Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

Caput Tertium,. Argumenta continet, quibus anctoritas hunane historiae impugnatur.

2

QVanquam, vt paulo ante dicebamus, e locis scopulosis enauigauit oratio, nec ea, quae in huius loci explicatione disserenda sunt, ingenij vim aciemque, desiderant, egent tamen quaedam horum graui maturoque iudicio. Qua ex re fit, id quod vix eredibile est, vt in loco facili & explicato perdifficiles & lubricae quaestiones exi stant. In primis enim constituendum est, qualis quantaque sit histotiae humanae auctoritas, & quam faciat in Theclo gia fidem: quod non adeo expeditum est. Deinde quis auctor probabilis ac fide dignus existimari debeat: quae res est omnium difficillima. Cum enim non ex sermone hominum recenti, sed ex maiorum memoria atque annalium vetustate, eruenda saepe sit veritatis explicatio eius, quae in Theologica disputatione versatur, oportebit sane de historia praesertim veteri iudicare, historicos omnes internoscere, mendacesque a veracibus secernereQuam facultatem quoniam mihi nec arrogo nec debeo: fateor, me non sine metu ac pudore quodam hanc prouinciam suscepisse munere necessitatis, non voluntatis opere perfuncturus. Non quod mihi in tanto officio, tamque graui causa cura defuerit: sed quod video periculosum esse eo vel maxime loco iudicem velle fieri, vbi vir ille nimirum exigitur, qui & antiquitatis memoriam in numerato habeat, & prudentia summa grauissimoque iudicio sit praeditus. Sed quo citius hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa, aut ignorationis meae, aut temeritatis, aut vtriusque etiam deprecatione, ad earum rerum, quas proposuimus, explicatio nem disputationemque veniamus.

3

Principio itaque historiae humanae auctoritatem argumentis oppositis impugnabimus. Mox docebimus ex eiusmodi historia qualia in Theologiae vsum argumenta ducantur. Tertio loco ostendemus, quinam illi auctores sint, quos in historia Theologi probare debeant. Postremo, argumenta opposita refutando finem huius libri faciemus.

4

Primum ergo argumentum, quo historiae humanae fides labefactari potest, est huiusmodi. Ioseph secundum naturam filium fuisse Iacob, secundum legem fuisse filium EliAfricanus in epistola ad Aristidem, Iustinus martyr quaestione ad Orthodoxos. 66. Eusebius libro. 1. Eccles: hist. cap. 7. Nicephorus lib. item primo cap. 11. Anibrosius lib. in Lucam. 3. Hieronymus in primum Matthae. cap. August. lib. 2. de con. euang. cap. 3. & 2. retra. lib. cap. 5. & 16. Damascenus libr. 4. cap. 15. Beda libr. 1. In Lucam. cap. 10. Theophilactus in Lucae tertium caput, omnesque fere patres scripserunt. Neque illis subito reperta haec, aut sine auctoribus conficta sunt: sed ab ipsis saluatoris nostri propinquis & consanguineis tradita, quemadmodum Africanus affirmat. Haec vero multis argumentis commentitia esse probat libro primo harmoniae euangelicae Osiander, atque, vt sibi quidem videtur, ita probat, vt non modo D. Thomae caeterisque Theologis quasi portenta somniatibus insultet: verum etiam eos insanos appellet, qui haec primi in lucem ediderunt.

5

Secundum argumentum est, quod Ioseph virum Mariae alteram prius vxorem habuisse, ex qua filios susceperit, qui fratres domini in Euangelio dicuntur: Eusebius lib. 2 Eccle. histo. cap. 1. Nicephorus lib. 2. cap. 3. vbi etiam refert Hippolytum eiusdem sentetiae auctorem, Ambrosius in lib. de institu. virgi. cap. 6. Epiphanius lib. 2. con. haere. cap. 51. & 78. Hilarius cano. 1. in Matthae. aperte consentiunt. At historiam hanc Hieronymus in Matthaei duodecimum caput tanquam apocryphorum deliramenta contemnit: quinetiam aduersus Eluidium asserit, audaci eam temeritate confictam.

6

Tertium argumentum, Hieronymus scribit veterem historiam narrare, quod Herodias, cuius Matthaeus meminit, filia fuerit Arethae regis: idem quoque astruit Beda libro comm. in Marcum secundo. Eusebiusque Ruffino interprete, libro eccle. histo. 1. cap. 23. At illud esse falsum & Iosephus lib. 18. anti. cap. 5. & Egesippus lib. 2. de exciHiero. cap. 12. testes locupletissimi sunt. Quibus etiam assentitur Nicephorus libr. 1. cap. 20. Nihil igitur ex rerum veterum publica commemoratione, non certo dicam, sed ne probabiliter quidem suadere possumus. Nam su historias, quae in his tribus argumentis referuntur, explodere & pro nihilo putare licet: nulla profecto humana historia reperietur, quae quicquam habeat ad faciendam fidem virium.

