Text List

Caput 4

Caput 4

cap. Quartum, vbi sternuntur viae ad traditiones Christi O. Apostolorum inuestigandas.

His igitur cognitis, restat illud explicandum vbi totius orationis cardo versatur, quonam modo Theo logo constare possit, hoc aut illud dogma ab Apostolis esse traditum. Verbi causa ponamus aliqua, quae pateant latius. Si in quaestionem veniat, num minores ordines, ieiunium quadragesimae, baptisma paruulorum, imaginum venerationem, symbolum fidei, ex traditione Apostolorum habeamus: id nunc explanandum esse dicimus, an ne sit via aliqua plana & expedita, qua ad certam earum rerum intelligentiam valeat perueniri. Non enim sumus ij. qui Pharisaeorum instar traditiones nostras velimus qua n diuinas & Apostolicas venditare, sed vbique gentium cupimus, vt vera a falsis, ita ab humanis diuina secernereEo vero in loco maxime, vbi de dogmatis fidei catholicae agitur. Quo in loco quidem rerum illiusmodi permix ta confusio perniciosissima est. Sunt igitur viae quatuor apertae, quas si sequemur, traditionibus Apostolorum ve stigandis minime aberrabimus.

Prima via ab Augustino aperitur cum alijs locis, tum lib. 4. cont. Donatist. in haec verba. Quod vniuersa tenet ecclesia, nec concilijs institutum, sed semper retentum est: non nisi auctoritate Apostolica traditum rectissime creditur. Est autem ratio huius in promptu. Si enim consuetudinis cuiusquam diu in tota ecclesia obseruatae, originem & principium, nec ad Summos Pontifices, nec ad eo cilia episcoporum referre possumus: sed ea consuetudo ad Auostolorum vsque tempora retro trahitur, conficitur plane illam ab Apostolis esse profectam. Vt si in dubium vocetur, an minores ordines, subdiaconatus, lectoratus, & caeteri ex Apostolorum traditione in ecclesia sint, hunc in modun peruestigabitur. Si horum ordinum initium, vel a Damaso sit, vel a Symacho, vel ab vllo alio seu Pontifice seu concilio, certe Apostolorum traditio non fuit. Sin ante quemcunque Pontificem, ante quodcunque etiam concilium, mentio huius rei apud priores habetur, donec ad Apostolorum tempora peruentum est: tunc de mum intelligimus, minores ordines ex Apostolica traditione fuisse, vt & re vera fuerunt. Quoniam non posteriores modo, sed lgnatius epistola 8. ad Antiochenos, Dionyfius 3. cap. Eccle. Hierarch. Clemens in epistola ad vni uersos, Anacletus in decretis suis, eius rei tanquam in ecclesia iam acceptae meminerunt. Eadem quoque ratione docebis Ieiunij legem traditionis Apostolicom fuisse. Cu ius videlicet mentionem fecisse constat August, ad Casu lanum epist. 86. & ad Ianuarium epist. 118. & 119. Hieronad Laetam de institutione filiae, & libro 2. aduers: Iouiuia. & in Esaiam c. 58. Ambros: sermone 25. & 38. Chryso. ad pop. Antio. homi. 3. & 16. Basilium cum in alijs concioni pus, tum in eius initio, quam in ebriosos habuit, & in posteriore de ieiunio, Concil. Nicaen, referturque i8. distincap. habeatur, Concil. Laodic. multis capitibus. Sozxome num hist. trip. lib. 1. c. 1O. Origene hom. 1O. in Leuit. Irenaeum apud Euse. eccl. hist. Ii. 5. c. 24. Telesphorum in epi. ad vniuersos, qui ieiunij nostri auctor falso a quibusdam existimatur. Quoniam in epist. 4. ad Philippen. eius rei prior meminit: atque habemus etiam Canonem Apostol. 6S. probatum etiam a Trullan. Synod. Canone 9. & Canone 20. Quamobre vere ac iure Theophilus Alexa. libro Paschali primo & tertio, non solum legem ieiunij a maioribus traditam esse, praescribit, sed affirmat fuisse euangelicam traditionem. Et Epiphanius haeresi 8O. vbi doctrinam ecclesiae docet & fidem, quae traditione ecclesiastica seruatur, cum meminit ieiunij quadragesimae, tum dixit aperte Apostolos tradidisse iciunia. 4. & 6. seriae. Atque Leo Papa in concione de Pentec. cuius initium, Plenissime, ieiunium quatuor temporum Trinitatis ab aposto lis dicit esse institutum. Hierony. autem ad Marcellam aduersus Montanum non obscure tradit, quadragesimam nos secundum traditionem Apostolorum ieiunare. Quod vero in hoc exemplo fecimus, id facere per multa possumus? & hac eadem ratione paruulorum baptisma, consecratio nem virginum, Monasticam professionem, lucernas in tem plis cereosque lucentes, imaginum venerationem, & alia id genus multa ab Apostolis tradita comprobare. Sane qud in moribus diximus, idem in fidei dogmate seruandum est, si vnumquodlibet nouum esse haeretici calumnientur. Cuius rei illustre exemplum habes apud Euseb. libro eccle. hist. 5. c. vltim. Sed nos pergamus ad reliqua. Secunda itaque via huic proxima, & ea quidem expedi tior est. Si quod fidei dogma patres ab initio secundum suorum temporum successionem concordissime tenuerunt, huiusque contrarium vt haereticum refutarunt, quod tamen e sacris literis non habetur, id nimirum per aposto licam traditionem habet ecclesia. Exempla sint, perpetua beatae Mariae virginitas, descensus Christi ad inferos, vt animam Adae & reliquorum patrum, qui ibi tenebantur, erueret, certus euangeliorum numerus, & caetera id genus, quae, ne longum faciam, non sunt annumeranda. Om nia siquidem fidei dogmata ab apostolis accepit ecclesia, vel scripto, vel verbo. Quoniam ij ministri fuere sermonis, nec vllas in fide nouas reuelationes ecclesia habet: sed eas seruat, quas Apostoli per Spiritum sanctum fideli populo reliquerunt, quemadmodum postea sumus demonstraturi.

