Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

Caput secundum docet, quidnam nomen aut Dnodi aut concilij hoc sane loco significet.

2

PIhil dubium erat, quin synodi vel concilij nomiMne, eadem quippe res est, patres semper nostri intellexerint sacerdotes, praesertim episcopos, in locum vnum congregatos, vt causas eas scilicet definirent, quae ad ecclesiae siue fidem seu mores pertinerent. At Lutherani nouum concilium volunt omnibus retro seculis inauditum, vbi de fidei quaestione iudicent, non episcopi & sacerdotes, sed rhetores & laicorum turba, qui non via & ratione, sed verbis & clamore praeualeant. Verum huiusmodi errorem facillimum est eripere. Tota enim fidelium ecclesia congregari non potest: & vt posset quidem, non expedit tamen, vt ad indisciplinatum vulgus disciplinae nostrae controuersiae referantur. Quod si ad rempublicam vel in pace vel in bello continendam stultum esset, concitatae & ineruditae plebis consilium requirere, stultum quoque est, ac multo etiam magis, velle vt in grauissimis de fide quaestionibus populi consensionem atque iudicium requiramus. Ac si populus in rebus temporarijs tuto & pru¬ denter magistratuum curae, diligentiae, consilio, sese tradit, nec ferendis legibus quicquam sibi aut consilij aut auctoritatis vendicat, cur plebem hi Christianam incitant, vt suis nolit rectoribus se committere, sed per, gat in consessum illum admittit vbi causae omnino publicae, non a priuatis hominibus, sed a publicis ecclesiae magistratibus transipendae sunt? Non sumus, inquiunt, adeo rudes & tardi, vt velimus aut totam plebem in concilium cogi, quod esset amentiae, aut doctrinae quae stiones ad indoctum vulgus referri, quod esset stultitiae. Sed id cupimus, quod & merito & optimo iure cupimus, vt nec sacerdotes imperiti in concilium veniant. & si qui laici sacrarum literarum periti sint, sunt autem plurimi, hi ad synodum euocentur: & siue sacerdotes siue laici, deligantur viri prudentia ac sapientia celebres, quorum consilio res omnes ecclesiae publicaque negotia gerantur.