7

Quartum argumentum, Magos, qui Christum adoraturi ex Oriente venerunt, reges fuisse nedum philosophos, tradunt, Cyprianus in sermone de baptismo Christi & manifesta Trinita. Athanasius, quest. 2. ad regem Antiochum, Hieronymus in Psalm. 71. Augustinus sermone. 43 ad fratres in eremo, & de mirabilibus sacrae scripturae, si tamen haec opera August. sunt, Chrysostomus hom. 6. in Matthae. Tertullianus contra Iudaeos. Doctor quidam antiquus nomine Christianus in cap. Matthae. 2. lsidorus in praefatione missae, quae vulgo dicitur Mogaraue. D. Tho. n Matthae. cap. 2. & in Ioannis. 11. c. nam &. 3. p. 4. 36. ar. 3. ait, non solum fuisse sapientes sed potentes. Eiusdem sententiae fuerunt Albertus Magnus. Diuus Vincentius, Nicolaus Liranus, Dionysius Carthusien. Simon de Cassia, Doctor incognitus in psalm. 71. Titelmanus, Ioannes Echius. Diuus Antonius, alijque ex iunioribus, quos longum est enumerare. Ac cerce historia esse videntur per ma nus a maioribus nostris accepta. Sed haec tamen communis traditio nullam prorsus in ecclesia facit fidem. Quin probabilissime a Baptista Mantuano, alijsque recentioribus asseritur, Magos reges non fuisse. Non enim id siletio praetermissurum Euangelistam quod ad rem magnopere pertinebat, nec Herodem, si reges essent, eos adeo imperiose & inciuiliter excepturum.

8

Quintum, Magos venisse Hierosolymam diebus a Christi natiuitate tredecim, non Hieronymus modo & Augu stinus, verum etiam omnes prope auctores, & veteres & recentes memoriae prodiderunt. At Epiphanius haeresi. 51. constanter affirmat post duos annos a nato Christo Magos ex oriente aduenisse. Cuius opinionis duae causae sunt non omnino pessimae. Vna, quod in die Purificationis non agnum sed turturem aut columbae pullum Christi mater obtulit: non ergo potuit inuenire manus eius pretium agni, atque adeo ne thesaurum quidem a Magis acceperat. Altera causa est, quod Herodes occidit omnes pueros a bimatu & intra, secundum tempus quod exquisierat a Magis. Non est autem Virosimile, Herodem bi mos pueros interfecturum iuxta tempus stellae, cuius apparitionem diligenter a Magis exquisiuerat, si ab ortu stellae ad Magorum aduentum non nisi tredecim dies interfluxissent. His adde, quod ipsi quoque testati sunt, se stel lam in Oriente vidisse. Quae profecto verba plus aliquid significant, quam regionem, vnde profecti sunt, conparatione tantum ad Hierosolyma orientalem fuisse. Si igitur, vt plane scribit Euangelista, ab oriente venerunt, cum non sit obscurum, Hierosolyma longissimo interuallo ab Oriente distare: intra tam paucos dies & stellam vidisse, & consilium de profectione communicasse, & adornasse iter ab Orientis partibus, per tot regiones ac popu los ad Palaestinam accessisse, prorsus abhorret ab humanae iudicio rationis.

9

Sextum, Miraculum nuptiarum in die anniuersaria Epi phaniae fuisse editum, posteritati suae, quod ait Maximus, fidelis mandauit antiquitas. At Epiphanius contra docet, eodem die, quo Christus natus est, completo iam anno trigesimo filium cum matre conuiuio nuptiali interfuisse. Nihil igitur certum ex temporum publica commemoratione accipere possumus. Septimum, Lex vera historiae est, vt Hieronymus saepe dixit, ea scribere, quae vulgus existimat, quauis re ipsa falsa sint. Sic enim Ioseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Iesu, & Herodem euangelista contristatum esse ait, non quod re vera, aut Ioseph pater Christi esset, aut Herodes esset animo contristatus: sed quod illud eo tempore sic vulgo ab hominibus putaretur, hoc autem discumbentes existimarent: cum potius illud credendum sit, dissimulasse mentis suae malitiam artificem homicidam, cum tristitiam in facie & laetitiam haberet in mente. Ob quam causam vulpes est a Domino appellatus. Vnde & Iosephus i8. anti. libr. cap. 7. asserit, ab Herode Ioannem esse occisum, quia timebat ne auctore Ioanne defectionem populus moliretur. Ambiguum igitur omne argumentum est, quod ex historia petitur. Nam vulgi ferme opinio falsa est: & poterit omnis eiusmodi argumentatio refelli, quod historicus non veritatem rerum, sed vulgi opinionem expresserit.

