Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

Caput nonum.

2

PRincipio itaque veterum nobis auctoritotem opponunt. Quod dum faciunt, veteribus sunt iniurij. Quid enim est aliud humanas scientias omneis a patribus con demnari, quam eos fuisse non modo imperitos, verum etiam alienos ab humanitate? Nam, quoniam homo rationis est particeps, consequentia cernit, principia & causas re rum videt, earumque progressus, & quasi antecessiones inqui rit, similitudines comparat, & rebus visibilibus adiungit atque annectit inuisibiles. Qua mentis inquisitione inuestigationeque efficiuntur naturales in homine disciplinae, quarum studium qui vituperat, haud sane intelligo, quidnam sit, quod laudandum putet. Quia vero longum esset alia loca ex eisdem ipsis patribus adscribere, in quibus humanae doctrinae commendantur, non libet nisi vnum solum ex Augustino referre, in illo etiam ipso libro contra Felicem Manichaeum, cuius testimonium nobis isti, vel maxime obijciunt. Augustinus igitur, quamuis eos haereticos reprehendisser, qui auderent auctoritatem ecclesiae rationis pollicitatione superare, naturales tamen rationes suo loco & gradu commendat inquiens. Fidei imperator clementissimus, & per, conuentus celeberrimos populorum atque gentium sedesque ipsas apostolorum, arce actonitatis muniuit ecclesia, & per pauciores, pie doctos copiosissimis apparatibus etiam inuictissimae rationis armauit. Verum illa rectissima disciplina est, in arce fidei recipi infirmos, vt pro eis iam in tuto positis fortissima ratione pugnetur. Ex quo loco quid Augustino placeat, lectores vident. Cum enim apud illum ratio cum auctoritate confertur, iacet quidem rationis species, valet auctoritas. Sed nusqua ille tamen has duas argumentandi virtutes ita seiungit, quasi possit quisquam, qui non idem simul & ratione & auctoritate nitatur, esse theologus. Indoctum quippe armat fide, doctum etiam ratione. Non igitur humanas disciplinas naturales ve earum, ratiocinationes damnant doctissimi viri, sed illos qui, cum in vnitatae catholica non sint, & Chri stiano tamen nomine glorientur, audent imperitos, quasi ratione traducere: quia iacere se abiectissime sentiunt, si eorum cum auctoritate catholica auctoritas conferatur, vt ab Augustino ad Dioscorum scriptum est. Illos etiam dam nant, qui Philosophiam Euangelijs praeferunt, quibus Auerrois Paulus est, Alexander Aphrodisaeus Petrus, Aristoteles Christus, Plato non diuinus sed Deus. Cuiusmodi nos ipsi praesertim in Italia vidimus multos, qui scriptu ra sacra neglecta, ad horum Philosophorum doctrinas tanquam ad sirenum scopulos adhaerebant, postque galeros etiam & infulas, non prophetas, non apostolos, non euangelistas, sed Cicerones, Platones, Aristoteles, personabant. Eos quoque sacerdotes patres nostri reprehendunt, qui plus nimio philosophorum libris indulgent. Noluerunt enim illi, quos occupationibus & grauissimis & maxime necessarijs oportebat esse districtos, eos Philosophiae stu dijs praepediri. Basilius certe ac Gregorius tredecim annis, vt literis sacris totos se dederent, sapientiae secularis libris omnibus valedixerunt. Testatur etiam de se in epiad Gala. Hieronymus, annis quindecim nullum sapientium Gentilium librum ne in manus quidem ascendisse. Clemens porro Alexandrinus, huiusmodi viris, qui in ecclesia doctores perfecti & absoluti esse dehent, Philosophiae studia, causa solum relaxandi animi, in otio permit. tit. & quoniam ancillas, vt vocatent ad arcem, sapientia misit, admonuere patres disciplinas, quas vocant liberales, Theologiae subseruire oportere, non dominari. Curaturum atque illarum studiosum, ne ancillarum amatorijs delectatus, dominam, hoc est, veram sapientiam negligat. Quinetiam curaturum, vt si Agar Aegyptia Abrahami complexibus insolescit, eijciatur soras atque exulet, necsinatur, aut Ismael Isaachi simplicitatem irridere, aut Agar Sarae bonitarem contemnere. Affligat ancillam domina & corrigat, habeat in manibus, vtatur ea vt libitum fuerit. Sic enimmodesta, erit vtilis: quae, cum ei praeter modum indulgetur, est etiam perniciosa. Eugax est enim vita nostra, & quod plus temporis studijs humanis impartimur, id diuinis adimamus necesse est, quibus nos Christi religio consecrauit. Qui doctrinis item liberalibus nimium vacant ij fere errores imbibuunt, qui vix alui possunt. Qua de re lege quoque cautum est in concilio Lateranensi sub Leons decimo, sessione decima. Est etiam lex apud nostros sanctissima, quae in huiusmodi disciplinis solum adolescentes, neque omnes, sed ingeniosos exercet. Grandioribus autem natu ingenioque tardiore studia haec interdicit. Quod si legem perrumpunt quidam, aut in philosophia & dialectica plus temporis & curae sumunt, quam aequum est, non est propter istorum vitium aut Philosophia speculatiua, aut scholastica Theo logia, quae illam in vsum suum vendicat, contumeliose vexanda. Nam ne illa quidem nos fugiunt, quae vulgi etiam sermone teruntur, Nequid nimis, Modus omnibus in rebus, est optimus. & oversibus persecutus est Horatius, Est mo dus in rebus, sunt certi denique fines: caeteraque grauissime. Notum enim lectoribus carmen. Vtrumque itaque vitium reprehendimus, & eorum, qui Aristotelis Platonis ve libros diu noctuque versant, & eorum, ac multo etiam magis, qui cum omni rerum naturalium cognitione vacui sint, vbi primoribus, quod aiunt, labris sacras literas degustarint, tum se Theolonos absolutissimos profitentur, tum Philosophiam quasi rebus Theologicis tractandis ineptam negligunt. Sed ad sanctorum testimonia satis dixisse videmur.

