Caput 4
Caput 4
SEquitur vt explanemus, qualis quantaque sit humanae historiae apud Theologos auctoritas: nam hoc secundo loco nos acturos pollicebamur. Quod quo magis intelligi possit, illud principio ponendum est: Necessarium esse homines hominibus credere, nisi vita pecudum more degenda sit. Eam rem quoniam Theodoretus in opere de cura Graec. affect. libro primo, Augustinus item in libro de vtili. cred. ad Honora. cap. 12. & de fide rerum inuisibilium. cap. 1. & 2. diligentissime persecuti sunt: non erit nobis hic magnopere laborandum. Atque Augustinus quidem plane asserit, non amicitiam modo, verum omnem omnino humanam societatem interire: nisi amicus amico, maritus vxori, parentibus filii, fratres fratribus, ciuibus ciues, sociis socii fidem habeant. Multa ille affert, quibus. ostendat, necessitudinem & pietatem duo generis humani sanctissima vincula violari atque dissoluti, nihilque prorsus in hominum consociatione incolume remanere: si nihil credere statuerimus, quod non idem possumus, quasimanu tangere ac tenere perceptum. Humanae itaque vitae necessarium esse, hominum dictis homines sine vlla etiam dubitatione credere. Theodorotus vero fidem esse ceu primariam artium basim disciplinarumque, omnium crepidine probat etiam manifeste. Nec enim, vt caetera taceamus, pueri elementarii vllam omnino possunt disciplinae puerilis facultatem adipisci, nisi & nomina literarum & syllabarum nexus fide a praeceptoribus acceperint. Vt illud Isaiae in omni etiam & arte & aetate verissimum comprobetur, Nisi credideritis, non intelligetis. Praeclarum est igitur Aristotelis illud, in omni facultate atque doctrina oportere addiscentes credere, experimentis quippe cotidianis, hoc nos nullo admonente discimus, quod cognitionem ac rerum intelligentiam praecedit fides, subsequitur autem fidem scientia quaecunqe veri. Qua ex re sit, vt naturae auctor in hominum mentibus inclinationem ad credendum naturalem impresserit: siquidem non minus fides necessaria est hominis & vitae & disciplinae, quam aut igni locus supremus, aut terrae imus, vt bene habeant, necessarius est. His autem propensiones quasdam & quasi appetitiones natura indidit ad fines & perfectiones necessarias. Quamobrem qui humanam fidem ex hominum animis euellere conantur, ij non solum stulti sunt, sed gigantum more cum diis bellant, hoc est, cum natura pugnant. An vero quicquam tam puerile & stultum dici potest, quam si ea, quae viderunt alij, negemus esse: quia ipsi non vidimus? Credere igitur necesse est, nisi pueris stultiores esse volumus. Quibus positis sit prima conclusio. Praeter auctores sacros nullus historicus certus esse potest, id est, idoneus ad faciendam certam in Theologia fidem. Haec, quoniam cuique per se est obuia & manifesta, non est nostris argumentationibus comprobanda. Flauius porro Vopiscus vere falseque dixit, neminem historicorum non aliquid esse mentitum: vnde fidenter se historiam aggredi habiturus mendaciorum comites. Secunda conclusio. Historici graues ac fide digni, quales nonnulli sino dubio, & in ecclesiasticis & in secularibus fuere, probabile argumentum Theologo seppeditat, cum ad ea quae sua sunt corroboranda, tum ad falsas aduersariorum opiniones refellendas. Quae conclusio satis per se etiam videtur exposita. Nec enim est hominis bene instituti, & ad vitam humanam recte compositi, viro graui rem credibilem asserenti non credere. Rem credibilem dixi, quoniam quaedam a Plinio aliisque historicis vel grauissimis referuntur, quae cum vix credibilia sint, si ea fuisse negemus: non ideo historiae auctoritatem labefacimus. Vterque igitur & qui cito credit, & qui ad credendum nimium est tardus, iure reprehenditur. Multo vero hic magis si cum pluribus historicis probatis grauibusque dissenierit. Si nanque in duorum ore, vel trium stat omne verbum, cur aduersus hanc legem plurimis testibus rem eandem olim gestam contestantibus fidem Theologus abrogabit? Praesertim cum testimonia ex vetustate desumpta hoc potentiora ad probandum sint, quod ea sola, vt Fabius ait, criminibus odii gratiaeque vacant. Nimirum innocentius auctor est grauis, in humanis historiis nonnihil propabilitatis inesse: cum lege edita praecepit, vt in causis ecclesiae finiendis illarum auctoritate, quanuis caetera argumenta deessent, ecclesiastici iudices vterentur. Sed plerique nostra hac aetate peruerse, ne dicam impudenter, res, quas esse gestas grauissimi auctores testati sunt, in du bium vocant. Qui si idoneas causas probabilesque redderent, audiendi fortasse essent. Cum vero reddant nullas, contemnendi sunt : vt qui communem hominum sensum exuerint, iudiciorum humanorum potissima instrumenta, hoc est, testimonia reiecerint, vitae magistram, prudetie subsidium, lucem veritatis historiam neglexerint.
Tertia conclusio. Si omnes probati ac graues historici in eandem rem gestam concurrant, tunc ex horum auctoritate certum argumentum promitur, vt theologiae dogmata firma etiam ratione constituantur. Exempla sunt cius rei multa, sed pauca subiiciam. Petrum Romae & col locasse sedem, & pro Christo martyrii gloria coronatum esse, omnes graues historiae tradunt: vnde nos certa in quinto libro argumentatione confecimus, Romanum episcopum Petro in pontificatu succedere. Item, concilium Nicaenum tempore Constantini, a Syluestro vero ecclesiae pontifice esse coactum, historici quique, grauissimi prodidere. Ea nos e re colligimus concilii Niceni definitiones certas esse. Quod certum sit, synodum ecclesiae generalam Romano Pontifici conprobatam errare non posse : certum quoque Nicenam eiusmodi esse, cui nec vniuersitas pastorum ecclesiae defuerit, nec Romani episcopi comprobatio. Plurima sunt eiusmodi, quae communi historicorum comsensione traduntur. Haec non modo negare, sed in his etiam ad dubitare stultissimum est. Quid enim stultius esse potest, vt eundem locum diutius vrgeam, quam si ea generapelluarum, quae in rubro mari Indianue gignuntur, nulla esse dicamus: quia nuno vidimus? Omnia tollamus ergo, si ita placet, quae aut historia nobis, aut testes graues & probati adferunt. Ita sit, vt mediterranei mare esse non credant, nec in insula nati, in qua lepusculos vulpeculasque solum viderint, credant leones & pantheras esse: si vero de elephanto quis dicat, etiam rideri se putent. Historiae igitur fides vel certa fauenda est, cum in idem auctores vniuersi consentiunt. Certa quippe apud homines ea sunt, quae negari sine peruicacia & stultitia non possunt. Praeclare itaque Iosephus 1. contra Appionem lib. illud veritatis historiae signum certum esse dixit, si de iisdem rebus eadem omnes conscribant. Verum de his, licet breuiter, diximus tamen quod satis est. Nam his paucis expositis, nisi ego fallor, qualis quantaque sit historiae humanae auctoritas facile intelligetur. Historia nimirum & si, vt Quintilianus ait, scripta est non ad probandum, sed ad narrandum: aliquid tamen sine dubio probat, probabiliter fere: nam aliquando etiam necessarie. Nunc argumenta contra historiae fidem posita diluamus.
On this page