Caput 7
Caput 7
Vanquam ex his, quae capite superiore diximus, arAgumentorum eorum refutatio apparet, quae i5. loco, 16. 17. & i8. sita sunt: sed ordine tamen refutanda sunt singula, vt scholae etiam minutis theologis morigeremur. Et in 15. argumento quidem Philonis primum auctoritas quaeritur. Quae sane magna fuit: sed breuiarium illud temporum Philonis non fuit, nec libellus alter de antiquitatibus, quem constat eiusdem esse farinae.
Iosephi vero in historia fidem non Romani modo principes, sed viri quoque ecclesiae celebrarunt. Egesippus bonus in primis auctor, vir probatae fidei ac grauis omnino historicus Iosephum egregie laudat, quod ad historiae auctoritatem pertinet quidem, nam quod ad re¬i ligionem, consortem eum facit perfidiae Iudaeorum. Hieronymus non dubitat locum illi inter ecclesiae scripto. res dare, atque adeo eius de rebus gestis monimenta inter ecclesiasticas historias recensere. Eusebius Caesariensis, Soxomenus, Nicephorus, vt alios omittam, mirisi modis Iosephi historiam commendant. Quin & Iose¬s phus ipse historiam suam grauibus probabilibusque rationibus commendauit. Quae non minorem faciunt fidem, quam si eaedem ab Hieronimo aut alio quopiam auctore positae fuissent.
At serpentis poenam nimium crasse interpretatur, vim ligni scientiae boni & mali falsam fictitiamque commemorat, Herodiadem scribit non Philippi, sed Herodis vxorem fuisse, qui Herodis quoqe tetrarchae frater erat, templum in secundo anno regni Darij dicit esse perfectum, seniorum lamentationes, cum templi veteris amplitudinem recordarentur, non ad nouum fundatum, sed ad iam consummatum refert: aliaque demum ait partim scripturae sacrae, partim veris alijs ac probatis historijs aduersa. Plane ait: non inficior. Sed errores fuere ignorantis, non mendacia fallentis. Neque aequum est paucis e maculis labem toti narrationis corpori aspergere. Egre gius itaque historicus Iosephus fuit, quemadmodum Egesippus affirmat, & rerum indagini sobrietatique, sermonum attentus. Quod vero in temporibus notandis eum quidam reprehendunt, id iure an iniuria faciant, non facile dixerim. Equidem eiusmodi errata indoctis negligentibusque librarijs prompte ac libenter assigno. Iulij porro Aphrii cani quinque de temporibus volumina in manus no¬
stras non venerunt. Quare de eius historiae fide ipsi per nos iudicare non possu nus. Sed extat Gelasij praeiudicium, quod in argumento obiectum est: idque sequi Theologos oportet de rebus eiusmodi iudicaturos. Opuscula, inquit, Tertulliani siue Aphricani apocrypha. Quo in loco an Iulium Aphricanum voluerit Gelasius improbare, non satis expeditum est. Primum enim de Iulio Aphricano nullus veterum malam opinionem habuit. Eusebius vero ac Hieronymus vbique eius de rebus gestis testimonia colunt. Nec Iulius hic est in fidei doctrina reprehensus. Nam quod historiam Susannae fictam esse credidit, in eo virorum doctissimorum errorem secutus est. Atqui ob peccatum vnum, cuius vel probabilis excusatio est, omnia Iulij opuscula a Gelasio damnari, non fit mihi profecto verisimile. Eadem quippe culpa, si culpa fuit, Iulio fuit cum doctoribus ecclesiae communis. Vix enim reperias quenquam, qui non in aliquo errarit. Deinde, quorsum Gelasius, quasi nihil interesset, vtrum hic an ille damnaretur, in eam formam censet? Opuscula Tertulliani siue Aphricani apocrypha. Atque si duo auctores illi essent nominibus reque etiam ipsa differentes, more suo Gelasius vtriusque singillatim opera condemnasset. Cum autem Tertullianum siue Aphricanum vna comprehensione notat: non est existimandus auctores diuersos, sed eundem intellexisse. Mihi sane huiusmodi coniecturae suspicionem afferunt, locum esse corruptum, vt alia in hoc capite pleraque, & particulam, siue, scriptorum vitio additam. Legendum itaque esse, Opuscula Tertulliani Aphricani apocrypha. Nisi forte Aphricani cognomen quidam Tertulliano impertiebant: Quocirca in eum modum sententiam Gelasius tulerit: vt siue nomine proprio seu cognomine a quolibet vocaretur, intelligeremus esse damnatum.
