Text List

Caput 6

Caput 6

Caput sextum, Abi conciliorum clarissima testimonia referuntnr: quibus ecclesiae Romanae vis, o auctoritas comprobatur.

HIs duobus capitibus superioribus nec summorum om Lnium verba pontificum, nec veterum sanctorum adscripsimus, ne logior atque adeo molestior fieret oratio, Tantum loca indicauimus, quae quum videat lector tum plane intelligat, nihil nos obscurum, nihil ineptum, aut quod ad rem non faceret, attulisse. Nunc synodica hac de re non iudicia solum, sed verba quoque referemus: vt aduersarii nube etiam horum testium grauius opprimatur.

Primum igitur sit concilii Nicaeni testimonium, quod quoniam capite quarto adscriptum est, non est operaepretium hic resumere.

Alterum sit concilii Chalcedonensis, quod retulit D. Thomas in opusculo contra errores Graecorum, in haec verba. Veneramur secundum scripturas & canonum diffinitionem sanctissimum antiquae Romae episcopum, primum esse & maximum episcoporum. Et infra. Si quis episcopus praedicatur infamis, liberam habeat sententiam appellandi ad Beatissimum episcopum antiquae Romae: quia habemus Petrum petram resugii, & ipsi soni libera potestate loco Dei sit ius discernendi, secundum claues a Domino sibi datas: & omnia ab eo diffinita: teneantur, tanquam a vicario apostolici throni, Ac re vera in huius synodi actione i. Leo dicitur Apostolicum gubernare thronum, & sedes Romana caput omnium ecclesiarum. Et actio. 2. cum esset lecta epistola Leonis, Patres clamauerunt, Anathema qui ita non credit: Petrus per Leonem locutus est. Et in acti. 3. Romanum episcopum dominum nostrum vocant, eique acclamantes, apostolicum & vniuersalem appellant: & eius doctrinam vt beati Petri amplectuntur, atque vniuersa concilii dogmata optant sedis Apostolicae auctoritate confirmari. Et cum Leo Dioscorum condemnasset, synodus ait, Sanctissimus archiepiscopus magnae Romae vna cum ter beatissimo Perro, qui est, petra & crepido, catholicae ecclesiae, & ille, qui est rectae fidei fundamentum, nudauit eum episcopatus dignitate. Et in epistola synodali ad Leonem gratu lantur patres, quod tantum antistitem apostolicae sedi, vnde religionis nostrae fons & origo manat, Dominus dederit. Atque haec in conci. Chalced, quidem, ea vero, quae D. Thomas refert, in huius temporis exemplaribus non habentur. Sed ab haereticis erasa Gregorius queritur, li. 5. epist. epist. 14. ad Narsem comitem. Tertium testimonium extat in synodo quinta generali apud Constantinopolim celebrata. In sententia siquidem illa, quam contra Anthymum pronunciauit Mennas Constantinop. archiepiscopus, cul videlicet omnes concilii patres subscripserunt, haec verba ipse idem Mennas adiecit. Nos apostolicam sedem sequimur, & obedimus, sicut charitas vestra scit, & ipsius communicatores communicato res habemus, & condemnatos ab ipsa & nos condemnamus. Synodus ergo quinta generalis, Mennae iudicio subscribens, apostolicae sedis decreta tanquam certa amplectitur. Non enim aliter eos in vniuersum catholicos haberet, qui Romanae apostolicaeque fidei communicassent, nec illos damnaret omneis, quos apostolica sedes damnauisset.

Aliud testimonium grauissimum habes, in sexta synodo generali actione quarta. Vbi scribitur professio fidei, quam Agatho Romanus episcopus ad concilium misit. Quam etiam repetit Agatho idem in suggestione synodica, sic enim ibi appellatur, cui innumerabiles episcopi subscripserunt. Atque haec suggestio, ne quis calumnietur, probata est ab omnibus concilii patribus actione 8. 13. & 17. Verba autem professionis synodicae hoc modo habent. Beati apostoli adnitente praesidio, haec Apostolica eius ecclesia, nunquam a via veritatis in qualibet erroris parto deflexa est. Huius auctoritatem, vtpote Apostolorum omnium principis, semper, omnis catholica Christi ecclesia, & vniuersales synodi fideliter amplectentes, in cunctis secutae sunt: omnesqe venerabiles patres Apostolicam eius doctrinam sunt amplexi, per quam & probatissima Christi luminaria claruerunt, quam & sancti doctores orthodoxi venerati & secuti sunt : haeretici autem falsis criminationibus ac derogationum odiis insecuti. Haec enim Apostolica Christi ecclesia per Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis nouitatibus deprauata succubuit: sed vt ab exordio Christianae fidei percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus, illibata finetenus permanet: secundum ipsius Domini saluatoris diuinam pollicitationem, Petre Petres ecce Sathan ex- petiuit vos, &c. Ego autem pro te rogaui, vt non deficiat fides tua. Et tu confirma fratres tuos. Quod apostolicos pontifices, meos praedecessores, confidenter fecisse semper est cognitum. Hactenus Agatho. Rom. episcopus. Et actione i8. ipsa synodus aperte profitetur, Romanum episcopum Agathonem successorem esse in sede principis apostolorum.