10

octauum, Augustinus sermone. 71. de immolatione Isaac, antiquorum, ait, relatione refertur, quod Adam pri mus homo in ipso loco, vbi erux fixa est, fuerit sepultus. Et Cyprianus in sermone de resurrectione Christi, Adam, inquit, sub loco, quo crux Domini fixa est, humatus tradi tur ab antiquis. Atque Paula & Eustochium in epistola ad Marcellam, eandem historiam tanquam habitantium ore celebratam narrant. Ita eam refert quasi minime dubiam Epiphanius libr. 2. cont. haeref. cap. vltimo. At Hieronymus in Matthae. 27. caput & in. 5. caput episto. ad Ephesquasi fabulam irridet, quod Iosue.14. c. Adam in Cariath Arbe dicatur esse conditus. Opinionem vero Hieronyni lsidorus sequutus est.

11

Nonum, Clemens Alexandrinus, Eusebius Caesarien. Theodoretus, Hieronymus & August. ex annalium ratione colligunt, septuaginta desolationis annos in secun do Darij Histaspis fuisse complectos. At hoc non modo falsum & commentitium est, sed sacris etiam literis aduersum, quae non implicite & abscondite sed patentius, & expeditius continent, septuaginta illos annos statim ab initio regni Cyri absolutos. Nullum ergo idoneum argumentum ex temporum ratione promitur. Decimum, Hieronymus auctor grauissimus historiae prodit, quod in secundo Darii anno templum aedificari coeptum est. At vero explorate perceptum est & cognitum, Torobabelem sub Cyro templi fundamenta iecisse. Imbecillum ergo est quodcunque argumentum ex historia humana depromptum, quamlibet historiae auctor grauis sit.

12

Vndecimum, Plerique historici & ij nobiles tradiderunt, Artaxerxem aedificationem templi impediisse. At. contra scriptura tradit, templum aedificatum esse praecipiente Cyro, Dario & Artaxerxe.

13

Duo decimum, Iosue post mortem Moysis 26. annos imperasse, auctores sunt Iosephus lib. 5. ant. ca. 1. Sabellicus Aenea. 1. lib. 4. Nauclerus Chronographiae suae generatione. 28. Nam Eusebius in chronicis, atque hunc secuti lsidorus, Seuerus, Sulpicius, & Ioannes Carion. 27. annos Iosue imperio tribuerunt. Quae si vera essent, non esset vera summa. 4S0. annorum, quae ab exitu filiorum lsrael de Aegypto ad templi aedificationem. 3. Reg. lib. cap. 6. colligitur.

14

Tertiumdecimum, Si qua historia Theologo probanda est, ea erit maxime, quae omnium ecclesiarum ore celebratur. At eiusmodi multae nullam faciunt prorsus in Theo logia fidem. Etenim, vt ea praetereamus, quae ridicule & false de Cirico & Iulita, De Gregorio, de Catherina martyre, deque vndecim mille virginibus referuntur: certe historia Thomae Apostoli apocrypha & commentitia est, non solum Gelasio 15. dist. cap. Sancta Romana, sed etiam Augustino lib. 22. con. Faust. ca. 79. & lib. vnico aduer. Adimantum. ca. 17. & li. 1. de ser. do. in mon. cap. 38. His adde Marthae & Mariae Magdalenae fabulam, quae narrat ad Mariam quidem Magdalum, ad Martham vero Bethaniam sorte haereditaria peruenisse: cum contra scribat Ioannes Bethaniam Castellum Mariae Marthaeque fuisse.

15

Quartum decimum, ea historia reliquas videtur excellere, quae a summis pontificibus probata est. Constantini vero donatio, lepra, baptismus, sanitas, non modo historiis celebrantur ecclesiae: verumetiam per summos pontiices approbantur. At haec ficta esse omnia multi viri doctissimi contenderunt. Nulla igitur ecclesiastica historia Theologo idonea argumenta ministrat.