3

Quoniam non decet, vt in his, quae religionis sunt, irreligiosus episcopus laico pio anteferatur, aut in his quae sunt doctrinae, laico docto ante stet sacerdos indoctus. Sed quod de ignaris episcopis calumniantur, id in confutatione argumentorum explic ibimus: nam & hoc primo iam capite inter caetera obiectum. Quod vero dicunt selectos e plebe viros in synodum cogendos esse, errant in eo turpissime, nec intelligunt qualis sit reip. Christianae facies & forma a Christo instituta. Qua de re satis abundanter multis voluminibus ab Alberto Pighio alijsque Catholicis disputatum est. Nunc vero cum Lutheranis ego non pugno, vtrum omnes fideles sacerdotes sint, non, vtrum foeminae a Christo sint ad ecclesiae munia & sacrorum administrationem admissae: quoniam huiusmodi quaestiones non sunt praesentis operis & instituti. Tantum dico, non foeminas, non laicos, sed solos sacerdotes & episcopos oportere in concilium cogi. Veniam, inquit dominus Moysi, ad te in caligine nubis, vt audiat me populus loquentem ad te, & credat tibi in perpetuum. Descende & contestare populum, ne forte velit transcendere terminos, & pereat ex eis pluiima multitudo. Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur: & ascendes tu & Aaron tecum, &c. In hanc ergo formam Christus per Episcopos & Sacerdotes populum Christianum instituit: nec plebei ascendere ad consultandum cum sacerdotibus debent, sed piaescriptis terminis contineri. Sed ais, Moyses sacerdos non erat. Et tamen ille docebat populum, relioionisque quaestiones finiebat. At primum, nego Moysen sacerdotem non fuisse. Moyses, inquit, & Aaron in sacerdotibus eius. Psalmo nonagesimooctauo. Item non modo obtulit Deo munera & immolauit: verum etiam Aaron & filios eius consecrauit. Sacerdos igitur erat. Illud Leuitici octauo diserte explicatum est. Deinde dato mihi legissatorem alium, dato ducem & prophetam a Deo constitutum. Dato hominem, cuius verbis Deus tantum auctoritatis dederit, & tunc ego fortasse dicam eiusmodi virum, etiam si laicus sit, cum sacerdotibus consulendum. Sed illud vni Moysi concessum est. Transferri itaque passim in alios non debet. Nam quid proprie in controuersijs finiendis legissator ipse praescripserit, planum in lege & expeditum est. Si difficile, ait, & ambiguum apud te iudicium esse prospexeris, venies ad sacerdotes Leuitici generis, &c. sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram nec ad sinistram. In ambiguis ergo quaestionibus ad sacer dotes populus habet currere, in eorumque iudicio requie scere. Adde huc illud Aggaei, interroga sacerdotes legem. Adde etiam illud Malachiae, labia sacerdotis custodient scientiam, & legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est. Nec in veteri Testamento olum ea praescripta forma est in controuersijs finiendis praecipiendaque doctrina: sed in nouo etiam asseruatur, vt in vtraque iuxta re populus ab episcoporum sacerdotumque lagijs & iudicio pendeat. Nam, quod ab episcopis percipienda euangeliij doctrina sit: testis est Paulus ad Ephe. 4. inquiens: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Pruphetas, alias vero Euangelistas, alios autem pastores & doctores, & c. Quo loco Paulus, cum Apostolos, Prophetas, Euangelistas, quasi in tres classes di stribuisset, pastores tamen & doctores seuere sane atque prudenter re ipsa confusos, sola cogitatione distinxit, vt ijdem esse in ecclesia qui &pasceret & docerent intelligerent. Sed in his verbis lapsa consuetudo deflexit de via, sensimque eo deducta est, vt alios pastores, alios doctores intelligeret, qua nulla pernicies maior Christianorum vi tae potuit afferri. Apostolus autem penes Episcopos vt regendi, ita quoque pascendi ac docendi auctoritatem esse voluit. Attendite, inquit, vobis & vniuerso gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei. Et rursum ad Timotheum, & Titum, non alios episcopos, alios doctores, sed eundum episcopum docto remque, praescripsit. Ac per Hieremiam Dominus, dabo, in quit, pastores, qui pascent vos scientia & doctrina. Doctrina igitur euangelica a pastoribus ecclesiae expectanda est, quos & episcopos esse & doctores tradidit Paulus. At vero, quod episcoporum ac sacerdotum etiam sit de fidei controuersijs decernere, Actorum 15. capite tradit Lucas. Cum enim venissent Paulus & Barnabas & quidam alij Hierosolymam, suscepti quidem sunt ab ecclesia, quae erat Hierosolymis, sed cum proposita esset quaestio, conuenerunt, ait, non foeminae, non iuuenes, non laici: sed apostoli & presbyteri videre de verbo hoc. Quod si Petrus vt mentes Antiochenorum dubitantium Synodi auctoritate firmarentur, non fideles omnes, sed solos presbyteros cum Apostolis congregandos existimauit, quid est, quod nos in ecclesiae grauissimum coetum mulierculas, lanios, coquos, sartores, conuenire cupiamus? Scimus enim apud Lutheranos, huiusmodi multos sacrarum sibi literarum scientiam assumere. Praeterea, cum in dubium venit, quaenam pascua sint ouibus permittenda, quae contra vetanda, pastorum ea consultatio est, non ouium. Ec clesiae igitur pastoribus huiusmodi causas Dominus demandauit. Praeterea, claues regni coelestis Christus non vulgo passim, sed Apostolis eorumque successoribus concessit, vt in cap. firmiter, de sum. tri. dicitur: nec enim quae alterius & loci & temporis sunt, ea nunc probare debemus, in clauium autem potestate eaedem res sunt, aperire & soluere, claudere & ligare, quemadmodum vel ipse Chri stus Matth. 