ne praeceptis assequamur, an exemplis. Theologos sane, quod ad inuentionem attinet, magis veterum exempla iuuabunt quam praecepta, non dico nostra, sed ne cuiuscunque quidem alterius artificis. Prudentia nempe argumentandi nedum scientia Theologi veteres polluerunt, qui nec indoctiores quam recetes isti, & certe prudentiores melioresque fuerunt viri. Nam de scripturae sacrae peritia, in qua argumenti Theologici thesaurus praecipue inclusus est, certare cum Veteribus nulli possunt. Verum non in scripturae solum intelligentia quaerenda, sed cum multis alijs in rebus negligentes iuniores sunt, tun maxime in argumentis Theologie proprijs eruendis. Nec recentiores ego Theologos contemno, quorum satis arguta multa, sed, vt modo primumque, nascentia, depicta nimis atque minuta, si ad vetera conferantur. Quae plus nescio quo pacto videntur habere auctoritatis, plus neruorum, plus virium, non solum ad affectus permouendos, sed ad fidei quoque euincendos aduersarios. In hac igitur praeceptione quamuis facili elaborandum est, si non copiam modo, sed gradus etiam argumentorum exquirimus.

5

Multo vero magis Theologo elaborandum, vt cognitis ac tractatis locis, quaestionem, quam versare cupit, in locos Theologiae conijciat. Cum autem illam per omnes deduxerit, considerare accuratius debet, quid e singulis in vtranqe partem dici argumentando possit. Tum ei colligenda sunt omnia, & quae consentire causae propositae, & quae dissentire videantur, & iudicio adhibito peruidendum, vtramne quaestionis partem ducta argumenta probent. Vix enim, quemadmodum supra dixi. Theologus potest ab inuentione iudicium separare, si veritatem, quaerere & amplecti est illi institutum. Nec in omni loco tamen aut pro re aut contra rem argumenta semper idonea reperiemus. Non onim si aut venator aut piscator loca apta venationi ac pi scationi cognouerint, quamuis diligentiam adhibeant, vel maximam, protinus aut piscabitur hic aut ille venabitur. Nulla quippe ars adeo esse certa potest, quae non interdum operis sui fructu careat. Vt igitur in disputatione nostra loci concurrant omnes, optabile est. Si minus, plures maioresque ponderis plus habebunt. Si vero nulli, non est minuenda artis opinio, nec de gradu deijciendus animus, sed etiam atque etiam argumenta quaerenda. Quamuis enimc demersa sint, emergent tamen haec aliquando, si pelagus vel immensum & nostra diligetia excitetur, & diuina gra, tia, quae pulsantibus aperit, & quaerentibus nunquam deest. Illud autem de probabilium questionum genere dictum accipi gelim. Nam fidei dogmata ab his locis, qui auctoritate consistunt, manant omnia. Quare nullum apud nos certum decretum est, quod non idem e locis oriatur. No itaque verendum, ne in fidei quaestione locorum nos argumenta destituant. Sed vtcunque aderunt res, nec enim omnes eodem ingenio & solertia, nec similiter inquirimus, argumenta rerum huiusmodi semper quidem in locis inclusa erunt: eo autem eruentur vel pauciora vel plura, quo inquirentis erit eruditio, ingenium, ac diligentia maior. Atque haec quidem hactenus. Patefacta enim res ipsa est, vt non sit difficile in exquirendo argumento quid cuique faciendum sit videre. Et multa etiam sine inquisitione seipsa offerunt, praesertim hominibus eruditis, atque in harum rerum Vsu diu multumque versatis. Quanquam quae cogitato meditata & praeparata in disputationem inferuntur, ea iure illis anteponimus, quae repentina animi cogitatione prodeunt. Quae, quoniam celerrima est atque ad breuissimum tepus, offerre argumenta potest, ponderare non potest. Itaque vt sine vllo errore & inuestigare argumenta & inuenire possimus, formula quaedam constituenda est, quam si sequemur in disputatione theologica, nunquam a recto tramite recedemus. Erit autem haec formula theologorum rationi disciplinaeque maxime consentanea. Vbi theologo disserendi materia fuerit oblata, quaestionem accurate habet expendere, statuereque in primis, cuius generis illa sit ex omni illa, quam supra explicuimus, quaestionum varietate. Nisi enim