3

E sacris vero literis Ecclesiastis primum testimonium obijcitur. Cuius tamen veram germanamque intelligentiam facile assequemur, si libri totius quasi scopum & men tem teneamus. Solomonis autem eo libro praecipuum institutum est, declarare: quisnam sit hominibus ille finis, gratia cuius sit conditus, hoc est, quonam loco humana foe ficitas sita sit. Nam caetera, quae Ecclesiastes ea concione disserit, huc demum pertinent & reuoluuntur omnia. Ponit igitur a principio statim generale pronuntiatum illud, Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, & omnia vanitas, quo significat, nulla huius saeculi bona ea esse, quae finem homini suum exhibere possint, veram ve illi praestare foelicitatem. Hoc enim sensu res omnes vanas Sapiens vocat. Nec absurdem id quidem. Vanum nanque id definiri solet, quod fine caret, seu ad finem, qui quaeritur, otiosum est. Iure itaque res illae vanae vocantur, in quibus quietem homo si quaerat, non inueniat: foelicitatem si expectet, fru stra expectet: finem suum si persequi actenere cupiat, vanus fiat. Themate igitur in hunc sensum ab initio concionis posito, quo vniuersa huius mundi bona Solomon complexus est, tum deinde singillatim omnia petsequitur, ovoluptate, hominis beatitudinem esse locandam. Monstenditque non sapientia, non opibus, non diuitiis, non strat autem primo capite per humanas discipliuas hominem non beari. Id quam apte & diuine probet, non est huius loci exponere. Tantum sunt lectores admonendi, vt ne Aristotelis vario versentur errore, qui in contemplatione rerum supremarum summum hominis bonum collocauit. Qui si loqueretur de mentibus corpore solutis, & vitae futurae foelicitatem quaereret, nobis, id est, Diui Thomae familiae aliquid profecto diceret. Sed cum de immortalitate animi, tum hoc, tum illud, nec idem dicat semper, quidque potissimum sentiat, difficile sit intelligere, de altera profecto vita, quam vel non habebat explorata, vel penitus ignorabat, ecquid dicturus erat homo, autm impius, aut certe varius & anceps, sensuumque praesidio destitutus, quibus ille administris in iudicio rerum omnium vtebatur? De foelicitate igitur praesentis vitae loquitur. Hinc enim in Ethicis & Policitis opes, diuitias, amicos, salutem, caeteraque huiusmodi, caduca etiam & temporaria bona, quasi foelicitatis adiumenta requirit. Et in li. de bona for, sine exterioribus bonis, quorum fortuna, vt ait, est domina? negat aliquem foelicem esse. Quamobrem de iudicio Aristotelis dubitari non potest, recte ne autem dixerit an secus, de eo fortasse dubitari potest. Verum qui Ecclesiastis hoc primum caput intellexerit, is iam sine dubio poterit Aristorelis errorem facile deprehendere. Nam cuiusmodi foelicitatem habebit superna illa ac supercaelestia contemplando animus tanta molecorporis non onustus, sed obrutus? 2 Cogitationes, inquit sapiens, mortalium timidae, & incertae prouidentiae nostrae. Corpus enim, quod corrumpitur, aggiauat animam, & terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, & quae in prospectu sunt, inuenimus cum labore: quae in coelis sunt autem quis inuestigabit? Ecclesiastes quoque primo, cunctae, ait, res difficiles: non potest eas hono explicare sermone. Miranda sane, & digna Solomone sententia, quae declarat, id, quod Aristoteles quoque ipse seuere atque prudenter dixit, mentis nostrae aciem, non aliter ad ea quae manifestissima sunt caligare, quam noctuae oculos ad fulgorem solis. Quo magis Aristotelis consilium, nonnulli, ac recte illi quidem, admirantur: quod cum non ignoraret, quam infirmae essentiingenii nostri vires, memoria angusta, fluxa, infidelis: acumen retusum, impeditum, debile: segnis diligentia & tarda: in eo constituerit foelicitatem, quod adeo in hac vita tenue est & exiguum, adeo obscurum & imperfectum, adeo infirmum & instabile, adeo non per se idoneum ad beandum, adeo denique paucorum hominum: vt nihil propemodum