In septima etiam synodo generali act. 2. lecta est epistola synodica Adriani primi, qua definit ecclesiam Romanam caput esse omnium ecclesiarum. Recepta vere epistola est atque probata a concilio generali, vt patet ead. actio. 2.

In octaua quoque synodo generali habetur libellus Adriani huius nominis secundi, ab ipsa synodo acceptus & confirmatus, qui illam fidei confessionem continet, quam in capitis quarti fine posuimus. Patres vero huius 8. synodi, Romani pontificis doctrinae in haec verba consentiunt. Sequentes in omnibus Apostolicam sedem spera mus, vt in vna communione, quam sedes apostolica prae dicat, esse mereamur: in qua est vera & integra Christia nae religionis soliditas. Quare non consentientes sed apostolicae, eorum nomina inter sacra mysteria non sunt recitanda. Hactenus Patres. In eadem rursum synodo approbata est epistola lgnatii Constantinop. Patriarchae ad Adrianum, vbi eadem haec res aperte docetur. Approbatus quoque est libellus ecclesiae Romanae, & synodus. item Nicolai, in quibus eadem doctrina est. Sed & in postrema sessione canone. 21. Romanam sedem vocat synodus sedem Petri principis apostolorum.

Synodus Romana insuper sub Symmacho assentitur, Romanae sedis praesulem, merito beati Petri apostoli pe vniuersum orbem primatum obtinere sacerdotii, & statutis synodalibus solere tribuere firmitatem. Praeterea synodus alia vniuersalis, cui Nicolaus prae sedit, siquis, ait, dogmata, vel decreta pro catholica fide aut ecclesiastica disciplina, a sedis apostolicae presule promulgata contempserit, anathema sit. Quam fere sententiam Lucius. 3. accepit c. Ad abolendam. de haereticis. Leo quoque huius nominis nonus in epistola Synodi¬ ca ad Petrum Antiochenum Patriarcham astruit, sanctant Romanam & apostolicam ecclesiam caput esse omnium ecclesiarum, ad quam maiores causas esse referendas, comcilia inquit omnia, & sanctus sanctorum rex regum confirmant. Praeterea concilium Lateranen. sub Inno. 3. sic habet. Nolumus quicquam abbati Ioachim derogari, cum omnia scripta sua assignari mandauerit, apostolicae sedis, iudicio approbanda, vel etiam corrigenda, firmiter confitens se illam fidem tenere, quam Romana tenet ecclesia, quae disponente domino cunctorum fidelium mater est, & magistra. Quod idem concilium Lugdunense sub Gregorio docuit. Ex domini itaque institutione Romana ecclesia fidelium magistra est, ac proinde Romanus episcopus Petro succedit in ecclesiae magisterio. Idem tradit concilium Lugdunense sub Inno. 4. Idemque, omnino tradit concilium Tridentinum Sess. 7. in haec verba. Si quis dixerit, in ecclesia Romana, quae omnium ecclesiarum mater est & magistra, non esse veram de baptismi sacramento doctrinam, Anathema sit.

Concilium vero Lugdunense sub Gregorio dicit Romanum pontificem esse vicarium Iesu Christi, successorum Petri, rectorem ecclesiae vniuersalis.

At concilium Viennense sub Clemente asserit, dubia fidei declarare, ad sedem Apostolicam duntaxat pertinere. Praeterea patres concilii Florentini, definimus Cinquiunto sanctam Apostolicam sedem, & Romanum pontificem in vniuersum orbem tenere primatum: & ipsum pontificem Romanum successorem esse Beati Petri principis apostolorum, & verum Christi vicarium, totiusque ecclesiae caput, & omnium Christianorum patrem ac doctorem existere: & ipsi in beato Petro pascendi & gubernandi vninersalem ecclesiam, a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse: sicut in gestis oecumenicorum conciliorum continetur. Hactenus: concilium Florentinum. Sed conciliorum testimonia satis multa retulimus, rationibus modo Theologicis ea, quae posuimus, corroboranda sunt : idque magis Romanum pontificem, cum de fide iudicat, errare non posse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6