theologus naturam quaestionis comprehenderit, nec facile intelliget qualia sint ei inuestiganda argumenta, nec ex quibus etiam petenda locis. Quanquam enim omnes inter se colligati atque implicati sunt, tamen ex singulis certa argumentorum genera nascuntur: nec vniuersi, vt a principio statim huius operis dixi, aequae omni quaestioni accommodantur. Cum vero genus quaestionis constituerit illud vel maxime, quod est omnium difficillimum, an fidei sit, an non sit: per omnes locos ducat eam, illos praesertim, qui erunt quaestioni magis apti & congruentes. Nam si quaestio est supernaturalis, in eos locos est communicienda potissime, qui Dei auctoritate nituntur. Sin autem est naturalis, per eos praecipue locos deducetur, qui naturae ratione costant. Quod si mixta questio est, & partim a natura partim a reuelatione pendet, per omnes, ducatur oportet: cuncti eni iuxta possunt argumenta prebere. Tametsi nullius omnino generis quaestio est, quae non pe omneis locos vtiliter deducatur. Naturae quippe res sa pe scriptura tradit: & res quoque supernaturales vel suadet ratio vel exponit. Ac diuina auctoritas humanam fulcit contraque humana diuinae seruit. Nec vero veritas, quae simplex esse debet, ex dissimilibus rebus misceri & temperari potest. Sed diuina & humana ratio, quod saepissime dixi, dissimiles non sunt: nec alio haec, alio ducit illa, quin eodem spectant ambae, & in eundem finem referun tur. Itaque accepimus maiores nostros solitos execrar oos, qui primum haec natura cohaerentia opinione distra xissent. Quibus quidem ita sunt scholae theologi assenvt nisi has duas res in disputatione sua coniunxissent, non se putarent theologos vere esse. Coniecta itaque per omnes locos quaestione, & collectis hinc inde argumentis, siue quae discrepare seu quae congruere videantur, in vtranque partem disputet: sed tamen ad extremum finiat, quid verum sit quid cotra falsum. Doceat vero primum quid fides Christi de ea quaestione teneat, quibusque idoneis ac certis testimoniis id quod tenet euincat: deinde, quid aut praescribat aut certe suadeat ratio. Nam si quaestio naturalis est, ratio praescribit: sin est supra natura, ratio suadet. Qua in re, vt modestissime dica, scholam apud nostros mediocriter ego iuui. Quae ante nos non erat adeo fidei argumentis instructa: a ratione ductis res theologica propemodum agebatur. Ordinem ergo D. Tho. immutaui. setenim in summa aduersum Gentes ille quidem primo rationes, mox testimonia ponit. Ego vero in lectionibus meis semper a principio docui, quid praefiniret de vnaqualibet quaestione fides, tum quid ostenderet ratio. Sed immutationis huius prompta est atque expedita causa. D. porro Thomas aduersum Gentes theologiae negocium comficere ratione debuit: quia scripturae testimonia apud eas, vel secundo, vel nullo etiam loco sunt. At apud nos, qui Christianos discipulos instituimus, primas partes auctoritas habet, secundas ratio. Quin & hunc disserendi ordinem, tanquam naturae nostrae consentaneum magis, Augustinus probat: quanuis Manichaeis sese attemperans id agat interdum, quod in disputado fatetur esse vitiosum. Naturae, inquit, ordo ita se habet, vt, cum aliquid discimus, rationem praecedat auctoritas. Sed quoniam cum ijs nobis res est, qui omnia contra ordinem & sentiunt & loquumtur, nihilque, aliud maxime dicant, nisi rationem prius esse reddendam, morem illis geram, & quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Quo exemplo Thomas ad eundem modum se Gentibus accommodauit: nam in summa theologiae auctoritas fere rationi preparat hominem, ratio deinceps ad intellectum cognitionemque perducit. In ipsa vero & auctoritate & ratione sunt gradus argumentorum, & quod cuique praestet intelligi facile potest: vt prima sint quae e scriptura ducuntur, secunda quae e tradi tionibus Christi & Apostolorum, tertia quae ex ecclesiae decretis, deinceps gradatim reliqua consequatur. Est autem inter theologos controuersum, vtra sit prior scripturae auctoritas an ecclesiae. Verum haec sicut & caetera quae non