habere videatur ex his, quae verae foelicitatis definitio continet. Qualis enim foelicitas est, quae frequentissime intercipitur & rebus abiectissimis cedit? Quae non est commune bonum humani generis, sed quod paucissimi consequi ac tenere possint: Ad quam si omnes homines, vt par est, ad finem suum conarentur, resp. omnis interiret? Quae aucta hominis requiem non augeat, sed laborem? Quae hominis desiderium non satiet, sed excitet? Humana quippe mens, quandiu hic viuitur, rerum cognitione torqueri potest, satiari non potest. Maneat igitur vitae huius foelicitatem, in primae philosophiae vsu, hoc est, in rerum immaterialium contemplatione non consistere, vt quam morbus tollere valeat, dolor intercidere, inopia interturbare. Nam si ad hanc Aristotelicam foelicitatem necessarius est, aliorum etiam bonorum quasi concentus, talem nobis foelicem Aristoteles fingit, qualis, vt afbitror, nemo vnquam erit: &, vt confirmare possum, nemo certe fuit. Quid quod, vt idem Aristoteles in libro de bona fortuna tradit, vbi plurimus intellectus, ibi mi¬ nima fortuna, vbi autem plurima fortuna, ibi minimus intellectus? Ecclesiastes cap. 9. Vidi ait nec sapientium esse panem, nec doctorum diuitias, nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus. Qua igitur ratione fortunae bona ad foelicitatem necessaria esse dicemus, quae casui subiecta insipienti, quam sapienti magis obueniunt? Quanto sapientius Solomon hominis finem, qualis in hac mortali vita quaeri potest, in Dei timore & amore constituit. Deum time, inquit, & mandata eius serua, hoc est omnis homo. Atque, sententiae huic resiqua omnis diuina scriptura consentis. Beatus vir, ait, qui timet dominuni, in mandatis eius Volet nimis, & Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis exus. Et beati immaculati in via, &c. Et apud Matthaeum dominus, Beati, inquit, qui esuriunt & sitiunt iustitiam. Et beati mundo corde. Nimirum in praesenti saeculo, aut haec beatitudo est, aut nulla omnino est. Per hanc enim veram & perfectam foelicitatem assequimur, per hanc etiam summe beato, hoc est, Deo maxime appropinquamus Quemadmodum autem quo quidque est maxime calido propinquius ac similius, eo candius est: ita quo quis Deo est in hac vita proximior ac similior, eo beatior ac foelicior erit. Paulus etiam apostolus, non modo Diuus Thomas dixit, dilectionem Dei in hac vita cognitioni scientiaeque praestare. In dile ctione itaque Dei huius vitae foelicitas sita est, non in cognitione. Nec si rerum terrestrium atque caelestium cognitio, quam naturales in homine disciplinae pariunt, neminem facere foelicem potest, statim est a Solomone damna ta. Sed studium humanae scientiae, occupationem Vocat pessimam, quod imnolestissima sit. Malum enim in scriptu ris interdum non pro culpa, sed pro poena vsurpatur. Idem quoque studium Vanitatem nuncupat, quod nec homini ninem suum praestat, & ad veram foelicitatem consequem dam otiosum est. Hoc vero testimonio si aduersum liberales scietias abutimur, vituperemus simul opes, diuitias, regna, artes, omnia denique quae sub sole fiunt. Nam eadem de his quoque Sapiens dixit, illud quoniam sciltissimum est, fateamur omnino ex verbis Ecclesiastis nihil contra disciplinas humanas consici posse. Multo vero minus ex prouerbiis conficitur, nam verba illa plane de caeca voluptate intelliguntur. Quam apud Ciceronem Plato escam malorum appellat, quod ea videlicet homines capiantur, vt hamo pisces. Non est Philosophia meretrix illa vaga & garrula, quietis impatiens, procax, blanda, adulatrix, praeparata ad decipiendas animas, sed, si quid tale est, est illa Thamar, quae causa prolis sedit in triuio, ad quam studiosus & fidelis Iudas declinauit, indeque genuit Phares & Raram, qui in Euangeliis memorantur. Non sunt Musae Sirenes, vt est apud Pythagoram. Castae sunt, non meretrices, veraces sunt, non fallaces. Qui Sirenum cantibus delectantur, hi sunt in