Reliqui sunt Eusebius & Sozomenus, quorum auctoritas quintadecima tandem argumentatione vrgebatur. Verum de his auctoribus quid senserim, quid censuerim, capite superiore habes.
In quintodecimo argumento nullus scrupulus obiectus est, qui non fuerit excussus. In sexto decimo autem Innocentij decretum primum obiicitur. Sed ille, si ecclesiae monimenta probat, non statim gentilium historias improbat. Sunt hae, fateor, vsui ecclesiastici fori litiumque vulgarium parum aptae: quanuis & in hunc vsum possint esse aliquando vtiles. Sed quibus in locis & quaestionibus, quoniam a praesenti instituto alienum est, non est operaepretium dicere. In sacrarum vero literarum expositone, quod in ca. huius libri secundo fuse diximus, historiae profanae multum omnino valent. Quamobre, si quaestio circa diuinas literas incidat, & concilia, & caeteri ecclesiastici iudices eiusmodi historias negligere, nec debent nec vero possunt. Nec his solum scripturae vsibus gentium historiae accommodantur. Quin sunt alias Theo logis necessariae, quemadmodum & nobis ante explicatum est, & sequentibus quoque libris explicabitur. Andreas porro in syno. Flor. nihil aliud docet, nisi Grec. aut Romanorum bella cognoscere nequaquam ad synodum pertinere. Poterat dicere Troianorum aut etiam Florentinorum. Nam Graecorum ac Romanorum bella quedam cognita, vtihssima sunt prophetarum vaticinationibus explicandis. Sed haec facillima sunt : caetera persequamur. Quae & ipsa post ea, quae retro disseruimus, nihil difficultatis habent.
Sane in responsionem decimiseptimi argumenti, ne verbum quidem vnum adiiciendum censeo, quippe quod, nisi ego fallor, in cap. 6. accurate est ac diligenter expeditum. Duodeuigesimum ergo idemque postremum, quam breuissime potero expediam, quo iam sit tandem huius loci finis.
Duo igitur argumentorum genera Theologus vsurpat. Vnum est certum, alterum probabile. De vtrisque proximo libro est latius disserendum. Nunc in pauca restringam. Non est necesse. Theologus certa semper principia sumat. Ex incertis, probabilia sint modo, argumentationes aliquando conficit, non ad vincendum quidem, sed ad persuadendum idoneas. Stultus vero Theologus ille erit, qui in omni suo syllogismo res necessarias velit rebus quoque necessariis addicere. Sunt enim nonnulla adeo implicata & obscura, vt prudentiae theologicae sit, non ea demonstrare velle, sed suadere: non patentius illustrare, sed vtcumque expedire.
Iin huiusmodi itaque argumentorum genere si quis humanae fidei probabilitate vsus fuerit: falli nimirum aliquando poterit, reprehendi sine iniuria non poterit. Atque etiam, quemadmodum supra diximus, quaedam ita certo humana fides tradit, vt ea in dubium vertere stultitiae sit argumentum vel certissimum. Haec si in vsum suum Theologus vendicarit, nihil fallax, nihil imbecillum ineptum Ve conficiet: sed rem veram, firmam, rationique tum humanae tum etiam diuine consentaneam. Verum ab his historiae partibus, quae sunt expositae, quemadmodum ducatur argumentum, satis expositum videtur. Omnia igitur argumenta theologica manare a fontibus decem, dictum est in primo libro. In decem autem sequentibus libris, cuiusmodi argumenta e singulis locis erui possint, ostensum est. Quae dicta sunt fortasse longius, quam instituta causa postulabat: sed breuius certe, quam res tantas posse a me dici existimaram. In historiae humanae auctoritate explicanda fateor magna mihi logitudo orationis fuit. Sed nullus e locis Theologiae erat, vbi aut latior occurret disserendi materia, aut me oporteret magis cura, diligentia, industria elaborare. Quod & si minus prestiti quam rei magnitudo desiderabat, non tamen frustra elaboraui. Admonere enim reliquos potui, vt accuratius scribant: & res vel meliores addant, vel superuacuas detrahant, vel disperse, & diffuse dictas angustius, & contractius astringant, breuiter, si quid noiunt rectius istis, candidi impertiant. Vndecimi Libri finis.
On this page