ad inuentionem, sed ad dispositionem attinent, non putaui esse persequenda. Atque haec res, si quando in contentionem venerit, quemadmodum dijudicanda sit, satis est, nisi male memini, supra disputatum. Illud perspicuum est, eandem omnino esse spiritus sancti in scriptura & ecclesia auctoritatem, si res ipsas inspicias. Quare in se quidem neutra, aut prior aut maior, neutra aut posterioraut minor est. Quid est ergo quod in hoc loco nonnunqe dubitationem afferre soleat considerandumque videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit hominis eius ingenium, eruditio, institu tum, qui cum disputationem institueris, spectare decet. Vt enim sunt, qui scripturas ecclesiae vsui anteponunt, sic reperias multos, quibus ecclesiae mos & sensus maiores esse videantur. Quia vero ecclesia prior & antiquior est, dubitari non potest, ipsius auctoritatem quodammodo esse maio rem: nam quod sit & notior & crebrior exploratum est. At in omnibus, vt dixi, eius, cum quo disseris, habenda est ratio. Sic enim Petrus Iudeis ait, habemus firmiore prophe ticum sermonem: cum Petri tamen sermo nullo nobis gradum inferiorsit. Sed de hoc, magna enim res est, alio loco pluribus. Nuc ad propositum. Illa igitur & talia circunspicienda sunt in omni quaestione, & consuetudo exercitatioque capienda, vt boni ratiocinatores argumentorum esse possi¬ mus & addendo deducendoqe videre, quae omnium summa fiat, ex quo quantum cuique quaestioni debeatur, intelligas. Sed vt nec medici nec imperatores, nec oratores, quauis artis praecepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine vsu & exercitatione consequi possunt, sic arpumenti theologici inueniendi praecepta traduntur, illa quidem vt seruemus ipsi, sed rei magnitudo vsum exercitationemque desiderat. Quia igitur parum verba prodesse nostra poterunt, nisi ad rem conferantur, vsusque praecepra confirmet, necesse fuerit theses exercitationis gratia dicere, id quod fere est a Peripateticis institutum. Archelaum primum scribit Diogenes in vtramque, partem disputasse, fides sit penes illum, Cicero enim huiusmodi exercitationem tradit ab Aristotele inuentam. Cuius consuetudo de omnibus in contrarias partes disserendi, iure ab scholae theologis probata est: eo quod quid in vnaquaque re verum sit, quid contra falsum, aliter nequeat inueniri. Quanquam enim cognitio veritatis, vt Augustinus ad Dioscorum ait, omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, & diiudicare & subuertere idonea est: quia tamen haec ipsa veritas elucere in disputatione nequit, nisi ex vtraque parte causarum sit sacta comtentio, nec potest fides vlla de re fieri, nisi prius aduersariorum persuasiones euellatur: maxime naturale est, vt anteque probemus nostra, amoliamur aduersa, & opiniones contrarias refutemus. Vix autem reperietur aliquid tam omnibus ingenijs consentaneum & quadras, vt neminem habeat repugnantem. Omnis nanque, vt Hilarij verbis vtar, humani eloquij sermo contradictioni obnoxius fuit semper, non solum quia in alio capite & mente alia propemodum sententia est, sed quia dissentientibus voluntatum motibus dissentiens quoque sit sensus animorum. Vnde existimat Philosophorum placita dici, quod vnusquisque illud ferme amplectitur, non quod ratio praescribit, sed quod placet animo: non quod dictat illa, sed quod dictat affectus. Necesse est ergo Theologis varie in contrarias partes disserendo, quasi in simulachro pugnae exercere se ipsos: id quod Diuus Tho. in quaestionibus disputatis diligentissime fecit. Cum vero in omnium artium vsu optimorum imitatio artificum valeat plurimum, exemplain Theologia disserendi ab his peti aequum est, qui in hac arte excelluerunt, quorum Augustinus & Thomas sunt facile principes, Augustinus citra aleam. Thomas iudicio peritorum. Neque enim in ancipiti solum disputatione, in qua de vniuerso genere vtrinqe disseri copiose licet, sed in omni omnino quaestione adeo hinc inde vber acdiues est, vt mirandum sit, in rebus tam multis & varijs, ijsque saepe, neque peruulgatis, neque