vitio: qui Musas amant, in vitio non sunt. In epistola autem ad Colossi eodem Clemente auctore, non reprehendis apostolus philosophiam veram, hoc est, quae de naturae rebus vere sentit, sed Epicuream, quae videlicet tollit prouidentiam, & in Deorum numerum refert voluptatem, & praeter res corporeas nihil esse credit. Huiusmodi ergo aliasque similes Philosophorum doctrinas condemnat Paulus, quae ab ipsis auctoribus Philosophiae nomine vemditantur, cum nihil re vera minus sint, sed ignorantium hominum traditiones, quemadmodum eas vocat apostolus. Vera autem & naturalis philosophia non hominum traditione, sed Dei reuelatione habita est, vt supra eiusdem etiam apostoli testimonio ostendimus. Cum vero eodem ipso capite scriptum sit, hoc autem dico, vt nemo vos decipiat in sublimitate sermonis, mirum est, cur Lutherus, Philippus, & alii, quos quoniam adhuc in Catholicis habentur, nolo hic nominatim cum haereticis lacerare: eloquentiam & omnem sublimem dicendi characterem non reprehenderint. Absurdum est enim, vt quibus verborum disciplinae pacent, his rerum cognitio displiceat. Sed periculosa curiositas, nam hoc dicit quidam, & nimia in definiendis rebus obscuris audacia, e Philosophiae studio sunt nobis natae. Atque idem excusatione summae stultitiae, summae improbitatis odium deprecans adiicit, se non in totum Philosophiam damnandam putare. Hoc autem calumniandi genus, quale sit & cuius hominis, quis non videt: Certe non aperti, non simplicis est, non ingenui, non iusti, non viri boni: sed versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris vafri. Non nascumtur, mihi crede, e studio Philosophiae vitia, sed ex errore & ignorantia nascuntur. Quid enim Philosophiae magis contrarium esse potest, quam aut vana periculosaque secta ri, aut quod non satis exploratum sit & cognitum, id sine vlla dubitatione definire? Quid vero sibi vult oratio illa, se non in totum philosophiam damnandam putare? Quam igitur partem philosophiae damnat? An vt Lutherus, eam quae contempiatur & cernit: Explicet atque excutiat in telligentiam suam, vt videat quae sit in ea species forma & notio philosophiae. Nos enim non more vulgi doctrinam Stoicam aut Platonicam, aut Pythagoricam, aut Aristotelicam, Philosophiam appellamus: sed, vt homines definiendi periti, si interpretari volumus, studium sapietiae, si re ipsam querimus, rerum humanarum ac diuinarum, terrestium atque caelestium scientiam. Quam non dico in totum, sed ne in partem quidem damnare, vel insignis stultitiae est, vel malitiae manifeste. Augustinus porro lib. 1. de mori, eccle. cath. c. 21. curiosam naturae inquisitionem, & nimium quendam amorem terrenae sapientiae cauendum intelligit, non veram philosophiam, quae est amor sapientiae moderatus. Iam vero quod ex priore ad Corin. epist. opponitur, nihil illud mouere potest. Nam quod ait, perdam sapientiam sapientum, id perinde est ac si dixisset, sapientiam sapientium obscurabo. Quomodo? Nempe illustrando mundum maiori doctrinaes lumine, ad quam doctrina philosophorum omnis nulla esse videatur. Sicut etiam sol fulpore suo stellarum lucernarumque lucem dicitur perdidisse. Prudentiam autem prudentium Deus reprobauit, quia non elegit, sed quae stulta sunt mundi, vt confunderet sapientes. In quem sensum fortes & potentes reprobasse dicitur quia infirmos & ignobiles elegit apostolos, vt Dei virtus magis in Euangelij praedicatione clareret. Quanquam Clemens 1. lib. & 5. Strom. docet, non esse hic forte sermonem de vere sapientibus & prudentibus, sed de his qui sibi sapientes & prudentes viderentur. Sicut non vocatur Euangelium stultitia, quod stultitia sit, sed quod ita huius mundi sapientibus visa sit. Nam illud, scientia inflat, facillimum intellectu est. Non enim magis scientiam hic damnat apostolus, quam opes, regna, pulchritudi. nem, vires, abstinentiam, virginitatemque damnaret is, qui haec omnia inssare testaretur. Clemens vero Alexandrinus. 