16

quintum decimum, Nemo in ecclesiasticis viris est, qui historiae probabilis auctor haberi queat. Non Philo in temporum breuiario. Nam in eo libello quanuis exiguo tot mendacia sunt, vt sint numeratu difficillima. Non Iosephus. Primum quia multa tradit sacris literis vebementer repugnantia. Deinde, quia tertium Esdrae librum in historia sequitur, quem Hieronimus non aliter quam somnia reiicit. Postremo, quia in temporibus rerum notandis vario fuit errore versatus. Ecquis ergo in ecclesia auctor historiae certus habebitur: An Aphricanus? Sed hutus historia Gelasio apocrypha est. An Eusebius? Sed huius quoque historiam tanquam apocrypham, idem Gelasius reprobat. Sed in historia tripartita Sozomenus princeps habetur. At hunc damnat Gregorius inquies, In historia Sozomeni de quodam Eudoxio aliqua narrantur. Sed ipsam historiam sedes apostolica recipere recusat: quoniam multa mentitur, & Theodorum nimium laudat, atque vsque ad vltimum sui diem magnum ecclesiae doctorem fuisse praedicat. Si igitur hi, qui primas in historia ecclesiastica partes habent, incerti ac mendaces auctores sunt: nimirum neque ex his neque ex aliis, quorum minor est auctoritas, idoneum sumet Theologus argumentum ad suas conclusiones corroborandas.

17

Saxtumdecimum, Innocentius. 2O. dist. ca. de quibus. solas ecclesiasticas historias in causis ecclesiae finiendis approbauit. Ethnicorum ergo de rebus gestis monimenta parum in Theologiae vsum valere possunt. Id quod concilium Florentinum sessione septima confirmat in haec verba. Romanorum aut Graecorum historia nequaquam in synodo vti debemus.

18

Decimumseptimum, In Assyriorum monarchia Berosus commendari supra caeteros solet. At huius auctoris nulla extat historia. Nam, quae Berosi nomine est ab Annio edita, eam fictam esse viri eruditi deprehenderunt. In persarum vero rebus gestis commemorandis praefertur Metasthenes, quimeros & publicos Persarum annales, vt fertur, secutus est. At huius etiam monimenta multo falsiore titulo Annius edidit. Metasthenes siquidem iste Annianus, octo solum Persarum reges fuisse tradit, cum tamen fuerint quatuordecim, quos ordine & Hieronymus in septimum Danielis caput, & Eusebius censet in chronicis. Iam Graecarum rerum historia quid nisi fabulas continet: quas illi passim pro veris historiis edunt? Cicero quippe auctor est grauis, quod testimoniorum religionem Graeca natio non coluit. Scipio item apud Liuium non aliter historias Graecas ac fabulas refert. Vere quoque dixit Fabius, Graecis historiis plerunqe poeticae similem esse licemtiam. Vt iure illud ex Satyra vulgi etiam sermone teratur, Et quicquid Graecia mendax audet in historia. Atque Iosephus in prooemio lib. de Bello Iudai. veritatem a Graecis in historia negligi testis est. Id quod in 1. cont. App. libr. confirmat. Sed & e nostris Hieronymus cum Graecas historias opposuisset, non debemus, inquit, eorum auctoritati acquiescere, quorum mendacia detestamur. Sane, vt taceam de reliquis, Herodotus & Renophon, quos historiae parentes Graeci habent, confictis fere narrationibus abutuntur. Quid in imperio Romanorum? An vlli extant annales publici, quibus credere debeamus? Minime gentium. Sed quisque, pro affectu suo res illorum gestas scripsit. Laudationibus porro, quod Tullius ait 2. historia rerum Romanarum est facta mendosior. Quaedam autem in Liuio esse, quaedam in Sallustio, quaedam in Cornelio Tacito, quaedam in Trogo, quorum fides manifestis testimontis labefactari possit, Flauius Vopiscus: verissime dixit. Nihil ergo fidei ethnicorum historiis habendum est: vtpote quae nullam habeant non modo certam, sed ne probabilem quidem auctoritatem.

19

Postremum argumentum historias omneis generaliter & ecclesiasticas & profanas impugnat. Illud est huiusmodi. Fidem humanam idcirco. Aristoteles virtutum intellectualium numero exemit, quod iuxtam ad falsum & verum inclinat. Theologia ergo, quae tota veritate perpenditur, non accipiet ab humana side adiutorium, nec verax cum fallaci ad argumentandum consociationem contrahet: quoniam tale argumentum exen parte, qua humanae fidei innititur, aeque falsitati ac veritati innitetur. Confirmat autem hoc, vel maxime, quod homines mendaces sunt, fallereque & falli omnes ad vnum possunt. Siue igitur pauci, seu plures historici quicquam affirment, imbecilla ea omnis argumentatio erit, quae in testimonia hominum inclinata recumbit. Quocirca argumentum quodcunqe ex humana historia petitum imbecillius est, quam vt in Theologia vllam omnino faciat fidem. His argumentis loci huius auctoritas impugnatur, Nam si quae sunt alia, erunt autem fortasse plura, similia sunt: etque adeo similiter refellentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3