tritis, egregia in vtramque partem argumenta prompta illi parataque fuisse. In multos articulos, fateor, concidit omnia, & articulo fere cuique praescripsit, velut lege quadam, argumentationum numerum. Aridum quoque illi fuit disputandi genus, & quaestionum tractatus vna perpetuo specie compositus. In ea denique fuit auctorum secta, quae adeo nullum florem orationis sequitur, vt apparentibus sine carne neruis deforme videatur disputationis corpus, certe ab omni eloquentiae ornatu alienum. Ita a doctissimo & grauissimo viro curiosi quidem homines & delicatuli longioris operis satietate, fastidio similitudinis incultaeque dictionis horrore abalienantur. Dixit in concilio Tridentino vir eloquens sane ac facundus, sed parum Theologus tamen, qui id suadere vellet audientibus, aduersum haereticos, praesertim Lutheranos, non esse magnum vsum scholasticae concertationis: oratorio potius more cum illis disserendum, nostrum enim spinosum esse ac permolestum. Quae si vera essent, exempla in Theologia disputandi non ab his, quos ante dixi, meliora peterentur. Equidem etsi non sum nescius, quam sit non scholae dico in disputando mos, sed tota omnino scholae Theologia haereticis inuisa, sed eo magis existimo, scholasticam disserendi formam ad haereses refellendas efficaciorem, quo magis haereticis inuisa est. Quod si Lutherani academiae subtilitate minime capiuntur, ne oratione quidem ad rhetorum leges artificiose composita capi poterunt: quoniam grandiores sunt & callidiores effecti, quam vt orationis artificio apprehendantur. Cum autem nec argutum Theologum pertimescat, nec rhetore quamuis eloquentem: non sunt, mihi crede, aut Theologi acumine, aut rehtoris flumine, hoc est, non rerbis sunt, & disputatione, sed viribus& flagellis feriendi. Verum si eo loco res sit, vt aduersa Lutherana dogmata certare cogar, eligant alii, nihil eniam impedio, suaue orationis genus, quo mollius & familiarius homines istiusmodi ad ecclesiae beneuolentiam alliciant: dummodo mihi relinqane scholae ossa neruosque ac pressam disserendi soliditae. Quae Augusutinus porro contra aduersarios ecclesae differuit: tametsi & inuenta sunt acutius & dicta subtilius, quam vt quiuis ea possit agnoscere, ad refellendos tamen haereticos tanto maiorem habent efficacitatem, quanto tenuius ad viuum resecata sunt. Atque etiam quum oratorum more quasi torrens fertur oratio, quamuis mulra cuiusque modi rapiat, nihil tamen fere teneas, nihil apprehendas. Cum autem ad scholae normam certa via & ratione premitur, contineri amplectique facilius potest. Itaque praeclarum a Diuo Thoma accepimus, morem disputandi, si eum teneremus. Nemo vero a viro grauissimo orationis delicias quaerat, pigmenta muliebria, fucum puerilem, sed veras grauesque sententias, argumenta solida & propria, sermonem rei, de qua disseritur, accommodatum. Quae omnia Diuus Thomas adeo egregie praestitit, vt si vitia in eo pauca sint quae ab istis inuidiose commemorantur, plurimis tamen maximisque virtutibus illa compenset. Quanquam, vt erat & modestus & prudens, minutissimorum articulorum numerum, legemque disputationis aequabilem, tum rudioribus, tum magis suo illi seculo dedit. Equidem non Diuum Tho¬

6

odo, sed scholae auctores quosdam alios existimo,

7

res literas coluissent, & quae in schola didi-

8

ur Voluissent, ornatissime splendidissimeque ere, & viros eloquentiae studiosos, si ab schoo non abhorruissent, sed Theologiam hanc di & tractare voluissent, grauissime & copiosissi¬

9

potuisse. Sed aut vtrique suo studio delectati contempserunt, aut nihil omni ex parre beatum, per aliquid desideremus. Verum si alterum sit op¬

10

malim quidem in disertam scientiam, quam inloquacem. Nam exempla illa disputationis Theo¬ logicae suis omnibus numeris absoluta is solum suppeditare potest, qui eloquentiam sapientiae coniunxerit. Age tamen qualiacunque nostra sint, & ea ipsi afferamus, quae etsi non meliora erunt quam vetera, erunt tempori fortassis aptiora.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10