2. Stro. libr. de illis hoc exponit, qui se sapientes existimant, cum tamen superbi sint, nihil re vera scientes, sed languentes circa quaestiones. Quae intelligentia ex eo probabilior efficitur, quod statim apostolus subdit, & si quis antem se existimat scire aliquid, nondum cognouit, quemadmodum oporteat eum scire. Non itaque vera scientia infiat, sed quae videtur esse, nec est tamen, ea inflat. At 7. Stro. lib. nouem exponit infsare, pro eo quod est, facerevt magnifice sentiant, qui eam habuerint. Refert vero in hoc illud Ecclesiastici 4. cap. Hoogio uiouge durues Susa Poose, id est sapientia filios suos inflauit, sic enim vertit interpres. Quod alii exaltauit, Hieronymus vero vitam inspirauit. Verbum autem &quuIoo eleuare & tollere est. At vero illi testimonio ex priore ad Timo. c. 6. D. Hieron.¬ in commentariis super epistolam ad Titum 1. ca. respondet in haec verba. Quaeritur quare ad id quod apostolus ait: secundum sidem electorum Dei & cognitionem veritatis iunxerit, quae iuxta pietatem est: vtrum nam sit aliqua veritas quae non in pietate sit posita: & nunc ad distinctionem illius inferatur cognitio veritatis, quae iuxta pietatem est. Est plane veritas, quae non habet pietatem. Si quis Grammaticam artem nouerit, vel dialecticam: vt rationem recte loquendi habeat: & inter falsa & vera diiudicent. Geometria quoque & Arithmetica & Musica habent in sua scientia veritatem: sed non est scientia illa pietatis. Scientia pietatis est nosse legem: intelligere prophetas, Euangelio credere: Apostolos non ignorare. Absque, pietate vero notitia veritatis delectat ad praesens: sed aeternitatem non habet premiorum. Hactenus Hieronymus. Sanos ergo sermones vocat apostolus eos qui salutem anime prestant: pios vero qui pios & religiosos homines faciunt. Haec humana scientia non exhibet: sed non proinde est Theologo inutilis. At apostoli non fuerunt humanis literis eruditi. Fateor: Christus non do cuit eos Geometriam, Astrologiam, Physicam. Et hoc item fateore Spiritus sanctus docuit eos omnem veritatem, nec Philosophiam, Arithmeticam aut Geographiam docuit: Verum est & id quidem, Christus nobis & 5postoli non Dialecticam artem, sed nudam sententiam, quae fide ac bonis operibus custoditur, tradiderunt. Non repugno. Non igitur sunt disciplinae istae Christiano doctori vtiles. Id vero est, quod ego constantissime pernego. Apostolis si quidem, vt ait Clemens, Spiritus 8. omnia plene suggerebat, quae erant & ad scriptura sacram intelligendum, & ad docendum cuiusuis generis homines necessaria. Nos autem, qui Spiritus hoc peculiare donum non habemus, si humanarum simus literarum rudes & ignari, nec diuinas percipere sane possumus, nec perfecti esse in Ecclesia doctores. Christus etiam & Apostoli, non docuerunt nos humanas disciplinas, vt fides nostra non esset in sapientia hominum, sed in virtute Dei: docere etiam nihil voiuerunt, nisi quod esset ad salutem necessarium. Alioqui, si exemplum placet, ignoremus Grammaticam, quoniam Apostoli Gramatici non fuere. Simus barbari, quia non fuere eloquentes Apostoli. Nihil consulto ac cogitato meditatum & prae paratum inferamus, quod Apostoli haereticis, Philosophis. Tyrannisque euincendis repentem atque ex tempore sapientissime loquebantur. Quomodo autem docti sint umnem veritatem, Augustinus in Ioannem declarauit. Sunt autem sine dubio humanae quaedam veritates, quas tametsi Apostoli non sunt edocti, nos tamen vtiliter addiscimus. Quod enim disciplinis humanis subiecta sit ve ritas, quam tractent & in qua versentur, adeo est manifestum, vt stultum sit & me probare velle, & alios negare. Quo vero tempore, quo loco, quo cum hominum genere disciplinis humanis Theologo sit vtendum, nam &hoc in argumento, quaeritur, alio libro sumus fuse ac diligenter explicaturi. Itaque nunc res eas praetermittemus: quarum ratio & maior est, & in aliud tempus differenda.