16. c. explicuit. Soluere ergo quaestiones circa fidem exortas, ligareque fideles expleto iam iudicio ad credendum, non quorumlibet est, sed eorum tantum, qui vt claudendi & aperiendi, ita ligandi soluendique au ctoritatem habent. Confirmat autem hoc vel maxime, quoe ea impedimenta tollere, quibus ianua regni coelorum clau ditur, clauium munus est proprium. Ignorantiam igitur fidei, quae sine dubio in eiusmodi impedimentis est, ij proprie tollent, quibus claues concessae sunt. Accedit ad haec, quod Apostolus ad Rom. 1O. coelos esse intellexit Apostolos, cum eis illud aptauit, In omnem terram, &c. Apostolorum ergo, & eorum qui Apostolis successere, proprium erit illustrare caeteros, ac vi sua populum continere. Quod si coeli illustrationes tollis, quibus omnia, quae terra parit, maturata pubescunt: infoecunda haec maneat necesse est, ac vere iuxta nomen suum arida. Atqe etiam, si tenebrae operient terram & caligo populos, non has alij discutient, quam quibus a Christo dictum est, vos estis lux mundi. Qui vero, quod superiorum est munium, inferioribus in ecclesia tribuunt, hi similes sunt, vt si qui aut in terra vim illustrandi ponant, aut in pedibus vim cernendi. Sed quoniam de his fusius & accuratius ab alijs disputatum est, satis fuerit haec nos pauca breuiter attigisse. Nec est profecto cur maiorem in hac re lucem defideremus, quam non ratio modo, sed perpetuus etiam ecclesiae vsus fecit esse perspicuam. Non enim patrum memoria, nisi episcopi & presbyteri in concilium vocantur. Nec hi omnes, sed qui pastores ecclesiae & rectores sunt. Episcopi enim, quos anulares nostri vocant, sine causa aliquando in synodum sunt admissi. Sed nihil mirum. Nam & sine causa in ecclesia sunt. Verum haec alias. Nunc complectar quod proposui breui. Sane, nisi me opinio fallit, sicut nec simplices presbyteri, ita nec anula res isti Episcopi quidem in synodum cogendi sunt. Totum quippe ecclesiastici concilij negocium non ordinis, sed iurisdictionis potestate transigitur. Ferre namque, sententiam, soluere aut ligare, absque iurisdictione nemo po test. Constat autem patres in synodo aut leges de moribus dare populo, aut de fidei quaestionibus iudicare: quo rum neutrum sine ligandi soluendique iure sacerdos facit. Sed vtcunque haec habeant, errant certe in media luce Lutherani, qui synodum aliter quam episcoporum & sacerdotum collectione definiunt. Errat quoque turpiter pueriliterque Bucerus, cum ait, in synodum ecclesiae non debere cogi, nisi Dei filios. Primum enim, si solum Dei filij synodum ecclesiae faciunt, quaero an conuenire debeant vltro non vocati, an potius futurus sit aliquis, cuius euocentur imperio. Si vocati in concilium veniant, ecquis, rogo, ille futurus est, qui veros Dei filios internoscat? Sin vltro venient, quisque ergo de se iudicium feret, & suae bonitatis opinione fretus in concilium sese ingeret?: Sed vt de se coniecturam habeat, quomodo reliquos iustos esse & sanctos intelliget? Atque vt huiusmodi hominum insaniam apertius deprehendas, finge in Republica vnaqualibet ciues, qui sua & sponte & auctoritate se congregent ad censendum de legibus, de ma gistratibus, de religione, idque eo quisque audacius, quo magis virtuti suae & studijs fidit. Num talis Reipub. forma & species non a Solone dico aut Licurgo, sed ab vlloomnino cordato homine probaretur? Non igitur ea confusio ac perturbatio in ecclesiae synodum inferenda est, quam ne in vicis quidem & oppidulis homo sanae mentis admitteret. Nisi forte in illam insaniam recidamus, vt pu temus, hominem, simul atque Dei filius esse desijt, potestate quoque regendi, pascendi, iudicandi, ligandi, soluendi esse destitutum. Quod quidem quale sit, non est huius operis ostendere, sed in Repub. prophana animaduerti potest: vbi ciuium tamen vel probitas vel improbitas non adeo obscura est, vt non queat aliquando facile deprehendi. Id quod in Christiana repub. non perinde facile est, cuius scilicet praecipua virtus, qua filij Dei & nominatur & sunt, occultissima est. Non enim qui in manifesto Indaeus est, nec quae in manifesto in carne est circuncisio, sed qui in abscondito Iudaeus est, & circuncisio cordis in spiritu non litera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Quamobrem si charitate amissa, potestas item publica amitteretur, dici non potest, quantis tenebris ecclesia esset circumfusa. De quo argumento, & nos superiore libro disseruimus, & alij plerique disseruerunt multo copiosius, nos quasi praetereuntes haec diximus, vt lectores intelligant, quod ad praesentem locum satis est, episcopos etiam malos in synodum congregandos, vt qui potestatem pascendi, iudicandi, ligandi, soluendi, non amiserint. Lutheranos itaque ab hoc quidem sermone remo ueamus: ipsi autem intelligamus, synodi ecclesiasticae no men non quosuis, sed pastores & pontifices ecclesiae complecti in vnum locum congregatos, vt de causis ecclesiasticis, hoc est, de moribus, fide, religione pronuncient.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2