Tertia via, si quicquam est nunc in ecclesia communi fidelium consensione probatum, quod tamen humana potestas, efficere non potuit, id ex Apostolorum traditione necessario deriuatum est. Vt vota dissoluere & remittere iuramenta, non erat humanae potestatis: tum quia iure naturae vota nuncupata Deo reddere & iurame ta seruare tenemur: humana vero facultas ea, quae iure naturae debita & constituta sunt, condonare ac tollerenon potest: vt Gratian. 13. distinct. statim a principio docet. Tum etiam, quia in his, quae superiori ex conuentione debentur, inferioris potestas nulla est. Eademque est ratio de matrimonij rati diremptione per monasticum solenne votum. Cum enim matrimonium etiam non consummatum ante Euangelicam legem iure esset naturae indissolubile, nec esset in Rep. humana facultas vlla eiusmodi matrimonij dirimendi, consequens fit, hunc ecclesiae morem ex Christi & Apostolorum institu to descendisse. Nec enim credi potest ecclesiam Dei aliquam sibi potestatem generaliter vsurpasse in his, quae ad ius naturae pertinerent, nisi quam Christo & Apostolis tradentibus accepisset. Iam enim hic error esset grauis in moribus, in quibus ecclesiam errare non posse, suo loco ostendemus. Nec me clam est, quo Alex. 3. aliter in postremo illo exemplo docere videatur. Cum enim illi esset obiectum, non posse per solenne religionis votum matrimonium dirimi, quoniam scriptum esset, quod Deus coniun xit, homo non separet: respondit, hoc scripturae testimonium de matrimonio consummato esse interpretandum. Quo videlicet responso significauit, matrimonium ratum, si consummatum non esset, licere humanitus separari. Verum, vt omitta, quo verba illa Adae, hoc nunc os ex ossibus meis, & caro de carne mea, & c. e quibus Dominus collegit, quod coniunmxisset Deus, id hominem separare nec debe re nec vero posse: eo tempore fuisse in paradiso dicta, quo nondum erat matrimonium consummatum: vtque illud etiam praeteream, quod matrimonij ipse contractus adeo natura sua firmus ac perpetuus est, vt ne voluntate quidem contrahentium dissolui possit, quae tamen hominum comuentionibus dirimendis, valere solet plurimum : Certe Theologis grauissimis semper absurdum visum est, marimonium vllum per hominem separari. Quanto grauius Innocentius tertius, aliorsum quidem, sed ad hunc etiam locum apposite dixit, non hominem, sed Deum id soluere, quod Summus Pontifex non humana sed diuina auctoritate dissolueret. Nimirum quod Dominus Petro dixit, quodcunque solueris super terram, & c. quousque & quatenus, vel amplificandum esset, vel etiam constringendum, id ab Apostolis ecclesiam accepisse consentaneum est. Qui eiusmodi res ad ecclesiae gubernationem necessarias sine dubio tradidere. Atque tradunt nonnulli, Ioannem Euangelistam iubente Christo ab sponsa sua Euangelii gratia fuisse seiunctum. Hieronymus certe. I. aduersus Iouinia. lib. Ioannem affirmat & virginem fuisse & maritum. Theclam quoque Epiphanius. haere. 78. tradit a Paulo nuptiis exsolutam, cum sponsum haberet primarium vrbis formosissimum: & virginem sanctam contempsisse terrena, vt caelestium potens efficeretur. Sed contra Alexandrum dicimus. Nam hoc forte dicet aliquis. Minime vero gentium. Nec enim statim Pontifici contrarius est, qui argumento, quo catholici vrgentur, aliam responsionem parat. De tertia igitur via dictum est satis.

Quarta via, eademque & mollior & tritior est huiusmodi. Si viri ecclesiastici aliquod dogma, vel vnamqualibet consuerudinem vno ore testentur nos ab Apostolis accepisse, sine dubio certum argumentum est, vt ita esse credamus. Vt imagines ab Apostolis esse traditas gatres in 7. Synos generali actione 6. dixerunt. Et symbolum fidei, quo vulgus fidem suam profitetur, ecclesiam Apostolis tradentibus habuisse, auctores sunt Rufinus in expositione symboli, Hieronymus ad Pammachium de erroribus Ioan. Hieroso. Ambrosius in sermone 38. de ieiuniis & quadragesima. Cassianus libro sexto ad Leonem Imperatorem, Isidorus libr. 6. Etymol. capit. 18. Leo papa in epistola octaua & tertiadecima ad Augusta, Clemens in epistola prima ad Iacobum, si Clemens tamen illius epistolae auctor est. Sed de his hactenus. Nam pluraexempla ponere longum esset, nec ad rem, quam instituimus, necessarium. Satis autem fuerit, quatuor vias demonstrasse, quibus traditionem aliquam esse Apostolicam, inuestigetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4