4

Tantum ergo postremum illud argumentum restat, cui respondere debeamus. Id quod argute Clemens Alexan drinus i. Stromatum libro facit, inquiens: Non per ablationem Philosophiae perimitur veritas, sed ad eam cooperatrix & adiutrix inuenitur: sicut primus & secundus gradus ei, qui ascendit in coenaculum, & Gramaticus ei, qui est philosophaturus. Nam & visus & auditus confert ad veritatem, mens autem est, quae eam apposite & naturaliter cognoscit. Perspicuitas etiam opem fert ad tradendam veritatem: & Dialectica, ne prosternamur ab haeresibus. Et est quidem per se perfecta seruatoris, doctrina & nullius indiga, cum sit Dei virtus & sapientia. Accedens autem Philosophia non veritatem facit potentiorem, sed debilem aduersus eam efficit sophisticam argumentationem: & propulsans dolosas aduersus Veritatem insidias, vineae est sepes & vailum. Et que est quidem ex fide veritas, tanquam panis necessaria est ad viuendum. Quae autem praecedit disciplina, est obsonio similis & bellarijs. Desinente coena suauis est placentula, vt ait Pindarus Thebanus. Hactenus Clemens. Hactenus

5

etiam nos de octauo loco dixerimus. Ac si quae

6

sunt forte reliqua, ea in nono, qui

7

statim sequitur, dis¬

8

serentur. Libri Noni finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9